PRAEP ATI O. Hab abet hoc debita viris illustribus reverentia , ut quæcumque ab eorum manibus profecta fuerint , licet juvenilia illa & levia sint, libenti gratoque animo excipiantur. Vix enim quidquam erit in eorum scriptis adeo vanum, ac futile, ex quo non pauca quædam bonæ frugis excipere valeamus. Quod præsertim de familiaribus epistolis dici merito potest, in quibus cum alia multa, tum maxime pleraque occurrent , quæ ad ipsorum vitæ historiam penitius cognoscendam, atque ad res illorum temporum majori quadam, & securiori fide illustrandas plurimum conferant. Atque id profecto animum meumi perpulit , ut nonnullas Antonii Augustini epistolas nondum editas, latinas alias, alias vero italicas, in lucem emittere cogitarem. Nam si quis est, cujus scripta quælibet eruditas cunctorum hominum mentes, cum omnium gentium, tum maxime hispanorum , atque italorum , ad sui cognitionem allicere debeant; is enim vero Augustinus est , qui et inter principes non modo juris utriusque, tum ecclesiastici, tum civilis prudentum, sed & grammaticorum, criticorumque, & romane, hispanæque antiquitatis explanatorum amplissimum locum ob tinet, & in Hispania natus, altusque, in Italia lon- cum eisque conjunctissime vixit, eaque tunc amicitiæ vincula contraxit, quæ postea neque temporum, neque locorum intervalla relaxarunt, sed imo potius frequens eruditumque litterarum commercium arctius obli 1 gavit. Inde autem Bononiam reversus aliis præceptoribus audiendis animum attendit; atque anno 1539 in collegium S. Clementis ab hispanis sociis cooptatus, quinque, sexve annos ibidem est demoratus, donec a Carolo V. propositus, atque a Paulo III. Pontifice Maximo creatus judicandis litibus in romanæ rotæ tribunali XIIvir Romam sese traduxit, ubi gravissimo hoc munere summa cum dignitate functus, legatusque a Julio III. in Britan, niam, & a Paulo IV aliphanus episcopus sacratus, & variis legationibus ad Ferdinandum Cæsarem, plerosque alios Germaniæ principes adhibitus, atque a Philippo Il ad sicularum ecclesiarum inspectiod nem missus , demum ad ilerdensis ecclesiæ episcopatum evectus est, & tridentino concilio interfuit. Cumque per sexdecim annos ad ilerdensis ecclesiæ clavum sedisset, tarraconensi, quæ omnium Cathaloniæ ecclesiarum metropolis, & totius Hispaniæ celtibericæ primas celebratur, præfectus fuit. Per hæc ergo tempora , dum Bononiæ & Romæ, in Germania, in Sicilia, Tridenti, Ilerdæ, & Tarracone degeret, scriptæ sunt istæ epistolæ, quæ fortunato in meas manus inciderunt. Quæ mihi primo obtigere, italicæ nempe ad Panvinium scriptæ, Mediolani extant in Bibliotheca Ambrosiana in pretioso codice(a) clarissimorum virorum ad Onuphrium Panyi (a) D. sor. Par. inf. |