Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

restituere. Ilinc judex ultra stipendium justum à lege taxatum aliquid accipiens à parte ad sententiam justam in ejus favorem ferendam, peccat et ad restitutionem tenetur. Item testis aliquid accipiens præcisè pro veritate dicendâ. Item alii officiales habentes stipendium taxatum, recusantes tamen aut dissimulantes vel procrastinantes officio suo fungi donec à partibus aliqua merces ipsis offeratur. Similiter uxor quæ nollet viro suo debitum conjugale reddere, nisi aliquod pretium ab eo acciperet. Item subditus qui nonnisi pro mercede vellet obedientiam prælato suo debitam reddere. Et sic de aliis qui pretium exigunt pro re, quam tenebantur præstare gratis et ex debito justitiæ, quia tunc dans nonnisi involuntariè donâsse censetur. Hlinc si quis à te exigat pretium ne te occidat, ne furetur bona tu, et à nocumento injustè inferendo abstineat, tenetur illud tibi restituere in conscientià ante sententiam judicis, ob rationem jam allatam.

An autem idem dicendum sit de eo qui vult alium occidere, et in gratiam tuî abstinet ab eâ occisione pro pretio quod illi offers, an scilicet teneatur in conscientiâ tibi pretium acceptum restituere, controversia est inter doctores. Alii affirmant istum obligari in conscientiâ ad tibi statim ex naturâ rei et ratione iniquæ acceptionis ante omnem repetitionem restituendum pretium, utpotè contra justitiam acceptum, et datum involuntariè cum quâdam coactione, ac veluti ad redimendam vexationem injustam proximo illatam et pro omittendo nefario opere, quod ex justitià omittere tenebatur. Alii verò docent, sic accipientem pretium, peccare quidem mortaliter, non tamen teneri ad illud restituendum, quousque à te repetatur, et à judice condemnetur; quia licet iste gratis ab eâ actione injuriosâ absolutè abstinere teneatur, non tamen in tui gratiam et obsequium, quod stando in jure naturæ est aliquid pretio æstimabile; nec illa datio censetur tibi involuntaria et nccessaria, cùm id nihil tibi intersit; nec ca omissio occisionis proximi est tibi ex juxtitiâ debita : non enim peccaret contra justitiam crga te occidendo alium extraneum; neque aliquid juris habes ad impediendum eum qui non est tuus subditus. Ergo potest sib: retinere istud pretium, donec condemnetur. Et tunc in conscientiâ illud tibi restitucre debet; idque solùm determinant leges civiles, ff. de Condit. ob turp. caus., l. 1, 1.2, 1. 4, et l. ultim., et apud Gratianum 14, q. 5, cap. Non sanè.

Quæres secundò, an qui ab alio accipit pretium ad faciendum vel omittendum opus quod facere aut omittere tenetur non ex justitiâ, sed solùm ex charitate, religione, aliisque virtutibus, v. g., ut sacrum die festo audiat, ut jejunet in quadragesimâ, ut non mentiatur, non blasphemet, etc., ut curet, patrocinetur et opem ferat extreme indigenti, teneatur in conscientiâ acceptum restituere danti?

Alii negant, quia hæc facere aut omittere in gratiam alterius, meretur mercedem ab eo; non enim tenetur quis gratis in alterius obsequium præstare aut omittere operas suas liberas : neque obligatio charitatis aut alterius virtutis tollit ab eis valorem quem secundùm se

habent. Adde quòd sola violatio justitiæ commutativæ inducit obligationem restituendi in proposito autem non violatur, nec ulli fit injuria, ut de se patet; ergo, etc. Alii affirmant. Valet enim hæc consequentia Iste gratis tenetur facere; ergo turpiter aliquod pretium exigit, quo illud faciat. Item potest aliquis mercedem illius actionis accipere. Ergo non tenetur eam gratis præstare : quæ enim gratis fieri debent, pro pecuniâ vendi nequeunt; aliàs esset aperta contradictio; et qui pecuniam dat, censetur involuntariè dare ejusque dominium non transferre, sicque conceditur eidem repetitio. Respondeo pro his actionibus aut omissionibus, neminem quidem posse exigere ac extorquere mercedem ab invito: posse tamen aliquid spontè liberèque oblatum recipere et retinere: in hoc enim nulli fit injuria, neque talis acceptio aliquâ lege prohibetur. Unde in his conventionibus communiter non offertur pretium per modum causæ finalis et principalis, sed tantùm munera offeruntur ad ea opera præstanda vel mala vitanda per modum invitantis, allicientis, et disponentis, nec non sub conditione, si iste ea opera bona ad quæ invitatur, efficiat, aut à malo desistat: constat autem non esse illicitum hoc animo donare et accipere.

Quæres tertiò, an qui recipit pretium aa perpetrandum opus de se intrinsecè malum contra justitiam et injuriosum ac nocivum proximo, illud in conscientiâ restituere teneatur; ut si Petrus det pecunias judici pro iniquâ sententiâ, aut testi pro falso testimonio, aut sicario ut interficiat Paulum, ut ejus domum aut segetes comburat, etc. Et inprimis non est controversia de reparatione damni injustè illati Paulo, vel parti adversæ litiganti. Certum quippe est restituendum esse, tam ab executore homicidii, iniquo judice, et teste, quàm ab eo qui homicidium consuluit, vel mandavit, aut pretium dedit; sed tota difficultas est an pretium acceptum sit restituendum à judice vel sicario accipiente. Insuper conveniunt omnes, istos hic contrahentes mortaliter peccare: imò judicem et sicarium ante perpetratum maleficium teneri in conscientiå rescindere contractum, et alteri restituere pretium; quia promissio, stipulatio et pactio de e turpi, ante rem completam est nulla, invalida et peccatinosa: ac in malis promissis fides rescindenda est 2-2, q. 4, cap. In malis. Solùm igitur quæstio est an mialefactor post impletum opus, v. g., homicidium Pauli in gratiam Petri commissum, possit ab eo exigera pretium justum conventum, aut si jam acceperit, valeat illud sibi retinere, vel restituere teneatur ante sententiam judicis; circa quàm duæ sunt sententiæ.

Prima asserit accipientem pretium teneri in conscientiâ ad illud restituendum ante omnem repetitionem et condamnationem judicis. Quia ad eamdem virtutem justitiæ pertinet, præcipere opera justitiæ, et prohibere opera injustitiæ. Nam sicut ad justitiam pertinet jus suum unicuique redderc, ita et prohibere injustitiam, et impedire ne damnum innocenti inferatur. Ergo sicut judex tenetur gratis facere justitiam, itaque quoque gratis vitare injustitiam. Item licet illud

maleficium ut commodum mandanti, et laboriosum ac periculosum exequenti, videatur pretio æstimabile; quia tamen fit e ordinatur ad injuriam et nocumentum grave innocenu inferendum, non potest nec debet compensari. Item qui dedit pretium, non abdicavit à se illius dominium, nec in alterum transtulit; quoniam per conventionem jure nullam et irritam, non transfertur dominium. Talem autem esse hanc conventionem patet ex 1. Juris gent., ff. de Pactis, 1. Generaliter, ff. de Verb. oblig. et ex Gratiano 14, q. 5, can. Non sanè, qui desumptus est ab August., Ep. 54 ad Macedonium. Multùm tamen laborant hi auctores in assignandâ personâ cui tale pretium sit restituendum. Alii enim volunt tribuendum parti læsæ; alii pauperibus; alii ei qui dedit; alii fisco; alii ante judicis sententiam restituendum esse danti; post illam verò, illi cui à judice fuerit applicatum.

:

Secunda verò sententia docet post patratum maleficium, teneri promittentem solvere pretium, et accipientem posse sibi retinere nec obligari in conscientiâ ad illud restituendum : tum quia sicut iste adimplevit quod promiserat in contractu oneroso, ita par est ut ille etiam adimpleat contractum promissum solvendo pretium; tum quia promissio illa pecuniæ quamvis adimpleri sine peccato nequeat, quamdiù participat malitiam pravi operis, seu ante factum, benè tamen post factum tunc enim non participat illam malitiam nec ad peccatum inducit, potestque fieri tunc absque probatione, imò et cum detestatione peccati, et cum proposito illud non committendi de cætero; tum quia licet hæc actio ut injuriosa proximo et offensa Dei formaliter et reduplicativè considerata, sit prorsùs invendibilis nulliusque valoris, materialiter tamen sumpta prout est actio humana, laboriosa, ac periculosa clicienti, et commoda ac utilis mandanti, sub hâc ratione censetur pretio æstimabilis, sicut et aliæ actiones humanæ vitæ conducibiles; aliàs sequeretur quòd faber acnens gladium ex pacto alterius qui vult occidere hominem, teneretur ad restitutionem pretii pro suo labore. Item quòd miles stipendio conductus ad bellum iniquum, teneretur ad stipendium restituendum. Item quòd adultera recipiens mercedem ab adultero, teneretur ad illius restitutionem, quæ omnia constat esse falsa. Tandem tanta est discrepantia inter auctores asserentes faciendam tunc esse restitutionem, in assignandâ personâ cui fieri debet, ut magnum argumentum sit, nullam esse faciendam, idque magis constabit ex impugnatione illorum dicendi modo

rum.

Et inprimis tale pretium non est restituendum læso: licet enim habeat jus naturale ut sibi compensetur damnum illatum : non tamen ut sibi detur pretium pro actione læsivâ datum et acceptum. Neque pauperibus est tribuendum, cùm habeat certum dominum cui restitui potest, nam restitutio facienda est vero domino comparenti, nisi fortè propter crimen in pœnam illà re privetur. Atqui juxta adversariorum sententiam necessariò dicendum est, quòd qui pretium dedit, adhuc remanet illius dominus, cùm non transtulerit

nec transferre potuerit ejus dominium, lege positiva impediente et quòd non est illo domino spoliatus, cùm id solùm contingat post judicis sententiam; lex enim quæ repetitionem pretii prohibet est solùm pœnalis, proindeque non obligat ante condemnationem. Ergo si facienda sit restitutio pretii, non læso, non pauperibus neque alteri quàm illi qui dedit, fieri debet. Quòd verò neque huic sit facienda, inde 'colligitur, quòd pretium sponte et contractu oneroso dederit, et alter non acceperit nec retineat illo invito, sicque liberè à se abdicavit illius dominium, ac in malefactorem transtulit opere completo, quasi emendo aut locando operas illius ad rem faciendam sibi conducibilem et alteri laboriosam, ac periculosam, pretio æstimabilem, ineundo contractum innominatum : scilicet do, ut facias, qui licet sit injuriosus et contra justitiam per ordinem ad læsum, non tamen per ordinem ad ipsua mandantem, ut patet. Ergo accipiens pretium non tenetur in conscientiâ restituere danti', nec alteri, sed poterit sibi retinere: tum quia fecit aliquid pretio æstimabile in gratiam alterius; tum quia nullâ lege redditur inhabilis, aut impeditur translatio dominii : in quo ista conventio differt à conventione simoniacâ, in quâ res spiritualis est indivisibilis, et pecuniâ non compensabilis; ideòque leges impediunt translationem dominii in accipientem, reddendo ipsum inhabilem, et ipso facto privant dantem ejus repetitione.

Resp., spectando solùm jus natur:e, malefactorem non teneri in conscientiâ restituere pretium acceptum opere completo; sed posse sibi retinere, prout satis superque convincitur argumentis pro secundâ sententià adductis. Jus tamen positivum reprobat hujusmodi pactiones pro delictis contra justitiam, ut constat ex locis adductis pro primâ sententiâ et ff. de Condict. ob turpem causam, 1. 2 et 3, ac denegat actionem et repetitionem pretii ei qui dedit pro maleficio perpetrando ibidem et cod. eod. tit., 1. 2, et de Regul. jur., in 6, dicitur quòd in pari delicto et causâ, melior est conditio possidentis: cùm ergo isti contrahentes sint in pari turpitudinis gradu, qui pretium accepit, meliorem habet conditionem, nec tenebitur restituere alteri qui dedit, sed alteri cui judex applicuerit post condemnationem, ut volunt aliqui: eò quòd leges istac sint pœnales, prohibeantque actum, non verò lucrum. Alii verò sentiunt hujusmodi leges declarare tales stipulationes et promissiones nullas et irritas, ac accipientem reddere inhabilem et incapacem translationis dominii, sicque teneri in conscientià, ante etiam judicis sententiam, illud restituere, in pia opera expendendo juxta consilium prudentis viri aut confessarii, ut fit de rebus simoniacè datis et acceptis, quo exemplo utitur D. Thomas hic: per hoc innuens idem sentiendum de aliis facinoribus, in quibus datio et acceptio est de se et intrinsecè mala, maximè quando vergit in nocumentum tertii. Quid autem circa hoc jura humana statuerint, non est adeò clarum. Potuerunt siquidem tales pactiones et promissiones irritare illisque resistere, ac malefactorem ipso facto reddere incapacem dominii pretii accepti. Quod an reverà fece

rint, non mihi constat. Unde super hoc consulendi sunt jurisperiti.

Quæres quartò, an publicæ meretrices, aliquid tanquàm mercedem pro copulâ à viro exigere, et acceptum retinere valeant, aut restituere teneantur. - Resp. post habitam copulam, eas posse retinere pretium datum; imò et habere actionem in foro exteriori ad exigendum pretium promissum, si non fuerit illis datum. Imò si nullo constituto pretio copiam sui corporis fecerint, cogetur fornicarius solvere pretium consuetum, eò quòd illæ pro eo et non gratis copulam admisisse censeantur, idque attendere debebat fornicarius. Probat Bannes ex communi omnium nationum usu. Etenim publicæ meretrices non solùm permittuntur in republ., sed etiam defenduntur petentes pretium usus sui corporis, et ff. de Condict. ob turp. causam, 1. 4, conceditur ipsis actio ad petendum pretium, ac decernitur datum non posse repeti. Imò et in conscientiâ fornicarium post habitam copulam teneri ad solvendum pretium colligitur ex hoc quòd meretrix tunc exigat quot ei debitum est ex justitiâ pro usu et locatione sui corporis: sicque fornicarius non solvendo, actum injustitiæ committit. Probat 2° ex Scripturâ, Genes. 38, ubi legitur Judam fecisse pactum cum Thamar, quam existimabat meretricem, et post copulam sollicitum fuisse de pretio cidem solvendo. Item Ezech. 16: Omnibus meretricibus pretium datur, etc. Et tandem Proverb. 6: Pretium scorti vix est unius panis. Pretium tamen est, licet exiguum et vile. Probat 3° ex D. Thomà, 2-2, quæst. 32, art. 7, ad 2, ubi ait, quòd mulier quæ meretricium exercet, turpiter agit, et contra legem Dei. Sed in eo quòd accipit, non injustè agit, nec contra legem. Unde quod sic illicitè acquisitum est, retineri potest, et de eo eleemosyna fieri. Et quæst. 62, art. 5, ad. 2, clariùs idem asserit. Probatur tandem ratione, quia lucrum pro copulâ lege non prohibetur, nec recipitur pro eâ formaliter ut est offensa Dei, sed solùm materialiter, prout est actio humana, physica, conducibilis, delectabilis, et pretio æstimabilis apud homines; quoniam si puella consentiat viro petenti copulam, eâ conditione, ut postea ducat eam in uxorem, eâ habitâ justè poterit femina exigere adimpletionem promissi matrimonii; dabitur eidem actio in judicio, et compelletur vir eam ducere, vel dotare. Ergo multò magis poterit pretium copulæ promissum exigere ac retinere. Hinc fit alias mulieres clanculùm uni aut paucis viris copiam sui corporis facientes, justè posse pro eo usu pretium accipere et sibi retinere, cùm exhibeant materiam actûs delectabilis vendere enim et locare operas suas quantùm ad hoc secrctò aut publicè, nihil prorsùs refert : mò et majus pretium quàm meretrices exigere possunt. Non tamen ipsis conceditur actio ad exigendum in judicio promissum pretium: Cod. de Condict. ob turp. causam, 1. Mercalem. Imò eo privabuntur ob hujusmodi delictum per judicis sententiam, antequàm proinde possunt sibi retinere, cùm lex non reddat ipsas inbabiles.

In quibusdam tamen casibus meretrices, tam pu

blicæ quàm secretæ, pretium recipere ac retinere nequeunt. Primò si fornicator non sit sui juris, ut filiifamiliâs et minores, qui tamen censentur tantùm meretrici posse dare, quantùm ex decentiâ status et voluntate interpretativâ parentum ludo et aliis recreationibus expendere possunt. Quidam idem dicendum putant de religiosis professis: alii verò rationabiliùs id negant, quia superior ad eum finem et causam religioso aliquid dare non vult nec validè potest, unde accepta monasterio sunt restituenda. Secundò si pretium à meretrice acceptum fuerit excessivum habita ratione facultatis et conditionis tum viri persolventis, tum mulieris recipientis restituendus est enim ille excessus justi pretii, maximè si mulier superfluè ad fraudem et dolum extorserit, ut docet D. Thomas loco citato. Ratio est, quia quantùm ad hunc excessum dans censetur rationabiliter invitus. Igitur si pretium alicubi sit taxatum, illud justè exigi potest. Ubi etiam pactum legitimum de pretio moderato et proportionato intervenerit, servandum erit. Quòd si nullum præcessit pactum de pretii quantitate, arbitrio boni viri juxta debitas justitiæ regulas, erit taxandum. Ex dictis hactenus colligitur, quòd quando opus pro quo datur pretium non est per se peccatum, nec datio est ex objecto mala, sed tantùm per accidens ex circumstan tià loci, temporis, persona, scandali, voti, juramenti, etc., accipiens pretium licitè illud sibi retinet. Ut si quis in die festo, aut in loco sacro merces suas vendat justo pretio, aut locet operas suas, aut si hospitibus advenientibus carnes in quadragesimâ præbeat ad cœnandum, etc. Ratio est, quia emptio illa aut locatio rei alioqui pretio æstimabilis, non est de se illicita, sed tantùm per accidens ratione circumstantiæ. Quamvis autem peccatum committatur in eo quòd violetur dies festus, aut profanetur locus sacer, atque adeò pro illâ violatione pretium accipi nequeat, benè tamen pro re quæ venditur, quæque non propterea amittit suum valorem. Ergo, etc.

ARTICULUS III.

Cui facienda sit restitutio rei, quando ejus dominus non comparet, puta quia aut est mortuus, aut ignotus, aut absens.

Divus Thomas hîc, art. 5, ad 3, hanc statuit regu lam dicens, quòd si ille cui fieri debet restitutio sil omninò ignotus, debet homo restituere secundùm quod potest, scilicet dando in eleemosynas pro salute ipsius, sive sit mortuus, sive sit vivus; præmissâ tamen diligenti inquisitione de personâ ejus cui est restitutio facienda. Si verò sit mortuus ille cui facienda est restitutio, debet restitui hæredi ejus, qui computatur quasi una persona cum ipso. Si verò ille sit multùm distans, debet ipsi transmitti quod ei debetur, et præcipuè si sil res magni valoris, et possit commodè transmitti : alioquin debet in aliquo loco tuto deponi, ut pro eo conservetur, et domino significari : ubi D. Thomas tres casus numerat in quibus rei dominus dicitur non comparere. Primò, quando est omninò ignotus, et tunc dicit illam rem esse restituendam et impendendam in elee

mosynas, seu in opera pia, distribuendo non solùm pauperibus, sed etiam ecclesiæ, monasteriis, xenodochiis, etc. Secundò, quando dominus erat notus, sed jam obiit. Et tunc dicit restituendam esse ejus hæredibus. Tertiò, quando est notus et vivit, sed distat. Et tunc dicit transmittendam esse in locum ubi est dominus, maximè si sit res magni momenti, etc. Qui tres casus sunt à nobis diligenter examinandi.

§ 1. Cui restituenda sit res quando ejus dominus est ignotus.

Conveniunt omnes dominum moraliter loquendo non censeri ignotum, donec in co inquirendo et inveniendo præcesserit sufficiens diligentia arbitrio boni viri juxta qualitatem negotiorum, rerum, locorum, temporum et personarum: aliàs culpabiliter esset ignotus, ex parte ejus qui rem alienam habet, ac de eo verificaretur istud: Noluit intelligere: ut benè ayeret. Conveniunt insuper, dominum non esse omninò ignotum, quando jam factà sufficienti diligentia et inquisitione, etsi non constet determinatè quisnam sit verus dominus, constat tamen esse Petrum aut Paulum, solùmque dubitatur an sit potiùs iste quàm alter. Tunc enim res inter ipsos dividenda erit juxta dubii proportionem. Nec etiam dominum dici ignotum, quando etsi neque determinatè neque disjunctivè constet de personis particularibus, ad quas hujusmodi res spectat, constat tamen de oppido in quo damnum fuit illatum, aut cujus erat civis verus illius dominus. Tunc enim restitutio facienda est illi communitati; tum quia verisimile est quòd in eo oppido maneant saltem hæredes veri domini: tum quia præsumitur quòd verus dominus in tali casu habeat voluntatem interpretativam, ut illi oppido restituatur ob amorem erga patriam, quem quisque præsumitur habere. His positis,

Dico quòd quando factà sufficienti diligentià, dominus manet omninò incertus tam in particulari, quàm in generali, qui habet rem alienam, non est propterea immunis à restitutione, cùm plus habeat quàm justè habere debeat, nec à lege, neque à domini præsumptâ rationabili voluntate, rei dominium acquirat, sicque remaneat aliena. Sed si nulla prorsùs verisimilis et probabilis spes affulgeat inveniendi dominum post sufficiens tempus dilatæ restitutionis, ita ut moraliter censeatur impossibile quòd comparere et rem suam recuperare valeat, tunc pauperibus restituenda est, piisque pauperibus impendenda. Rationabiliter enim præsumendum est, dominum velle potiùs rem suam in pios usus sibi ad animæ salutem utiles expendi, quàm appropriari possessori, præsertim diviti, aut malæ fidei, prout ostensum est supra art. 7, dùm de furto rerum inventarum sermo erat; unde ex hâc præsumptâ domini voluntate introduci potuit consuetudo universalis et nsus communis hujusmodi bona incerta expendendi in pia opera. Nec non legibus humanis id sancitum fuit, cap. Cùm tu de Usuris, et cap. Quanquàm eodem tit. in 6, et cap. Non sanè 14, q. 5, quæ jura licet expressè tantùm loquan

tur de acquisitis per usuram, simoniam, aliisque mialè partis, ex communi tamen consuetudine, et interpretatione extenduntur etiam ad alia omnia bona incerta aliena, sive ex parte rei acceptæ, sive ex acceptione justâ et ex contractu habita, ut colligitur ex illo cap. Non sanè, ex eod. de Success. collat. 10, leg, penult. et ex authent. Omnes peregrini, ubi decernitur quòd bona peregrini morientis absque testamento, distribuenda sunt pauperibus aut piis operibus, si legitimis hæres non compareat : quæ leges sunt sanctæ et justa, ad scilicet impediendum ne homines alienis ditescant, ac pluribus injustitiis præcludatur via. Imò sunt juri naturali conformes. Ratio enim naturalis dictat rem illam non debere cedere in bonum possidentis, sed potiùs in utilitatem domini expendendam esse, cujus ea præsumitur mens et voluntas, ut si de facto sibi restitui non possit, in aliquam suam utilitatem saltem spiritualem quomodò solùm ad eum pervenire potest, expendatur. Ita D. Thomas loco citato et adhuc expressiùs in 4 sent., dist. 15, ubi dicit, quòd pauperes sunt hæredes hujus domini incerti, qui non propterea amisit bonorum illorum dominium, censeturque ea in pios usus pro suâ utilitate spirituali expendi velle, et ut ait Cajet. in Summâ : Mortuo succedit hæres, ignoto verò post exactam diligentiam succedit Christus de quo scriptum est, quòd est hæres universorum. que restitutio Christo, quando res pauperibus erogatur, juxta illud Matth. 25: Quamdiù fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Sicut ergo jure naturæ mortuo succedit hæres, ita et pauperes huic domino ignoto succedunt.

[ocr errors]

Fit

Vel dicendum quòd hujusmodi bona jure naturæ efficiuntur reipub. seu in usum publicum veniunt, sicut erant ante divisionem jure gentium factam; principes autem maximè pontifices potuerunt decernere et de facto statuerunt, ut in usus pauperum, piaque opera insumerentur: quoniam superflua eroganda sunt in pios usus et eleemosynas: hæc autem bona incerta, reipub. videntur esse superflua. Plura vide tract. de Just., disp. de Restit., in quo ostenditur primò, esse quidem expediens ac rationi valdè consonum, hanc restitutionem facere auctoritate episcopi, et de consilio prudentis confessarii: absolutè tamen et ordinariè id non esse necessarium multis videtur, sed per se loquendo habentem hujusmodi bona incerta, posse absque tali assensu restituere pauperibus: tum quia jura nullam mentionem faciunt assensus; tum quia ratio naturalis potiùs suadere videtur, ut persona obligata per seipsam restituat sic enim meliùs et certiùs obligationi suæ satisfacit, suamque conscientiam exonerat, quàm restituendo per alium, tum denique, quia si dominus compareret, nulla foret necessaria facultas episcopi ad illi restituendum. Ergo neque in nostro casu ad restituendum ejus hæredibus, nempè Christo et pauperibus. Nec obstat quòd plures episcopi in constitutionibus Synodalibus hujusmodi distributionem sibi reservent. Respondent enim Bannes, Navarrus,

Lopes, Sylvester, et alii, quòd si hujusmodi leges sint juste, debent intelligi tantùm de peccato quod committunt ii qui hujusmodi bona pauperibus non distribuunt, ejusque absolutionem reservare possunt episcopi non tamen propterea huic pœnitenti prohibere ut per se restituat, si velit et possit eam restitutionem ritè facere, nec sit aliunde suspectus de malâ fide, quo modo intelligendus est textus in cap. Quanquàm, de Usuris in 6, et cap Cum sit, de Judæis. Et D. Thomas in 4 sent., dist. 15, q. 1, art. 5, q. 4, ad 3, et opusc. 12, ad ducissam Brabantiæ, vel, ut ait Sotus, D. Thomas vult, esse de consilio et non de præcepto, assensum et auctoritatem episcopi aut parochi adhibere in hâc restitutione faciendå. Vide D. Antoninum, 2 p. Sum., tit. 2, cap. 4, et Sylvestrum, v. Restitutio, q. 8, num. 5 et 6, nisi fortè constaret de voluntate episcopi id jubentis, ut addunt aliqui.

Ibidem insuper ostenditur, quòd iste debitor non tenetur ex necessitate absolutè distribuere pauperioribus, nisi forent in extremâ necessitate constituti, sed sufficit quòd verè pauperes eligat: jura enim solùm decernunt bona hæc pauperibus restituenda esse, nec pauperioribus aut melioribus ea applicant. Imò iste debitor potest sibi retinere, aut suis consanguineis et familiaribus elargiri, si verè sint pauperes, si necessitas fuerit certa et evidens, eaque distributio fiat absque fraude et dolo: non enim debet esse deterioris conditionis, quàm alii pauperes. Quando autem necessitas non est ita certa, non debet iste sibi aut suis hæc bona applicare sine auctoritate, assensu et consilio parochi aut prudentis confessarii, ne proprio affectu et judicio in suâ causâ decipiatur. Ubi autem semel cum tali assensu ista bona sibi aut suis applicaverit, non tenetur ampliùs ad restitutionem, etiamsi ad pinguiorem fortunam venerit: id tamen solùm intelligendum est de bonis quæ consumpsit ut propriæ indigentiæ subveniret: non enim omnia ordinariè sibi sumere debet, sed ea tantùm quæ illi necessaria vir prudens judicaverit; alia verò reliquis pauperibus distribuere.

Ibi denique ostenditur quòd si post factam legitimè distributionem omnium hujusmodi bonorum præmis så diligenti ac sufficienti inquisitione dominus compareat; nihil eidem restituere tenetur. Bona fides enim non patitur ut semel exactùm iterùm exigatur. De reg. juris, in 6. Nec habet obligationem restituendi ex parte rei acceptæ, cùm nihil apud ipsum remaneat, et in nullo factus sit ditior, ut suppono; neque ratione acceptionis, quia bonâ fide totum distribuit quibus tunc debebat, ut satisfaceret sux obligationi. Ergo, etc. Secùs dicendum si non adhibuerit sufficientem diligentiam ad inquirendum dominum; cùm usque ad illam dominus non sit judicandus ignotus, et injustè re suâ spolietur. Unde factà sufficienti diligentià optimum consilium est, rem illam apud superiorem aut magistratum deponere, aut juxta illius consilium et assensum in pauperes distribuere: tunc enim factà restitutione, tutus manet in utroque foro.

§ 2. Cui facienda sit restitutio rei, quando ejus dominus est quidem certus, sed obiit, aut longè distat. Quando ille cui restitutio est facienda jam obiit, bona restitui debent ejus hæredibus, sive necessariis, sive ab intestato, sive testamento, etc., quia ejus personam repræsentant, ac in ejus jura et debita tam activa, quàm passiva succedunt. Quòd si res restituenda sit alicujus valoris, tunc coram judice, juxta morem et consuetudinem provinciæ, facienda est hæredum sufficiens et debita inquisitio, quando non comparent; quâ adhibitâ, si nulli inveniantur, tunc ex ejusdem judicis decreto, in pauperes et opera pia pro animâ defuncti expendi debet, nihilque postea apparentibus hæredibus debitor restituere teneretur: secùs si propriâ auctoritate sic expendisset.

Absenti domino rei, si fideliter et facilè mitti potest, transmitti debet vel saltem reponi in aliquo loco tuto, ipsique significari, ut de eâ in tali loco existente disponat, nisi fortè res tam parva sit, et distantia tanta, ut arbitrio boni viri censeatur dominus ratum habere quòd detur Christo pro suâ animâ. Verùm quando res non sine sumptibus foret transmittenda, ad dignoscendum quis debeat illos facere, distinguendum est de restitutione que consurgit tantùm ratione rei acceptæ, aut acceptionis just absque morà culpabili debitoris, in reddendo, et de eâ quæ oritur ratione acceptionis iniquæ. Possessor enim bonæ fidei, rem quam existimabat suam, quandò scit esse alterius, non tenetur propriis expensis transmittere ad illum, sed si longè distet, debet ipsum monere, ut ad rem suam accipiendam veniat, aut mittat aliquem, aut disponat quid sit agendum. Cum enim iste habeat rem alienam absque culpâ, non debet puniri, reddendo rem cum proprio damno, faciendo illas expensas. Idem dicendum de eo qui rem invenit, nec longè à domino discessit de industrià secum rem asportando, ne dominus de facili ac sine sumptibus eam recuperare posset; solùm enim tenetur reddere rem in loco ubi eam invenit. Idem dicendum de debitore ex justâ acceptione, seu contractu aut quasi contractu. Regulariter enim solùm tenetur reddere rem ubi accepta fuit aut contractus celebratus, nisi in eo alius locus solutioni destinatus fuerit; tunc debet illam suis sumptibus illuc transmittere si in propriam utilitatem acceperit, sumptibus verò creditoris si in ejus utilitatem servat, ut in deposito: cessante igitur morâ culpabili, fraude et injusto recessu, non tenetur iste debitor rem debitam propriis sumptibus mittere ad dominum, qui ante solutionis terminum mutavit domicilium et longè distat, sed sufficit ut solvat in loco convento, et id domino significet: cum enim non fuerit in culpâ, non debet reportare damnum.

Possessor verò malæ fidei, qui tenetur restituere ratione injustæ acceptionis, nempe furti, usuræ, etc., tenetur propriis expensis rem alienam ad dominum distantem transmittere, si fuerit alicujus momenti, ac transmitti possit. Quoniam ipse semper fuit in morâ et in causâ iniquà quòd dominus non potuerit re suà uti antequàm perveniretur ad hunc articulum necessitatis,

« VorigeDoorgaan »