Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

non habet jus ad suam famam cum tanto aliorum detrimento, si ab eo causando cessare nolit, neque ejus fama directè per se et ex intentione manifestantis læditur, sed tantùm proximi damnum vitatur, ex quo indirectè et per accidens sequitur alterius infamatio, et quasi ex necessitate permittitur, ac ex justà causà. Hæc etiam regula est observanda: ex câ siquidem plures casus in hâc materiâ occurrentes resolvi possunt, ut colligitur ex D. Thom., 2-2, quæst. 72, art. 2, et q. 73; art. 2. Unde etiam si mihi secretum commiseris, et ego acceptaverim, de jure naturæ debeo illud prodere, si rempub. aut aliquem innocentem graviter et injustè vexes, nec ab injuriâ desistere velis, neque sit alia via tale damnum impediendi. Quæ

sanè valdè sunt notanda.

§ 1. Utrùm crimen occultum proximi revetare uni sali viro prudenti, qui secretum apud se retinebit, sit detracțio gravis.

Certum est inprimis quòd imponere alteri falsum crimen illudque uni viro etiam prudenti narrare, est peccatum mortale, magis quàm judicium temerarium. Unde solùm difficultas est de crimine vero, sed occulto. Et quidem certum est quòd si adsit justa et rationabilis causa, licitum est illud narrare viro prudenti, qui prodesse, non obesse creditur, ut dùm peccata filiorum ac servorum manifestantur patri, aut domino. Idem, dùm femina concilii capiendi causà declarat suo confessario personam quæ eam ad malum incitat, dùm non potest aliâ viâ huic periculo mederi. Et sic de aliis. Quare dubium tantùm procedit de eo qui ex loquacitate, imprudentiâ ac levitate id facit.

Quidam negant istum mortaliter peccare, si non adsint aliæ circumstantiæ, nihilque aliud mali ac nocumenti huic proveniat et timeatur, quia fama consistit in bonâ opinione multorum, et non unius duntaxat.

Affirmant verò alii, quia, ut ait D. Thomas, q. 73, art. 1, ad 2: Si uni soli aliquis de absente malum dicat, corrumpit famam ejus non in toto sed in parte. Unde infamia non solùm est quando apud plures, sed etiam quando proximus apud unum infamatur, quem pluris æstimat quàm decem alios: mallent enim ordinariè homines peccata sua nota esse decem viris plebeis minimæ auctoritatis, quàm uni soli viro gravi, quem reverentur et cujus bonam æstimationem habere totis viribus curant: quamvis enim sit minus tunc periculum evulgationis, tamen apud istum perditur bona æstimatio, quæ jactura censetur gravis etiam secluso periculo ulterioris nocumenti, prout constat de judicio temerario, quod de gravi alterius nomine formatum, est lethale peccatum, etiamsi fama illius qui judicatur, non in toto, sed in parte corrumpatur, nec bona de illo opinio apud omnes, sed duntaxat apud judicantem auferatur: et certè cùm ad peccatum mortale furti non requiratur ut quis proximum omnibus omninò suis bonis spoliet, sed sufficit ut in parte notabili de illis sibi usurpet, cur ad lethalem detractionem necesse erit quòd fama alterius in

toto et apud omnes corrumpatur, et non sufficiet quod in parte et apud unum solum notabiliter lædatur? unde videmus quòd ad mortalem contumeliam non requiritur indispensabiliter, quòd aliquis per eam omnem suum honorem et apud omnes amittat, sed sufficit quòd injuste notabilem patiatur inhonorationem, etiam ab uno solo contumelioso in secreto, et absque testibus, prout innuit D. Thomas loco citato.

Hæc secunda sententia probabilior apparet, et in praxi consulenda est. Si enim quis animo nocendi proximo, grave illius peccatum occultum manifestet uni soli viro auctoritate pollenti, ut prælato, absque legitimå et rationabili causâ, sine dubio graviter peccat: imò si absque tali animo nocendi, detractione solùin materiali illud narret, absque debito ordine et rationabili motivo, sed ex merâ loquacitate, indeque consequatur grave damnum huic homini, non potest excusari hujusmodi loquax à gravi peccato contra justitiam, ut fatetur utraque sententia. Tandem si ex hâc loquacitate tollatur solummodò bona opinio et fama illius apud prælatum, vel potentissimum virum, cui iste placere exoptat, cujusque jacturam ægriùs fert quàm bonæ opinionis apud multos alios, adhuc non excusarem prædictum loquacem à gravi detractionis peccato: tunc enim censetur notabiliter injustè proximum lædere; nec vellet talia de seipso narrari, sicque facit contra illud præceptum naturale : Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris; etiamsi non sit timenda alia jactura, quàm deperditio famæ apud audientem. Hinc colligitur primò, religiosos æquè ac seculares teneri sub præcepto et sub peccato observare ordinem secretæ monitionis et fraternæ correctionis, à Christo Domino, Matth. 18 præscriptum : non enim aliud Evangelium secularibus, aliud verò religiosis exhiDuit : proindeque nullum religiosum posse occultum fratris grave peccatum, omissâ secretâ monitione, ubi profutura speratur, statim immediatè denuntiare superiori, etiam tanquàm patri, quantumcumque viro prudenti, discreto, pio, mansueto, etc. Saltem stando in jure communi, quidquid sit de statutis aliquorum religiosorum in particulari, qui isti juri ad famam renuntiâsse dicuntur; abstrabendo, inquam, ab ea constitutione particulari, quam tamen nec esse necessariam, neque expedire ad rectam gubernationem ac ad observationem regularem in suo robore stabiliendam et conservandam, non pauci viri graves æquè pii ac docti existimant, neque Christus instituisset correctionem fraternam, si bono communi religionis et perfectioni religiosorum spirituali obstaret.

Probatur primò ex D. Thomâ, 2-2, quæst. 33, art. 7, ubi docet quòd quando prælatus præcipit, ut sibi dicatur quòd quis sciverit corrigendum, præceptum intelligendum est sano salvoque ordine fraternæ correptionis, et si expressè prælatus contra hunc ordinem à Domino institutum ; et ipse peccaret præcipiens, et ei obe · diendum, juxta illud Actor. 5: Obedire oportet Deo ‹ magis quàm hominibus. › Et ibidem ad 4, ait, quòd proclamationes quæ fiunt in capitulis religiosorum, sunt de aliquibus levibus quæ famæ non derogant : unde sunt

quasi quædan. commemorationes potiùs oblitarum culparam, quàm accusationes et denuntiationes. Si tamen essent talia de quibus frater infamaretur, contra præceptum Domini ageret, qui per hunc modum fratris peccatum publicaret. Nec oppositum docet S. doctor quodlib. 11, q. 10, art. 18, dicens: Si videtur quòd correctio meliùs fiet per prælatum; et prælatus nihilominùs sit pius, discretus, et spiritualis, non habens rancorem,seu odium adversùs cum subditum, tunc licitè potest quis ei denuntiare, quia tunc non dicit ei sicul prælato, sed sicut personæ proficienti ad correctionem proximi el ejus emendam. Ibi enim supponit D. Thom. quòd secreta monitio fratris à religioso facta et tentata non profecerit, aut quòd nulla sit spes emenda si adhiberetur. Nam S. doctor immediatè ante hæc verba dixerat: quòd denuntiationem præcedere debet fraterna admonitio, quia finis hujus est emendatio proximi : et ideò servari debet ordo fraternæ correctionis; quòd si scio quòd frater per me corrigetur, tunc hoc non debeo denuntiare prælato. Dùm verò delinquens post secretam admonitionem non fuit emendatus, procedendum est ad secundum gradum, ac adhibendi sunt testes, et tunc adhiberi potest etiam prælatus tanquàm testis et singularis persona, quæ prodesse possit, ut satis seipsum explicat S. doctor loco citato.

Quomodò etiam in Summâ, 2-2, q. 33, art. 8, ad 4, explicat hæc verba D. Augustini in Regulâ : Antequàm aliis demonstretur per quos convincendus est, si nc. gaverit priùs præposito debet ostendi, etc., dicens D. Augustinum intelligere, quod priùs prælato dicatur, secundùm quòd est singularis quædam persona, quæ magis potest prodesse quàm alii. Semper tamen D. August. et D. Thom. supponunt præcessisse secretam monitionem. Nam D. August. immediatè ante verba allata dixerat: Statim admonete, ne malè cœpta progrediantur, sed de proximo corrigantur. Si autem post admonitionem iterùm atque iterùm, etc. Et D. Thomas quodlib. citato, ait: In omnibus his tenendum est pro regulâ, quòd semper servanda est charitas. Non servatur autem charitas, quando frater ante secretam monitionem ubi pro futura separatur, infamatur apud prælatum. Ergo, etc. Et, 2-2, q. 53, art. 7, ad 5, ait, quòd, prælatus occultorum judex non est, sed solus Deus: unde non habet potestatem præcipiendi aliquid super occultis, msi in quantum per aliqua indicia manifestantur, etc.

Probatur ratione deductà ex S. doctore loco cit. : Ratio hujus præcepti naturalis et divini à Christo statuli comprehendit etiam religiosos: lex enim naturalis et vinculum charitatis quo religiosi debent esse inter se invicem ligati, dictat ut quando sine boni communis, aut tertii dispendio, occurri potest et conscientiæ et famæ fratris simul, id fiat sine earum læsione. Supponimus autem quòd per secretum monitionem frater emendari possit, ejusque fama conservari. Ergo non debet nec licitè potest aliâ viâ emendari per ejus infamiam apud prælatum : sicut malè procederet medicus qui posset suavi medicinâ et absque abscissione membri infirmum curare, veliet tamen adhibere fervum et ignem. Iste D. Thoma

discursus pro omnibus omninò hominibus concludit. Nec religiosorum fama vilis est, sed majoris preti quàm aliorum, nec minùs ad eam conservandam jus habent quamvis enim non sint sui juris quantùm ad ea quæ vovent, sunt tamen sui juris quoad conservationem suæ famæ, proindeque et quoad ea quæ in famæ gratiam et favorem Dominus mandavit: nec inconvenientia quæ timentur et consequentur ex neglectu ac prætermissione ordinis evangelici in correctione servandi, minùs tangunt religiosos quàm seculares; imò in illis majora oriri solent ac timeri debent, nempe odia, dissensiones, jurgia inter fratres et effrenata peccandi occasio in eo qui se videt infamatum, creditque nihil ampliùs se habere quod perdat sublato hoc freno. Tandem non minùs imò magis probabiliter separatur emenda religiosi, quàm secularis per secretam monitionem. Ergo, etc. Cum quo tamen stat quòd cùm homo sit dominus propriæ famæ, possit huic juri renuntiare ob humilitatis, patientiæ, aliarumque virtutum exercitium, ac propter bonum commune congregationis in quâ degit. Et tunc immediatè referre defectus fratris ad superiorem, non est contra jus naturale, cùm scienti ac volenti nulla fiat injuria, neque contra Christi præceptum. Nam Christus illum ordinem servari voluit, prout etiam lex naturalis præscribit, ne scilicet fiat injuria fratri, cui tamen in nostro casu nulla fit. Sicut lex naturalis et divina vetat usurpare alienum domino invito : quando autem dominus consentit, ut alter bona accipiat, nullus ipsorum facit contra legem. Cùm tamen Christus, sapientia æterna, hunc ordinem de correctione fraternâ ante denuntiationem superiori faciendam, instituerit, procul dubio modus iste per se loquendo est optimus, et à cunctis eligendus ac tenendus: aliàs si perniciem Ecclesiæ ac religionibus afferret, de hoc non esset præceptum, sed neque consilium, ut rectè ait Bannes.

Colligitur secundò pœnitentem non posse licitè nominare ac prodere complicem peccati ipsi confessario, quando illa manifestatio non est absolutè necessaria ad explicandum peccatum, nec ad capiendum consilium vel auxilium, etc.; quia graviter infamat proximum absque justâ causâ. Et ob hoc quando manifestatio complicis est circumstantia necessariò explicanda ad confitendum integrè suum peccatum, adhuc tenetur occultare illius personam, nomen tacere, et quærere alium confessarium, qui non possit in ejus notitiam devenire, aut differre confessionem, quousque illius nactus fuerit opportunitatem, si absque scandalo et inconvenienti confessio differri valeat, ut tenent communiter auctores. Quòd si ex loquacitate, aut incuriâ, pœnitens in confessione complicis notitiam dederit confessario, tunc debet confessarius ipsum monere, ut statim de hoc peccato se accuset, et curare quantùm potest hujusmodi infamationem complicis impedire quando prævidet pœnitentem in tale peccatum detractionis casurum, cùm ad id teneatur ex charitate et ex officio.

A fortiori nequit confessarius urgere pœnitentem, ut sibi declaret personam ac nomen complicis, co fine

tantùm ut eum corrigere ac emendare ipsemet valeat aut curet. Ratio est quia tunc confessarius injuriam facit pœnitenti injectis scrupulis minisque adhibitis suspendendi ei absolutionem, aliisque technis illum adigendo ad nominandum complicem, utpotè ab eo exigens aliquid ad quod non tenetur, cùm ex Trident. sess. 14, cap. 5, pœnitens solùm obligetur ad confitendum proprium peccatum cum circumstantiis ad ejus explicationem necessariis; et ob hoc nequit obligare pœnitentem ad sibi proprium nomen declarandum, cùm etiam pœnitens nequeat declarare complicem sine peccato, et sine periculo seipsum extra tribunal infamandi apud alios, incurrendi odia, dissensiones, a'iaque damna. Imò etiamsi pœnitens teneretur facere correctionem complici, adhuc confessarius non posset ad hunc finem inquirere nomen et personam illius, ac pœnitentem inducere ut se potiùs quàm alium assumat ad hanc correctionem extra tribunal faciendam, cùm teneatur pœnitens observare correctionis ordinem à Christo præscriptum, et si oporteat ad secundum gradum descendere ipsi liberum sit adhibere testes quos voluerit. Unde confessarius fraude ab eo involuntario id extorquere censetur. Item confessarius iste injuriam facit Pœnitentiæ sacramento, cùm reddat confessionem odiosam : tum quia tale sacramentum tendit ad solius pœnitentis accusationem, absolutionem et emendationem, ita tamen ut ad forum exterius prodi nequeat : nequidem ad correctionem et monitionem ipsins pœnitentis, à fortiori nec complicis; tum quia confessio ex naturà suâ et ex Christi Domini institutione nullatenùs ordinatur ad correctionem alicujus tertiæ personæ extra tribunal tanquàm medium ad finem. Quia cùm sit superioris ordinis, per se nequit ordinari tanquàm medium ad correctionem proximi, utpote quæ est inferioris ordinis; aliàs ad hoc præstandum non esset opus licentiâ ipsius pœnitentis. Unde Christus non instituit nec posuit confessionem inter gradus correctionis extra tribunal, et Ecclesia modum istum hucusque ignoravit: non parva autem temeritas est uti sacramentis alio fine quàm eo propter quem instituta fuêre. Tandem confessarius iste facit injuriam complici, utpote qui ex eâ confessione sine justâ causâ infirmatur, nullumque beneficium percipit: non enim à suo peccato absolvitur, sicut pœnitens.

Addi possent innumera inconvenientia ex hoc abusu oriri solita, quæ nulla humana prudentia præcavere potest. Colligunt tertiò aliqui, pœnitentem etiam dùm nequit aliter suum peccatum integrè explicare, nisi manifestando personam complicis confessario, ut dùm commisit incestum cum sorore quam unicam habet, confessario notam, nec potest alium adire confessorem, et instat necessitas confessionis, tanc non teneri, imò nec posse explicare illam circumstantiam incestûs, sed solùm debere confiteri fornicationem, quousque invenerit postea alium confessarium nescientem hunc habere unicam sororem cui tenebitur facere confessionem omninò integram tam materialiter quàm formaliter Ratio cur iste pœnitens ad id non teneatur,

est quia si pœnitens probabiliter crederet ex confessione sui peccati oriri proximo aliquod grave damnum temporale ex malitià confessarii, non teneretur illud explicare, sed tacere posset. Item si sit morale periculum quòd confessarius apud alios sit diffamaturus complicem, licitè potest illam circumstantiam tacere. Tandem femina non tenetur juveni confessario graviora luxuriæ peccata sua explicare, cum probabili periculo ne ruat in peccatum : ergo etiam ad vitandam illam gravem complicis infamationem apud confessarium licitè potest eam circumstantiam tacere : integri tas quippe materialis confessionis, non obligat cum, tanto proximi nocumento, sed tunc sufficit quòd sit integra formaliter. Ratio verò cur pœnitens nec etiam possit licite id facere, est quia dùm in uno eodemque casu concurrunt duo præcepta, que simul observari nequeunt, majus est adimplendum. Atqui in proposito concurrunt simul duo præcepta incompatibilia: Unum faciendi confessionem etiam materialiter integram; aliud de non infamando proximo; et istud est longè majus, utpotè juris naturalis et divini, quàm aliud quod est solùm juris positivi. Ergo, etc.

Verùm alii probabiliùs ac tutiùs contrarium affirmant cum D. Thomâ in 4 Sent., dist. 16, q. 3, art. 2, et in quarto lib. ad Hannibaldum, dist. 16, art. 3, ad 5, et opusc. 12, ubi ait, quòd homo in confessione alterius famam custodire debet, quantùm potest, sed suam conscientiam magis purgare debet : et ideò si circumstantia quæ ducit in cognitionem personæ, sit de neccssitate confessionis, tunc debet confiteri occultando personam quantùm potest, nempe quærendo alium confessarium qui eam non cognoscat, vel differendo confessionem, etc. Si tamen ad eas angustias sit redactus ut teneatur tunc confiteri, nec possit alteri confessario quàm illi qui personam cognoscit aperire illam circumstantiam, debet eam confiteri ad purgandam conscientiam suam, etiamsi inde per accidens, indirectè et contra illius intentionem consequatur infamatio complicis apud confessarium. Habet enim tunc pœnitens causam rationabilem et justam necessitatem utendi hoc jure suo. Si enim ex justà necessitate ali quis justè possit uni viro prudenti qui secretum retinebit, revelare peccatum occultum alterius, puta ad petendum ab eo auxilium vel consilium, quantò magis poterit complicein manifestare confessario ad purgandam conscientiam, quando id est necessarium ad ritè peccatum suum in confessione explicandum? Ratio est quia ille qui voluntariè se facit alicujus criminis socium, voluntariè se constituit circumstantiam talis delicti, proindeque si hoc crimen in judicio sufficienter cognosci nequeat absque tali manifestatione, ille qui habet jus narrandi judici delictum, habet quoque jus ad manifestandam illam circumstantiam, nec in hoc facit injuriam complici. Ergo, cùm in nostro casu pœnitens habeat jus declarandi integrè suum peccatum, habet etiam jus manifestandi complicem, qui sciens et volens hanc obligationem contraxit, quique eodem privilegio fruitur declarandi socium quando volet confiteri istud peccatum. Et ex hac ratione con

velluntur adversariorum fundamenta. Ultrò enim illis concedimus ex hac declaratione circumstantiæ indirectè et per accidens complicem subire aliquam infamationem apud confessarium in nostro casu : negamus tamen id esse illicitum ac peccatum detractionis, cùm complexu suâ culpâ alium ad has angustias redegerit: ex quo enim voluntariè peccaverit, probè sciens istud peccatum aliquando esse integrè confitendum, seu cum hâc circumstantiâ personæ, censetur hoc ipso cessisse juri suo ad famam apud confessarium, si ex narratione peccati indirectè et per accidens contingat, puta si omnibus pensatis et tentatis confessio alteri confessario fieri nequeat, quàm illi qui ipsos novit. Verùm de his fusiùs tract. de Just.

§ 2. Utrùm quando crimen alicujus est publicum, narrari possit absque peccato detractionis.

Tanta potest esse publicitas criminis alicujus, ut follat ab eo qui illud patravit, jus ad famam, tribuatque omnibus facultatem loquendi ac narrandi etiam nescientibus. Difficultas solùm est an quando est publicum in uno loco, possit absque peccato evulgari in alio ubi nescitur.

Duplex autem in proposito potest esse publicitas criminis, una juris, quando scilicet transiit in rem judicatam, seu de eo constat per publicam judicis sententiam et rei punitionem. Altera facti, quando nimirùm in præsentià multorum, vel in loco publico eo tempore quo multis innotescere potuit, perpetratum fuit.

Dico quòd quando quis est infamatus in uno loco, hoc ipso quòd ejus verum crimen sit ibi notorium jure vel facto, qui absque sufficienti causâ, necessitate et utilitate illud narrat ignorantibus, aut scribit hominibus in locis adeò remotissimis degentibus ut ad illos nunquàm aut nonnisi difficilè aut per longum tempus ejus notitia foret perventura, non peccat contra justitiam, præciso quocumque alio nocumento extrinseco, si id non faciat ex odio, invidiâ, etc.

Probatur de crimine notorio publicitate juris. Nam judex posset suam sententiam typis mandatam ad omnia loca etiam remotissima transmittere : imò videtur intendere, ut quantùm fieri potest, ubique publicetur, cùm curet sententiam et supplicium rei exequi in locis publicis in diebus mercatûs quando est major hominum concursus. Ergo narrantes ubique non peccant contra justitiam sese conformantes rationabili voluntati judicis in manifestatione justæ sententiæ.

Probatur etiam de delicto notorio notorietate facti. Qui enim non timuit in loco publico illud de die perpetrare, non videtur curâssè ut sciretur, ac publicaretur, sed cessisse juri quod habebat ad famam; ipsaque facti publicitas unicuique loquendi de eo facultatem tribuit: advertendum tamen quòd si Romæ aliquis peregrinus, v. g., Hispanus, Italis omninò incognitus, aut aliquis alius larvatus in publico turpe aliquod facinus perpetrâsset, non ideò ejus amici qui id sciunt aut cum ipso erant, poterunt in patriâ illum de hoc infamarc, quia scilicet Romæ non fuit notorium hanc

personam determinatè, v. g., Petrum, sed duntaxat quendam ignotum, istud facinus commisisse.

Quandoque etiam contra charitatem non est, crimen notorium in uno loco, narrare in alio: semel enim publicatâ alicubi infamiâ delicti et personæ, homines habent jus ad hoc sciendum, ut in convictu humano sese incolumes servent, caveantque à publicis criminosis et facinorosis hominibus, et videtur ad bonum publicum expedire ut unusquisque cognoscatur, qualis verè et publicè est ac reputatur communiter. Hinc provenit historiarum utilitas publica.

Quandoque potest esse aliqualiter contra proximi charitatem. Supponamus enim quòd aliquis jure vel facto publicè diffamatus, v. g., Parisiis, se recipiat ad Indos vitandæ infamiæ causâ, ibique honestè se gerat ac virtuosè commoretur absque Indorum injuriâ et periculo, bonamque apud eos opinionem sibi comparaverit, si aliquis Gallus ad has regiones adventans, solo loquendi pruritu, absque necessitate vel utilitate propriâ aut communi, crimen illius ibi ma nifestet, non videtur excusandus à peccato contra charitatem; quatenùs scilicet iste reintegratà famå suâ bonis actibus, abstersâque infamiâ publicà notorietate facti contractâ, absque causâ bono illo nomine privatur, valdèque inde contristatur.

Hinc colligitur, quòd ea quæ sunt publica in uno tempore, manifestare in alio distanti, in quo deleta est eorum memoria, ex quâ narratione nullum bonum sed tantùm delinquentis ejusque familiæ dedecus oriri potest, esto quòd non sit contra justitiam, potest tamen esse contra charitatem ; quia eodem ferè modo ratiocinandum est de distantiâ temporis ac de distantiâ loci; imò potior est ratio de isto quàm de illo: quandoque enim longius spatium requiritur, ut infamia possit ad remotissimas regiones pervenire, quàm quòd crimen publicum deleatur in loco ubi est notorium. Ergo si unum sit contra charitatem, ita et aliud. Sic qui stuprum et imprægnationem publicam puellæ à quadraginta annis elapsam, et ab hominibus oblitam evulgaret, dùm bonum nomen habet ac communiter honesta reputatur, faceret contra charitatem propter etiam gravem mœrorem quem illi afferret sine causâ. Hinc colligitur historicos, qui vitas hominum describere solent, posse litteris mandare publica crimina, homicidia, v. g., odia, et alia, saltem quæ viris illustribus non sunt dedecorì, quorum notitia potest aliquam utilitatem afferre posteris ut ea fugiant, et ad iHorum punitionem principes ac judices suorum prædecessorum exemplo excitentur, etc.; dummodò igitur bono zelo publicæ utilitatis ad aliorum exemplum id faciant, non verò ex odio, invidiâ, intentione deturpandi aliquam prosapiam, aut alio malo affectu, non peccant secùs dicendum si vitia infamia tam vivorum quàm defunctorum occulta, seu quæ suo tempore aut antea non fuerunt publica notorietate juris aut facti, describant. Hinc graviter peccant conficientes libellos famosos quibus publicantur aliorum peccata nondùm notoria, cum gravi ipsorum infamiâ, sub quibus comprehendimus cantilenas, picturas, schc

dulas, pasquinos aliaque ad publicanda proximi occulta vitia, assumpta : tantòque gravius est hoc peccatum, quò scripta hæc citiùs magisque vulgantur, ac memoriæ hærent, quàm verba. Tenentur isti auctores ad famæ et honoris restitutionem per scriptum aliudve signum publicum arbitrio confessarii, et compensationem damnorum inde secutorum et præter scelus gravissimum, quod committunt, alias etiam pœnas in utroque jure latas incurrunt. Qui contra statum religionis in communi libellos famosos conficit, meritò de hæresi suspectus est; si verò contra statum ordinis Prædicatorum vel Minorum libellos, cantilenas, aut rhythmos faciat, non tantùm mortaliter peccat, et ad restitutionem famæ ac honoris tenetur, sed etiam ipso facto incurrit excommunicationem, Apostolicæ Sedi reservatam, ut habetur ex Constitut. Alexandri papæ IV, quæ incipit : Ex alto, et ex aliâ quæ incipit: Non sine multa, prout referunt Cajetanus in Summa, v. Excommunicatio, cap. 81 ; Sylvester ibidem, q. 7, num. 48, et alii quos refert et sequitur Sayrus in Clavi regia lib. 12, cap. 4, num. 10; quo privilegio etiam aliæ religiones gaudent. Has pœnas incurrunt nedùm prædictos libros conficientes, sed etiam illos destinenies, etc.

Peccat mortaliter, qui totam aliquam religionem aut monasterium infamat, dicendo, v. g., quòd ibi malè nisi vivitur, quòd simonia aut usura exercetur, etc., aliàs id esset notorium, Item qui grave peccatum occultum alicujus de collegio detegit, non solùm contra religiosum, sed et contra religionem peccat, utpotè quia illius infamia in totam communitatem redundat, dùm nominatur persona aut ordo, ut ait D. August., Epist. 137 ad plebem Hipponensem, et D. Thomas, 2-2, q. 33, art. 7.

Colligitur illum mortaliter peccare qui infamatum in uno genere vitii gravioris, sine causâ diffamat in alio minùs gravi nullam habente cum altero conne8., Petrus puxionem, et in quo iste benè audit. V. blicè habetur ut notorius perjurus aut adulter; est etiam occultus fur. Id ego scio sed alii ignorant : graviter pecco, detegendo illius furta. Ratio est, quia licet habeat famam læsam in unâ specie peccati, non tamen circa aliam, ad quam proinde jus retinet, fitque illi injuria dùm notabiliter augetur illius infamia : sicut enim peccata furti et adulterii sunt distincta, ita et infamiæ ex illis provenientes, sicque Petrus in nostro casu nová distinctâque afficitur infamiâ, ut patet à simili: qui enim suâ culpâ amisit partem suarum facultatum, non ideò censetur amisisse jus ad reliquas portiones quas possidet. Nec qui amputatum habet membrum, ad alia retinenda dicitur jus amisisse. Idem de famâ est concludendum, non enim consistit in indivisibili, sed variis portionibus conflatur, quafum una potest haberi ac retincri sine aliâ : et infamia suscipit majus et minus, prout à pluribus vel pauCis diversis causis promanat.

Sunt tamen quidam homines ita flagitiosi, nonnullaque crimina adeò inter se connexa, ut quando unum est notorium, non censeatur detractio mortalis, nec

ad restitutionem obligans, quando deteguntur alia occulta magnam affinitatem et connexioném cum illo habentia, ut si quis publicæ meretricis detegat verba turpia, et obscœnos gestus; si de publico ebrioso narret blasphemias et rixas. Et sic de aliis. Siquidem ob istam connexionem censentur hæc peccata esse quasi ejusdem speciei, et facilè posset unusquisque hunc talia peccata commisisse, judicare aut suspicari, etiam nemine narrante. In his nihilominùs opus est circumspectione, an scilicet hæc vitia sint adeò inter se connexa, ut non fiat nova infamia, neque augeatur præcedens. Quare standum est judicio prudentum in hâc materia.

Quæres an sit peccatum mortale narrare grave crimen occultum proximi, non assertivè, sed dubitanter, et ex auditu tantùm.

Conveniunt omnes hanc infamationem esse peccatum mortale et obligare ad restitutionem, quando aliquis primò aliter ea crimina refert quàm audivit, augendo et confirmando magis audita; quando ex modo dicendi majorem aliquam certitudinem ostendit, quàm res habeat ex communi relatione; item quando est persona magnæ auctoritatis et fidei, cujus dictis homines communiter fidem adhibere solent. Tandem aniquando narrat de altero hæresim vel sodomiam, mo ingenerandi saltem suspicionem in animis audientium, et alterum infamandi. Difficultas solùm est an talis simplex narratio de peccato alterius absque assertione quòd sit verum, aliâque confirmatione præcisè ex naturâ actus ac modo loquendi sit peccatum mortale. Et quidem certum est, posse esse contra charitatem, dùm narrans advertit aut advertere debet, probabile fore ut qui audiunt facilè malum credant ac scandalizentur, cùm sint pusilli et leves corde : ex charitate enim saltem tunc ab hujusmodi narratione abstinere tenebatur, cùm commodè posset, ut suppono.

Respondeo ex vi præcisè narrationis posse contingere aliquando peccatum mortale detractionis obligans ad restitutionem, ut innuit D. Thomas, 2-2, q. 73, art. 2, dicens: Si autem proferat verbum ex animi levitate, vel propter causam aliquam non necessariam, non est peccatum mortale : nisi fortè verbum quod dicitur sit adeò grave, quòd notabiliter famam alicujus lædat, præcipuè in his quæ pertinent ad honestatem vitæ, quia hoc ex ipso genere verborum habet rationem peccati.mortalis et tenetur quis ad restitutionem famæ, etc. Ubi D. Thomas non dicit id provenire per accidens ex levitate et malitiâ audientium, sed naturâ verbi gravis, quod scilicet auditoribus nedùm levibus et malitiosis dat occasionem, sed etiam communibus et ordinariis, concipiendi malam opinionem persona de quâ narratur, ut si quis de honestâ muliere aut religiosâ narret, se audiisse, eam cum tali viro turpher se gessisse. Quis enim negare potest, jam apud audientes eam de famâ suâ multùm perdidisse, ex ipsâ vi verborum? Et sanè si solus assertor propriè tolleret proximi famam detegendo illius grave crimen occultum tribus hominibus, isti postea tanquàm auditum aliis evulgan

« VorigeDoorgaan »