Pagina-afbeeldingen
PDF

suula à lupis aut scabie, aliisque incoinmodis tutandum. Itein fabri ferrarii circa equos sanandos. Item rustici qui multis vanis et superstitiosis ad propria et animalium suorum commoda, utuntur, vel recurrunt ad eos qui hujusmodi callent. Item vetulæ, quae contra morbos et dolores, nescio quibus chartulis, vanissimis verbis et orationibus, quandoque etiam afflatii, etc., utuntur, et vanâ quâdam confidentiâ id affectant. Circa observationes futurorum eventuum , distinguendum est. Si enim prudenter, cum ratione et arte fiant, ut dum ex suis causis praecognoscuntur, tunc non sunt superstitiosae et illicitae. Sic, inquit D Thomas hic art. 3, ad 1 , quia infirmitatum causæ præcedunt in nobis, ex quibus aliqua signa procedunt futurorum morborum, ea licitè à medicis observantur. Unde et si quis præsagium futurorum eventuum consideret ex suâ causâ, non erit illicitum, ut si serrus timeat flagella videns iram domini sui. Et simile etiam esse posset, si quis timeret nocumentum alicui puero ex oculo fascinante, ut dictum est M p. q. 117, art. 3, ad 2; item si quis ex subito et terrefacto volatu avium denuntiet ibi laterc insidias unde aves recesserunt, non est superstitio, sed humana industria. Hinc etiam licitè observantur dies critici, annique climaterici ad periodum humorum et constitutionum. Item somnia, pulsum, urinam infirmi, rectè observant medici. Similiter agricolae irom illicitè observant causas sterilitatum, et nantæ tempestatum, ut sibi provideant. Et sic de cæteris. Si verò homines hujusmodi observationes attendant non ut causas, quia reverâ non possunt esse causae, sed ut signa quædam futuroruum eventuum vel l)onorum vel malorum, impertinentia, vana, sine ratione et arte, tunc, inquit D. Thomas hic art. 5, in corp., cium non observentur ut signa à Deo tradita , qttòd non sunt introducta divinâ auctoritate, observantur er vanitate humanâ, cooperante dæmonum malitiâ qui nituntur animos hominum hujusmodi ramitatibus implicare. Et ideò manifestum est omnes hujusmodi obsereationes superstitiosas esse et illicitas. Et videntur esse quædam reliquiæ idololatriæ, secundùm quam observabantur anguria, et quidam dies fausti vel infausti, quod quodammodo pertinet ad divinationem, quæ fit per astra ; secundum quae diversificantur dies : videtur quòd hujusmodi divinationes sint sine ratione et arte, unde sunt magis ramæ et superstitiosae. Hactenùs D. Thomas. Quasdam hujusmodi observationes refert D. Thoimas hic in Sed contra ex D. Augnst. lib. 2 de Doctrinâ cfrrist. cap. 20, ubi ait quòd ad pacta cum daemonibus inita pertinent millia observationum, pnta si mem!)rum aliquod salierit, si junctis ambulantihus amicis, lapis aut canis, ant puer, medius intervenit et transit; si siirgentem è lecto sternutare contingat, redire ad lectum ; si domo egredientem limen calcare aut offendere ante ostium contingat, redire ad domum. Cùm vestis à soricibus roditur, plus timere superstitiones mali futuri, quàm praesens damnum dolere, etc. Item dtim quis domo egreditur, si canis aut fumus ipsi occurat, si dùm iter incipit. mustellam aut leporem in

viâ deprehendat. Si canis de nocte sub fenestrâ ululaverit, si sal in mensâ ceciderit; si tredecim in coiivivio sedeant, si duo cultelli in modum crucis sint repositi ; si auris sinistra tinniat; si surgentes è lecto primüm terram pede sinistro tangant. Haec et similia incidentia tanquàm futurorum infortuniorum præsagia homines vani et superstitiosi habere solent. Item superstitiosi censentur, qui recitant certam orationem, aut casu aliquo vadunt, ut sciant cui nubere debeant; et ex primo occurrente præsagiunt quales sintnuptias sortituri, vel ex ovo in phialam aquâ plenam immisso, etc. Jtem, juxta aliquos auctores, peccant venialiter lndentes, dùm mutant locum, vel tantisper surgunt, ad abjiciendum malam fortunam, ut ipsi loquuntur: imò peccant mortaliter dùm astrologos consulunt ad sciendum quibus temporibus et horis dierum ludum exercere valeant, ut eis prosperè succedat, vel ad hoc utuntur annulis, aut characteribus. Ad hanc superstitionem spectat observatio dierum, quasi quidam sint fausti, quidam infausti, cùm tamen omnes de se sint boni, nihilque mali contineant, utpotè a Deo ordinati, juxta illud Psal. 75: Tuus est dies, etc.; et alibi : Ordinatione tuâ perseverat dies. Solümque ex influentiâ siderum Deo sic disponente, recipiant aliquas qualitates et impressiones in naturalibus, propter quod licitum est, colligendis herbis, scindendis lignis, serendis agris, putandis vineis, purgandis corporibus , tondendis ovibus, navigationi ineundæ, aliisque peragendis, aptiora tempora et convenientiorem cœli dispositionem observare. Secùs dicendum circa futura contingentia aut merè per aceidens et omninò casualia ; puta si tali horà è domo egrediatur, tegulâ obruetur. Si tali die iter agat, à feris vel ab hostibus occidetur. Si in meridie recumbat, inveniet thesaurum; si feminæ ment decem illis diebus post festum natalis Domini, omnes illarum fœtus qui eo anno nascentur erunt claudi, tam ex hominibus quàm ex animalibus. Si ungues præscindantur die Veneris, aut aliis erratis, seu in quorum nomine reperitur R., pelliculæ avellentur ex digitis, et dolorem incutient. Item ova quæ gallina parit in die parasceve servata, habent virtutem extinguendi ignem in illum injecta. Item herbæ collectæ in festo S. Joannis Baptistæ summo mane ante solis ortum habent virtutem sanandi animalia, et dissipandi tempestates ac grandines, dùm postea illis ingruentibus coneremantur, et sic de infinitis hnjusmodi vanitatibus. Quas reprobat Apostolus ad Galatas 4, Gentiles reprehendens recenter conversos, quòd iterùm converterentur ad pristinas superstitiones: Dies observatis , menses, tempora et annos, ut exponunt D. Augustinus Epist. 119, cap. 7, in Enchirid. eap. 79, ad Galat. 4, D. Ambros., D. Anselmus et D. Tironias super hunc locum; interdicuntur etiam causâ 26, q. 7, can. Non observetis, et can. Quis existimaret, ibidem, et eam. Si quis Calendas, anathemate feriuntur qui Calendas Januarii ritu paganorum colere, vel aliquid plus novi facere propter novum annum præsumpserint. Narrat aulem Suetonius in Augusto et Caligulà diem primum Januarii magnâ celebritate apud ethnicos celebrari solitum. Inter autem cæteros ritus dabantur Strena', id est, certa quædam munera in ontem, id est, precationem bonam novi anni prosperè decursuri. Strenam quidam (lictam volunt quasi ternam à ternario numero, in precationem scilicet alterius amni tertiique ventur, fausti et commodi, et ut nos dicere solemus ad plures annos; alii dedncunt ab strenuitate, eò quòd datis illis muneribus omnia fausta et strenua optabantur ac sperabantur. Propter autem tales et similes ethnicorum superstitiones, damnatæ fuerunt a conciiiis et canonibus, quasi mitterentur Jano in honorem. Verùm cùm nunc à Christianis hoc modo superstitioso non usurpentur stremæ, sed in honorem circumcisionis Domini aut amiciliæ fovéndæ et recreationis causâ, ex consuetudine fiant, non videntur reprobandae. Si tamen id facerent tantùm ut omen certum prosperi eventûs, et fausti anni signum, non careret aliquâ vanâ superstitione. Qui igitur ex consideratione quorumdam impcrtinentium et casualium eventuum præsagiunt quid prosperi aut adversi futurum sit, indeque actiones suas moderantur, observantes aliqua tempora, loca, verba, audita, vel occursus hominum, aut animalium , etc., incidunt in istam superstitionis speciem; quæ differt à divinatione in hoc quòd non quaeruntur signa, sed casu occurrunt. Nec quaeritur notitia, sed intenditur potiùs directio operationum ad aliquod malum vitandum, aut bonum obtinendum; propter societatem autem aut pactum tacitum cum dæmone, est peccatum mortale ex genere suo. Si enim, ait D. Thomas hic art. M, ad 2, quòd à principio in istis observationibus aliquid veri homines experti sunt, hoc casu accidit. Sed postmodùm,cùm homines incipiunt suum animum hujusmodi observantiis implicare, multa secundum hujusmodi observationes eveniunt per deceptionem dæmonum, ut homines in his observationibus implicati, curiosiores fiant, et se magis inserant multiplicibus laqueis perniciosi erroris , ut Augustinus dicit 2 de Doct. christ. cap. 23. Auetores tamen docent, simplices et mulieres, in his ordinariè solùm venialiter peccare, ratione ignorantiæ et bonae fidei. Tum quia id à majoribus se accepisse dicunt, nec apprehendunt ut malnm, sed ad bonas causas sibi ignotas referunt. Tum quia non adhibent fidem efficaciter his observantiis tanquàm certis, sed tantùm quemdam inde timorem concipiunt, dubitantes me praesens occursus sit signum alicujus futuri, ex communi utriusque causâ cœlesti, vel etiam ex divinâ providentià ; propterea tamen non desistentes ab operibus prudentcr agendis, sed solùm cautiùs vigilantes, etc., ut dictum est supra. Tandem circa observantiam orationum et rerum sacrarum, D. Thomas hic art. 4, ait, quòd proferre divina verba aut invocare divinum numen, si respectus habeatur solùm ad Dei reverentiam, à quâ e.rpectatur effectus, erit $citnm : si verò respectus habeatur ad aliquid vanè obsertatum, erit illicitum, tum in verbis prolatis, tum in scriptis gestatis. Quare plura in his sunt cavcnda. Primò qiiidem,

quid sit quod profertur vel scribitur; quia si est aliquid ad invocationem dæmonum pertinens, manifesté est superstitiosum et illicitum. Similiter etiam videtiir esse cavendum si Contineat ignota nomina, ne sub illis aliquid illicitum lateat, ut dicit Chrysostomus homil. 45 operis imperfecti in Matth. Est etiam cavendum ne aliquid falsitatis contineat, quia sic ejus effectus non posset expectari à Deo, qui non est testis falsitatis, puta, inquit Cajetanus in Summâ, verbo Incantatio, quòd Christus habuit febrem, aut spasmum nervorum, et hujusmodi. Est enim diabolus pater mendacii, Detis autem non eget mendaciis nostris; et huic modus propinquus est praecedens, nempe quando adhibentur verba incerta et ignota. Mirum enim est quòd hujusmodi incerta habeant à Deo virtutem, et certa non habeam, et rursùs quòd sanctis viris, quibus Deus credidit secreta sapientiæ suæ, virtutem potentiæ suæ in miraculis, et sacramentis, ac curam animarum , et quibus promisit notitiam omnis veritatis, secretas has sacrorum virtutes negaverit, et vetulis ac personis qualibuscumque hæc communicaverit : unde hujusmodi incerta, sunt saltem ut suspecta cavenda. Secundò deinde cavendum est me cum verbis sacris contineantur aliqua vana : puta aliqui characteres scripti, præter signum crucis, aut si spes habeatur in modo scribendi aut legendi, aut in quâcumque hujusmodi vanitate, quæ ad divinam reverentiam non pertineat, quia hoc judicaretur superstitiosum. Unde rectê monet Cajetanus ubi supra : Si non vis falli, nulli in materiâ incantationum credas, quia impossibile videtinr, ut non interveniat aliqua superstitio, saltem in modo dicendi, puta dicere : Pater noster, ad aures equi infirmi; id enim superstitiosum esse constat, et alia similia, quando circumstantiæ vanæ tanquàm mecessariæ adhibentur, et in iis vis precum constituitur. Eadem autem est ratio de reliquiarum portatione; quia si portentur ex fiduciâ Dei et sanctorum, quorum sunt reliquiæ, non erit illicitum. Si autem circa hoc attenderetur aliquid vanum, puta ut gestarentur in vase quod esset triangulare, aut aliquid aliud ejusmodi, quòd non pertinet ad reverentiam Dei et sanctorum, esset superstitiosum et illicitum. Hactentis D. Thom:uS. Ex quâ doctrinâ desumi potest regula generalis ad resolvendos omnes casus particulares in hàc materiâ occurrentes. Sic, inquit idem D. Thomas hic ad 2, etiam in incantationibus serpentum vel quorumcumque animalium, si respectus habeatur solùm ad verba sacra et ad virtutem divinam, hoc non erit illicitum ; sed pleriumque tales incantationes habent illicitas observantias, et per dæmones sortiuntur effectum, et præcipuè in serpentibus, quia serpens fuit primum dæmonis instrumentum ad hominem dccipiendum. Hinc colligi potest, an sint damnandæ aliquæ consuetudines quarum ratio nescitur, ut colligere herbas, aut aperire venam j;mentis in die S. Joannis Baptistæ. Item Romae, juxta Cajetairum, patientes contractiones nervorum , utuntur pro remedio, anfiulo fabricato ex primo carlino oblato cruci Christi Jùm adoratur in parasceve. Item Cassiodorus in Psalm. 115 refert multos pro remedio in variis morbis solitos esse tribus vicibus recitare hunc Psalmi versum : Diripuisti vincula mea, elc., et sic de similibus. Si enim tales habeant animum adhibendi has circumstantias tanquàm per se efficaces ad effectum à Deo impetrandum, nempe sanitatem aut rerum suarum incolumitatem, incidunt in crimen superstitionis ex suo genere mortale. Si verò eas adhibeant ex devotione quam didicerunt à viris piis et doctis, et quam Deus fortè alicui sancto inspiravit, sicut hodiè triginta missæ Gregorianæ celebrantur pro defunctis, dummodò illi certo mumero non adeò innitantar, ut eo aucto vel diminuto aut interpolato valor amittatur; aut trinam illam repetitionem versùs Psalmi supra dicti in honorem sanctissimæ Trinitatis referant; aut novem candelas B. Virgini offerant in honorem novem mensium quibus Christum in utero gessit; ita ut non confidant in numero et circumstantiis de se sumptis, sed à Deo expectent effectum, et nonnisi ab eo intendant recipere, tolerari possunt. Unde monendi sunt ut non ita iis innitantur circumstantiis, ut credant preces nullatenùs prodesse aut candelas, si ponantur in majori aut minori numero, etc. Idem dicendum si hæc faciant ut se magis excitent ad precandum propter diem sancto dicatum, aut aliam justam et rationabilem causam. Monendi adhuc sunt quòd tales circumstantiæ de se nihil conferunt aut influunt ad hos effectus, et caveant ne exinde ad vana ac superstitiosa declinent. Hinc non caret superstitione dicere et credere quòd qui apud se, istud amuletum vel haec brevia portaverit, aut has orationes recitaverit, tale malum evitabit, puta quòd non morietur in peccato, vulnus non accipiet iii bello, etc. Vel tale bonum consequetur, aut puellæ favorem obtinebit, etc. Ratio est quia Deus per has orationes aut verba nullatenùs infallibilem effectum temporalem promisit: et consequenter superstitiosum est in his rebus ccrtam spem ponere. Nam dæmon dùm simplices et idiotas hoc modo vano securos reddit, consequenter facit ut periculis se exponant, faciliùs peccent, et ut in peccatis moriantur. Non nego tamen pium et utile esse recitare quotidiè orationes ad vitanda damna etiam temporalia, ad peccata fugienda, ad bonam mortem, et vitam æternam consequendam : dummodò orans ex parte suâ prudenter vitet pericula, et faciat omne quod potest et debet: nec præsumptuosè illis solis confidat, quasi nihil agendo boni, et malum sectando, infallibiliter effectum sit consecuturus : id enim foret plusquàm vanum, et stultum. Hinc etiam superstitio, vanaque observantia est, dicere et credere quòd verba Evangelii, ut producant effectum ad quem assumuntur, debent esse scripta in pelle aut in chartâ virgineâ, talis longitudinis à Wirgine, in Oriente et cum certis cæremoniis, quòd reliquiæ sanctorum debeant includi et portari in vase rotundo aut triangulari. Quòd nisi in tali horà cum tot candelis talis coloris et longitudinis preces fundantur, non prosint: et quoties conditio aliqua vana et inutilis tanquàm omninò necessaria adhibetur orationi vel rei

sacræ, non ex Dei ordinatione nec ex Ecclesiæ institutione. Item quando effectus qui speratur est vanus, ut quòd annulus ferreus supra filum positus moveatur pronuntiatis aliquihus verbis sacris. Tunc enim credendum est verba hæc ad dæmonem referri, qui vult et affectat etiam hujusmodi sacris honorari. Ilinc Navarrus, Bonacina, Sanchez, Delrio, Filucius et alii, docent vanas et superstitiosas esse publicas supplicationes in quibus imago vel statua alicujus sancti in flumen mergitur, aut in ejus os aqua immittitur ad pluviam obtinendam; quia hæc actio nec virtute naturali, nec institutione divinâ aut ecclesiasticà habet hunc effectum : neque videtur sancto ita placere ut à Deo impetret; quasi verò non potiùs precatione, oratione et devotione populi quàm his nugis vanisque usui Ecclesiæ recepto contrariis, adigeretur ad impetrandam pluviam ? Usus igitur verborum divinorum et rerum sacrarum, est de se sanctissimus et utilissimus, si respectus habeatur ad Dei reverentiam, et ex ejus ac sanctorum confidentiâ exerceatur. Sic, juxta Sylvestrum, verbo Superstitio, quaest. 10, in fine, pium est ac omni superstitione liberum, eligere diem sancti alicujus erga quem aliquis est specialiter affectus, ad inchoandum aliquod opus, v. g., ad faciendum primum sacrum, ut sanctus ille specialem opem ferat, et sic de aliis: solùmque talis usus redditur illicitus ac superstitiosus ex adjunctis et admixtis circumstantiis vanis, quasi habeant efficaciam infallibilem, aut physicam ex opere operato; cùm id solis sacramentis competat: aut moralem, ita ut Deus ad illarum praesentiam operetur hos effectus, cùm tamen id non habeatur, nec ex ejus ordinatione, neque ex Ecclesiæ et Apostolorum institutione.

§ 9. De magiâ et maleficio.

Magia superstitiosa nihil aliud est quàm ratio et facultas faciendi mira et insolita ope dæmonum, et pcr hoc distinguitur à naturali, quia hæc operatur mira per causas naturales, absque pacto et ope dæmonum, de quâ scripserunt B. Albertus Magnus et alii, qui secreta naturæ indagârunt, et in quâ versatissimus fuisse legitur Salomon. Applicando enim activa passivis, multa mirabilia fieri possunt virtute humanâ, quæ de superstitione non sunt damnanda, etiamsi videantur supra captum humanum, nullaque appareat ratio naturalis, et causa illorum. Hinc non sunt damnandæ plures artes, ut transmutandi metalla, aliasque alchimiæ operationes exercendi; neque ludi histrionum, quos vocamus des gobelets ; non enim statim judicandum est eos uti ope dæmonum, quia manuum agilitate hæc mira operari possunt: aliàs non ita communiter ludus iste permitteretur, prout fit, ut ait Sotus lib. 8 de Justitià, q. 5, art. 2, concl. 5. Werum quidem est quòd si immisceantur præstigia ad fascinandum oculos spectantium, characteres, aliaque diabolica, tunc ludentes rei sunt criminis superstitionis.

Hinc etiam non videtur damnanda de superstitione ars inveniendi aquas iii terrà latentes adhibità virgà saliceâ vel amygdalinà : id enim viribus humanis ob sympathiam virgæ et aquæ ac manùs hoininis talis complexionis sub tali signo cœlesti nati, fieri pote$t. Non puto tamen idem dici posse de inventione aliarum rerum, v. g., hoiuinem virgâ posse deprehendere thesaurum absconditum, aut argentum perditum, aut designare furem occultum, minùsque posse homicidam secretum distantem et incognitum motu virgæ deprehendere et insequi; aut divinare et cognoscere virginitatem puellæ absque ejus inspectione, etc. Hæc ení;m et similia videntur inconsulto dæmone, et absque ejus ope fieri non posse, nisi recurramus ad gratias gratis à Deo istis datas; quod tamen nullatenùs verisimile est. Unde qui hæc exercent, necesse est ut plurimùm falli ac decipi; etsi quandò divinent et vera dicant, id omninò casu contingit, vel nonnisi consulto dæmone ista sciunt et dcclarant: aut saltem de invocatione dæmonis valdè suspecti haberi debent, ac diligenter examinari. Si enim omnes damnent usum vertendi cribrum farinarium ad detegendum furti auctorem illo instrumento, eò quòd nullam prorsùs habeat connexionem cum hàc manifestatione furis, cur non damnabitur usus virgæ in prædictis casihus, cùm 'minorem habeat convenientiam cum hujusmodi divinationibus? Nec est eadem ratio de inventione aquæ latentis in terrâ, ob qualitates ab aquâ in virgam, vel à virgâ in manu hominis humidi existente in aquam transmissas, vel ob sympathiam cum homine sub tali signo nato. Quæ ratio non currit in aliis, non enim habent humiditatem, sicut aqua, neque astra quidguam conferre possunt in eorum inventionem, sicut faciunt in inventione aquæ latentis. Sylvester, v. Maleficium, q. 5, dicit effectus mirabiles magorum, ut quòd quis evomat acus, clavos, campanulas, pilos, vittas, ossa magna, vel plumas ingeniosissimè consertas, etc., dupliciter contingere posse. Primò quia aut ista sunt illusiones, ita quòd videntur ea quæ non sunt, sive per activa naturalia id efficientia, sive per aorasiam, quâ scilicet oculi tenentur ne rem cognoscant, sive per aeris condensationem. Secundò, quia si sint veræ res, ipse diabolus iiivisibiliter eas in stomachum intulit, et inde visibiliter educit, non obstante quùd videantur i:a magnæ, quia potest eas dividere et integrare saltem apparenter; cùm hujusmodi corpora et eorum paries localiter ad nutum illius moveri possint, et invicem conglutimari. Omnes igitur magiam superstitiosam exercentes, mira supra vires humanas ope diabolicâ operantes, habent cum dæmone expressum vel tacitum pactum, et invocationem. Deprehenditur autem tacita dæmonis invocatio ex multis. Primò ex adjunctis, ut si adhibeantur verba ignota apocrypha, vel imagines vel characteres significativos; referuntur enim hujusmodi verba et characteres ad dæmones ipsos intelligentes. Item si apponantur falsa ; sunt enim signa patris mendacii. Item si adjungatur aliqua conditio vana, tanquàm omninò necessaria. ut si , onat:ir virtus

in verbis sacris, dùm tamen scripta sint in pelle, tali horâ, à lali personâ, et similia, quæ nec ad Deicultnm spectaiit, nec ad rectam rationem : hæc enim vana diabolus apposuit tanquàm sua sacra, quibus coli affectat. Secundò ex umodo operandi, et ex excellentiâ effectùs sperati, quia scilicet excedit humanam industriam, aut virtutem agentium naturalium, ut operari in diStans, cognoscere secreta aliorum , hominem aut animal statim sanare brevissimo tempore; principum consilia, et tractus bominum in locis remotissimis commorantium scire, volare per aera, etc. Tertiò ex vanitate et inutilitate effectùs, ut quòd verba quædam sacra habeant movere annulum supra filum suspensum : hoc ipso enim quòd effectus est vanus, constat quòd non fiat virtute divinâ, sed diabolicâ; non quidem assistente verbis sacris; sed sacrificio quo honoratur illis verbis: gaudet enim dæmon verbis et rebus sacris honorari, tanquàm divinitatis simia. Hinc manifestè colligitur magiam diabolicam esse superstitionis peccatum gravissimum, et plerumque conjungi cum apostasià, idololatriâ, blasphemiâ, sacrilegio, homicidio, luxuriâ, aliisque gravibus peccatis. Quando igitur constat causam seu rem adhibitam, non habere vim naturalem ad hunc effectum, nec etiam rationabilem causam suppetere, nec ex sacrâ Scripturâ, aut ecclesiasticâ traditione, vel revelatione habetur nunc effectum esse divinum, neque maxima operantis sanctitas, aut alia urgentissima indicia suadent illum moveri à Deo; in dubio censendum est id esse superstitiosum, et à dæmone provenire; etiamsi verba adhibita sint sacra, nec de facili virtus supernaturalis est præsumenda, eò vel maximè quòd hodiè non sit hæc miraculorum necessitas. Maleficium hic à nobis sumitur pro arte injustè nocend: aliis, ex pacto expresso vel tacito cum dæmone. Qui illud damnum patitur, dicitur maleficiatus aut incantatus; qui verò illud damnum procurat inferri à dæmone, interveniente pacto expresso vel tacito, vocatur incantator aut maleficus. Signum autem fœderis quod est inter illos, ut imago cerea cum acubus infixis, vel ligatura, vel aliquid hujusmodi, etiam maleficium dicitur. Unde differt à magià quòd hæc ordinariè nonnisi ad divinationem et potentiam ostendendam utitur ope dæmonis: maleficium verò adhuc etiam adaliis nocendum adhibet dæmoniacam virtutem. Porrò illi effectus aut damna non semper à maleficis immediatè procedunt, sed mediante daemone, qui apposito aliquo signo statim nocumentum infert ei cui maleficus nocere intendit; et sic dæmon vexat, afficit, paulatimque consumit corpus illius, cujus figuram ceream acu pungit maleficus; aut isto percuiiente aquain, excitat dæmon tempestates, grandines, etc., Deo sic permittente ex justo judicio. Sic enim possunt dæmones omnia facere quæ per motum localem, aut per applicationem virtutum naturalium activarum fieri possunt, ut homines aliaque corpora brevi in longinqua loca portare, pluvias causare, ventos, grandines, infirmitates aliaque hujusmodi, aerem condensare, colorare, figurare, etc. In eo apparere sub formâ mulieris, viri, bestiæ, etc., amorem carnalem excitare, non quidem voluntatem directè cogendo, sed oljectivè movenlo repræsentatione turpium, contur. bando phantasmata, commoveudo spiritus et humores, quibus omnibus voluntas alliciatur ad amorem, aut odium; aliaque mala causare si à Deo permittantur. Vide D. Thom. in Supplemen. q. 58, art. 2 et ad 2, ubi ait quòd quia corruptio peccati prima, per quam homo servus effectus est diaboli, in nos per generationem devenit, ideo maleficii potestas permittitur diabolo à Deo in actu generationis, magis quàm in aliis. Ilujus autem maleficii impeditivi actùs venerei, quod ligamen dicitur, variae ab auctoribus afferuntur causæ à dæmone ind*:ctæ quas colligit Sylvester v. Maleficium quæst. 6. Primò, ex hoc quòd spiritus habeat potestatem supra creaturam corporalem ad mo-tum localem prohibendum, vel faciendum, poterit dæmon impedire corpora ne mutuò appropinquent , directè vel indirectè se interponendo inter virum et feminam in corpore assumpto, prout narrat D. Anton. 2 p. hist. tit. M6, cap. 7, § 4 de quodam juvene. Secundò, quia d;emon potest hominem ad actum illum inflammare ut ante semen effundat, vel ab eo infrigidare, semen exsiccare, vas femineum nimiùm coarcuare, adhibendo ad hoc virtutes efficaces naturales. Tertiò, prohibendo directè rigorem et erectionem membri virilis, sicut et potest impedire motum localem cujuscumque organi. Item prohibendo immissionem spirituum vitalium, ne scilicet transeant ad membra in quibus est virtus motiva, quasi intercludendo vias seminis, ne ad vasa generationis transeat, vel ne ab eis recedat, vel emittatur. Quartò, turbando imaginationem et æstimativam facultatem, unum alteri conjugum aut duos ad invicem sibi reddendo odiosos, per immissionem foetoris, aut per repræsentationem membrorum genitalium in illo aetu horriDilis formæ, et supra modum fœdæ. Maleficium istud contingit quandoque mulieribus, sed rarò. Dùm verò femina in actu generationis est maleficiata , hoc accidit per solam opinionem , seu phantasiæ læsionem, quâ in ipso actu habet horrorem, odium, et abominationem illius, aut elongationem à viro, etc. Vel per arctationem vasis. Ordinariè istud maleficium cadit supra viros : el illius signum est quòd quando coitum appetunt, virgam erigunt, sed dùin ad uxorem accedunt, relaxantur subitò organa; et quoties nituntur copulari, denuò laxantur et rigent. Malefici omni jure damnantur. Et Exodi 22, morte plectendos esse decernit Dominus : Maleficos non patieris virere. Imò et qui recurrunt ad illos, Levit. 20, et in Decret. causâ 26, q. 16, can. Non observetis. Omnes isti tam observantes quàm consentientes, dicuntur abjurâsse fidem christianam et Baptismum prævaricàsse, et tanquàm paganos et apostantes, id est, retrò abeuntes, et Dei inimicos ejus iram in æternuim graviter incurrere. ltem jure civili Cod. de male

ficis et Mathemat. L. nullus, L. nemo, L. culpa graviter puniuntur. Tandem lex naturalis exigit à subditis reverentiam et fidelit: Vem erga dominos : non censetur autem quis habere reverentiam et fidelitatem erga dominum suum, qui petit auxilium, societatem et benevolentiam, ab ejns hoste infeasissimo. Unde homo recurrens ad auxilium et societatem diaboli qui est Dei inimicus, sicque discedens à Domino suo, fit reus læsae majestatis divinæ, et facit contra legem naturalem,et contra omnes alias. Ita Sylvester, v. Maleficium. Ordinariè malefici sunt multorum gravissimorum rei, de quibus à confessariis sunt interrogandi, si contingat illos resipiscere à laqueis diaboli, et ad Dominum converti. Jnprimis, ferè semper ineunt cum dæmone pactum, in quo diabolus spondet suffragium; et hi promittuiit famulatum ejusque voluntati obsequium, vel in omnibus, vel quantùm ad aliquid, spondent se negaturos Christum fidem, et Baptismum abjuraturos, etc. Si autem crediderint nostram fidem non esse veram, aut sacramenta nihil prodesse, etc., tunc intervenit etiam crimen haeresis. Secundò, s;rpè adorant dæmonem eique offerunt honorem Deo debitum per sacrificia et contemptum nostrorum mysteriorum; solent blasphemias evomere in Deum, Christum, B. Virginem et sanetos, eique dicare proprios natos, ac solemni se professione obligare ad malum, et promittere se ad sectam illam quos poterunt adducturos, plures nefandas luxurias ad invicem, et cum dæmone frequenter committunt; de his omnibus debet illos interrogare confessarius. Tertiò, sacrilegia multa committere solent, offerendo sacra dæmoni in ejus honorem et cultum; utendo in incanlationibus suis rebus et verbis sacris, ut oleo sancto, chrismate, cerâ benedictâ : imò quod horrendnm est dicere, ipsà Eucharistià. Quartò, conantur occidere parvulos Christianorum, ut non pertingant ad Baptismum, et procurare abortum, morbos, occisiones hominum et animalium. Causant damna innumera per vastationes segetum, vinearumque, suscitationes tempestatum, grandines, vermes, et similia. Et tunc peccant etiam contra justitiam, et ad damnorum illatorum restitutionem obligantur. Multa remedia adhiberi possunt contra maleficia. Inprimis magna fides, juxta illud Apostoli * In omnibus sumentes scuum fidei, additâ magnâ fiduciâ in divinâ prouectione, quam ferventer petere decet, invocare nomen JEsu, B. Virginis, angeli custodis, et aliorum sanctorum, eorumque intercessiones implorare, recurrendo ad orationem, et carnis macerationem per jejunium, pœnitentias, piaque opera. Secundò, adhibere reliquias sanctorum, verba sacra, aquam benedictam, signum crucis, Ecclesiæ exorcisnos et similia. Tertiò, frequentare sacramenta Pœnitentiæ et Eueharistiæ, Missas Deo offerre, eleemosyiias elargiri, peregrinationes ad loca sancta suscipere, etc. Quae demùm intelligenda sunt, quando constat de maleficio, quod non nisi virtute supernaturali pote-' tolli : consulendi enim sunt medici ut examinent at °

« VorigeDoorgaan »