Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

mus, qualia nobis visum fuerit. Prædicimus etiam, antequam adveniant (id quod ad naturales divinationes pertinet) morbos epidemicos, pestes, animalium noxiorum examina, famem, tempestates et procellas, terræ-motus, inundationes aquarum, cometas, anni temperaturam, et alia: quinetiam consilia super rebus hisce damus, et quid populo facere conveniat ad præventiones et remedia hujusmodi malorum."

hosce omnes apud nos servamus ex traditione magis | regno urbes subinde adire, et visitare, in quibus certa et fideli, quam apud vos habetur. Deinde (prout occasio se offert) talia inventa utilia revelahabemus statuas inventorum complurium insigniorum ex nostris, qui res, et opera nobilia invenerunt: quæ cum ipsi non videritis, descriptiones eorum facere nimis longum esset; tum in iisdem recte intelligendis proclive erit errare. Etenim inventori rei cujusque dignioris statuam mox erigimus, eique honorarium satis liberale elargimur. Statuarum istarum aliæ ex ære sunt: aliæ ex marmore, et lapide lydio; aliæ ex cedro, et aliis lignis quibusdam pretiosis, inauratis, et adornatis; ex ferro aliæ; aliæ ex argento; quædam ex auro.

"Habemus etiam hymnos quosdam, et liturgiarum formas, quas quotidie cantamus, et recitamus; quibus laudes, ac jubilæa, et gratiarum actiones resonamus Deo, propter mirabilia opera sua: precum item formulas quasdam, quibus auxilium et benedictionem ejus imploramus, ut labores nostros dirigere et illuminare dignetur, atque in bonos usus et

sanctos convertere.

"Postremo, apud nos in usu est præcipuas in

Cumque hæc dixisset, se in pedes erexit: ego autem, ut edoctus fueram, in genua procubui, unde dextram capiti meo imponens, dixit: "Benedicat tibi Deus, fili mi; huic itidem relationi, quam feci. Deus benedicat. Licentiam tibi concedo in bonum gentium aliarum eandem evulgandi; siquidem nos hic in sinu Dei vivimus; natio aliis penitus incognita." Hæc locutus discessit: assignaverat autem bis mille circiter aureos, muneris loco, mihi et sociis meis numerandos. Largitores enim magni sunt, ubicunque venerint, &c.

[Reliqua perficere non vacabat.]

IMAGO CIVILIS

JULII CÆSARIS.

fines recepit. Nominis tantum celebritate frui voluit, quod etiam sua id nonnihil interesse putaret. Ac in propriis certe votis magis potentiæ, quam dignitati, studebat; dignitatem enim et famam non propter se, sed ut instrumenta potentiæ, colebat. Itaque veluti naturali impetu, non morata aliqua disciplina ductus, rerum potiri volebat; iisque magis uti, quam dignus videri: quod ei apud populum, cui nulla inerat dignitas, gratiosum erat: apud nobiles et proceres, qui et suam dignitatem retinere volebant, id obtinuit nomen, ut cupidus et audax videretur. Neque multum sane a vero aberrarunt, cum natura audacissimus esset, nec verecundiam unquam, nisi ex composito, indueret. Atque nihilo

JULIUS CESAR a principio fortuna exercita usus est, quod ei in bonum vertit; hoc enim illi fastum detraxit, nervos intendit. Animus ei inerat studio et affectu turbidus: judicio et intellectu admodum serenus: hocque indicat facilis illa sui explicatio, tum in rebus gerendis, tum in sermone. Nemo enim, aut celerius decernebat, aut magis perspicue loquebatur: nil impeditum, nil involutum quis notaret. Voluntate autem et appetitu is erat, qui nunquam partis acquiescebat, sed ad ulteriora semper tendebat: ita tamen ut non immaturo fastidio, sed legitimis spatiis, transitus actionum gubernaret: semper enim perfectissimas clausulas actionibus imponebat. Itaque ille, qui post tot victorias et tantam partam securitatem, reliquias belli civilis in Hispa-secius ita ista efficta erat audacia, ut eum nec temenia non contempsit, sed præsens subegit; post extremum illud demum bellum civile confectum, et omnia undique pacata, expeditionem in Parthos continuo moliebatur. Erat proculdubio summa animi magnitudine, sed ea, quæ magis amplitudinem propriam, quam merita in commune, spiraret. Prorsus enim omnia ad se referebat, atque ipse sibi erat fidissimum omnium actionum suarum centrum: quod maximam ei et perpetuam fere felicitatem peperit. Non enim patria, non religio, non officia, non necessitudines, non amicitiæ, destinata ejus remorabantur, vel in ordinem redigebant. Nec magnopere versus in æternitatem erat; ut qui nec statum rerum stabiliret, nec quidquam egregium, vel mole vel instituto, fundaret vel conderet; sed veluti ad se cuncta retulit. Sic etiam ad sua tempora cogitationum

ritatis argueret, nec fastidio homines enecaret, nec naturam ejus suspectam faceret; sed ex morum simplicitate quadam et fiducia, ac nobilitate generis, ortum habuisse putaretur: atque in cæteris quoque rebus omnibus id obtinuit, ut minime callidus aut veterator haberetur, sed apertus et verax. Cumque summus simulationis et dissimulationis artifex esset, totusque ex artibus compositus, ut nihil naturæ suæ reliquum esset, nisi quod ars probavisset; tamen nil artificii, nil affectionis appareret, sed natura et ingenio suo frui, eaque sequi existimaretur. Neque tamen minoribus et vilioribus artificiis et cautelis omnino obnoxius erat, quibus homines rerum imperiti, et qui non propriis viribus, sed alienis facultatibus subnixi, ad auctoritatem suam tuendam uti necesse habent; utpote qui omnium actionum humanarum

peritissimus esset, atque cuncta paulo majora ipse | semel quidem cogitavit, neque hoc saltem fingere per se, non per alios transigeret. Invidiam autem exstinguere optime norat; idque vel dignitatis jactura consequi non alienum a rationibus suis duxit; veramque potentiam amplexus, omnem illam inanem speciem et tumidum apparatum potentiæ, æquo animo, per totum fere vitæ cursum, declinavit et transmisit: donec tandem, sive satiatus potentia, sive adulationibus corruptus, etiam insignia potentiæ, nomen regium et diadema, concupivit; quod in perniciem ejus vertit. Regnare autem jam usque a juventute meditatus est; idque ei exemplum Syllæ, affinitas Marii, æmulatio Pompeii, corruptelæ et perturbatio temporum facile suggerebant. Viam autem sibi ad regnum miro ordine sternebat: primum per potentiam popularem et seditiosam ; deinde per potentiam militarem et imperatoriam. Nam initio sibi erant frangendæ senatus opes et auctoritas, qua salva nemini ad immodica et extraordinaria imperia aditus erat. Tum demum evertenda erat Crassi et Pompeii potentia, quod nisi armis fieri non poterat.. Itaque (ut faber fortunæ suæ peritissimus) primam structuram per largitiones, per judiciorum corruptelas, per renovationem memoriæ C. Marii, et partium ejus, (cum plerique senatorum et nobilium e Syllana factione essent,) per leges agrarias, per seditiosos tribunos quos immittebat, per Catilinæ et conjuratorum insanias, quibus occulto favebat, per exilium Ciceronis, in cujus causa senatus auctoritas vertebatur, ac complures hujusmodi artes, attollebat et evehebat: sed maxime omnium per Crassi et Pompeii et inter se et secum conjunctionem absolvebat. Qua parte absoluta, ad alteram continuo partem accingebatur, factus proconsul Galliarum in quinquennium, rursusque in alterum quinquennium: atque armis, legionibus, et bellicosa et opulenta provincia potens et Italiæ imminens.. Neque enim eum latebat, postquam se armis et militari potentia firmasset, nec Crassum nec Pompeium sibi parem futurum; cum alter divitiis, alter famæ et nomini confideret; alter ætate, alter auctoritate senesceret ; neuter veris et vigentibus præsidiis niteretur. Quæ omnia ei ex voto cessere; præsertim cum ipse singulos senatores et magistratus, et denique omnes, qui aliquid poterant, ita privatis beneficiis devinctos et obstrictos haberet, ut securus esset de aliqua conspiratione vel consensu adversus suos conatus ineundis, antequam aperte rempublicam invaderet. Quod cum et semper destinasset, et aliquando tandem faceret, tamen personam suam non deponebat; sed ita se gerebat, ut æquitate postulatorum, et simulatione pacis, et successibus suis moderandis, invidiam in adversas partes torqueret; seque incolumitatis suæ gratia ad bellum necessarium coactum præ se ferret. Cujus simulationis vanitas manifesto deprehensa est, postquam, confectis bellis civilibus, regiam potestatem adeptus, omnibusque æmulis, qui aliquam ei solicitudinem injicere possent, e medio sublatis, tamen de reddenda republica ne

aut prætexere dignaretur. Quod liquido declarat cupiditatem et propositum regni adipiscendi ei et semper fuisse, et ad extremum patuisse. Neque enim occasionem aliquam arripuit, sed ipse occasiones excitavit et efformavit. In bellicis autem rebus maxime ejus virtus enituit, quæ tantum valuit, ut exercitum non tantum duceret, sed et effingeret. Neque enim major ei scientia affuit in rebus gerendis, quam in animis tractandis: neque id vulgari aliqua disciplina, quæ obsequium assuefaceret ad mandata, aut pudorem incuteret, aut severitatem usurparet; sed quæ miris modis ardorem et alacritatem adderet, et victoriam fere præriperet: quæque militem erga ipsum plus conciliaret, quam liberæ reipublicæ conducebat. Cum autem in omni genere belli versatus esset, cumque artes civiles cum bellicis conjungeret, nil tam improvisum ei accidebat, ad quod remedium paratum non haberet; et nil tam adversum, ex quo non utilitatem aliquam derivaret. Personæ autem suæ debitas partes attribuit; ut qui sedens in prætorio in magnis præliis omnia per nuncios administraret. Ex quo duplicem fructum capiebat; ut et in discrimen rarius se committeret, atque ut cum res inclinare cœpissent, prælium per ipsius præsentiam, veluti nova auxilia, instauraretur. In omni autem apparatu et conatu bellico non tantum ad exempla res gerebat, sed nova et accommodata summa ratione comminiscebatur. Amicitias satis constanter et singulari cum beneficentia et indulgentia coluit. Amicorum tamen hujusmodi delectum fecit, ut facile appareret, eum inquirere ut instrumenti, non impedimenti, loco amicitia eorum esset. Cum autem et natura et instituto ferretur ad hoc, ut non eminens inter magnos, sed imperens inter obsequentes esset, amicos sibi adjunxit humiles, sed industrios, quibus ipse omnia esset. Hinc illud," Ita vivente Cæsare moriar;" et cætera id genus. Nobilium autem et æqualium suorum amicitias ex usu suo asciscebat: ex intimis autem neminem fere admittebat, nisi qui ex se omnia speraret. Quin et literis et doctrina mediocriter excultus fuit, sed ea, quæ ad civilem usum aliquid conferret. Nam et in historia versatus erat, et verborum pondera et acumina mire callebat; et cum multa felicitati suæ tribueret, peritus astrorum videri voluit. Eloquentia autem ei nativa et pura erat. In voluptates propensus ac effusus erat, quod ei apud initia sua loco simulationis erat: nemo enim periculum ab hujusmodi ingenio metuebat: voluptates autem suas ita moderabatur, ut nihil utilitati aut negotiorum summæ officerent, et animo potius vigorem, quam languorem, tribuerent. In mensa sobrius, circa libidines incuriosus, in ludis lætus et magnificus. Talis cum esset, id ad extremum ei exitio fuit, quod ad principia sua incremento fuerat; id est, studium popularitatis. Nil enim tam populare est, quam ignoscere inimicis: qua sive virtute, sive arte, ille periit.

IMAGO CIVILIS AUGUSTI CÆSARIS.

AUGUSTO CESARI, si cui mortalium, magnitudo | tione expediebat; sed ipsos fines minime ordinaveanimi inerat inturbida, serena, et ordinata: idque rat, sed impetu infinito, et ultra mortale appetens, indicant res illæ omnium maximæ, quas ab ineunte ferebatur ad ulteriora: hic autem sobrius, et moradolescentia gessit. Nam qui ingenio commotiores talitatis memor, etiam fines suos ordine admirabili sunt, ii fere adolescentias per varios errores transi- descriptos et libratos habuisse visus est. Primum gunt, ac sub mediam ætatem demum se ostendunt: enim, rerum potire volebat; deinde, id assequi, ut quibus autem natura est composita et placida, ii dignus eo fastigio existimaretur: dein etiam frui prima etiam ætate florere possunt. Atque cum ani- summa fortuna humanum esse ducebat: ad extremi dotes, sicut et bona corporis, sanitate quadam, mum, addere se rebus, et imaginem et virtutem sui pulchritudine, et viribus contineantur et absolvantur, principatus seculis post se futuris imprimere et infuit certe avunculo Julio viribus animi impar, pul- ferre meditabatur. Itaque prima ætate potentiæ, chritudine et sanitate superior. Ille enim inquietus media dignitati, vergente voluptatibus, senectute et incompositus, (ut sunt fere ii qui comitiali morbo memoriæ et posteritati, serviebat. tentantur,) se ad fines suos nihilominus summa ra

|

IN FELICEM MEMORIAM

ELIZABETHE ANGLIÆ REGINÆ.

ELIZABETHA et natura et fortuna mirabilis inter | exhæredata, tum posthabita fuit; eadem, regno frafœminas, memorabilis inter principes, fuit. Neque hæc res indicium monachi alicujus aut hujusmodi censoris umbratilis desiderat: nam isti homines, stylo acres, judicio impares, et partis suæ memores, rerum minus fideles testes sunt. Ad principes viros pertinet hæc cognitio, atque ad eos, qui imperiorum gubernacula tractarunt, et rerum civilium ardua, et arcana norunt. Rarum in omni est memoria muliebre imperium: rarior in eo felicitas; rarissima cum felicitate diuturnitas. Illa vero quadragesimum quartum regni sui annum complevit ; neque tamen felicitati suæ superstes fuit. De hac felicitate pauca dicere institui, neque in laudes excurrere : nam laudem homines tribuunt, felicitatem Deus.

Si

Primum in parte felicitatis pono, quod ad imperatorium fastigium a privata fortuna evecta sit. quidem hoc in moribus et opinionibus hominum penitus insedit, ut quæ præter spem et exspectationem eveniunt, majori felicitati deputentur. Sed non hoc est quod volo; illud intueor, principes, qui in domo regnatrice, et ad spem successionis non dubiam nutriti sunt, ab educationis indulgentia et licentia depravatos, plerumque et minus capaces et minus moderatos evadere. Itaque optimos et excellentissimos reges reperias, quos utraque fortuna erudiit: talis apud nos fuit Henricus septimus, et apud Gallos Ludovicus duodecimus; qui recenti memoria, et eodem fere tempore, non tantum a privata, sed etiam ab adversa et exercita fortuna, regnum accepere, atque (ille prudentia, hic justitia) floruere. Similis fuit et hujusce principis ratio; cujus initia et spes variavit fortuna, ut in principatu ad extremum erga illam constans et æquabilis esset. Nam Elizabetha natalibus suis successioni destinata, deinde

tris, fortuna magis propitia et serena, regno sororis magis turbida et ancipiti usa est. Neque tamen ex vinculis subito in regnum assumpta est, ut ab infortunio exacerbata intumesceret; sed libertati restituta, et exspectatione aucta, tum demum regnum, sine tumultu aut competitore, placide et felicissime obtinuit. Atque hæc ideo adducimus, ut appareat, divinam providentiam, optimam principem meditatam, per istiusmodi disciplinæ gradus eam præparasse et extulisse. Neque sane natalium dignitati calamitas matris obesse debet; cum præsertim satis constet, Henricum octavum prius amori novo, quam iræ adversus Annam, indulsisse; ejusque regis natura et ad amores, et ad suspiciones propensissima, et in iisdem usque ad sanguinem præceps, posteritatis notam non effugiat. Adde, quod criminatione, vel personæ ipsius, ad quem referabatur, nomine, minus probabili et tenuissimus conjecturis innixa, circumventa erat; quod et fama, etiam tum, occulto, ut solet, murmure excepit, et Anna ipsa, celso animo et memorabili voce, sub tempus mortis suæ protestata est: nacta enim nuncium (ut existimabat) et fidum et benevolum, eadem hora, qua ad mortem se parabat, hujusmodi mandata ad regem perferenda dedit: " regem in ipsa novis honoribus cumulanda institutum suum optime servare et perpetuo tueri ; cum illam primum, generosa stirpe ortam, sed nobilitatis titulis non insignitam, dignitate marchionissæ ornasset, deinde in regni et thori consortium accepisset; et postremo, quia non restabat terreni honoris gradus altior, innocentem ad coronam martyrii evehere voluisset." Atqui nuncius ille ad regem, alio amore flagrantem, hoc perferre non ausus est; sed fama veritatis vindex, ad posteros pertulit.

vatum sit; et populis supplicibus, pessimo principum consilio ministrorum suorum crudelitati, et plebis furori, et omni lanienæ et vastitati relictis et fere devotis, levamentum malorum datum est; per quod res eorum adhuc stetere. Nec minus consiliis, quam auxiliis, benefica et salutaris princeps fuit: ut quæ regem Hispaniarum toties delenienda in subditos suos in Belgio ira, et illis suo imperio sub tolerabili aliqua conditione restituendis, interpellavit: et reges Galliæ perpetuis et repetitis monitis de edictis suis, pacem spondentibus, observandis, maxima fide solicitavit.

Atque non exigua pars felicitatis Elizabethæ, Aderat etiam gloriæ meritum, quod et regibus etiam mensura, ac veluti curriculum ipsum regiminis | vicinis tempestivis ab ipsa auxiliis regnum consersui nobis visum est: non tantum quia diuturnam, sed quia spatium illud ætatis suæ occupavit, quod rerum moderamini, et habenis regni flectendis et moliendis, aptissimum esset. Annos enim viginti quinque (qua ætate curatura finitur) nata, cum regnare inciperet, ad septuagesimum ætatis annum imperium produxit. Itaque, nec pupillæ detrimenta et aliena arbitria; nec rursus exactæ et ægræ senectutis incommoda experta est. Senectus autem, etiam privatis, miseriarum satis; sed regibus, præter communia ætatis mala, adhuc status sui declinationes et inglorios exitus afferre solet. Nemo enim fere in regno ad multam et invalidam senectutem pertingit, quin aliquam imperii et existimationis diminutionem patiatur: cujus rei exemplum maxime eminet in in Philippo secundo rege Hispaniarum, principe potentissimo et imperandi peritissimo; qui extremis suis temporibus, et fessa ætate, hoc quod diximus penitus sensit: ideoque prudentissimo consilio se rerum conditioni submisit, territoriis in Galliis acquisitis se ipse mulctavit, pacem ibidem firmavit, alibi tentavit ut res compositas atque integra omnia posteris relinqueret. Contra, Elizabethæ fortuna tam constans et valida fuit, ut nec ulla rerum declinatio vergentem certe, sed tamen adhuc vigentem, ætatem sequeretur: atque insuper, in signum felicitatis suæ certissimum, non prius diem obierit, quam de defectione in Hibernia prospero prælii eventu decretum esset; ne gloria ejus aliqua ex parte deformata et imperfecta videretur. Et etiam illud cogitandum censeo, in quali populo imperium tenuerit: si enim in Palmyrenis, aut Asia imbelli et molli regnum sortita esset, minus mirandum fuisset; cum effœminato populo fœmina princeps competeret: verum in Anglia, natione ferocissima et bellicosissima, omnia ex nutu fœminæ moveri et cohiberi potuisse, summam merito admirationem habet.

Neque hæc inclinatio populi sui, belli cupida, et pacem ægre tolerans, obfuit, quo minus perpetuis suis temporibus pacem coleret et teneret. Atque hanc ejus voluntatem cum successu conjunctam inter maximas ejus laudes pono. Hoc enim ætati suæ felix, hoc sexui decorum, hoc conscientiæ salutare fuit. Tentata paulisper circa decimum regni sui annum in partibus borealibus rerum commotio, sed statim sopita et exstincta est. Reliqui anni interna pace, eaque secura atque alta, floruere. Pacem autem florentissimam judico, duabus de causis; quæ ad meritum pacis nihil faciunt, ad gloriam maxime: una, quod vicinorum calamitatibus, veluti flammis lucentibus, agis fiebat conspicua et illustrata: altera, quod commodis pacis armorum honor non defuit; cum celebritatem nominis Anglici in armis et re militari per multa decora non solum retineret, sed etiam augeret. Nam et auxilia in Belgium, Galliam, et Scotiam missa; et navales expeditiones susceptæ in Indias; atque ex illis nonnullæ per universi globi terrarum ambitum facta; et classes in Lusitaniam, et ad oras Hispaniæ infestandas submissæ; et rebelles in Hibernia sæpius concisi et domiti, nihil aut de virtute bellica gentis nostræ remitti, aut de ejusdem fama et honore deperire, sinebant.

|

Non negaverim consilio ejus successum defuisse: neque enim prius illud sivit fatum Europæ commune; ne forte ambitio Hispaniæ, veluti carceribus liberata, in regnorum et rerumpublicarum orbis Christiani detrimentum (ut tunc res erant) se effunderet: hoc etiam posterius non sivit sanguis tot innocentium, cum uxoribus et liberis, ad focos et cubilia sua per infimam plebis fæcem, ut belluas quasdam publica auctoritate et animatas, et armatas, et missas, effusus; qui ut regnum, tam nefario scelere obligatum, mutuis cædibus et contrucidationibus expiaretur, in ultionem poscebat. Illa tamen utcunque officium fœderatæ et prudentis, et benevolæ, præstitit.

Alia etiam subest causa, cur pacem ab Elizabetha cultam et conservatam admiremur: ea nimirum, quod non a temporum inclinatione, sed ab ejus prudentia et rebus bene ordinatis, pax ista profecta sit. Nam cum et interna factione ob causam religionis laboraret, et hujus regni robur et præsidium universæ Europæ instar propugnaculi esset adversus regis Hispaniæ illis temporibus formidabilem et exundantem ambitionem et potentiam, belli materia non defuit; verum ipsa et copiis et consiliis superfuit. Istud eventus docuit maxime memorabilis inter res gestas nostri seculi universas, si felicitatem spectes. Nam cum classis Hispanica, tanto rerum tumore et totius Europæ terrore et exspectatione, et tanta victoriæ fiducia, freta nostra sulcaret, nec naviculam aliquam in mari accepit, nec villulam aliquam incendio vastavit, nec littus omnino attigit: sed prælio fusa, misera fuga et crebris naufragiis dissipata est, atque pax Anglico solo et finibus immota, et inconcussa mansit.

Nec minus felix in conjuratorum insidiis devitandis, quam in copiis hostilibus devincendis, et propulsandis, fuit: non paucæ enim contra vitam ejus conspirationes factæ felicissime et patefactæ et disturbatæ sunt: neque ex eo vita ejus magis trepida aut anxia; non stipatorum numerus auctus; non tempus intra palatium actum et rarus in publicum processus; sed secura et fidens, et, potius liberationis a periculo, quam periculi ipsius memor, nihil de consuetudine sua pristina vivendi mutavit. Etiam illud notatu dignum videtur, qualia tempora fuerint in quibus floruit. Sunt enim quædam secula tam barbara et rerum nescia, ut homines, tanquam animalium greges, imperio coërcere nil magnum fuerit. Hæc autem princeps in tempora eruditissima et excultissima incidit; in quibus eminere et excellere non absque maximis ingenii doti

|

bus et singulari virtutis temperamento dabatur. | et actis ejus quandam perpetuitatem donet: cum nec Etiam imperia fœminarum nuptiis fere obscurantur, laudesque et acta in maritos transeunt: illis autem, quæ innuptæ degunt, propria et integra gloria manet. In illam vero hoc magis cadit, quod nullis imperii adminiculis, nisi quæ ipsa sibi comparaverat, fulciebatur: non frater uterinus aderat, non patruus, non alius quispiam familia et stirpe regia, qui particeps ei curarum et dominationis subsidium esset. Sed et eos, quos ipsa ad honores evexerat, ita et cohibuit, et commiscuit, ut singulis maximam complacendi | solicitudinem injiceret ; atque ipsa semper sui juris esset. Orba sane fuit, nec stirpem ex se reliquit: quod etiam felicissimis contigit, Alexandro Magno, Julio Cæsari, Trajano, aliis: et semper varie jactatum, et in contrarias partes trahi et disputari solet; cum alii hoc in diminutionem felicitatis accipiant, ne forte homines supra mortalem conditionem bearentur, si et in individuo, et in speciei propagatione, felices essent; alii autem in cumulum felicitatis rem vertant, quod ea demum felicitas completa videatur, in quam fortunæ nil amplius liceat; quod, si posteri sint, fieri non potest.

Aderant ei et externa; statura procera; corporis decora compages; summa dignitas oris cum suavitate; valetudo maxime prospera. Superest et illud, quod, ad extremum valens et vigens, nec fortunæ commutationes nec senectutis mala experta, eam, quam tantopere sibi votis precari solebat Augustus Cæsar, euthanasiam facili et leni obitu sortita sit. Quod etiam de Antonino Pio, imperatore optimo, celebratur; cujus mors somni alicujus suavis et placidi imaginem habebat. Similiter et in Elizabethæ morbo nil atrox, nil ominosum, nil ab humana natura alienum erat. Non desiderio vitæ, non morbi impatientia, non doloris cruciatibus torquebatur: nullum aderat symptoma dirum aut fœdum; sed omnia ejus generis erant, ut naturæ fragilitatem potius, quam corruptionem aut dedecus, ostenderent. Paucos enim ante obitum dies, ex corporis nimia siccitate, et curis, quæ regni culmen sequuntur, attenuata, nec unquam mero aut uberiore diæta irrigata, nervorum rigore perculsa, vocem tamen, (quod fieri non solet in ejusmodi morbo,) et mentem, et motum, licet tardiorem et hebetiorem, retinuit. Atque is personæ ejus status paucis diebus tantum duravit; ut non tanquam actus vitæ novissimus, sed tanquam primus gradus ad mortem fuerit: nam imminutis facultatibus in vita diu manere, miserum habetur; sed a sensu paulatim sopito ad mortem properare, placida et clemens vitæ clausula est.

Addo et illud in felicitatis ejus cumulum insignem; quod non tantum nomine proprio, sed et ministrorum status virtute, felicissima fuit.

Tales enim viros nacta est, quales fortasse hæc insula ante eum diem non peperit. Deus autem, regibus favens, etiam spiritus ministrorum excitat et

ornat.

Restant felicitates posthumæ duæ, iis quæ vivam comitabantur fere celsiores et augustiores: una successoris, altera memoriæ. Nam successorem sortita est eum, qui licet et mascula virtute et prole, et nova imperii accessione fastigium ejus excedat et obumbret ; tamen et nomini et honoribus ejus faveat,

ex personarum delectu, nec ex institutorum ordine, quicquam magnopere mutaverit: adeo ut raro filius parenti, tanto silentio, atque tam exigua mutatione et perturbatione successerit. Memoria autem ejus, ita et in ore hominum, et in animis viget, ut, per mortem exstincta invidia, atque incensa fama, felicitas memoriæ cum felicitate vitæ quodammodo certet. Nam si qua ex studio partium et dissensione religionis vagatur fama factiosa, (quæ tamen ipsa jam timida videtur, et consensu victa,) ea et sincera non est, et perennis esse non potest. Atque ob eam causam præcipue hæc, qualia sunt, de felicitate ejus et divini favoris notis, collegi; ut malevolus aliquis tantis Dei benedictionibus suas maledictiones inserere vereatur. Siquis autem ad hæc, ut ille ad Cæsarem, "Quæ miremur, habemus: sed quæ laudemus, expectamus:" sane existimo veram admirationem quendam laudis excessum esse. Neque ea, quam descripsimus, felicitas ulli evenire potest, nisi qui et a divina gratia eximie sustineatur atque foveatur ; ac etiam moribus et virtute hanc fortunam sibi aliqua ex parte finxerit. Sed tamen visum est pauca admodum, quæ ad mores pertinent, adjungere, in iis solummodo, quæ iniquorum sermonibus maxime aditum et fomitem præbere videntur.

Fuit Elizabetha, in religione pia et moderata; et constans, ac novitatis inimica. Atque pietatis indicia, licet in factis et rebus, quas gessit, maxime elucescant; tamen et in vitæ ratione et consuetudine familiari adumbrata sunt. Liturgiis et divinis officiis, aut sacello solenniore, aut interiore, raro abfuit. In Scripturis et patrum scriptis (præcipue beati Augustini) legendis, multum versata est. Preces quasdam ipsa ex occasione et re nata composuit. In Dei mentionem vel communi sermone incidens, fere semper Creatoris nomen addidit; et oculos et vultum ad humilitatem et reverentiam quandam composuit, quod et ipse sæpe notavi. Quod autem quidam vulgaverunt, eam minime mortalitatis memorem fuisse, adeo ut nec de senectute, nec de morte, mentionem æquo animo ferret, id falsissimum fuit; cum ipsa sæpissime, multis ante mortem annis, magna comitate, se vetulam diceret; et de inscriptione sepulchri, quid sibi maxime placeret, sermones haberet; cum diceret, sibi gloriam et splendidos titulos minime cordi esse; sed lineam memoriæ unam aut alteram, quæ nomen ejus tantum, et virginitatem, et tempus regni, et religionis instaurationem, et pacis conservationem, brevi verborum compendio, significaret. Verum est, cum, ætate florenti et liberis procreandis habili, de successore declarando interpellaretur, respondisse, "Se linteum sepulchrale sibi vivæ ante oculos obtendi nullo modo passuram." Attamen, non multis ante mortem annis, cum cogitabunda esset, ac, ut verisimile est, de mortalitate sua meditaretur, ut quidam ex intimis sermonem intulisset, quod munera, et loca multa et magna in republica nimium diu vacarent, commotior et assurgens, "Se certo scire suum locum ne tantillum temporis vacaturum," dixit.

Quod ad moderationem in religione attinet, hærere videbimur, propter legum in subditos religionis pontificia latarum severitatem: sed ea proferemus, quæ

« VorigeDoorgaan »