Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

nobis et certo nota et diligenter notata sunt. Certissimum est, hunc fuisse istius principis animi sensum, ut vim conscientiis adhibere nollet; sed rursus, statum regni sui prætextu conscientiæ et religionis in discrimen venire non permitteret. Ex hoc fonte, primum duarum religionum libertatem et tolerationem auctoritate publica in populo animoso et feroce, et ab animorum contentione ad manus et arma facile veniente, admittere, certissimam perniciem judicavit. Etiam in novitate regni, cum omnia suspecta essent, ex præsulibus ecclesiæ quosdam magis turbidi et factiosi ingenii, auctoritate legis accedente, sub custodia libera habuit: reliquis utriusque ordinis, non acri aliqua inquisitione molesta, sed benigna conniventia, præsidio fuit. Hic primus rerum status. Neque de hac clementia, licet excommunicatione Pii quinti provocata, (quæ et indignationem addere, et occasionem præbere novi instituti potuit,) quicquam fere mutavit; sed natura sua uti perseveravit. Nam, prudentissima fœmina et magnanima, hujusmodi terrorum sonitu nil admodum commota est; secura de populi sui fide et amore, et de factionis pontificiæ intra regnum ad nocendum virium tenuitate, non accedente hoste externo. At sub vicesimum tertium regni sui annum, rerum commutatio facta est. Atque hæc temporis distinctio, non commode ficta, sed in publicis actis expressa, ac veluti in ære incisa est. Neque enim ante annum eum gravior aliqua pœna per leges prius sancitas subditis pontificia religionis incubuit. Verum sub hoc tempus, ambitiosum et vastum Hispaniæ consilium de hoc regno subjugando paulatim detegi cœpit: hujus pars magna fuit, ut omnibus modis intra regni viscera factio a statu aliena, et rerum novarum cupida, excitaretur, quæ hosti inva- | denti adhæreret. Ea ex dissentione religionis sperabatur; itaque huic omni opera incumbendum statuebant, et, pullulantibus tunc seminariis, sacerdotes in regnum immissi, qui studium religionis Romanæ excitarent et spargerent, vim excommunicationis Romanæ in fide subditorum solvenda docerent et inculcarent, et animos hominum novarum rerum exspectatione erigerent et præpararent.

[ocr errors]

66

pertinebant, manifeste se immiscuerant; et, quod
maxime movit, per literas ex multis partibus inter-
ceptas consilii hujus et negotii ratio patefacta est;
in quibus scriptum erat, Vigilantiam reginæ et
concilii sui circa catholicos elusum iri; illam enim
ad hoc tantum intentam esse, ne quod caput in per-
sona alicujus nobilis aut viri primarii catholicorum
factioni se attolleret: at consilium jam tale adhiberi,
ut per homines privatos atque ex inferiori nota, ne-
que eos inter se conspirantes et conscios, per secreta
confessionum omnia disponerentur et præpararentur.”
Atque hæ tum artes adhibebantur, hujusmodi homi-
nibus (quod etiam nuper in casu non dissimili videre
licuit) usitatæ et familiares. Hac tanta periculorum
tempestate lex quædam necessitatis imposita est
Elizabethæ, ut eam partem subditorum, quæ a se
alienata, et per hujusmodi venena facta erat quasi
insanabilis, atque interim ob vitam privatam a pub-
licis muneribus et expensis immunem ditesceret,
gravioribus legum vinculis constringeret. Atque
ingravescente malo, cum origo ejus sacerdotibus
seminariorum deputaretur, qui in exteris partibus
nutriti, et exterorum principum, hujus regni ex pro-
fesso hostium, opibus et eleemosynis sustentati es-
sent; et in locis versati, ubi ne nomen quidem ip-
sum Elizabethæ, nisi ut hæreticæ, excommunicatæ,
et diris devotæ, audiebatur; quique etsi non ipsi
criminibus majestatis imbuti, at eorum, qui hujus-
modi sceleribus operam dedissent, intimi agnosce-
rentur; quique suis artibus et venenis ipsam ca-
tholicorum massam, antea magis dulcem et innoxi-
am, depravassent, et novo veluti fermento et pernici-
osa malignitate infecissent; non aliud inventum
est remedium, quam ut hujusmodi homines ab omni
in hoc regnum aditu sub pœna capitis prohiberen-
tur: quod tandem vicesimo septimo regni sui anno
factum est. Neque ita multo post eventus ipse, cum
tanta tempestas hoc regnum adorta esset et totis
viribus incubuisset, horum hominum invidiam et
odium quicquam leniebat, sed potius auxit; ac si
omnem charitatem patriæ exuissent. Ac postea sane,
licet metus ab Hispania (qui hujus severitatis sti-
mulus erat) consedisset aut remitteretur; tamen
cum et memoria præteriti temporis in animis et sen-
sibus hominum alte infixa maneret, et leges semel
factas, aut abrogare inconstans, aut negligere disso-
lutum videretur: ipsa rerum vis Elizabetham traxit,
ut ad priorem rerum statum, qui ante vicesimum ter-
tium regni sui annum erat, revertere sibi integrum
non esset. Huc accessit quorundam in fisci commo-
dis augendis industria: et ministrorum justitiæ, qui
non aliam patriæ salutem, quam quæ legibus conti
netur, introspicere aut intueri consueverunt, solici
tudo; quæ quidem executionem legum poscebant et
urgebant. Ipsa tamen (in naturæ suæ specimen
manifestum) ita legum mucronem contudit, ut pauci
pro numero sacerdotes capitali supplicio plecterentur.
Neque hæc defensionis loco dicta sunt, qua res istæ
non egent: cum et salus regni in hoc verteretur, et
universæ istius severitatis ratio et modus longe infra
sanguinaria, et inter Christianos vix nominanda, ea
que potius ab arrogantia atque malitia quam a ne
cessitate profecta, pontificiorum exempla steter

Circa idem tempus, et Hibernia apertis armis
tentabatur; et nomen et regimen Elizabethæ variis
et sceleratis libellis proscindebatur: denique insoli-
tus erat rerum tumor, prænuncius majoris motus.
Neque sane dixerim singulos sacerdotes in partici-
pationem consilii assumptos, aut quid ageretur con-
scios, sed tantummodo prava alienæ malitiæ instru-
menta fuisse. Sed tamen hoc verum est, et multis
confessionibus testatum, omnes fere sacerdotes, qui
ab eo, quem diximus, anno usque ad tricesimum
Elizabethæ annum (quo consilium Hispaniæ, et pon-
tificium, per memorabilem illum et classis et terres-
trium copiarum apparatum executioni mandatum
erat) in hoc regnum immissi erant, habuisse in man-
datis inter functionis officia hoc insuper, ut, "Non
posse hæc diutius stare: novam rerum faciem et
conversionem non ita multo post conspicuam fore;
curæ esse et pontifici et principibus catholicis rem
Anglicam, modo ipsi sibi non desint," insinuarent.
Etiam ex sacerdotibus nonnulli rebus et machina-
tionibus, quæ ad status labefactionem et subversionem | Sed ejus, quod asseruimus, memores, eam in ca

[ocr errors]

religionis moderatam fuisse, et variationem, quæ fuit, non in natura sua, sed in temporibus exstitisse, demonstrasse nos existimamus.

[ocr errors]

| ætatis continuabat: hæc tamen si mollius accipias,
admiratione et ipsa carere non possunt; cum talia
sint fere, qualia in fabulosis narrationibus invenian-
tur; de regina quadam in insulis beatis ejusque aula
atque institutis, quæ amoris administrationem reci-
piat, sed lasciviam prohibeat: sin severius, habent
et illa admirationem, eamque vel maximam, quod
hujusmodi deliciæ, non multum famæ, nil prorsus
majestati ejus officerent; nec imperium relaxarent,
nec impedimento notabili rebus et negotiis gerendis
essent. Hujusmodi enim res se cum publica for-
tuna commiscere haud raro solent. Verum, ut ser-
mones nostros claudamus: fuit certe ista princeps
bona et morata; etiam talis videri voluit: vitia ode-
rat, et se bonis artibus clarescere cupiebat. Sane
ad mentionem morum illius in mentem mihi venit
quod dicam. Cum scribi ad legatum suum jussisset
de quibusdam mandatis, ad reginam matrem Valesi-
orum separatim perferendis: atque qui ab epistolis
erat clausulam quandam inseruisset, ut legatus di-
ceret, tanquam ad favorem aucupandum, "Esse ni-
mirum ipsas duas fœminas principes, a quibus, in
usu rerum et imperandi virtute et artibus, non mi-
nora quam a summus viris, exspectarentur;" com-
parationem non tulit, sed deleri jussit;
"Seque
artes longe dissimiles et instituta diversa ad impe-
randum afferre," dixit. Delectabatur etiam haud

De constantia autem Elizabethæ in religione ac ejus cultu, maximum argumentum est, quod religionem pontificiam, regno sororis auctoritate publica et multa cura impense et stabilitam et altas jam radices agentem, atque omnium, qui in magistratibus et cum potestate erant, consensu et studio firmatam; tamen quandoquidem nec verbo Dei, nec primitivæ puritati, nec conscientiæ suæ consentanea esset, maximo animo et paucissimis adjumentis convulsit et abrogavit. Neque id præceps aut acri impetu, sed prudenter et tempestive fecit. Idque, tum ex aliis multis rebus, tum ex responso quodam suo per occasionem facto conjicere licet. Nam primis regni diebus, cum in omen et gratulationem novi principatus vincti (ut moris est) solverentur, accessit ad eam, ad sacellum | tum pergentem, aulicus quidam, qui ex natura et consuetudine jocandi, licentiam quandam sibi assumpserat: isque, sive ex motu proprio, sive a quodam prudentiore immissus, libellum supplicem ei porrexit, et in magna frequentia clara voce addidit," Restare adhuc quatuor aut quinque vinctos, idque immerito; illis se libertatem ut reliquis petere; eos esse quatuor Evangelistas, atque etiam apostolum Paulum, qui diu ignota lingua, tanquam carcere, conclusi, inter populum conversari non possent." Cui illa pru-parum, si quis forte hujusmodi sermonem intulisdentissime, "Sciscitandum adhuc melius ab ipsis esse, utrum liberari vellent, necne." Atque ita improvisæ quæstioni suspenso responso occurrit; veluti omnia integra sibi servans. Neque tamen timide et per vices hæc instillavit; sed ordine gravi et maturo, habito inter partes colloquio, et peractis regni comitiis: tum demum, idque intra orbem unius anni vertentis, ita omnia, quæ ad ecclesiam pertinebant, ordinavit et stabilivit, ut ne punctum quidem ab illis ad extremum vitæ diem recedi pateretur. Quin et singulis fere regni comitiis, ne quid in ecclesiæ disciplina aut ritibus innovaretur, publice monuit. Atque de religione hactenus.

Quod si quis ex tristioribus, leviora illa exaggeret; quod coli, ambiri, quin et amoris nomine se celebrari et extolli sinebat, atque volebat: eaque ultra sortem

set: "Eam, etiamsi in privata et mediocri fortuna ævum traduxisset, tamen non absque aliqua excellentiæ nota apud homines victuram fuisse;" adeo nihil a fortuna sua ad virtutis laudem mutuare, aut transferre volebat. Verum si in ejus laudes, sive morales sive politicas, ingrederer, aut in communes quasdam virtutum notas et commemorationes incidendum est, quod tam rara principe minus dignum; aut si propriam ipsis lucem et gratiam conciliare velim, in vitæ ejus historiam prolabendum, quod et majus otium et venam uberiorem desiderat. Ego enim hæc paucis, ut potui. Sed revera dicendum est; non alium verum hujus fœminæ laudatorem inveniri posse, quam tempus: quod cum tam diu jam volvitur, nihil simile, in hoc sexu, quoad rerum civilium administrationem peperit.

IN

HENRICUM PRINCIPEM WALLIÆ

ELOGIUM

FRANCISCI BACONI.

retur.

gula vitæ munera, magis quam pro ætate constans atque ordinatus. Affectus ei inerant non nimium vehementes, et potius æquales quam magni. Etenim de rebus amatoriis mirum in illa ætate silentium, ut prorsus lubricum illud adolescentiæ suæ tempus in tanta fortuna, et valetudine satis prospera, absque aliqua insigni nota amorum transigeret. Nemo reperiebatur in aula ejus apud eum præpotens, aut in animo ejus validus; quin et studia ipsa, quibus capiebatur maxime, potius tempora patiebantur quam excessus, et magis repetita erant per vices, quam quod exstaret aliquod unum, quod reliqua superaret et compesceret, sive ea moderatio fuit, sive in natura non admodum præcoci, sed lente maturescente, non cernebantur adhuc quæ prævalitura erant. Ingenio certe pollebat, eratque et curiosus satis et capax, sed sermone tardior et tanquam impeditus: tamen si quis diligenter observaverat ea, quæ ab eo proferebantur, sive quæstionis vim obtinebant, sive sententiæ, ad rem omnino erant, et captum non vulgarem arguebant; ut in illa loquendi tarditate et raritate judicium ejus magis suspensum videretur et anxium, quam infirmum aut hebes. Interim audiendi miris modis patiens, etiam in negotiis, quæ in longitudinem porrigebantur; idque cum attentione et sine tædio, ut raro animo peregrinaretur aut fessa mente aliud ageret, sed ad ea, quæ dicebantur aut agebantur, animum adverteret atque applicaret; quod magnam ei (si vita suppetiisset) prudentiam spondebat. Certe in illius principis natura plurima erant obscura, neque judicio cujuspiam patefacienda, sed tempore, quod ei præreptum est. Attamen quæ apparebant, optima erant, quod famæ satis est. Mortuus est ætatis suæ anno decimo nono ex febri contumaci, quæ ubique a magnis et insulanis fere insolitis siccitatibus ac fervoribus orta per æstatem populariter grassabatur, sed raro funere; dein sub autumnum erat facta lethalior. Addidit fama atrocior (ut ille ait) erga dominantium exitus suspicionem veneni.† Sed cum nulla ejus rei exstarent indicia, præsertim in ventriculo, quod præcipue a veneno pati solet, is sermo cito evanuit.

HENRICUS primogenitus Regis Magnæ Britanniæ, | diano vitæ genere, et assignatione horarum ad sinPrinceps Wallia, antea spe beatus, nunc memoria felix, diem suum obiit 6. Novemb. anno 1612. Is magno totius regni luctu et desiderio exstinctus est, utpote adolescens, qui animos hominum nec offendisset nec satiasset. Excitaverat autem propter bonam indolem multiplices apud plurimos omnium ordinum spes, nec ob brevitatem vitæ frustraverat. Illud imprimis accessit, quod in causa religionis firmus vulgo habebatur: prudentioribus quoque hoc animo penitus insederat, adversus insidias conjurationum (cui malo ætas nostra vix remedium reperit) patri eum instar præsidii et scuti fuisse, adeo ut et religionis et regis apud populum amor in eum redundaret, et in æstimationem jacturæ merito annumeraErat corpore validus et erectus, statura mediocri, decora membrorum compage, incessu regio, facie oblonga et in maciem inclinante, habitu plenior, vultu composito, oculorum motu magis sedato quam forti. Inerant quoque et in fronte severitatis signa, et in ore nonnihil fastus. Sed tamen si quis ultra exteriora illa penetraverat, et eum obsequio debito et sermone tempestivo deliniverat, utebatur eo benigno et facili, ut alius longe videretur colloquio quam aspectu, talisque prorsus erat, qui famam sui excitaret moribus dissimilem. Laudis et gloriæ fuit procul dubio appetens, et ad omnem speciem poni et auram decoris commovebatur; quod adolescenti pro virtutibus est. Nam et arma ei in honore erant ac viri militares; quin et ipse quiddam bellicum spirabat; et magnificentiæ operum (licet pecuniæ alioquin satis parcus) deditus erat: amator insuper antiquitatis et artium. Literis quoque plus honoris attribuit quam temporis. In moribus ejus nihil laudandum magis fuit, quam quod in omni genere officiorum probe institutus credebatur et congruus filius Regi patri mire obsequens, etiam reginam multo cultu demerebat, erga fratrem indulgens; sororem vero unice amabat, quam etiam (quantum potuit virilis forma ad eximiam virginalem pulchritudinem collata) referebat. Etiam magistri et educatores pueritiæ ejus (quod raro fieri solet) magna in gratia apud eum manserant. Sermone vero obsequii idem exactor et memor. Denique in quoti* Harl. MSS. Vol. 1893, fol. 75.

|

|

Tacit. Annal. L. iv. 11.

MEDITATIONES SACRÆ.

DE OPERIBUS DEI ET HOMINIS.

VIDIT Deus omnia, quæ fecerant manus ejus, et erant bona nimis: homo autem conversus, ut videret opera, quæ fecerunt manus ejus, invenit quod omnia erant vanitas et vexatio spiritus.

Quare si opera Dei operaberis, sudor tuus ut unguentum aromatum, et feriatio tua ut sabbatum Dei. Laborabis in sudore bonæ conscientiæ, et feriabere in otio suavissimæ contemplationis. Si autem post magnalia hominum persequeris, erit tibi in operando stimulus et angustia, et in recordando fastidium et exprobratio. Et merito tibi evenit, o homo, ut cum tu, qui es opus Dei, non retribuas et beneplacentiam, etiam opera tua reddant tibi fructum similem amaritudinis.

DE MIRACULIS SERVATORIS.

"Bene omnia fecit."

VERUS plausus: Deus, cum universa crearet, vidit quod singula, et omnia erant bona nimis: Deus Verbum in miraculis, quæ edidit (omne autem miraculum est nova creatio, et non ex lege primæ creationis) nil facere voluit, quod non gratiam et beneficentiam omnino spiraret. Moses edidit miracula, et profligavit Ægyptios pestibus multis; Elias edidit, et occlusit cœlum ne plueret super terram; et rursus eduxit de cœlo ignem Dei super duces et cohortes; Elizæus edidit, et evocavit ursas e deserto, quæ laniarent impuberes; Petrus Ananiam sacrilegum hypocritam morte, Paulus Elymam magum cæcitate percussit: sed nihil hujusmodi fecit Jesus. Descendit super eum Spiritus in forma columbæ, de quo dixit, "Nescitis cujus spiritus sitis." Spiritus Jesu spiritus columbinus: fuerunt illi servi Dei tanquam boves Dei triturantes granum, et conculcantes paleam; sed Jesus agnus Dei sine ira et judiciis. Omnia ejus miracula circa corpus humanum, et doctrina ejus circa animam humanam. Indiget corpus hominis alimento, defensione ab externis, et cura. Ille multitudinem piscium in retibus congregavit, ut uberiorem victum hominibus præberet : ille alimentum aquæ in dignius alimentum vini ad exhilarandum cor hominis convertit: ille ficum, quod officio suo, ad quod destinatum fuit, ad cibum hominis videlicet, non fungeretur, arefieri jussit: ille penuriam piscium et panum ad alendum exercitum populi dilatavit: ille ventos, quod navigantibus minarentur, corripuit: ille claudis motum, cæcis lumen, mutis sermonem, languidis sanitatem, leprosis carnem mundam, dæmoniacis animum integrum, mortuis vitam restituit. Nullum miraculum judicii, omnia beneficentiæ, et circa corpus humanum; nam circa divitias non est dignatus edere miracula, nisi hoc unicum, ut tributum daretur Cæsari.

[ocr errors]

DE COLUMBINA INNOCENTIA ET SERPENTINA
PRUDENTIA.

"Non accipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus."

JUDICIO hominis depravato et corrupto omnis, quæ adhibetur, eruditio et persuasio irrita est, et despectui, quæ non ducit exordium a detectione et repræsentatione malæ complexionis animi sanandi ; quemadmodum inutiliter adhibetur medicina non pertentato vulnere. Nam homines malitiosi, qui nihil sani cogitant, præoccupant hoc sibi, ut putent bonitatem ex simplicitate morum, ac inscitia quadam, et imperitia rerum humanarum gigni. Quare nisi perspexerint ea quæ versantur in corde suo, id est, penitissimas latebras malitiæ suæ perlustratas esse ei, qui suasum molitur, deridiculo habent verba prudentiæ; itaque ei, qui ad bonitatem aspirat (non solitariam et particularem, sed seminalem et genitivam, quæ alios trahat,) debent esse omnino nota, quæ ille vocat "profunda Satanæ;" ut loquatur cum auctoritate et insinuatione vera. Hinc est illud, "Omnia probate, quod bonum est tenete;" inducens electionem judiciosam ex generali minatione. Ex eodem fonte est illud: " Estote prudentes sicut serpentes, innocentes sicut columbæ." Non est dens serpentis, nec venenum, nec aculeus, quæ non probata debeant esse; nec pollutionem quis timeat, nam et sol ingreditur latrinas, nec inquinatur; nec quis se Deum tentare credat, nam ex præcepto est, et sufficiens est Deus ut vos immaculatos custodiat.

DE EXALTATIONE CHARITATIS.

"Si gavisus sum ad ruinam ejus qui oderat me, et exaltavi quod invenisset eum malum.”

DETESTATIO Job: amicos redamare, est charitas publicanorum ex fœdere utilitatis; versus inimicos autem bene animatos esse, est ex apicibus juris Christiani, et imitatio divinitatis. Rursus tamen hujus charitatis complures sunt gradus, quorum primus est inimicis resipiscentibus ignoscere; ac hujus quidem charitatis etiam apud generosas feras umbra quædam et imago reperitur; nam et leones in se submittentes et prosternentes non ulterius sævire perhibentur. Secundus gradus est inimicis ignoscere, licet sint duriores, et absque reconciliationum piaculis. Tertius gradus est non tantum veniam et gratiam inimicis largiri, sed etiam merita et beneficia in eos conferre. Sed habent hi gradus, aut habere possunt, nescio quid potius ex ostentatione, aut saltem animi magnitudine, quam ex charitate pura. Nam cum quis virtutem ex se emanare et effluere sentit, fieri potest ut is efferatur, et potius virtutis suæ fructu, quam salute et bono proximi,

delectetur. Sed si aliunde malum aliquod inimicum | Si major sit successus spe, videtur aliquid lucri fac

tuum deprehendat, et tu in interioribus cellulis cordis graveris et angustieris, nec, quasi dies ultionis et vindictæ tuæ advenisset, læteris; hoc ego fastigium et exaltationem charitatis esse pono.

DE MENSURA CURARUM.

"Sufficit diei malitia sua."

tum; verum est: sed annon melius fuisset sortem lucrifecisse nihil sperando, quam usuram nimis sperando? Atque in rebus secundis ita operatur spes; in malis autem robur verum animi solvit. Nam neque semper spei materia suppetit, et destitutione aliqua vel minima spei universa fere firmitudo animi corruit; et minorem efficit dignitatem mentis, cum mala toleramus alienatione quadam et errore mentis, MODUS esse in curis humanis debet, alioqui et non fortitudine et judicio. Quare satis leviter finxinutiles sunt, ut quæ animum opprimant, et judicium ere poëtæ spem antidotum humanorum morborum confundant; et profanæ, ut quæ sapiant animum, qui esse, quod dolores eorum mitiget, cum sit revera perpetuitatem quandam in rebus mundanis sibi incensio potius, et exasperatio, quæ eos multiplicari spondeat. Hodierni enim debemus esse ob brevita- et recrudescere faciat. Nihilominus fit ut plerique tem ævi, et non crastini, sed, ut ille ait, "carpentes hominum imaginationibus spei et progressionibus diem, erunt enim futura præsentia vice sua ;" quare istis mentis omnino se dedant, ingratique in præterita, sufficit solicitudo præsentium. Neque tamen curæ obliti fere præsentium, semper juvenes, tantum moderatæ, sive sint œconomicæ, sive publicæ, sive futuris immineant. "Vidi universos ambulantes rerum mandatarum, notantur. Sed hic duplex est sub sole cum adolescente secundo, qui consurget excessus. Primus, cum curarum series in longitu- post eum; quod pessimus morbus est, et status dinem nimiam et tempora remotiora extendimus, ac mentis insanissimus." Quæras fortasse annon mesi providentiam divinam apparatu nostro ligare lius sit, cum res in dubia exspectatione positæ sint, possemus; quod semper etiam apud ethnicos in- bene divinare, et potius sperare quam diffidere, cum faustum et insolens fuit. Fere enim qui fortunæ spes majorem tranquillitatem animi conciliet. Ego multum tribuerunt, et ad occasiones præsentes ala- sane in omni mora et expectatione tranquillum et cres et præsto fuerunt, felicitate magna usi sunt. non fluctuantem animi statum, ex bona mentis politia Qui autem, altum sapientes, omnia curata et medi- et compositione, summum humanæ vitæ firmamentum tata habere confisi sunt, infortunia subierunt. Se- judico: sed eam tranquillitatem, quæ ex spe pendeat, cundus excessus est, cum in curis immoramur diutius ut levem et infirmam recuso. Non quia non convequam opus est ad justam deliberationem et ad decre- niat tam bona, quam mala, ex sana et sobria conjectum faciendum. Quis enim nostrum est, qui tantum tura prævidere et præsupponere, ut actiones ad procuret, quantum sufficit ut se explicet, vel sese ex- babilitatem eventuum magis accommodemus; modo plicare non posse judicet, et non eadem sæpe retrac- sit hoc officium intellectus ac judicii cum justa intet, et in eodem cogitationum circuitu inutiliter clinatione affectus. Sed quem ita spes coërcuit, ut hæreat, et denique evanescat? Quod genus curarum cum, ex vigilanti et firmo mentis discursu meliora, et divinis et humanis rationibus adversissimum est. ut magis probabilia, sibi prædixerit, non in ipsa boni anticipatione immoratus sit, et hujusmodi cogi. tationi, ut somnio placido, indulserit? Atque hoc est

DE SPE TERRESTRI.

"Melior est oculorum visio, quam animi pro- quod reddit animum levem, tumidum, inæqualem,

gressio."

SENSUS purus in singula meliorem reddit conditionem et politiam mentis, quam istæ imaginationes et progressiones animi. Natura enim animi humanietiam in ingeniis gravissimis est, ut a sensu singulorum statim progrediatur et saliat, et omnia auguretur fore talia, quale illud est quod præsentem sensum incutit: si boni est sensus, facilis est ad spem indefinitam; si mali est sensus, ad metum : unde illud," Fallitur augurio spes bona sæpe suo;" et contra illud," Pessimus in dubiis augur." Sed tamen timoris est aliquis fructus; præparat enim tolerantiam, et acuit industriam :

Non ulla laborum,

O virgo, nova mi facies inopinave surgit:
Omnia præcepi, atque animo mecum ante peregi.
VIRG. En. vi, 103.

Spes vero inutile quiddam videtur. Quorsum enim
ista anticipatio boni? Attende, si minus eveniat
bonum quam speres, bonum licet sit, tamen quia
minus sit, videtur damnum potius quam lucrum, ob
excessum spei. Si par et tantum sit, et eventus sit
spei æqualis, tamen flos boni per spem decerpitur, et
videtur fere obsoletum, et fastidio magis finitimum.

peregrinantem; quare omnis spes in futuram vitam cœlestem consumenda est. Hic autem quanto purior sit præsentium sensus absque infectione et tinctura imaginationis, tanto prudentior et melior anima. Vitæ summa brevis spem nos vetat inchoare longam.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »