Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

nitiva sententia de intentione malâ proximi, sine sufficienti certitudine, et ex levibus indiciis procedens, cui nulla hæsitatio aut dubitatio admiscetur.

Quare ad constituendum judicium temerarium lethale, tria hæc requiruntur et sufficiunt. Primò quòd judicans firmiter adhæreat huic sententiæ definitivæ de malo proximi, per quòd differt à dubio et suspicione. Secundò quòd oriatur ex levibus indiciis, seu ex causâ insufficienti ad talem assensum prudenter eliciendum; et ob hoc dicitur temerarium : si namque indicia talia forent, quæ de se movere possent quemcumque virum prudentem, ad sic judicandum, tunc judicium non esset temerarium, quantumvis posset esse falsum; in quâ re tamen discernenda, magnâ opus est prudentiâ. Nam contingere potest, ut aliqua indicia sint levia respectu unius personæ, quæ tamen respectu alterius censentur suflicientia ad judicandum peccatum de illà; v. g., allocutio persona gravis et religiosæ cum meretrice in loco secreto, est leve indicium ad suspicandum malum de viro sancio, cùm ad mulieris conversionem ordinari possit: secùs dicendum si id faciat juvenis procax, et libidinosus. Tertiò tandem ut malum quod de proximo judicat, sit grave, illi injuriosum ac infame, ac tale quòd si proferretur exteriùs per detractionem aut contumeliam, sufficeret ad constituendum peccatum mortale si enim solùm judicat temerariè proximum de peccato veniali, peccat solùm venialiter, magis et minùs graviter, juxta qualitatem indiciorum æstimandi, et affectus malè dispositi: imò etiamsi judicet de peccato mortali proximi, quod tamen respectu illius non reputatur infame, neque multùm curat de hoc, non videtur tale judicium essse mortale, ut si videns militem quærere cum cum quo habet inimicitias, judicet eum velle se vindicare singulari certamine: aut videns scortum, judicet quærere procos: quia has personas talia facere non pudet: advertendum obiter est majora ad judicandum requiri indicia quàm ad suspicandum, et majora ad suspicandum, quàm ad dubitandum, quia in dubio animus non propendit sed manet pendulus in suspicione inclinatur ad assensum, illumque inchoat; in judicio verò firmiter adharret, definitivamque sententiam profert.

Dico quòd judicium temerarium plenè deliberatum, habens istas tres conditiones est peccatum mortale contra charitatem et contra justitiam. Ita communiter auctores. Et graviter prohibetur in Script. Matth. 7 : Nolite judicare, et non judicabimini. Et 1 ad Corinth. 4: Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat dies Domini, etc. Ubi indicat quòd velle judicare de intentione et occultis cordium, est temerè usurpare quod soli Deo competit et Christus Dominus, Joannis 7, redarguebat Judæos temerè et sccundùm apparentiam tantùm de ejus personâ judicantes, dicens: Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. Unde judicium temerarium est contra jus divinum positivum, et etiam contra naturale: prohibetur enim indirectè saltem hoc Decalogi præcepto tanquàm radix et origo peccatorum quæ verbis committuntur in ju

dicio et extra illud. Item est contra istud præceptum naturale: Quod tibi fieri non vis, alteri non feceris. Nullus autem vellet temerè ab alio judicari malus. Item unusquisque habet jus ad famam et bonum nomen, donec illud perdat per gesta iniqua quæ improbum illum ostendant et manifestent : nec potest illo jure absque legitimâ et sufficienti causâ spoliari. Atqui dùm temerè ac sine causâ judicatur malus, injustè illo jure spoliatur: non enim retinet ampliùs bonum nomen quod habebat in mente et æstimatione illius qui sic judicat; sed in corde suo illum despicit, ipsique dat injuriosum locum absque rationabili causå: talis autem contemptus est peccatum mortale ex genere suo, quia est actus injuriosus proximo, eum quantùm est in se notabiliter kædens : importat enim affectum deprimentem ipsum à suâ æstimabilitate per quod à consecutione multorum bonorum impeditur, ut probat Cajetanus in Summâ, verb. Contemptus, et innuit D. Thomas 2-2, q. 60, art. 3. Ergo, etc.

Dixi Judicium temerarium deliberatum : nam si fuerit solùm repentinum ac subitum, tunc ob imperfectionem actûs erit solùm veniale, ut si quis videns puellam cum juvene loquentem, subitò malum de ipsis iudicet, non plenè advertens ad hoc quod cogitat, nec alicui significans, et paulò post ad se reversus, istud judicium depellit; non peccat mortaliter, quia exinde proximo notabiliter non nocet, nec ipsum propriè contemnit : imò quidam ad solatium et pacem conscientiarum timoratarum, volunt quòd quando res solo intellectu peragitur, etiam advertendo et expendendo motiva et indicia per multum tempus, si tamen voluntas deliberatè non consential, nec cum intellectu simul statuat et amplectatur tale judicium, non est peccatum lethale, quamvis adsit aliqua negligentia reprimendi aut expellendi illud judicium, quod est in intellectu. Quando autem aliquis dubitat an istud judicium repentinum fuerit, aut deliberatum; et an peccatum mortale, aut veniale commiserit; si aliundè sit conscientiæ timoratæ, habeatque æquale dubium de unâ et alterà parte, potest credere non fuisse deliberatum, et esse tantùm veniale secùs si sit persona, non valdė timens Deum, et his vitiis assueta. Imò si declinet magis ad unam partem, nempe quòd judicium sit repentinum, debet se accusare tanquàm de veniali, cum formidine ta men alterius partis et cum istà conditione, si forsan pervenit ad mortale.

:

D. Thomas 2-2, q. 60, art. 3, ad 3, docet quòd judicium interius pertinet ad injustitiam, secundùm quòd comparatur ad exterius judicium tanquàm actus interior ad exteriorem, sicut concupiscentia ad fornicationem, et ira ad homicidium. Quod explicans Cajetanus ait: Quemadmodùm ad homicidii vitium reducitur non solùm desiderium occidendi aliquem, sed etiam desiderium quòd aliquis moriatur, quamvis nullo pacto vellet eum occidere, ita ad exterioris judicii vitium reducitur non solùm velle dare damnationis sententiam, sed qualitercumque injustè judicans ex levibus causis: ejusdem enim rationis est injuria temerarii judicii intùs et extra,

quamvis non sit æquale nocumentum. Ita Cajet. Unde ex se præcisè non obligat ad restitutionem propriè dictam, quæ in rebus exterioribus constituit æqualitatem, sed solùm ad reponendum in mente suâ eum quem judicavit, in pristinum boni nominis statum.

Notat idem D. Thomas loco citato, art. 4, ad 2, quòd aliud est judicium derebus, et aliud de hominibus. In judicio enim in quo de rebus judicamus, non attenditur bonum vel malum ex parte ipsius rei de quâ judicamus, cui nihil nocet qualitercumque judicemus de ipsâ, sed attenditur solùm bonum judicantis si verè judicet; vel malum, si falsò; quia verum est bonum intellectûs, falsum autem malum ipsius. Et ideò unusquisque debet niti ad hoc quòd de rebus judicet secundùm quod sunt. Sed in judicio de hominibus præcipuè attenditur bonum et malum ex parte ejus de quo judicatur, qui in hoc ipso honorabilior habetur, quòd bonus judicatur, et contemptibilis, si malus judicetur. Et ideò ad hoc potiùs tendere debemus in tali judicio quòd hominem judicemus bonum, nisi manifesta ratio in contrarium appareat. Ipsi autem homini judicanti falsum, judicium quo benè judicat de alio, non pertinet ad malum intellectûs ipsius : sicut nec ad ejus perfectionem pertinet secundiam se cognoscere veritatem singularium contingentium, sed magis pertinet ad bonum affectum. Hactenùs D. Tho

mas.

Tandem D. Thomas in eodem art. 3, in corp., advertit judicia temeraria et suspiciones ex tribus potissimùm causis provenire. Primò ex hoc quòd aliquis ex se ipso malus est et ex hoc ipso quasi conscius suæ malitiæ, faciliter de aliis malum opinatur. Juxta illud Eccl. 10: In viâ stultus ambulans, cùm ipse sit insi‹ piens, omnes stultos æstimat. › Secundò ex hoc quòd aliquis malè afficitur ad alterum, cùm enim aliquis contemnit vel odit aliquem, aut irascitur vel invidet ei, ex levioribus signis opinatur mala de ipso; quia unusquisque faciliter credit quod appetit. Tertio modo ex longâ experientiâ: unde Philosophus dicit in 2 Rhetoric., quòd senes sunt maximè suspiciosi, quia multoties experti sunt aliorum defectus. Primæ autem duæ suspicionis causæ manifestè pertinent ad perversitatem affectus. Tertia autem causa diminuit rationem suspensionis, in quantum experientia ad certitudinem proficit, quæ est contra rationem suspicionis. Hactenùs D. Tho

mas.

§ 1. An suspicio sit peccatum mortale. Loquimur hic de suspicione plenè deliberatà, et de re gravi si enim sit repentina absque plenâ advertentiâ, aut de levi defectu, etiamsi fuerit temeraria et absque sufficienti causâ, est solùm venialis.

Loquimur etiam de suspicione temerariâ deliberatâ præcisè secundùm se intra lineam et rationem suspicionis solùm consideratâ, seclusis aliis adjunctis ex parte suspicantis, nempe si ex odio ac invidiâ, maloque affectu erga proximum procedat: tunc enim potest esse lethalis. Verùin trahitur ad aliam speciem peccati: sicut verbum otiosum, licet de se solùm veniale, potest tamen fieri mortale, si à proferente

ordinetur ad adulterium perpetrandum, aliuve malum finem. Difficultas ergo solùm procedit de suspicione temerariâ, nempe ex levioribus indiciis sine causâ sufficienti ortâ, plenè deliberatâ, de peccato gravi aut gravissimo proximi; an de se præcisè et se cundùm suam naturam et speciem, sit mortale peccatum de veniali enim non est dubium.

Plures graves auctores docent tales suspiciones maximè circa personas graves et honestas, esse peccatum mortale, ut si quis de viro religioso temerè dubitaret aut suspicaretur incestum cum matre commisisse; aut de moniali, cum suo fratre carnalem habere commixtionem : et sic de cæteris. In his enim gravior istis fit injuria, quàm si temerè judicaret fornicatos esse. Tale autem judicium foret peccatum mortale. Ergo et etiam suspicio : tales siquidem aliquando esse possunt circumstantiæ materiæ et personæ, ut dubitatio reputetur culpa gravis. Ratio est, quia nullus vir gravis, sine magnâ molestià ferre potest talem dubitationem vel suspicionem de seipso haberi, nullusque est qui non exinde reputet sibi notabilem injuriam irrogari ac violari jus quod habet ad bonam existimationem in aliorum opinione retinendam, aut qui non mallet temerè judicari de aliis peccatis mortalibus ordinariis, quàm ferre istas suspiciones de gravissimis : vergunt enim in notabilem sui contemptum. Unde si hoc sciret, absque dubio suspicantem inimicum ac sui contemptorem æstimaret. Confirmatur. Sicut deliberata et morosa dubitatio in rebus fidei, in quâ detinetur animus sciens ac volens, est peccatum mortale, quia licet intellectus non assentiatur errori, non tamen assentitur veritati catholicæ prout debet, cùm tanquàm incertam habeat, proindeque sive per multum tempus, sive per breve quis deliberatè dubitet, peccat lethaliter, ita et suspicio et dubitatio deliberata, morosa, temeraria de peccato mortali proximi, quam non repellit nec moderatur ratio.

Ista sententia probabilis est ac tutior, virique timoratæ conscientiæ in praxi solent eam sequi: ab his cnim suspicionibus ac dubitationibus, non minùs sibi cavent quàm à judiciis temerariis, et si quando in cas incidunt, accusant se de illis tanquàm de gravibus peccatis. Idem faciendum esse ab omnibus aliis pœnitentibus confessarii curare debent, eosque de talibus culpis diligenter interrogare, utpotè maximam affinitatem habentibus cum judiciis temerariis, et ut pluri mùm ex malo affectu suspicantis procedentibus, ac multoties lethalibus. Unde in praxi est consulenda hæc sententia.

Alii verò non minùs graves auctores docent hujusmodi dubitationes et suspiciones esse tantùm peccata venialia, ob scilicet imperfectionem actûs, cùm in eo nullus sit assensus, nec exinde gravis injuria proximo inferatur, nisi procedat ex odio, aliove malo affectu neque perfectè ac completè contineat contemptum proximi, sed tantùm incompletè, inchoativè, ac dispositivè non enim suspicans aut dubitans, intra se definitivè ac determinatè statuit et dicit, Petrum, v. g., esse improbum, sed tantùm habet propensionem ct

dispositionem ad ejus malo assentiendum, ac sinistrè de illo judicandum, sicque non contrariatur perfectè ac completè dilectioni Dei ac proximi. Unde suspicio ista est solùm grave peccatum veniale, disponens ad mortale, nempè ad contemptum proximi completum, ac judicium temerarium.

Sententia ista magnum in doctrinâ D. Thomæ habet fundamentum: ponit enim tres gradus 2-2, q. 60, art. 3. In primo reponit suspiciones et dubitationes. In secundo, Judicia temeraria. In tertio, judicium injustum judicis ex levibus procedentis ad aliquem condemnandum; dicitque hunc tertium gradum ad injustitiam pertinere, ideòque esse peccatum mortale. Idem statuit de secundo gradu, in quantum non est sine contemptu proximi, si nempe temerè de aliquo gravi judicetur. Loquens verò de primo gradu dicit, in hoc esse peccatum veniale: pertinet enim ad tentatiorem humanam, sine quâ vita ista non ducitur: unde etsi suspiciones vitare non possumus, quia homines sumus, judicia tamen, id est, definitivas sententias continere debemus. Hæc D. Thomas ex D. August. Confirmatur ex eodem D. Thom. quodlib. 12, art. 34, ubi postquàm statuit quòd in iis quæ sunt peccata mortalia ex genere suo, motus imperfecti non sunt peccata mortalia, sic concludit: Suspicio autem est quid imperfectum in genere judicii et ideò est imperfectus motus; et sic non est peccatum mortale ex genere suo, quamvis si fiat ex odio erit mortale peccatum. Atqui id quod est solùm veniale ex genere suo, nequit fieri mortale remanens intra suam lineam, et nisi trahatur ad aliam speciem. Ergo, etc. His adde quòd quando judicium temerarium est tantùm imperfectum, habens aliquam hæsitationem admixtam, non est mortale peccatum hic et nunc in individuo, licet sit tale ex genere suo : ita cùm suspicio deliberata ac temeraria, ex genere suo propriâque ratione semper habeat formidinem annexam, erit tantùm veniale peccatum.

Hæc secunda sententia est quidem speculativè probabilior aliâ (1), optimèque salvat differentiam inter

(1) Non admittendum putamus hanc sententiam esse speculativè probabiliorem, siquidem non destruit fundamenta priniæ opinionis, nec ipsa principio satis firmo innixa videtur. Quoad fundamenta primæ sententie hæc sunt: 1° Scripturæ graviter reprehendunt judicium temerarium, quale frequenter accidit inter homines; porrò non solùm judicium certum venit sub denominatione genericâ judicii temerarii, sed sub eo nomine usu consueto comprehenduntur etiam veluti totidem illius species, suspiciones, dubia, opiniones; istius modi sunt plerùmque judicia quæ accidunt inter homines et ex quibus oriuntur murmurationes, detrectationes, odia; ergo, etc. 2° Ad discernendum utrùm peccatum sit mortale genere suo, considerare necesse est utrùm manendo intra suam speciem possit ad eum gradum malitiæ pervenire quo graviter lædat aliquam virtutem; hoc est principium ab omnibus admissum ; si autem apponatur quæstioni præsenti, compertum erit suspiciones, dubia et opiniones aliquando graviter lædere charitatem et justitiam, licet intra suam speciem remaneant. Nimirùm hæc continent judicium propriè dictum : qui suspicatur vel dubitat in materia de se gravi pronuntiat saltem valdè dubiam ac suspeclam esse virtutem, probitatem, fidem, etc., illius de quo malum temerariò opinatur; eodem judicio illum

judicium temerarium, quod de re gravi est semper mortale, etiamsi non procedat ex odio ac malo affectu et suspiciones ac dubitationes, quæ solùm dispo nunt ad illud, sicut veniale est dispositio ad mortale, tantùmque proximi contemptum inchoant, quem complet judicium temerarium. Verùm quia, ut dixi, in praxi et in actu exercito hæ suspiciones deliberatæ de gravi, et à fortiori de gravissimo proximi malo, vis contingere possunt absque pravo adjuncto trahente illas ad aliquam speciem peccati mortalis, debent pœnitentes de illis in confessione se accusare, valdèque timere ne sint culpæ lethales; cùm plures auctores æquè pii ac docti non sine fundamento tales esse existiment et doceant.

§ 2. Utrùm dubia sint in meliorem partem interpre

tanda.

Concludit affirmativè D. Thomas, q. 60, art. 4, quando agitur de bonitate vel malitiâ personarum, non verò rerum et operum, prout ostensum est in calce hujus Præloquii 2. Item si loquamur de interpretatione quæ fit definiendo ac determinando dubia circa personas, licitè in deteriorem partem non possumus interpretari, quia nullus absque causà cogente debet malum opinari de proximo: licitum nihilominùs est, ita interpretari per quamdam suppositionem; quia dùm debemus aliquibus inconvenientibus obviare, ad hoc ut securiùs remedium apponatur, prudentia dictat expediens esse ut supponamus id quod deterius est, ut probat D. Thomas ad 3. Difficultas solùm est, an dubia de bonitate aut malitia persona per definitionem interpretanda sint in meliorem partem positivè, ita ut assentiamus illi, judicantes esse virum probum; vel sufficiat ita interpretari negativè, seu non in deteriorem partem declinando, sed suspendendo assensum.

Dico primò, supposito quòd tunc dubitans velit exire in actum judicandi, tenetur in meliorem partem dubia interpretari, ac in favorem proximi declinare.

graviter afficit, adeò ut si manifestaretur exteriùs, sæpè magis iis suspicionibus commoveretur, ac in aliorum hominum mente gravaretur, quàm de judicio mag.s firmo in alià materiâ; v. g., si suspiceris aut dubites de viro pio et gravi quòd hæresi adhæreat, vel sit moribus corruptus, hæc certè gravem ei molestiam inferrent..... Adversarii hæc omnia solvere putant observando has suspiciones esse veluti inchoatum et incompletum judicium; sed hoc labile responsum : præter quòd enim illa verum supponant judicium, eo saltem sensu quòd actu plenè deliberato et ut supponitur valdė temerario, pronuntiatur virtutem proximi esse dubiam ac meritò suspectam, insuper judicium istud, quovis nomine designetur et licet dicatur inchoatum, tamen de se aptum est ad lædendum graviter charitatem et justitiam, ut modò dictum est.

Hinc concludemus, opiniones, etc., esse peccatum mortale genere suo; in individuo autem tale erit quoties occurrent conditiones communiter assignatæ, scilicet actus plenè deliberatus, materia gravis, vera et injuriosa temeritas defectu motivorum. Ita C. de Lugo, de Jure, disput. 14, sect. 2, n. 15 et seq.; B. Liguori, lib. 3, n. 964; Billuart, dissert. 7, art. 2, et alii plures. Hanc sententiam Lugo vocat communem inter recentiores.

(EDIT.)

Ratio est quia proximus est in possessione sux famæ, habetque jus ad bonam de se æstimationem, quamdiù causa sufficiens non suppetit ut ab eâ deturbetur, malusque judicetur: conjecturæ autem dubiæ non præbent ad hoc sufficiens fundamentum. Ergo si fiat judicium tunc de bonitate aut malitià proximi, positivè debet existimari bonus, quia in dubio melior est conditio possidentis adhuc suam famam.

Dico secundò, quòd quando occurrit istud dubium, non tenetur homo statim iilud positivè in meliorem partem interpretari, prorumpendo in actum judicii de bonitate talis persona; sed potest suspendere actum in nullam partem declinando, immotus permanens in dubio illo. Ratio est, quia est sufficiens ratio dubitandi: et in tali casu suspensio illa est opus ex naturâ suâ neutrum; sicque tunc intellectus abstinens à judicando, se habet conformiter ad rectam rationem, prout natura objecti postulat. Hinc judex in re dubiâ, non tenetur omninò absolutè judicare reum esse innocentem, sed tantùm in casu quo velit judicium prosequi, ac ferre sententiam. Neque proximus ex hâc suspensione contemnitur: iste enim contemptus sufficienter evitatur per hoc quòd in isto dubio non habeatur mala opinio de illo, sed potiùs dispositivè habeatur bona ex suppositione quòd de ipso fiat judicium. Solùmque contemnitur quando ex illo dubio positivè judicatur malus, cùm habeat tunc jus ut alii de eo bené judicent, donec legitimè constet de contrario, supposito quòd velint proferre sententiam definitivam; et ut ait D. Thomas ex hoc ipso quòd aliquis habeat malam opinionem de alio absque sufficienti causâ, injuriatur ei, et contemnit ipsum.

QUÆSTIO PRIMA.

DE INJURIIS VERBORUM EXTRA JUDICIUM.

De hac materiâ tractat D.Thomas, 2-2, q. 72, usque ad 77 inclusive, agendo de contumelià, detractione, susurratione, irrisione et maledictione: ad hæc enim ut plurimùm reducuntur injuriæ verborum quibus proximus extra judicium læditur. Contumelia impetit honorem. Detractio tollit famam, susurratio dissolvit amicitiam, irrisio causat erubescentiam; maledictione tandem proximo malum imprecatur et optatur. De his vitiis aliquid tetigimus supra, in tract. de Restitutione in particulari ortà ex læsione honoris et famæ. Nunc sermonem principaliter instituimus de detractione, quia juxta illam regulanda est contumelia ut patebit in sequentibus. De his fusè agitur in tract. de Just.

ARTICULUS PRIMUS.

Quid sint detractio et contumelia, ac quot modis fieri soleant.

Detractionem rectè definivit D. Thomas, 2-2, q. 73, art. 1, dicens quòd est denigratio alienæ famæ per occulta verba.

Ex quo patet detractionem differre à contumelià, primò, ex objecto; siquidem contumelia objectum inateriale est honor, quem impetit objectum verò

TH. XIV.

detractionis est fama, quam obscurat, denigrat, quandoque et omninò aufert : fama autem consistit in bonâ opinione et existimatione quam homines intùs in corde habent de probitate, de bonis ac dotibus alicujus personæ honor verò consistit in quâdam testificatione exteriori et reverentiâ quæ exhibetur alteri propter aliquam ejus excellentiam.

Differt secundò quantùm ad modum proponendi verba, quia contumeliosus manifestè contra aliquem loquitur et dehonorat præsentem ac audientem per se loquendo: detractor verò occultè, id est, in absentia illius de quo detrahit: nec ex hoc quòd postea eidem verba referantur ab aliis, tollitur ratio detractionis: id enim omninò per accidens evenit, ac præter intentionem detrahentis. Quòd si aliquis in præsentiâ alterius verba contumeliosa proferret cum intentione ipsum infamandi apud audientes, tunc duo peccata specie distincta in confessione explicanda, detractionis scilicet et contumelia, committit. Idque D. Thomas explicat exemplo satis apposito, dicens quòd sicut facto aliquis nocet alteri dupliciter, primò manifestè, ut in rapina vel quâcumque violentiâ illata; secundò occultè, sicut in furto et dolosâ percussione; ita etiam verbo aliquis dupliciter aliquem lædit. Uno modo in manifesto, et hoc fit per contumeliam : alio modo occultè; et hoc fit per detractionem. Ex hoc autem quòd aliquis manifestè verba contra alium profert, videtur eum parvipendere; unde ex hoc ipso dehonoratur. Sed qui verba contra aliquem profert in occullo, videtur eum vereri magis quàm parvipendere. Unde non directè infert detrimentum honori, sicut facit contumelia; sed famæ, in quantum hujusmodi verba occultè proferens, quantùm in ipso est, eos qui audiunt, facit malam opinionem habere de eo contra quem loquitur : hoc autem intendere videtur, et ad hoc conatur detrahens, ut ejus verbis credatur. Habemus igitur quòd objectum formale contumelia est læsio honoris injustè per violentiam et in manifesto passa objectum verò formale detractionis est famæ ablatio injustè per ignorantiam passa in occulto, seu in absentia ejus de quo detrahitur et sicut in aliis commutationibus involuntariis, ut in rapinå et furto, occultum et manifestum diversificant rationem peccati, quia alia est ratio voluntarii per violentiam, et per ignorantiam, ut supra dictum est, ita etiam diversificant detractionis et contumeliæ peccata, ita ut sint duæ species distinctæ. Habemus insuper contumeliam esse inhonorationem alterius per verba manifestè et in præsentiâ illius ad ipsum vilipendendum prolata. Quamvis non semper ille cujus honor læditur, ca verba audiat, contumeliosus tamen eâ intentione verba illa profert, aut litteris et libellis mandat, ut ad ejus noti tiam et aures perveniant; et quoniam factis etiani quis contemni ac vilipendi potest, factis quoque contumelia exercetur, non quatenùs facta sunt, sed quatenùs in.. duunt rationem signi et verborum, ut si quis cornua appendat foribus domûs alterius ad deducendum in notitiam ejus et aliorum adulteria uxoris. Item si quis effringat donum, non ad furandum, sed ad vilipendendum dominum, est contumeliosus: et sic de ca

[ocr errors]

28

teris. Vide D. Thom., 2-2, q. 72, art. 1. Et ibidem S doctor in resp. ad 3 argumentum docet idem dicendum de improperio et convicio. Nam materialiter quidem differunt à contumeliâ, quatenùs contumelia propriè significat defectum proximi in aliquo malo culpæ, ut cùm dicimus eum esse hæreticum, furem, etc. Per convicium verò repræsentatur generaliter malum culpæ et pœnæ, ul si quis dicat alteri eum esse cæcum. Improperium tandem præcipuè consistit in hoc quòd quis injuriosè alteri exprobret, et in memoriam reducat auxilium vel beneficium quod ipsi in necessitate constituto præstitit, juxta illud Eccles. 20. Exigua dabit, et multa improperabit. › Formaliter et specie tamen hæc tria non differunt, quia consistunt in verbis, et ad idem referuntur, nempe ad significandum defectum alicujus in detrimentum honoris ipsius. Unde hæ voces promiscuè pro uno et eodem accipi solent. - Et q. 73, art. 1, ad 3, ait D. Thomas quòd aliquis dicitur detrahere, non quia diminuat de veritate, sed quia diminuit famam alterius. Quod quidem fit directè vel indirectè : dircctè quidem quadrupliciter : uno modo quando falsum imponit alteri; et tunc dicitur calumnia; secundò quando peccatum adauget suis verbis; tertiò quando occultum crimen proximi manifestat contra ordinem juris; quartò quando id quod est bonum, dicit malâ intentione factum. Indirectè verò negando bonum alterius, vel malitiosè reticendo vel minuendo.

Dico detractionem formalem ex genere suo esse peccatum mortale contra justitiam : in individuo tamen posse esse tantùm veniale peccatum. Idemque dicendum de contumeliå.

Explicatur conclusio: Detractio quandoque potest esse solùm materialis, ut dùm quis ex loquacitate tantùm de proximo detrahit, absque tamen intentione lædendi ejus famam. Et tunc cùm juxta D. Thomam, q. 73, art. 2, peccata verborum, ex intentione proferentis maximè sint metienda, non committitur peccatum mortale, nisi verba quæ proferuntur sint ita gravia ut notabiliter famam proximi lædant, et præcipuè in iis quæ pertinent ad honestatem vitæ, quia tunc detrahens, famam proximi denigrat voluntariè indirectè, quatenùs poterat et tenebatur advertere ad proximi nocumentum, nec cessare curavit ab ejus tantâ læsione, reditque actus in naturam sue formæ. Detractio verò formalis est cùm quis ex intentione lædendi famam alterius de eo detrahit, sive fiat dicendo verum, sive falsum, sive asseverando, sive referendo, sive addendo, sive minuendo, sive interpretando, sive tacendo, et quovis alio modo: et hanc detractionem formalem dicimus esse peccatum mortale ex genere suo,cum D. Thomâ, q. 73, art. 2, idemque de contumelia formali affirmandum est ex eodem D. Thoma, q. 72, art. 2.

Probatur: Quod per se loquendo et secundùm suam rationem ordinatur ad injustè auferendum notabile proximi bonum, est peccatum mortale ex genere suo, ut constat de furto. Atqui detractio et contumelia per se tendunt ad auferendum magnum proximi bonum, nempe famam et honorem, quod tantoperè commendatur Eccles. 11 et Proverb. 22. Ergo sunt peccata ex

genere suo lethalia, cùm sint contra charitatem, et contra justitiam, tam benè, imò magis quàm furtumi èt rapina; quia Scripturå teste honor et fama longè præponderant thesauris pretiosis, omnibusque divitiis. Verùm sicut licet furtum ex genere suo sit peccatum mortale, in individuo tamen potest esse solùm veniale, puta ratione indeliberationis, vel parvitatis materiæ, ita detractio et contumelia formalis. Porrò in his materia potest esse levis, vel ex parte defectûs solùm venialis qui manifestatur, ut si dicatur de Petro quòd mendacium jocosum protulit: quod tamen est limitandum, nisi persona talis sit, ut ejus fama graviter lædatur ex eå manifestatione, puta si de episcopo aliâve gravi personâ dicatur eum habere consuetudinem mentiendi. Vel secundò ex parte personæ, puta cujus fama non graviter læditur de gravi peccato quod de eo narratur, ut si dicas de milite, illum commisisse duellum, aut illicitis amoribus deditum. Hoc tamen in praxi est valdė periculosum. Vel tertiò denique ex parte auditorum, ut si apud plebeium aut puerum dicatur ille defectus, dummodò absit scandalum et ulterioris publicationis periculum; quod tamen rarò abesse constat ; unde in his cautè est procedendum. Hinc habetur gravitatem vel levitatem detractionis et contumelia non semper mensurandam esse ex gravitaté vitii et criminis quod objicitur et manifestatur de proximo, sed ex gravitate infamiæ inde subsecuta ac damni inde illati. Quare non solius et cujuscumque peccati mortalis ab altero patrati narratio, est peccatum mortale in hâc materiâ, eò quòd inde non semper illius fama notabiliter lædatur, ut constat, nec inde possit tantùm graviter lædi, sed quandoque ex narratione defectûs solùm venialis hæc notabilis infamatio proximi oriri valeat, prout satis indicat D. Thomas, q. 73, art. 2. Sunt enim quædam persone, quæ ex manifestatione cujuslibet inhonesti etiam levis, graviter infamantur ut religiosi, moniales, puellæ nubiles, etc. Igitur ex quantitate nocumenti, ex qualitate personæ de quâ detrahitur, ex auctoritate personæ detractoris, ex dispositione ac indole audientium et ex aliis circumstantiis quæ hic et nunc occurrere possunt ad generandam gravem proximi infamiam ac notabile nocumentum, de gravitate detractionis est judicandum, idemque de contumeliâ dicendum. Ex hac regulâ innumeri casus in praxi occurrentes facilè resolvi possunt. Item, si quis propter causam necessariam, vel propter aliquod bonum publicum aut privatum, defeclus proximi manifestet quibus et ubi oportet, non intendens ejus infamationem, sed illius emendationem, denuntiando adhibitis circumstantiis necessariis, servatoque ordine correctionis fraternæ ; aut accusando apud judicem et superiorem propter bonum justitiæ publicæ, non peccat. Hinc à peccato detractionis excusantur qui ad vitandum grave damnum publicum aut privatum, quod ex occulto alterius peccato hominibus imminet, illud revelant sive in judicio, sive extra judicium, iis qui prodesse possunt, servatis tamen servandis, et quando alia via commodior non suppetit ad iis incommodis obviandum. Tunc enim iste

« VorigeDoorgaan »