Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

cebant, atque is demum palmam accepit, qui primus facem accensam ad metam usque detulisset.

Fabula contemplationes plurimas veras atque graves, et præ se fert, et premit. Nonnulla enim in ea jampridem recte notata, alia plane intacta sunt. Prometheus providentiam liquido et diserte significat: atque in rerum universitate sola desumpta et delecta est ab antiquis hominis fabrica et constitutio, quæ providentiæ attribuatur tanquam opus proprium. Hujus rei non solum illud in causa esse videtur, quod hominis natura mentem suscipit, atque intellectum providentiæ sedem; atque durum quodammodo videtur et incredibile ex principiis brutis et surdis excitare, et educere rationem et mentem, ut fere necessario concludatur providentia animæ humanæ indita esse, non sine exemplari, et intentione, et auctoramento providentiæ majoris: verum et hoc præcipue proponitur, quod homo veluti centrum mundi sit, quatenus ad causas finales; adeo ut, sublato e rebus homine, reliqua vagari sine proposito videantur et fluctuari, atque, quod aiunt, scopæ dissolutæ esse, nec finem petere. Omnia enim subserviunt homini, isque usum et fructum ex singulis elicit et capit. Etenim astrorum conversiones, et periodi, et ad distinctiones temporum, et ad plagarum mundi distributionem faciunt. Et meteora ad præsagia tempestatum, et venti tum ad navigandum, tum ad molas, et machinas: et plantæ atque animalia cujuscunque generis, aut ad domicilia hominis et latebras, aut ad vestes, aut ad victum, aut ad medicinam, aut ad levandos labores, aut denique ad delectationem et solatium referuntur: adeo ut omnia prorsus non suam rem agere videantur, sed hominis. Neque temere additum est, in massa illa et plasmate particulas ex diversis animantibus desumptas, atque cum luto illo temperatas et confusas fuisse; quia verissimum est, omnium rerum, quas universum complectitur, hominem rem maxime compositam esse et decompositam, ut non immerito ab antiquis mundus minor vocatus sit. Quamvis enim verbi microcosmi elegantiam chemici nimis putide et ad literam acceperint et detorserint, dum in homine omnem mineram, omne vegetabile, et reliqua, aut aliquid eis proportionatum, subesse volunt; manet tamen illud solidum et sanum quod diximus, corpus hominis omnium entium et maxime mixtum, et maxime organicum reperiri, quo magis admirandas virtutes et facultates suscipit, et nanciscitur: simplicium enim corporum vires paucæ sunt, licet certæ et rapidæ, quia minime per misturam refractæ, et comminutæ, et libratæ existunt: virtutis autem copia et excellentia in mistura et compositione habitat. Atque nihilominus homo in originibus suis videtur esse res inermis et nuda, et tarda in juvamentum sui, denique quæ plurimis rebus indigeat. Itaque festinavit Prometheus ad inventionem ignis, qui omnibus fere humanis necessitatibus et usibus suppeditat et ministrat levamenta et auxilia: ut si forma formarum anima, si instrumentum instrumentorum manus, etiam auxilium auxiliorum sive opis opum ignis dici mereatur. Hinc enim operationes quamplurimæ; hinc artes mechanicæ; hinc scientiæ ipsæ infinitis modis adjuvantur. Modus autem furti ignis apte describitur, atque ex natura rei.

Is fuisse per

tam.

hibetur per virgam ex ferula ad currum solis admoFerula enim ad percussionem et plagas adhibetur, ut luculenter significetur, ignis generationem per corporum violentas percussiones et collisiones fieri, ex quibus attenuantur materiæ, et in motu ponuntur, et ad calorem cœlestium suscipiendum præparantur, ignemque, veluti ex curru solis, modis clandestinis, ac quasi furtim decerpunt et rapiunt. Sequitur parabolæ pars insignis. Homines, loco gratulationis et gratiarum actionis, ad indignationem et expostulationem versos esse, atque accusationem et Promethei et ignis apud Jovem instituisse; eamque rem Jovi acceptissimam fuisse, adeo ut hominum commoda ob hoc nova munificentia cumulaverit. Quorsum enim ista criminis ingrati erga auctorem suum animi (quod vitium omnia fere complectitur) approbatio et remuneratio? Res alio spectare videtur. Hoc enim vult allegoria; incusationem et naturæ suæ, et artis, per homines factam, ex optimo mentis statu proficisci, atque in bonum cedere; contrarium diis invisum et infaustum esse. Qui enim naturam humanam vel artes receptas in immensum extollunt, et effusi sunt in admirationem earum rerum, quas habent et possident, et scientias, quas profitentur aut colunt, perfectas prorsus censeri volunt, illi primo adversus divinam naturam minus reverentes sunt, cujus perfectioni sua fere æquiparant; deinde iidem erga homines magis sunt infructuosi, cum se ad fastigium rerum jam pervenisse putent, et tanquam perfuncti ulteriora non quærant. Contra qui naturam et artes deferunt, et accusant, et querimoniarum pleni sunt, illi vere et magis modestum animi sensum retinent, et perpetuo ad novam industriam, et nova inventa exstimulantur. Quo mihi magis mirari libet hominum inscitiam et malum genium, qui, paucorum arrogantiæ servuli, istam peripateticorum philosophiam, portionem Græcæ sapientiæ, nec eam magnam, in tanta veneratione habent, ut omnem ejus incusationem non solum inutilem, sed suspectam et fere periculosam reddiderint. Atque magis probandus est et Empedocles, qui tanquam furens, et Democritus, qui magna cum verecundia, queruntur, omnia abstrusa esse, nihil nos scire, nil cernere, veritatem in profundis puteis immersam, veris falsa miris modis adjuncta atque intorta esse (nam academia nova modum prorsus excessit) quam Aristotelis schola fidens et pronunciatrix. Itaque monendi sunt homines, delationem naturæ et artis diis cordi esse, et novas eleemosynas, et donaria a divina benignitate impetrare; et incusationem Promethei, licet auctoris et magistri, eamque acrem et vehementem, magis sanam et utilem, quam gratulationem effusam, esse; denique opinionem copiæ inter maximas causas inopiæ reponi. Quod vero attinet ad doni genus, quod homines in præmium accusationis dicuntur accepisse, (florem juventutis videlicet non deciduum,) ejusmodi est, ut videantur antiqui de modis et medicinis ad senectutis retardationem et vitæ prolongationem facientibus non desperasse; sed illa utique numerasse potius inter ea, quæ per hominum inertiam et incuriam, licet semel accepta, periere aut frustrata sunt ; quam inter ea, quæ plane negata et nunquam concessa fuerint. Significant enim et innuunt, ex ignis vero

usu, atque ex artis erroribus bene et strenue accusatis et convictis, munificentiam divinam ad hujusmodi dona hominibus non defuisse; ipsos sibi deesse, cum hoc deorum munus asello imposuerint lento et tardigrado; ea videtur esse experientia, res stupida et plena moræ, ex cujus gradu tardo et testudineo antiqua illa querimonia de vita brevi et arte longa nata est. Atque certe nos in ea sumus opinione, facultates illas duas, dogmaticam et empiricam, adhuc non bene conjunctas et copulatas fuisse, sed nova deorum munera aut philosophiis abstractis, tanquam levi volucri; aut lentæ et tardæ experientiæ, tanquam asello, imposita esse: in quo tamen de asello illo non male ominandum est, nisi interveniat illud accidens viæ et sitis. Existimamus enim, si quis experientiæ, veluti certa lege et methodo, constanter militet, neque inter viam experimenta, quæ vel ad lucrum faciunt, vel ad ostentationem, hauriendi siti corripiatur, adeo ut ad ea comparanda onus suum deponat et distrahat; eum munificentiæ divinæ auctæ et novæ bajulum non inutilem fore. Quod vero donum illud ad serpentes transierit, ea vi- | detur adjectio ad fabulam ornatus fere gratia, nisi forte illud inseruerint, ut homines pudeat, se cum igne illo suo et tot artibus ea in se transferre non posse, quæ natura ipsa compluribus aliis animalibus largita est. Etiam illa subita hominum cum Prometheo reconciliatio, postquam spe sua decidissent, monitum habet utile et prudens: notat enim hominum levitatem et temeritatem in experimentis novis. Ea enim si statim non succedant et ad vota respondeant, præpropera festinatione homines incepta deserunt, et præcipites ad vetera recurrunt, iisque reconciliantur. Descripto statu hominis quoad artes et intellectualia, parabola transit ad religionem ; culturam enim artium cultus divinorum comitatus est; quem statim hypocrisis occupavit et polluit. Itaque sub duplici illo sacrificio eleganter repræsentatur persono vere religiosi et hypocritæ. Alteri enim inest adeps, Dei nimirum portio, ob inflammationem et suffitum, per quod affectus et zelus, ad gloriam Dei incensus atque alta petens, significatur; insunt viscera charitatis, insunt carnes bonæ et utiles. In altero nihil præter ossa arida et nuda reperiuntur, quæ nihilominus pellem farciunt, et hostiam pulcherrimam, et magnificam imitantur; per quæ recte notantur externi et inanes ritus, et cæremoniæ jejunæ, quibus homines cultum divinum onerant et inflant, res ad ostentationem potius compositæ, quam ad pietatem facientes. Neque satis est hominibus hujusmodi ludibria Deo offerre, nisi ea etiam illi imponant et imputent, ac si ipse illa elegerit et præscripserit. Certe propheta sub Dei persona de hac optione expostulat: "Num tandem hoc est illud jejunium, quod elegi, ut homo animam suam in diem unum affligat, et caput instar junci demittat ?" Post statum religionis, parabola se vertit ad mores et humanæ vitæ conditiones. Atque pervulgatum est illud, et tamen recte positum, per Pandoram significari voluptatem et libidinem, quæ post vitæ civilis artes, et cultum, et luxum, veluti ex dono ignis, et ipsa incensa est. Itaque Vulcano, qui similiter ignem repræsentat, opificium voluptatis deputatur. Ab illa autem infinita mala et in animos, et in corpora, et

[ocr errors]

fortunas hominum una cum sera pœnitentia fluxerunt; neque tantum in status singulorum, verum etiam in regna et respublicas. Ab eodem enim fonte bella, et tumultus, et tyrannides ortum traxere. Verum operæ pretium est animadvertere, quam belle et eleganter fabula duas humanæ vitæ conditiones, et veluti tabulas sive exempla, sub personis Promethei et Epimethei depinxerit. Qui enim sectam Epimethei sequuntur, illi improvidi, neque in longum consulentes; quæ in præsentia suavia sunt, prima habent, atque multis sane propter hoc angustiis, et difficultatibus, et calamitatibus premuntur, et perpetuo fere cum illis conflictantur; interim tamen genium suum placant, atque insuper ob rerum imperitiam multas inanes spes intra animum volvunt, quibus tamen, veluti suavibus insomniis, se delectant, atque miserias vitæ suæ condiunt. Promethei autem schola, homines nimirum prudentes, et in futurum prospicientes, multa scilicet mala et infortunio caute submovent et rejiciunt; verum cum hoc bono illud conjunctum est, ut multis voluptatibus et varia rerum jucunditate se privent, et genium suum fraudent, atque, quod multo pejus est, curis, et solicitudine, et timoribus intestinis se crucient et conficiant: alligati enim necessitatis columnæ, innumeris cogitationibus, (quæ, quia volucres admodum sunt, per aquilam significantur,) iisque pungentibus, et jecur mordentibus, et corrodentibus vexantur; nisi forte aliquando, veluti noctu, exiguam quampiam animi remissionem et quietem nanciscantur; ita tamen ut statim subinde redeant novæ anxietates et formidines. Itaque paucis admodum utriusque sortis beneficium contigit, ut providentiæ commoda retinuerint, solicitudinis et perturbationis malis se liberarint: neque id quisquam assequi potest, nisi per Herculem, id est, fortitudinem et animi constantiam, quæ in omnem eventum parata, et cuicunque sorti æqua, prospicit sine metu, fruitur sine fastidio, et tolerat sine impatientia. Atque illud notatu dignum est, virtutem hanc Prometheo non innatam, sed adventitiam fuisse, atque ex ope aliena: nulla enim ingenita et naturalis fortitudo tantæ rei par esse possit. Sed hæc virtus ab ultimo oceano, atque a sole accepta et advecta est : præstatur enim a sapientia, tanquam a sole, et a meditatione inconstantiæ ac veluti undarum humanæ vitæ, tanquam a navigatione oceani; quæ duo Virgilius bene conjunxit:

"Felix, qui potuit rerum cognoscere causas, Quique metus omnes et inexorabile fatum Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari." Georg. ii. 490. Elegantissime autem additur ad hominum animos consolandos et confirmandos, heroëm istum ingentem in poculo sive urceo navigasse: ne forte naturæ suæ angustias et fragilitatem nimium pertimescant aut causenter; ac si hujusmodi fortitudinis et constantiæ capax omnino non esset; de quo ipso Seneca bene ominatus est, cum dicat, "Magnum est habere simul fragilitatem hominis, et securitatem Dei." Sed jam retrocedendum est ad illud, quod consulto præterivimus, ne ea, quæ inter se connexa sunt, abrumperemus: hoc est, de novissimo illo Promethei crimine, quod pudicitiam Minerva solicitasset. Nam et ob hoc delictum gravissimum certe et maximum

[ocr errors]

illam pœnam laniationis viscerum subiit. Illud non | gestientem, excessus perdiderit. Excessus enim aliud esse videtur, quam quod homines, artibus et fere juvenum; defectus senum, vitia esse solent. Ex scientia multa inflati, etiam sapientiam divinam sen- semitis tamen malis et noscivis elegit Icarus (si sibus et rationi subjicere sæpius tentent; ex quo plane pereundum erat) meliorem. Defectus enim certissime sequitur mentis laceratio et stimulatio per- recte æstimantur excessibus praviores. Quandoquipetua et irrequieta. Itaque mente sobria et sub- dem excessui nonnihil magnanimitatis subsit, et missa distinguenda sunt humana et divina; atque cognationis cum cœlo, ad instar volucris: defectus oracula sensus et fidei; nisi forte et religio hæretica, vero humi serpat, instar reptilis. Præclare Heraet philosophia commentitia hominibus cordi sit. clitus : Lumen siccum, optima anima." Nam si Restat ultimum illud de ludis Promethei cum tædis ex humo humorem contrahat anima, prorsus depriardentibus. Hoc rursus ad artes et scientias perti- mitur et degenerat: interim tamen modus adhibennet, sicut ignis ille, ad cujus memoriam et celebra- dus est, ut ab illa siccitate laudata lumen reddata tionem hujusmodi ludi instituti sunt; atque continet subtilius, non corripiatur incendium. Atque hæc in se monitum, idque prudentissimum, ut perfectio cuivis fere nota sunt. cuivis fere nota sunt. At via illa in intellectualibus scientiarum a successione, non ab unius alicujus per- inter Scyllam et Charybdim certe et peritiam navinicitate aut facultate, exspectetur. Etenim qui ad gandi et felicitatem desiderat. Si enim in Scyllam cursum et contentionem velocissimi et validissimi incidant naves, illiduntur cautibus: sin in Charybdim, sunt, ii ad facem suam accensam servandam fortasse absorbentur. Cujus parabolæ ea videtur esse vis, minus sunt habiles, cum a cursu rapido æque, ac (quam nos breviter perstringemus, tametsi infinitam nimis tardo, periculum extinctionis immineat. Isti trahat contemplationem,) ut in omni doctrina et autem luminum cursus et certamina jampridem in- scientia, earumque regulis et axiomatibus, modus termissa videntur, cum scientiæ in primis quibusque teneatur inter distinctionum scopulos, et universalium auctoribus, Aristotele, Galeno, Euclide, Ptolemæo, voragines. Hæc enim duo naufragiis ingeniorum maxime florere cernantur; atque successio nil mag- et artium famosa sunt. ni effecerit aut fere tentaverit. Atque optandum esset, ut isti ludi in honorem Promethei sive humanæ naturæ instaurarentur, atque res certamen et æmulationem et bonam fortunam reciperet, neque ex unius cujuspiam face tremula atque agitata penderet. Itaque homines monendi sunt, ut se ipsi exsuscitent, et vires atque etiam vices suas experiantur, neque in paucorum hominum animulis et cerebellis omnia ponant. Hæc sunt illa, quæ in fabula ista vulgari et decantata nobis adumbrari videntur; neque tamen inficiamur, illi subesse haud pauca, quæ ad Christianæ fidei mysteria miro consensu innuant; ante omnia navigatio illa Herculis in urceo ad liberandum Prometheum, imaginem Dei Verbi, in carne, tanquam fragili vasculo, ad redemptionem generis humani properantis, præ se ferre videtur. Verum nos omnem in hoc genere licentiam nobis ipsi interdicimus, ne forte igne extraneo ad altare Domini

utamur.

XXVII. ICARUS VOLANS; ITEM SCYLLA ET CHARYBDIS,
SIVE VIA MEDIA.

MEDIOCRITAS, sive via media, in moralibus laudatissima est; in intellectualibus minus celebrata, sed non minus utilis et bona; in politicis tantum suspecta, et cum judicio adhibenda. Morum autem mediocritates per viam Icaro præscriptam; intellectualium autem per viam inter Scyllam et Charybdim, ob difficultatem et periculum, decantatam ab antiquis notantur. Icaro præcepit pater, cum mare esset prætervolandum, ut viam aut nimis sublimem, aut nimis humilem caveret. Cum enim alæ cera essent conglutinatæ, periculum erat si altius efferetur, ne cera ex solis ardore liquefieret; sin ad vaporem maris propius se submitteret, ne ab humore cera minus tenax efficeretur. Ille vero ausu juvenili in celsiora contendit, atque in præceps lapsus est.

Parabola facilis et vulgata est: virtutis enim via inter excessum et defectum recto tramite aperitur. Neque mirum erat si Icarum, juvenili alacritate

[blocks in formation]

XXVIII. SPHINX, SIVE SCIENTIA.

Hæc

TRADITUR Sphinx fuisse monstrum specie multiforme; facie et voce virginis; pennis volucris, unguibus gryphi: jugum autem montis in agro Thebano tenebat et vias obsidebat: mos autem ei erat viatores ex insidiis invadere ac comprehendere : quibus in potestatem redactis, ænigmata quædam obscura et perplexa proponebat, quæ a Musis præbita et accepta putabantur. Ea si solvere et interpretari miseri captivi non possent; hæsitantes, et confusos in illis, magna sævitia dilaniabat. calamitas cum diu grassaretur, præmium propositum est a Thebanis (ipsum Thebarum imperium) viro qui Sphingis ænigmata explicare possit (neque enim alia superandæ illius ratio erat). Tanto pretio excitatus Edipus, vir acer et prudens, sed pedibus læsis et perforatis, conditionem accepit, et experiri statuit. Postquam autem fidens animi et alacer se coram Sphinge stitisset; illa ab eo quæsivit, quale tandem illud animal esset, quod primo quadrupes natum, postea bipes factum esset, deinde tripes, ad extremum rursus quadrupes. Ille præsenti animo respondit, illud in hominem competere, qui sub ipsum partum et infantiam quadrupes provolvitur et vix repere tentat, nec ita multo post erectus et bipes incedit; in senectute autem baculo innititur et se sustentat, ut tanquam tripes videatur; extrema autem ætate decrepitus senex labantibus nervis, quadrupes decumbit, et lecto affigitur. Itaque vero responso victoriam adeptus, Sphingem interemit; cujus corpus asello impositum, veluti in triumpho ducebatur; ipse autem ex pactis rex Thebanorum

creatus est.

Fabula elegans, nec minus prudens est; atque videtur conficta de scientia, præsertim conjuncta practicæ. Siquidem scientia non absurde monstrum dici possit, cum ignorantibus et imperitis prorsus admirationi sit. Figura autem et specie multiformis est, ob immensam varietatem subjecti, in qua scientia

versatur: vultus et vox affingitur muliebris ob gra-
tiam et loquacitatem: adduntur alæ, quia scientiæ
et earum inventa momento discurrunt et volant, cum
communicatio scientiæ sit instar luminis de lumine,
quod affatim incenditur. Elegantissime autem at-
tribuuntur ungues acuti et adunci; quia scientiæ
axiomata et argumenta penetrant mentem, eamque
prehendunt et tenent ut movere et elabi non possit:
quod et sanctus philosophus notavit: "Verba sapi-
entum" inquit, "sunt tanquam aculei, et veluti clavi
in altum defixi." Omnis autem scientia collocata
videtur in arduis et editis montium. Nam res sub-
limis merito putatur et excelsa, et ignorantiam tan-
quam ex superiore loco despiciens, atque etiam late
et undequaque speculatur et prospicit, ut in vertici-
bus montium fieri solet. Vias autem obsidere fin-
gitur scientia, quia ubique in itinere isto, sive pere-
grinatione vitæ humanæ, materia et occasio contem-
plationis se ingerit et occurrit. Proponit autem
Sphinx quæstiones et ænigmata mortalibus varia
et difficilia, quæ accepit a Musis.
Ea tamen quam-
diu apud Musas manent, sævitia fortasse carent;
donec enim nullus alius finis meditationis et disqui-
sitionis sit præter ipsum scire, intellectus non pre-
mitur, nec in arcto ponitur, sed vagatur et exspatia-
tur, atque in ipsa dubitatione et varietate nonnullam
jucunditatem et delectationem sentit: sed postquam
a Musis hujusmodi ænigmata ad Sphingem trans-
missa sunt, id est, ad practicam, ut instet et urgeat
actio, et electio, et decretum : tum demum ænigmata
molesta et sæva esse incipiunt, et, nisi solvantur et
expediantur, animos hominum miris modis torquent
et vexant, et in omnes partes distrahunt et plane
lacerant. Proinde in ænigmatibus Sphingis duplex
semper proponitur conditio; non solventi mentis
laceratio; solventi imperium. Qui enim rem callet,
is fine suo potitur, atque omnis artifex operi suo
imperat. Ænigmatum autem Sphingis duo in uni-
versum sunt genera: ænigmata de natura rerum,
atque ænigmata de natura hominis; atque similiter
in præmium solutionis sequuntur duo imperia: im-
perium in naturam, et imperium in homines; veræ
enim philosophiæ naturalis finis proprius et ultimus
est, imperium in res naturales, corpora, medicinas,
mechanica, alia infinita; licet schola, oblatis con-
tenta, et sermonibus tumefacta, res et opera negligat
et fere projiciat. Verum ænigma illud Edipodi
propositum, ex quo ille imperium Thebanum adep-
tus est, pertinebat ad naturam hominis: quisquis
enim naturam hominis prorsus introspexit, ille faber
fere fortunæ suæ esse potest, et ad imperandum na-
tus est. Id quod de Romanis artibus bene pronun-
ciatum est:

"Tu regere imperio populos, Romane, memento;
Hæ tibi erunt artes.".

Æn. vi. 851.

Itaque apposite illud, quod Augustus Cæsar signo Sphingis, sive de industria, sive fortuito usus est. Ille enim (si quis unquam) in politica excelluit, et in vitæ suæ curriculo plurima nova ænigmata de natura hominis felicissime solvit, quæ nisi dexter et paratus solvisset, multoties non procul ab imminente pernicie et exitio abfuisset. Atque additur in fabula Sphingis devictæ corpus in asellum impositum fuisse.

| Elegantissime certe, cum nihil sit tam acutum et abstrusum, quin postquam plane intellectum et deinceps pervulgatum sit, etiam tardo imponi possit. Neque illud prætermittendum, debellatam esse Sphingem a viro pedibus clavato: etenim nimis cito pede et celeri gradu ad ænigmata Sphingis homines properare solent: unde fit, ut (prævalente Sphinge) potius per disputationes ingenia et animos lacerent, quam per opera et effectus imperent.

XXIX. PROSErpina, sive spiritus.

Ceres

NARRANT Plutonem, postquam regnum inferorum ex partitione illa memorabili accepisset, de nuptiis alicujus e superis desperasse, si eas per colloquia, aut modos suaves tentaret; ut ad raptum consilia sua dirigere ei fuerit necesse. Itaque captata opportunitate Proserpinam Cereris filiam, virginem pulcherrimam, dum flores Narcissi in Siciliæ pratis colligeret, subito incursu rapuit, atque quadrigis secum ad subterranea asportavit; ei magna reverentia præbita est, ut et domina Ditis vocata sit. autem, ejus mater, cum filia sibi unice dilecta nusquam comparuisset, supra modum mæsta et anxia, tædam accensam ipsa manu præ se ferens, universum orbis terrarum ambitum peragravit, ut filiam investigaret et recuperaret. Id cum frustra fuisset, accepto forte indicio quod ad inferos devecta esset, multis lachrymis et lamentationibus Jovem fatigavit, ut illa ei restitueretur. Atque tandem pervicit, ut si illa nihil ex iis, quæ apud inferos essent, degustasset, tum eam abducere liceret. Ea conditio matris desiderio adversa fuit; Proserpina enim grana tria ex malo granato gustasse comperta est. Neque idcirco Ceres destitit, quin preces et ploratus de integro resumeret. Postremo itaque ei indultum est, ut Proserpina, dispertitis temporibus et alternis vicibus, sex menses cum marito, alteris sex cum matre esset. Hanc Proserpinam postea Theseus et Pirithous eximia audacia thalamo Ditis deducere tentarunt. Cum autem in itinere super saxo apud inferos defessi consedissent, eis resurgere minime licuit, sed æternum sedebant. Proserpina itaque inferorum regina mansit; in cujus honorem etiam additum est privilegium magnum; cum enim ab inferis revocare gradum illis, qui eo descendissent, fas non esset, adscripta est huic legi exceptio singularis; ut si quis ramum aureum in donum Proserpinæ attulisset, ei ob hoc ire et redire liceret. Is ramus unicus erat in ingenti et opaco luco, neque stirps erat, sed visci instar in aliena arbore frondebat, atque avulso illo alter non deficiebat.

Fabula ad naturam pertinere videtur, atque vim et copiam illam in subterraneis divitem et frugiferam, ex qua hæc nostra pullulant, et in quam rursus solvuntur et redeunt, perscrutari. Per Proserpinam antiqui significarunt spiritum illum æthereum, qui sub terra (per Plutonem repræsentatur) clauditur et detinetur, a superiore globo divulsus, quod non male expressit ille :

"Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto
Ethere, cognati retinebat semina cœli."

Ille spiritus raptus a terra fingitur, quia minime cohibetur ubi tempus et moram habet ad evolandum,

sed subita confractione et comminutione tantum compingitur et figitur, perinde ac si quis aërem aquæ commiscere tentet; quod nullo modo efficere possit, nisi per agitationem celerem et rapidam : hac enim ratione videmus illa corpora conjungi in spuma, aëre tanquam rapto ab aqua. Neque ineleganter additur, Proserpinam flores Narcissi in vallibus colligentem raptam fuisse : quia Narcissus a torpore sive stupore nomen sumit: atque tum demum spiritus ad raptum materiæ terrestris magis præparatus est et opportunus, cum coagulari incipit, ac veluti torporem colligere. Recte autem tribuitur honor ille Proserpinæ, qualis nulli uxori deorum, ut Ditis Domina sit, quia ille spiritus plane omnia in illis regionibus administrat, stupido et quasi ignaro Plutone. Hunc autem spiritum æther, ac vis cœlestium (per Cererem adumbrata) infinita sedulitate elicere, atque sibi restituere contendit. Fax autem illa ætheris, sive tæda ardens in manu Cereris, proculdubio solem denotat, qui circa terræ ambitum luminis officio fungitur, atque maximi omnium esset ad Proserpinam recuperandam momenti, si omnino hoc fieri posset. Illa tamen hæret, et manet: cujus ratio sequitur accurate et excellenter proposita in pactis illis Jovis et Cereris. Primum enim certissimum est, duos esse modos spiritus in materia solida et terrestri cohibendi: alterum per constipationem sive obstructionem, qui est mera incarceratio et violentia: alterum per ministrationem proportionati alimenti, atque id fit sponte et libenter. Postquam enim spiritus inclusus depascere incepit atque se alere, evolare 'protinus non festinat: sed veluti in terra sua figitur: atque hæc est degustatio Proserpinæ ex malo granato; quæ si non fuisset, jam pridem a Cerere, cum face illa sua orbem terrarum peragrante, abducta fuisset. Spiritus enim, qui subest metallis et mineralibus, compingitur fortasse præcipue per massæ soliditatem; qui autem in plantis est et animantibus, in corpore poroso habitat, et aperta effugia habet, nisi per illum modum degustationis libenter detineretur. Secundum autem pactum de semestri consuetudine non aliud est, quam elegans descriptio dispertitionis anni; cum spiritus ille, per terram perfusus, quoad res vegetabiles mensibus æstatis apud superiora degat, atque mensibus hiemis ad subterranea redeat. Quod vero attinet ad conatum illum Thesei et Pirithoi abducendæ Proserpinæ, id eo spectat, quod sæpius fiat, ut spiritus subtiliores, qui ad terram in multis corporibus descendunt, neutiquam illud efficiant ut spiritum subterraneum exsugant, et secum uniant, et evehant; sed contra ipsi coagulentur, neque amplius resurgant; ut Proserpina per eos aucta incolis et imperio sit. De virga autem illa aurea, vix videmur sustinere posse impetum chemistarum, si in nos hac ex parte irruant; cum illi ab eodem lapide suo, et auri montes, et restitutionem corporum naturalium, veluti a portis inferorum, promittant. Verum de chemica, atque lapidis illius procis perpetuis, certo scimus theoricam eorum esse sine fundamento; suspicamur etiam practicam esse sine certo pignore. Itaque missis illis, de ista postrema parabolæ parte hæc nostra sententia est. Nobis certe compertum est ex compluribus antiquorum figuris, eos conservatio

nem atque instaurationem quadantenus corporum naturalium pro re desperata non habuisse, sed potius pro re abstrusa et quasi avia. Atque idem sentire hoc etiam loco videntur, cum virgulam istam inter infinita virgulta ingentis et densissimæ sylvæ collocarunt; auream autem finxere, quia aurum durationis tessera est: insitivam, quia ab arte hujusmodi effectus sperandus est, non ab aliqua medicina, aut modo simplici aut naturali.

XXX. METIS, SIVE CONSILIUM.

NARRANT poëtæ antiqui Jovem cepisse in uxorem Metin, cujus nomen non obscure consilium significat: eam autem ex illo gravidam factam fuisse : quod cum ille sensisset, partum ejus nullo modo exspectasse, sed utique eam devorasse, unde et ipse prægnans factus sit: puerperium autem mirum fuisse; nam ex capite, sive cerebro Palladem armatam peperisse.

Hujus fabulæ monstrosæ et primo auditu insulsissimæ sensus arcanum imperii continere videtur, qua arte, scilicet, reges se versus concilia sua gerere soleant, ut auctoritas et majestas eorum non solum illibata conservetur, verum apud populum augeatur et extollatur. Nam reges se cum conciliis suis vinculo veluti nuptiali copulare et conjungere, et de rebus maximis cum eis deliberare, recto et prudente instituto consueverunt; idque majestatem eorum neutiquam imminuere haud abs re judicant: verum cum res jam ad decretum spectat, quod instar partus est, concilii partes non ultra tendere sinunt, ne acta ex concilii arbitrio pendere videantur. Verum, tum demum reges (nisi hujusmodi res sit ut invidiam a se derivare cupiant) quicquid a concilio elaboratum et veluti in utero efformatum est, in se transferre consueverunt, ut decretum et executio (quæ, quia cum potestate procedit et necessitatem infert, eleganter sub figura Palladis armatæ involvitur) ab ipsis emanare videatur. Neque satis est ut hoc ab auctoritate regum et eorum voluntate soluta, et libera, et non obnoxia, profectum videatur; nisi etiam hoc sibi reges sumant, ut ex capite eorum, id est, ex judicio et prudentia propria, decreta nata existimentur.

XXXI. SIRENES, SIVE VOLUPTAS.

FABULA de Sirenibus ad perniciosas illecebras voluptatis recte, sed sensu vulgatissimo, transfertur. Nobis autem videtur sapientia veterum, tanquam uvæ male calcata; ex quibus licet nonnihil exprimitur, tamen potissima quæque resident et prætermittuntur. Sirenes Acheloi et Terpsichores, unius ex Musis, filiæ fuisse narrantur: eæ primis temporibus alatæ erant: sed inito temere cum Musis certamine victæ, alis mulctatæ sunt. Ex pennis autem evulsis Musæ coronas sibi fecerunt: adeo ut ab eo tempore Musæ cum capitibus alatis procederent, præter unam Sirenum matrem. Mora autem Sirenum erat in insulis quibusdam amœnis: illæ vero e specula naves adventantes cum conspicerent, cantu navigantes primo detinebant, deinde alliciebant, exceptos autem necabant. Neque simplex erat cantilena, sed singulos modis maxime naturæ eorum convenientibus captabant. Tanta autem pestis erat, ut insulæ Sirenum etiam longe intuentibus alberent ex ossibus

« VorigeDoorgaan »