Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

sæ subsequens ex ms. codice Bigotiano deprompta. A modo potest, qui panis est, corpus esse Christi? conseNunc autem remanent accensi per totum missæ officium, quo finito celebrans et ministri in sacristiam recedunt, præeuntibus duobus ceroferariis cum cereis ardentibus.

(64) Incensum sacerdoti in thuribulo offeratur. Id est, incensetur: quod de thurificatione altaris non est intelligendum.

(65) Quam finitam versus sequatur. Ordinarium ecclesiæ metropolitanæ : Statutum est in Ecclesia Rotomagensi per totum annum versus offerendarum secundum suum ord nem cantare, et sub anathemate jussum ne dimittantur propter cleri negligentiam, nisi presbyter fuerit promptus ad : Per omnia.

(66) Cantor aquam linteo coopertam in festis diacono deferat. Idem Alcuinus in libro De divin. officiis hisce verbis edocet: Cantores more levitarum, qui omnia necessaria tabernaculi providebant, quærunt aquam ad fontem, et servant eam coopertam usque ad tempus sacrificii, et sic eam mundam offerunt. Gemma animæ similiter de antiquo ritu missarum 1. 1, c. 38, De cantoribus: Unus cantor oblatam cum favone et vinum cum ampulla offert, alter aquam vino admiscendam præbet. Id non est hodierni usus.

(67) Aliis diebus ministret eam acolythus. In hac nostra diœcesi tam in feriis et Dominicis, quam festivis diebus ab acolytho offertur.

(68) Sacerdos oblationem ita componat. Micrologus, De eccles. observat., cap. 10. Oblata in corporali posita, calix ad dextrum latus oblata ponatur, quasi sanguinem Domini suscepturus, quem de latere Dominico profluxisse credimus.

(69) Incensum desuper offerat. Juxta decretum concilii Rotomagensis sub Joanne I, archiep. Rotomag., c. 1: Ut tempore quo Evangelium legitur, finitoque offertorio super oblationem incensum in mortem videlicet Redemptoris nostri ponatur, decrevimus. In ecclesia cathedrali incensatis oblatis et altari, incensato etiam sacerdote, in circuitu altaris defert diaconus, qui incensatis regum tumulis et altari sancle Maria acolytho reddit thuribulum, qui nec clerum nec populum thurificat.

107 (70) Subdiaconus vero, si fuerit, acolytho. Eodem modo Ordo Romanus, de officio missæ : Quando

inchoas canonem venit acolythus sub humero habens

sindonem in collo ligatam, tenens patenam ante pectus suum in parte dextera usque ad medium canonem. Et Gemma animæ de antiq. ritu miss, c. 48: Acolythus infra canonem patenam involutam tenet, quam hic subdiaconus defert. Hunc ritum observat Parisiensis Ecclesia; verum in Ecclesia Rotomagensi, non acolythus, sed patenam tenet subdiaconus.

(71) Dominici corporis et sanguinis consecrationem. Consecrationis nomen duobus modis apud liturgicos accipitur, vel pro conversione panis et vini in Christi corpus et sanguinem, vel pro ipsa, ut mystice foquamur, corporis et sanguinis commistione. Priori sensu intelligendus est sanctus Ambrosius, lib. iv, De sacramentis, cap. 4, cum ait : Quo

B

C

D

cratione. Consecratio igitur quibus verbis est, et cujus sermonibus? Domini Jesu. Et paulo post : Non erat corpus Christi ante consecrationem; sed post consecrationem dico tibi quod jam corpus est Christi. Ad posteriorem de quo hic sermo, referenda sunt verba illa S. Laurentii ex libro. Officiorum ejusdem Ambrosii, cap. 41: Cui commisisti Dominici sunguinis consecrationem, cui consummandorum consortium sacramentorum. Sic enim constanter legendum est hoc loco, et in actis ejusdem S. Laurentii, ex antiquis codicibus, non sanguinis dispensationem, ut perperam habent recentiores. Nam Dominici sanguinis consecratio, id est, cum parte oblatæ in calice commistio, diaconi custodiæ et ministerio committebatur. Quod munus consummandorum consortium sacramentorum aptissime ibidem appellatur. PR.

Et concilium Aquisgranense habitum A. D. 8i6, p. 335, edit. Sirmondi, cap. 7: Sine ipsis sacerdos nomen habet, officium non habet, nam sicut in sacerdote consecratio, ita et in ministro dispensatio sacramenti est, etc. Eadem Isidorus, lib. 11 De oflic. ecclesiast., cap. 8.

(72) Oblata quatuor partes calicis tangat. Idem habetur apud Ivonem Carnotensem, epist. 233, et in Ordine Romano, in antiquo ordine missæ: Pontifex e latere langit calicem duas faciens cruces. Tres nunc formantur cruces; monent autem rubricarum Missalis commentatores cavendum, 108 ne oblata labium calicis tangat hostia, ne fragmenta inde fiant, et inter alios Bartholomæus Gavantus ibi.

(73) Oratione finita uterque calicem levent, e! simul ponant et cooperiant. Hodie diaconus non levat calicem, sed tantum discooperit, et post elevationem cooperit. Olim calix levabatur a sacerdote et diacono, simul et deponebatur; verum non solus calix, sed etiam hostia in patena calici superposita, ut planum est ex Ivone Carnotensi, epist. 233. Adverte autem apud auctorem nostrum nihil legi de elevatione cɔrporis et sanguinis Christi seorsim, ut hodie fit simul atque panis et vinum consecrata sunt, ut a populo circumastante adorentur: quem ritum non puto adeo esse antiquum, cum nec in Sacramentario S. Gregorii, nec in Sacramentariis excusis, nec apud Pamelium reperiatur, quemadmodum nee in veteribus Ordinibus Romanis, neque apud Alcuinum, Amalarium Walafridum, Rabanum, neque in expositione missa inferius edita, nec apud Micrologum, qui elevationis corporis, quæ fit simul cum calice antequam oratio Dominica recitetur, mentionem facit.

(74) Altare diaconus osculetur, deinde dexteram sacerdotis scapulam. Hæc non observantur in Rotomagensi Ecclesia.

(75) Subdiaconus diacono. Hunc ritum retinet Ecclesia Rotomagensis, sed Gemma animæ, lib. 1, cap. 43 sic habet: Acolythus infra canonem patenam involutam tenet, quam hic subdiaconus defert: subdiaconus præbet archidiacono, quam ipse osculatam uni de dia

conibus ad tenendam, et corpus Domini in ea confrin- A Strabo, De rebus ecclesiasticis, c. 22: Pacem ante gendum porrigit.

(76) Alia se diaconum subdiaconumque communicet. Eadem enim hostia diaconus, subdiaconus et populus communicabantur, ut inferius demon

stratur.

(77) Si autem opus non fuerit, tertiam sacerdos, aut unus ministrorum accipiat. Qui enim sacris altaribus oli ministrabant sacramenti hujus participatione digni judicabantur. Quod autem ad laudationem Toletani concilii spectat, Joannes noster videtur hic memoria lapsus, non enim in Toletano, sed in Braccharensi concilio n exstat hæc prohibitio.

(78) Summa necessitate timoris sanguinis Christi effusionis. Digna Mauriliani sæculi religione cautio; sed minus probata 109 intinctionis consuetudo, quam vitandam monet Micrologus, cap. 19, ac paulo post abrogavit concilium Arvernense A. C. 1095, dum sanxit ut corpus Dominicum et sanguis Dominicus singulatim acciperetur. Diutius viguit abusus ille apud Anglos, nam in concilio Westmonasteriensi A. C. 1175 inhibetur, ne quis quasi pro complemento communionis intinctam alicui eucharistiam tradat. PR.

(79) Unumquemque primitus osculetur, etc. Ordo Romanus De officio missæ et vetus ms. Benedictionale bibliothecæ cathedralis Rotomagensis huic loco concordant Presbyteri ergo el diaconi osculando episcopum corpus Christi ab eo manibus accipiant, subdiaconi autem osculando manum episcopi ore accipiant corpus Christi ab eo.

B

communionem dari Innocentius 110 papa decretis suis instituit. Micrologus De eccles. observat., c. 18, Radulfus Tungrensis, De canonum observ., proposit. ult.; Gemma animæ, lib. 1, De antiquo ritu miss., c. 90 De canone, et c. 62 De pace Domini; Joannes Belethus in sua divinorum officiorum explicatione, c. 48; G. Durandus Mimatensis episcopus, lib. iv, Ration. div. offic., c. 55 De pacis osculo. Item Joannes Stephanus Durantus, De ritibus Ecclesiæ catholicæ, lib. 11, c. 54 De osculo paci, expositio missæ ex vetusto codice; et Odo Cameracensis episcopus in Expositione canonis: Finis et consummatio sacrificii fit de pace, ut maneamus in pace; unde et in consummatione sacrificii osculum pacis sumimus, quo et nostrum in sacrificio assensum participatione offerimus, et quod debeamus in pace manere, significamus. Quibus consonant Ordinarium Rotomagense ms. pluribus in locis, Missale Parisiense ms. 300 circiter annorum, in cujus canone, post Agnus Dei, sic legitur: Pax tibi, frater, et omnibus Christifidelibus. Missalia Rotomagensis Ecclesiæ A. C. 1516, 1527, 1576 et 1604, et Rituale Rotomagense sub Carolo Borbonio an. 1586 in canone missæ : Hic capiat pacem si capi debeat, dicendo: Pax tibi, frater, et Ecclesiæ sanctæ Dei. Missale autem Ecclesiæ Sarisberiensis in Anglia anno 1555 editum in canone sic habet : Hic deosculatur sacerdos corporalia in dextera parte el summitatem calicis, et postea diacono dicat: Pax tibi et Ecclesiæ Dei. Responsio: Et cum spiritu tuo.

(80) Partem sibi accipiat, et partem subdiacono C Diaconus a dextris sacerdotis ab co pacem recipiat,

tribuat. Sic Ordo Romanus et vetus ms. Benedictionale ibidem Ipse autem diaconus tenens calicem et fistulam stel ante episcopum, usquedum ex sanguine et corpore Christi quantum voluerit sumat, et calicem et fistulam subdiacono commendet; et eidem diacono ·nimis caute procurandum est, ne quid in calice aut patena sanguinis vel corporis Christi remaneat. Ilæc et sequentia non usitantur in Rotomagensi Ecclesia.

(81) A quo unus canonicorum pacem accipiat, quam in utroque choro majoribus distribuat, etc. Osculum pacis olim in fine sacrificii dabatur, ut appareret populum ad omnia quæ in sacris mysteriis aguntur et in Ecclesia celebrantur præbuisse consensum. In Ordine enim Romano De officio missæ hæc leguntur: Ex-D pleta benedictione (scilicet episcopali post Da propitius pacem) veniens presbyter accipiat pacem ab episcopo eamdem cæteris oblaturus. Item Alcuinus, De divinis officiis, tit. De celebratione missæ Impre cata igitur pace incipiens a sacerdote dat sibi mutuo omnis Ecclesia osculum pacis, ut omnibus vera pace unitis fiat in eis locus Dei; et libro De significatione vestimentorum: Ab his personis dantur oscula mutuo in ecclesia, quæ nullius titillationem libidinosæ suggestionis cogunt excitare. Idem docet Amalarius, lib. in De ecclesiast. offic., cap. 32 De osculo pacis; Carolus Magnus, lib. 1 Capitular. apud Ansegisum, cap. 53. In Decretalibus Innocentii papa: Ut pax detur ab ommibus confectis Christi sacramentis. Item Walafridus

et subdiacono porrigat: deinde ad gradum chori ipse diaconus pacem portet rectoribus chori, et ipsi pacem choro portent uterque suæ parti, incipiens a majoribus. In festis vero et feriis quando chorus non regitur, pax a diacono choro apportatur per duos extremos de secunda forma. Rituale vero Rotomagense an. 1651, p. 1, pag. 400 : Præterea eadem auctoritate archiepiscopali cautum est, ut in omnibus missis (præterquam pro defunctis) post orationem: Domine Jesu Chris e qui dixisti, etc., pax detur. In ea vero danda in missis solemnibus servetur ordo a memorato Joanne II in Libro rituali (quem ante annos 570 ipse tum Abrincensis episcopus venerabili Maurilio archiepiscopo et decessori suo obtulit) ita præscriptus : Sacerdos, etc. Item Missale Rotomagense anno 1668, De ritu celebrandi missam. Hujus quoque mystici pacis oscili meminerunt prisci Patres: 111 Auctor libri De Ecclesiastica hierarchia cap. De communione; Justinus martyr, Apolog. 2, circa finem; Tertulianus, lib. De Orat.; S. Gregorius Nazianzenus. oral. 3 De pace; S. Chrysostomus, lib. 1 De compunctione cordis, homil. 3; De proditione Jude ad finem, et homil. 51 ad populum Antiochenum; S. Hieronymus ad Theoph. Alexandrinum; S. Augustinus in serm. De vigilia Pascha; S. Paulinus Nolanus episcopus, Carm. ad Cyther. et Isidorus Hispalensis De divinis officiis, cap. 15. Suprascriptis testimoniis videtur osculum vel instrumentum pacis in missæ sacrificio

gesima.

dandum, ut in pluribus ecclesiis parochialibus dice-A tuor Temporum, Septembris, Adventus et Quadracesis Rotomagensis observatur: quem ritum in ecclesia cathedrali Rotomagensi inusitatum utpote antiquum et laudabilem multi de capitulo revocari in votis habuerunt, sed nondum restitutus est.

(82) Chorus psallat Agnus Dei, quod Sergius papa tempore confractionis corporis Domini cantare præcepit. Sic Alcuinus, lib. De divin. offic. et Amalarius, 1., De ecclesiast. officiis, c. 33 hisce verbis: Sergius papa constituit ut Agnus Dei cantaretur, sicut scriptum est in Gestis pontificalibus. Hic statuit ut tempore confractionis Dominici corporis Agnus Dei a clero et populo decantetur. Item Walafridus Strabo De rebus ecclesiast. c. 23, Micrologus De eccles. observat., c. 18, et Gemma animæ, 1. 1, c. 90.

(83) Diaconus si casula utitur, iterum induat. Idem Gemma animæ, l. 1, c. 231 De diaconi casula : Peracto ministerio diaconus casula induitur. Idem Ritrale Rotomagense anno 1651 editum indicat, p. 1, pag. 466.

(84) Clero respondente Deo gratias officium finial.

Hinc notandum in fine missæ nec benedictionem super populum dari, nec Evangelium Joannis olim legi consuevisse, sicut nec hodie apud Carthusianos: quod etiam sequentia indicant. Gemma animæ, l. 1, c. 3. Ite missa est, licentia; Deo gratias, interjectio gratulandi. His quippe peractis populus grates Deo reddit, et ad popria redit. In Missalibus vero Rotomagensis Ecclesiæ an. 1516, 1527 et 1576, habetur benedictio, sed non Evangelium Joannis, et in Missali Rotomag., an. 1604, sub Carolo a Borbonio habetur Vertit se ad populum, et ei benedicit manu, interim exuitur casula dicendo: Dominus vobiscum, et Evangelium secundum Joannem. In 112 Missali autem Parisiensi ms. 300 circiter annorum, in veteri Romano 200 et in Missali Ecclesiæ Sarisberiensis an. 1555, nec benedictio nec Evangelium habentur, sed tantum, Placeat tibi, sancta Trinitas. Missale Sarisberiense præscribit: Placeat tibi sancta Trinitas, qua finita erigat se sacerdos signans se in facie sua, dicens: In nomine Patris, etc. Et sic inclinatione facta, eo ordine quo prius accesserunt ad altare in principio missæ, sic induti cum ceroferariis et cæteris ministris redeant; et statim post Deo gratias incipiatur in choro hora nona, quando post missam dicitur; sacerdos vero in redeundo dicat Evangelium: In principio.

(85) Diebus Pentecostes. Id est, tempore paschalis Quinquagesimæ. Sic Amalarius, lib. iv, cap. 29 et 46, et alii. PR.

(86) Diaconus et subdiaconus induantur casulis. Joannis tempore casulæ diaconi et subdiaconi videntur in usu fuisse per ferias Adventus et Quadragesimæ, nunc autem in Dominicis tantum ejusdem temporis; et in feriis agendis mortuorum, et Sabbatis Quatuor Temporum utuntur alba, manipulo et stola, ut etiam legitur in Ordinario Rotomagensi ms., pag. 3: In feriis prædicti temporis sint in albis ad missam, et in vigiliis sanctorum, et jejuniis Qua

B

(87) Gloria in excelsis in festis, excepto Adventu et Quadragesima tempore. Olim in festis tempore Ad. ventus Quadragesimæ Gloria in excelsis non decantabatur, ut hinc patet, et ex Alcuino, lib. De divin. offic., tit. De Purificatione S. Mariæ: Ipsa die non cantatur Gloria in excelsis Deo, si infra Septuagesimam evenerit; et ex Missalibus ad usum Rotomagensis Ecclesiæ an. 1513, 1516, 1527, 1576 et 1604, in quibus legitur in festo Purificationis: Gloria in excelsis, nisi Septuagesima fuerit.

(88) Et sic altare incensando. Hæc thurificatio nostra adhuc ætate fiebat a diacono genuflexo. PR.

In nostra diocesi incensatur altare dum a choro cantatur Kyrie eleison, quod notat Guill. Durandus, Ration, div. offic., I. iv, c. 10. Post datum osculum episcopus seu sacerdos accipiens de manu diaconi thuribulum sacrum incensat altare. Item Rituale Rotomagense, p. 1, pag. 393. In omnibus festis (exceptis simplicibus) in Ecclesia Rotomagensi, dum cantatur Gloria in excelsis, ab acolytho thurificatur chorus.

113 (89) Credo in unum cantabitur, scilicet omnibus diebus Dominicis, etc. Sic fere Ordinarium Rotomagense a 200 circiter annis conscriptum, ex biblic theca Bigotiana.

(90) Nona hora sua dicatur. Scilicet tertia post meridiem hora, quod observat ecclesia metropolitana Rotomagensis, exceptis jejunii diebus, in quibus Chæc hora ut in monasteriis ante meridiem anticipa

D

tur.

(91) Quos capitulum, dehinc hymnus sequatur. Hic non fit mentio responsorii: Tu exsurgens, Domine, quod canitur per totum Adventum in Dominicis et feriis, et assignatur in Ordinario Rotomagensi ms. p. 5, in Breviariis ad usum Rotomagensis Ecclesiæ, an. 1491 et 1578 editis, et in novissimis. Fortasse tempore Joannis in nostra provincia nondum fuerat decantatum; nec ubique (ut testatur Amalarius libro De ordine antiphon., c. 80) decantabatur, sed tantum in quibusdam peculiaribus ecclesiis.

(92) Feriales hymni semper cuntentur. Nunc cantatur per ferias Adventus ad Vesperas hymnus: Conditor, ut notatur in antiquo Diurnali Lexoviensi, et in Breviariis Rotomag., an. 1491, 1578 et in novissimis.

(93) Kyrie eleison et oratione Dominica, flexis genibus, precibus finiant. Idem habetur in Breviariis Rotomag., an. 1491, 1578, et in psalteriis an. 1507 et 1586, et in Breviariis Parisiensi a. 1557, et Abrincensi 1592, in quibus dicuntur preces in singulis horis per ferias, sed et in Ordinario Rotomagensi mis., pag. 6 legitur: Feria secunda (Adventus scilicet) ad Primam hymnus: Jam lucis: Ant. Veni. Psal. Deus in nomine, etc., Ant. Gloria tibi, Trinitas. Quicunque. Capitulum: Domine miserere. Responsorium Jesu Christe, non dicatur, sed dicto capitulo sequatur versus: Exsurge, Domine; ad Kyrie eleison

sint prostrati. Pater noster, et dicantur vreces, elc. A tione domini de Grigneuseville, (licet musica in luctu in capitulo sicut prænotatur.

(94) Hymnus de sancio cantetur, etc. Nunc de eo fit tantum commemoratio in primis Vesperis, Laudibus et missa.

(95) Memoria S. Maria, angelorum, Joannis Baplista, etc. Hæ memoriæ non fiunt in Ecclesia Rotomagensi, sed tantum de cruce, de sancta Maria, de patrono, de sancto Romano et de pace.

(96) In missa vero, etc. Non quinque ut hic, sed tres ut plurimum orationes nunc præcipiuntur in missa de feria, 114 totidemque in missa pro defunctis, non quatuor, ut hic notatur.

(97) Quinta pro principe. Hoc apostoli præceptum de obsecrationibus et orationibus pro regibus faciendis constantissime præ cæteris semper tenuit Ecclesia Rotomagensis, regum lactata uberibus, et regum mater. Hinc illud Hugonis III archiepiscopi ad Ludovicum VII Franciæ regem, epist. 202, De rebus Franc., tom. IV script. Hist. Franc.: Novit Deus, quod in omnibus synodis, ecclesiarum consecrationibus, conventibus, missis, memoriam vestri facimus in orationibus nostris quoniam vos plurimum diligimus. Hine Rotrodus, Hugonis successor, apud Petrum Blesensen canonicum Rotomagensem, epist. 28 De eodem Ludovico. Recordetur (inquit) dominus rex Francorum Rotomagensem Ecclesiam suam esse, quæ pro illo assidue, tanquam pro rege suo unico, specialiter interpellat. Hinc etiam in Ordinario ejusdem Ecclesiæ identidem præscribitur, ut si D. archiepiscopus celebret, fiat memoria papæ et regis. Hinc denique in eadem missa archiepiscopali solemnis illa canonicorum ad cantum, Christus vincit, acclamatio. N. regi Francorum pax, salus et victoria. PR.

(98) Si in Dominicis festivitas 9 lectionum alicäjus sancti evenerit, etc. Hæc in nostra diœcesi non observantur, nisi sit festum duplex aut triplex.

(99) A capite jejunii usque ad Kal. Nov. Vesperæ et Vigilia mortuorum post Vesperas diei, etc. In ecclesia cathedrali per Quadragesimam Vigilia mortuorum immediate ante Completorium una cum Laudibus persolvuntur tertia post meridiem hora.

B

importuna sit narratio) quæ fundatio facta est pro Sabbatis Adventus et Quadragesima, aliis vero temporibus pro primis Sabbatis cujusque mensis.

(103) A duobus cantoribus cappatis chorus regatur. Cappa enim cantorum proprium est ornamentum, quod olim habebat caputium quo caput tegeretur, sicut apud Honorium, 1. 1 Gem. animæ, c. 227, de cappa legitur: Cappa propria vestis est cantorum. Per hanc vestem sanctam conversatio præmonstratur, ideo a singulis ordinibus portatur: hæc in supremo habet caputium quod designat supernum gaudium. Hodie istud caputium in humeros descendit, nec in capite defertur,

(104) A quibus responsorium 0 Juda decantetur. Olim a duobus hoc responsorium decantabatur, postea ad tres numerus excrevit, ut constat ex Ordinario Rotomagensi ms., pag. 16: Tres de majoribus in cappis. R. O Juda et Jerusalem. Antiphonë cum trina repetitione. Antiph. Ecce jam venit. Psal. Magnificat psalmodizetur de sexto (nunc de 6 tantum) et quinto tono: interim altaria incensentur a duobus presbyteris in cappis, et postea a duobus pueris chorus. Numerus cappatorum qui responsorium in festis triplicibus canunt a ternario ad quaternarium numerum hodie extenditur.

(105) Omnes campanæ prima noctis vigilia pulsentur. Olim tres in nocte vigiliae, ut testatur Honorius Augustodunensis in libro Gem. anime, De antiquo ritu miss., lib. л, c. 1, 2, 7 et 41. Prima enim vigiC lia decima circiter hora serotina agebatur, secunda media nocte, tertia una circiter hora ante diluculum. Tres vigilias sic indicat S. Hieronymus in epistola ad Eustochium, de custodia virginitatis: Noctibus bis terque surgendum; et G. Durandus, Ration. div. offic. lib. v, c. 3, De Nocturnis, perspicue omnino eas demonstrat disertis hisce verbis: Sciendum est quod in primitiva Ecclesia ministri Ecclesiæ ter de nocte interpellatim surgebant ad divinum officium celebrandum. Surgebant enim primo circa primum somnum, quando vulgus solet ire dormitum; secundo circa mediam noctem; tertio paululum ante diem sic ordinantes officium, ut nocturnæ finita et lectiones cum suis 116 responsoriis perlectæ essent priusquam lucesceret; apparente vero aurora pulsatis campanis cantabant : Te Deum laudamus, et matutinas Laudes. Ad primum nocturnum pontifex et ministri Ecclesiæ surgebant, quæ sine invitatorio cantabatur, pro eo quia nullus ad hanc invitabatur. Et vocabatur vigilia, quia habuit initium a pastoribus rigilias noctis super greges sues servantibus. In præcipuis tamen solemnitatibus populus tota nocte in Dei laudibus persistebat; sed illud sublatum est, et jejunium loco illius vigiliæ ordinatum. Ad secundum nocturnum surgebant ministri simul et conjugati, tam mulieres quam viri: qua cum invitatorio dicebatur, ad significandum angelos invitantes pastores ad videndum regem natum. Ad tertium surgebant omnes communiter; sed postea algescente charitate, cum omnes

(100) Cum novem lectionibus festive celebretur. In metropolitana ecclesia officium defunctorum sub una tantum nocturna celebratur, præterquam in die D depositionis defuncti, ut in Rituali Rotomagensi no

tatur.

(101) Quod altero præcedente Sabbato cantabitur Responsorium Ecce dies Dominica præcedente Adventum in statione processionis ante crucifixum canitur, non autem Sabbato præcedenti ad Vesperas, ut hic describetur, sed in Ordinario Rotomagensi uns. nulla fit mentio.

(102) Processio ad crucifixum nulla fiat. Scilicet in Sabbatis; nunc tamen in cathedrali ecclesia fit processio post Vesperas 115 Sabbati per totum annum, in qua canitur responsorium: Sancta et immaculata virginitas, cui prosa: Inviolata, subjungitur, et psalmus; De profundis, musice, ex funda

tam min'stri Ecclesiæ quam populus surgere ad no- A ante altare cum candelabris et thuribulo: Te Deum. cturnum officium pigritarent, statutum est ut omnes media nocte surgerent, et totam noctis officium continue cantaretur, et plures adhæc illa hora suṛguni (ut fit in ecclesia cathedrali Parisiensi, et in plurimis monasteriis). Quia vero quidem nocturnis deliciis plus quam Dei servitiis vacantes institutionem hujusmodi non servabant, consequenter statutum est ut saltem tempore ultimi nocturni omnes surgant. Rursus in memoriam dictæ devotionis antiquorum ter in nocte surgentium tres nocturnos dicimus, qui et inde nomen et originem habuerunt. In ecclesia vero cathedrali Rotomagensi in festis solemnioribus officium nocturnum cum Laudibus hora quarta matutina cum dimidia, in aliis triplicibus quinta, in duplicibus et semiduplicibus quinta cum dimidia, in simplicibus B autem et feriis sexta persolvitur.

(106) Invitatorium a quatuor clericis cantetur. Invitatorium a quatuor clericis, scilicet cappis indutis, canitur, ut habet Ordinarium Rotomagense ms., p. 17: Ad matutinum invitatorium quatuor de majoribus in cappis: Christus natus est. Psal. Venite.

(107) Tertium, sexlum, nonum cappis induti. Tertium et sextum respons. a tribus cappatis canuatur, nonum autem a quatuor qui cantaverint "invitatorium.

(108) In secundo, quinto et octavo. Ordinarium Ecclesiæ in rubrica de Matutinis festorum triplicium : Altaria incensentur et chorus ad secundam, et quintam, et octavam lectiones, et altare ad Evangelium. PR.

117 In ecclesia cathedrali et in aliis parochialibus ecclesiis dioecesis Rotomagensis, ad responsoria nunquam thurificatur chorus in nocturnis.

(109) Lectiones primi nocturni de prophetis erunt. Scilicet de prophetia Isaiæ, ut habetur in antiquis Breviariis ad usum Rotomagensis Ecclesiæ, quæ etiamnum leguntur hac in nocte sine titulo. Notandum autem quod in ecclesia cathedrali Rotomagensi toto anni tempore, etiam æstivali, defertur lucerna ardens a puero præcedente acolythum qui defert lectionarium: quod nocturnas vigilias de nocte dicendas demonstrat.

(110) Tria Evangelia in cappis, incenso et candelabris præcedentibus pronuntientur. Quæ omnia observantur in Rotomagensi Ecclesia, et incensatur altare antequam quisque legat Evangelium, ut præscribit Ordinarium Rotomagense ms., pag. 17: Septima lectio, octava et nona cum candelabris et thuribulo, et incensetur majus altare.

(111) Major ecclesiæ sacerdos dalmatica indutus et casula. Eo die sicut in Epiphania, non dalmatica, sed casula tantum induitur sacerdos, comitante subdiacono, ut notat Ordinarium Rotomag. ms., p. 17: Finita prosa quidam sacerdos revestitus omnibus indumentis sacerdotalibus, cum ipso subdiaconus tunica revestitus, cantet ante altare Evangelium: Liber generationis. Finito Evangelio dominus archiepiscopus, aut decanus, vel alius de majoribus de dextro choro, incipiat

C

(112) Clerus et populus lavatum exeat. De ista lotione nihil reperio in Ordinario et in libris officialibus ms. ad apud officiorum divinorum interpretes. Ilic forte usum Rotomagensis Ecclesiæ, nec irrepsit librarii error, qui lavatum exeat, pro salutatum eat, scripserit; hujus enim salutationis ad præsepe mentio fit in officialibus libris et in Ordinario Rotomagensi nis. in hunc modum: Finito Te Deum, peragatur officium pastorum hoc modo secundum Rotomagensem usum. Præsepe sit paratum retro altare, et imago sanctæ Mariæ sit in eo posita. In primis quidam puer ante chorum in excelso in similitudine angeli Nativitatem Domini nuntians ad quinque eorum vicarios de secunda sede; pastores intrantes per canonicos quindecim marcarum et librarum, vel ad magnum ostium chori, per medium chori transeuntes, ad locum in quo paratum est 118 præsepe accedant cantantes hunc versum: Pax in terris, etc. Salutent pastores Virginem... Tunc viso puero pastores adorent eum. Finita missa, sacerdos qui missam cantaverit vertat se versus pastores, et dicat: Quem vidistis, pastores? dicite, annuntiate nobis in terris quis apparuit. Pastores respondeant: Natum vidimus, etc.

(113) Missam celebrent, quam secretarius ecclesiæ celebret, secundam cantor, tertiam præsul aut decanus. Sic quoque Ordinarium Rotomagense ms. tribus diversis presbyteris tres missas assignat, non eidem (ut vulgo fit in ecclesiis parochialibus). Dominus archiepiscopus si præsens fuerit cantet missam, aut decanus. Sequatur missa de luce quam cantet unus de sinistro choro... (Post processionem) archiepiscopus cum septem diaconis et totidem subdiaconis et aliis ministris cantet missam. Similiter a tribus diversis presbyteris tres missæ debent decantari apud Carthusianos, ex cap. 5 Statut. antiq.

(114) Secretarius ecclesiæ. Qui et custos apu:! Rotomagenses et sacrista, nunc autem usitatiori et ab Isidori tempore in sacra jam adseito nomine thesaurarius dicitur. PR.

(115) Cantor antiphonam : Ecce completa sunt, incipiat. Ordinarium Rotomagense ms. Benedicamus cantetur a pastoribus, Verbum Patris hodie; quo finito pastores cantent hanc antiphonam in pulpito: Ecce completa; archiepiscopus vel sacerdos dicat D versum Post partum. Oratio: Deus qui salutis. Benedicamus, tres pueri. Hæc sublata sunt in Ecclesia Rotomagensi.

(116) Incipiente diluculo altera missa eodem modo celebretur. Nunc vero more duplici celebratur in ecclesia cathedrali, quæ, Laudibus peractis, ibi statin decantatur, in parochialibus vero ecclesiis oriente sole.

(117) In Vesperis hymnus: A solis ortus. Hodie canitur in primis Vesperis hymnus: Veni, Redemplor, ut habetur in Ordinario Rotom. ms. et in vetustis Breviariis et Psalteriis.

(118) Diaconi diaconalibus vestibus induti. Hune Jiaconorum et sequentes presbyterorum et puero

« VorigeDoorgaan »