Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

episcopos dilectos nostros ad tuam nobilitatem direximus, ut hi quod pagina reticuit viva voce loquentes edicant, et revertentes de tua benevolentia nos lætiores efficiant. Data xix Kalendas Januarii, indictione decima.

LV.

AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM.

(Anno 876.)

legere facito: quibus nimirum perlectis tam eosdem A sedis, Acimundum scilicet et Walpertum venerabiles episcopos supradictos, hoc est felicem a Matemautensem, et Petrum Aquilensem, episcopos, nec non Laurentium archidiaconum Gradensis Ecclesiæ, abbatem cœnobii Altinensis, archidiaconum Roscellensem, et archipresbyterum Gradensem, cum nepote suo Laurentio Romam in præsentiam nostram, ex nostra apostolica auctoritate Idibus Februariis, omni mora vel occasione postposita, secundum tenorem epistola nostræ venire præcipe. Nam si in prædictis Idibus venire quolibet modo distulerint, sciant se omni ecclesiastica communione esse privatos, atque anathematis vinculis innodatos, quousque nostris se obtutibus præsentare curaverint. Cumque omnia juxta nostræ præceptionis affectum pia et fideli devotione compleveris, ad Ecclesiæ tuæ revertere gremium, nobisque sub certitudine cuncta renuntiare non differas. Ut si de cætero aliqua super his agenda sit arbitrio solerti, ut cura debita sollicitius Deo propitio peragamus.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

JOANNES episcopus LAMBERTO comiti.

Ab olim, si recordaris, salutem tuam atque profectum desiderantes, et anima te salvari, et corporeis honoribus cumulari quaesivimus et optavimus. Et quia nunc multo amplius hoc quam prius, fili charissime, volumus, scias paterno affectu a nobis te diligi et ut spiritualem filium prorsus amplecti, quoniam honorem atque tuum profectum nostram gloriam esse putamus, et de tuæ prosperitatis augmento in Domino gratulamur: unde et tu non immemor nostri, rogamus, ut semper et ut his quæ volumus, et quæ nostrum de tuis hominibus pontificium pulsant, emendare nullatenus prætermittas; non enim speramus ut talia scias qualia ab eisdem tuis hominibus in nostris finibus perpetrantur. Quæ oportes gloriam tuam studiose inquirere, et, sicut condecet, pro Dei et nostro amore omni conamine emendare, quia tam hominibus S. Petri apostoli quam hominibus Guidonis tui homines, sicut fertur, innumera mala faciunt et rapinas multas exercent. Quæ rogamus statim emendare facias, et tibi subjectis ultra tale quid facere non consentias. Verum si id forte emendare te non posse fateris, ut cum pace tua dicamus, in pravos atque iniquos homines illos ob tui amoris dilectionem, tuo consensu adhibito, nostri apostolatus sententiam dabimus, et quousque res!piscant, a liminibus sanctæ Ecclesiæ sequestrabimus. Latores vero præsentium missos apostolicæ

[ocr errors]

B

Laudat ejus fidei constantiam erga sedem apostolicam Adelgisi et complicum fraudes detestatur, suumque et aliarum Ecclesiarum auxilium contra Saracenos ei pollicetur, et hortatur ut in fide persistat, utque episcopum Surrentinum ad' se mittat.

JOANNES episcopus GUAIFERIO principi Salerni

tano.

Gloriosa nobilitati vestræ, quam spiritualibas ulnis amplectimur et dilectionis semper sinibus fovere non mediocriter anhelamus, condignas gratias agimus, quoniam in fidei petra statuens constantia pedes, nec fluminibus, nec ventis diversorum eventuum impetu potuit a stabilitate sua demergi, vel a nobis præstitis sponsionibus aliquatenus amoveri ; fundata enim est supra petram. Quæ autem de Adelgisii et complicum ejus prioribus ac modernis fradulentis actibus indicastis, et ipsi veraciter sensimus, et sagacitatem tuam, ut se res habet, sensisse manifeste cognovimus. Erit autem eis ut Saul et Achab (I Reg. xx), et anima eorum pro anima iniC micorum Dei, quoniam virum dignum morte dimittere minime formidarunt, nosque Deo favente cantabimus et psallemus: In operibus manuum suarum comprehensus est peccator (Psal. vn): et iterum : Lacum aperuit, et fodit eum, et incidit in foveam quam fecit convertetur dolor ejus in caput ejus, etc. (Psal. xvII). Interim autem, quantum nos superna virtus adjuvare dignata fuerit, et in consiliis et in auxiliis vobis ferre præsidium non omittemus, sed piissimum filium nostrum semper Augustum ad adjuvandum vos tam per se quam per exercitum suum quantocius incitabimus. Simili etiam modo et alios quosque fideles et Ecclesiæ Christi amicos ad hoc ipsum excitare atque hortati studiosius procurabimus, atque omnia, sive quæ nos cogitare, sive quæ vos salubriter adinventa nobis intimare maturaveritis, gratulanter agere ingenti cum gaudio festinabimus. Interim autem state in fide, viriliter omnes agite, et confortetur cor vestrum (Psal. xxvi), non Insultam [in Sultam], qui Satan congruentius dicitur, sed sperantes in Domino: ita ut omnes a paganorum consortio subducatis, et vos ad pacem in invicem et concordiam unitatis in Christo Jesu Domino nostro: quidquid sane consilii vobis vel accreverit, vel salutiferum visum fuerit, nobis innotescere ne pigritemini, ut a libramine nostro vel tanquam salubre approbetur, vel si aliter cœlitus

a Supra epist. 50, Mandanaucensis est. et Equilensis. HARD.

[ocr errors]

LVII.

AD AJONEM EPISCOPUM BENEVENTANUM.

(Anno 877.)

Commendat eum de zelo erga sedem apostolicam, monet ut sibi adjumento sit in expellendis Saracenis, suumque fratrem ad idem faciendum impellat.

revelatum fuerit, aliter et dispensetur. Etenim nos A vestra damna nostra credimus, sicut e contrario lucra vestra nostra procul dubio deputamus. Episcopum interea Surrentinum sive per terram, sive per mare profectum, quia jam minus recepimus, haud parum moleste tulimus; et nisi ocius mittatur, molestius non immerito sustinebimus: at vero, si ad nos indifferenter fuerit destinatus, tunc magna et solita devotionis tuæ recognoscemus indicia, et pure profecto circa pontificium nostrum dilectionis tue sole clarius patebunt insignia. Optamus gloriam, etc. Data xv Kalendas Januarii, indictione decima.

LVI.

AD LANDULPHUM EPISCOPUM CAPUANUM.

(Anno 876.)

Ejusdem argumenti.

LANDULPHO episcopo Capuano.

B

C

Sicut de sanctitatis tuæ devotione ab olim erga hanc sanctam Romanam Ecclesiam habita gratulamur, ita de infidelium et de inimicorum malevolentia contristamur, nullatenus de omnipotentis Dei misericordia diffidentes, quod et tibi condigna recompensatio et illis repentina confusio maturetur. Verum, ut condecet, reverentiam tue fraternitatis laudabiliter amplectentes, et gratias agimus, et ut in bono perseverare proficereque decertes, apostolica mansuetudine deprecamur: quatenus qui in illis regioni! us et sanctitate decoratus et devotione prælatus es, sis etiam contra tortitudinem regula, et sicut hactenus fecisse probaris, contra infelices felicitas, et contra iniquos æquitas, atque lux contra tenebras ; sciens illius qui de tenebris dat lucem splendescere, solatium nobis et vobis citius adfuturum, et nimis diu afflictæ Christi Ecclesize omnipotentem Dominum consulturum. Præterea quod de adjutorio, sicuti et ingens necessitas omnimodis postulat, a nobis conferendo deposcis, hoc et nos meditamur, hoc volumus, et divina gratią protegente, cito nos collaturos confidimus: quia jam calamitatem nobis commissi populi sustinere non possumus; jam devastationem terræ istius aspicere non sufficimus; tantumque dolemus, ut dici non possit, si omnes artus nostri vertantur in linguam. D Quapropter vellemus, adhibito sanctitatis tuæ consultu, necessaria ad communem securitatem negotia prævidere: tamen præter id quod ad præsens difficile posse fieri, ut ita dixerimus, cernitur; cum primum se nobis posse præbuerit, quanquam imperialem exercitum nos cito habituros speremus, hanc ipsam necessitatem spirituali filio nostro serenissimo semper Augusto rursum significabimus, et ut quantocius nobis potenti virtute subveniat, humillimis precibus exhortabimur. Verumtamen prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate. Voluntatem timentium se faciet, orationes, eorum exaudiet, et salvos faciet eos (Psal. CXLIV). Data xiv Kal. Januar., indict. x.

Reverentissimo et sanctissimo AJONI episcopo Beneventano.

Susceptis atque relectis litteris sanctitatis tuæ, gratias omnipotenti Deo retulimus, et pro tuæ devotionis affectu proque sollicitudine quam inquirendo de nostris eventibus habuisti, multum in Domino gratulati sumus. Decet enim, et omnino coram oculis divinæ majestatis exstat conveniens, ut hi quos fideliores erga sanctam matrem cunctorum, scilicet Romanam, Ecclesiam esse conspicimus, nostris affectibus, et si non per corpus, per spiritum amplectantur, et fraterna dilectione juxta merita singulorum tractentur. De hoc autem quod asseris, te de nostra sanitate lætari, sicut et contrario de oppressione Saracenorum tristari, optime quidem, ut ita dixerim, quantum foris est, tangis; sed quantum intus est, juxta tribulationem quam patimur, non advertis. Præcipue cum pro populi nobis commissi vastatione solum nobis supersit sepulcrum, et pro his qui nobiscum certare debuerant, et non solum inimicis Christi faveant, sed etiam nostrum laborem impediant, immensis angustiis æstuemus. Sed in his non solum nobis orationibus a vobis subveniri precamur, verum etiam quos a communi nostro certamine deviare cognoscis, et exemplo operis, et verbo prædicationis revoces, exhortamur. Cætcrum licet nostro itineri Neapolim, nobis pro maxima nostræ Ecclesiæ necessitate nuper advenientibus non adheseris, tamen quod per præsentiam non egisti, per absentiam, si ille calor fidei in te viget quem credimus, agere prorsus valebis. Bene enim tuo ministerio cedis, si et laborem nostrum, quem valde debiles corpore pro liberatione Christiani populi tunc assumpsimus, opportune advertis, et tribulationis, quam modo patimur, memor semper existis. Nam nunquam consilium fratris tui per aliquos tantum subverti potuit, quantum per tuæ sanctitatis solertiam immutatione dexteræ Excelsi non possit convertit. Eia igitur, frater charissime, accinge episcopaliter lumbos tuos, et medullitus fratrum nostrorum, pro quibus Christus suum sanguinem fudit, neces atque dictu horrendam captivitatem perpende, et insta opportune, importune (11 Tim. 1), fratremque jam dictum monitis, imo verbis increpatoriis exhortare, ut nostros pios conatus sequatur, et pro Christianis nobis certantibus opem tribuat, voluntatem extendat, et opus te instante exibeat, et misercatur Deus. Quid nobis proficit Christianum vocabulum, si opere Christiano caremus? Quid prodest nobis cognovisse viam justitiæ, quando post cognitionem retrorsum conversi, cum inimicis Christiani nominis tam libere fœdera copulamus? Ergo, sicut diximus,

712

beneficiis sanctæ Romanæ Ecclesiæ tua sanctitas A ram, cujus vobis necessitates ab ipso vestræ vonon ingrata nobiscum laboret, nobiscum pro salute populi Dei in illis partibus cooperatrix existat, et nostro certamini favens, sanctæ Romanæ Ecclesiæ se devotam nomine et opere semper exhibeat. Quia si tu, sicut potes, peregeris, nec fratris tui, nec alicujus hominis factum, nostrum opus piumque laborem, Christo juvante, apud vestrates ex toto dissipare valebit; quin potius incrementum per Jesum Christum Dominum nostrum augebitur, et labor proficuus apparebit. Data Kalendas Februarii, indictione x.

LVIII.

AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM.

(Anno 877.)

Propter imminentia tum a Saracenis, tum a quibusdam Christianis, gravissima pericula, enixe petit ul promissa auxilia quamprimum mittat, et destinatos ea de causa legatos commendat.

JOANNES episcopus CAROLO imperatori.

Cum nos in ecclesiasticis curis instantia quotidiana constringeret, et hinc inde populi nobis commissi continuus dolor, qui cuncta nostra interiora perculit, perturbaret, illud, ut ita dixerim, inter alia flevimus, quod nunc usque tam per terram quam et navigio ad vos nostrum missum dirigere summo desideravimus studio, ut nobis vestram prosperita tem desiderantibus et anxie sitientibus renuntiarentur citissime sanitates, sed omnino nequivimus. Hinc fateor, fili charissime, tanta per utrumque iter impedimenta timuimus, quantum et per paganos et per iniquos Christianos, sine respectu divini timoris, generari mala, quæ ætas nostra non meminit, deploramus. Tanta enim sunt, ut intra moenia Urbis reliquiæ populi innumerata paupertate affectæ consistant, et omnibus forinsecus devastatis ac in solitudinem redactis, nihil jam restet nisi, quod Deus avertat, ipsius Urbis excidium. Sed et quantum nos Leo venerabilis episcopus, apocrisiarius et missus sanctæ Romanæ Ecclesiæ, communis quoque fidelis, a vestro servitio rediens, de hoc quod a vobis retulit, post se vestrum exercitum contra Agarenos esse mittendum, lætificaverat, tantum hucusque eumdem nobis exspectantibus, quod consecuti non sumus, validior moeror et ineffabilis angustia contristavit, quia tota Campania ab ipsis Deo odibilibus Saracenis funditus devastata, jam fluvium qui a Tiburtina urbe Romam decurrit, furtim transeunt, et tam Sabinos quam sibi adjacentia loca prædantur. Sanctorum quoque basilicas et altaria destruxerunt, sacerdotes et sanctimoniales, alios quidem captivos duxerunt, alios autem variis mortibus necaverunt, et omnem Christi sanguine redemptum populum in circuitu deleverunt. Et quid dicam? aut quid loquar? cum pervenerit gladius usque ad animam, et sanguis omnium de terra clamet ad Deum. Ergo, præcellentissime Cæsarum, jamjam nostræ calamitati succurrite, jam populi nostri miserias relevate, jam vestræ potentiæ manum porrigite, et hanc ter

cationis initio notas fecimus, liberate, ne si perdita fuerit, vestrum vilescat imperium, et totæ Christianitati noscatur dispendium. Reminiscimini igitur propter Deum, reminiscimini, quia multa spe et fiducia freti, divinitus et humanitus ad imperii gubernacula promerenda pro vobis certamina sumpsimus, nullique labori pepercimus. Ideoque vicem nobis rependite, ut spes et labor noster non sit inanis in Domino; quia cum hæc fuerit semper apud vos summa nostræ petitionis, si amplius nobis auxilium vestrum subtraxeritis, in desperationem lapsi deficiemus, et forsitan in aliud consilium, resumptis aliquantulis viribus, necessario transcendemus. Non enim, sicut vos forsitan æstimatis, mediocre malum B tota nostra Ecclesia patitur, minimis status reipublicæ damnis afficitur: sed alia Saracenorum incursibus, alia autem Christianorum ita sunt exterminata et devastata tyrannide, ut non nostra sint quæ nostra fuerunt: quin potius solo nomine omnibus illis utamur, et vel ad defensionem patriæ, vel ad aliquam utilitatem nostræ Ecclesiæ, quorumlibet solatia nunquam inveniamus. Præcipue autem multi, quos vestra non ignorat majestas, non solum nulla nobis solatia conferunt, verum etiam quidquid residuum est a paganis, imprætermisse subtrahunt, et omnem nostram dispositionem in territorio Romano suis violentiis calcant; adeo ut nec victualia nec ulla quadrupedia in omnibus nostris remaneant, nec ullum qui nobis compatiatur, vel nostros singultus aut gemitus doleat, oculi nostri aspiciant. Sed quia tanto imperatori pauca sufficiunt, et ex istis jam, fili charissime, quæ nos præ gemitu et afflictione cordis loqui non possumus, universa alia cognoscetis, quasi humo prostrati vestram magnificentiam deprecamur, et per futurum judicium deprecantes, cum tota nostra Ecclesia vestro divinitus protecto imperio totis viribus suggerimus, votisque supplicibus preces multas effundimus, ut contritæ et omni humano solatio destitutæ sanctæ matri vestræ Romanæ Ecclesiæ defensionem, debitamque tuitionem, cunctis remotis occasionibus, cunctisque omissis dilationibus, omnimodis præbeatis: quia cum jam juxta præcipitium consistamus, nisi manu vestræ defensionis, et necessariis nobis, sicut præmisimus, imo sæpius exoravimus, quantocius opibus subvenire studueritis, spe vivendi per Christianos sublata, aut ipsis paganis subjiciemur, aut, quod avertat divina potentia, ab eorum multitudine victi, ad omnem Christianitatis interitum crudeli nece peribimus, ac per hoc et Christi nomen in gentibus blasphemabitur, et vestræ opinionis ante acta studia oblivioni trademur. Hujus rei gratia, sicut supra meminimus, opportunum adjutorium conferentes, nobis vestrum exercitum ad hostilem expeditionem promptissimum destinate, aliosque Deum per omnia diligentes missos, qui vitiorum flammas justitiæ tramite usi compescant, nimia celeritate dirigite: quatenus qui innumeris tribula

C

D

[ocr errors]

et hanc terram, quæ sui imperii caput est, ad liber, tatem reducat, ne quando dicant gentes, ubi est im perator illius? Quatenus et nobis spes evadendi, vivendique remaneat, et priusquam hiems vel ver trans. eat, contra eosdem paganos Romæ sint illius exercitus præparata subsidia. Alioquin aut omnino peribunt, aut coacti ut solam vitam redimere valeamus, eis qui nobis dominantur, quomodocunque subjiciemur. Data iv Idus Febuarias, indictiona decima.

tionibus quatimur ac astuamus, et pro populi nobis A avertat, proveniat, manum sue defensionis exhibeat, commissi miseriis cruciamur, vestris consolationibus refecti lætemur, et per vos tranquillitate percepta, optatam libertatem, sicut decet, per tam benignum imperatorem consequi mereamur. Postremo sublimitatem vestram deposcimus ut latores præsentium, Petrum scilicet atque Petrum venerabiles episcopos, missos apostolicæ sedis, nostrosque dilectos, juxta morem benigne ac pacifice suscipere non dedignemini, et ea quæ piis vestris auribus pro utilitate sanctæ Romanæ Ecclesiæ in conspectu vestro retulerint, ad congruum ac opportunum effectum pervenire, pro sanctis apostolis vestris intercessoribus apud Deum, celeriter studeatis. Dala quarto Idus Februarias, indictione decima.

LIX.

AD RICHILDIM AUGUSTAM.

(Anno 877.)

Ut imperatorem conjugem suum ad opem Ecclesiæ quamprimum ferendam hortelur.

JOANNES episcopus RICHILDI Augustæ.

Multo peracto jam tempore, tam ad spiritualis filii nostri Augusti quam ad vestrain invisendam clementiam missos apostolicæ sedis destinare desideraviInus, quatenus el de utriusque sospitate lætiores efficeremur, et nobis commissæ, sanctæ scilicet matris vestræ, Romanæ Ecclesiæ calamitates atque oppressiones, quas a Christianis et ab iniquis paganis sine cessatione patimur, ad memoriam reducentes, ab eodem Augusto consolationem et optatam opem, sicut sperabamus tandem aliquando consequi mereremur. Sed omnium viarum aditibus a malis obsessis hominibus, plus nos compulit dolor lacrymas fundere quam locus pateret ad vos nostros missos dirigere: quia ex uno, sicut diximus, Christiani, ex alio pagani ita nos crudeliter perscquuntur, ut solis moenibus Urbis relictis, omnia in circuitu longe lateque consumpta habeant, et in solitudinem prorsus redacta. A quibus per tantum imperatorem relevari jam credebamus et recuperationem aliquam vel medelam adipisci summopere præstolabamur; sed ecce pro peccatis nostris aliis negotiis implicatus, nobis hactenus distulit ferre præsidium. Et quia jam sustinere non possumus, gloriam vestram multipliciter deprecamur, ut vice nostra fretæ, sumatis in femineo sexu virile pectus, et pro amore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quorum ita est devastatum terminum, ut magis libeat flere, quam dicere, tandiu apud piissimum imperatorem nostrum insistatis, quousque et contra paganos opem præbeat, et Christianos compescere gaudeat. Quoniam ideo illum tanto diademate ab olim quidem a nobis exspectatum ac præelectum decore ouravimus, ut sanctæ Romanæ Ecclesiæ recuperatio et securitas, quam ademptam dolebamus, per pium studium ejus, quo semper fruebatur, rediret. Quapropter, charissima filia, per Deum vos adjuramus, opportune importune insistite, ut antequam in ipsa urbe Romulea aliud periculum, quod Deus PATROL. CXXVI.

B

LX.

AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM.

(Anno 877.)

Mittit imperatori palmam, et a malis, quibus a Saracenis pravisque Christianis urgebatur expositis, auxilia petit.

JOANNES episcopus CAROLO imperatori.

Inter cætera quæ, vera crescente religione, ab olim ecclesiastica facta vestræ pietati duximus intimanda, virentium vobis palmarum ecce bravium mittimus, quod Apostolus non omnes qui currunt, sed unum propter unitatem legitime certantium accipere protestatur (1 Cor. 1x). Quapropter, fili charissime, quasi præsentes, incurvatis genibus et submisso capite, deprecamur et obsecramus, ut ita legitime celsitudo vestra in hujus sæculi'stadio pro Christi Ecclesia currere, ita decertare contendat, ut non selum bravio victrix vestra dextera adornetur, verum etiam sacratissimum caput diademate gloriæ decoretur, Cimo pro visibilibus his et corruptibilibus, non tantum palmam, sed et coronam accipiat incorruptam. Sed, heu, clementissime imperator, ecce dum ad alia intenditis, mater vestra, sancta videlicet hæc Ecclesia, quæ vos spiritualiter, genuit, periclitatur et in novissimum devenit exitium: hinc inde non solum tabernaculis hanc Idumæorum et Ismaelitarum, et Agarenis quotidiano gladio et captivitate in interitum impellentibus, verum etiam falsis filiis Saræ, quos optime nostis, in prædam et direptionem miserabiliter immittentibus; ita ut et illi sæpe usque ad muros Urbis quamvis clandestinis horis pervenerint, sed et Tiberinum fluvium, qui olim Albula dicebatur, juxta Sabinorum confinia pertransierint; et isti qui nobis vicini sunt, ex altera parte ita sæviant et debacchentur, ut non hominem, non agrum, non jumentum, non pecus, non quidquam ex his quæ sancti Petri juris existunt, dimittere patiantur, sed omnia quæ oculo vident manu diripiant, et mala quæ cogitant sine mora perficiant. Hæc sunt, charissime, de innumerabilibus pauca, que mater vestra Romana, proh dolor! diebus vestris perfert Ecclesia; quasi non vos specialiter ex omnibus et præ omnibus amaverit, invitaverit et extulerit, vel quasi nos non vos, auctore Deo, in imperium coronaverimus, et vobiscum in omnibus, quasi cum sapientissimo Salomone, ut quondam ille fidelis Sadoch sacerdos (I Reg. 1), adversus alterum ad omnia minime steterimus, nec cuncta quæ pro vobis debuerimus facere, feceri

D

23

clesiæ Dei præter paternas regulas illaturam. Moderatio quippe sedis apostolicæ, et universalis Ecclesiæ dispositio, in hoc periculoso tempore pene cuncta dispensatorie moderanda compellit. Quamvis autem præsenti sit exsuli consulendum, nihil tamen est, non exstante ulla necessitate, contra canones Patrum agendum. Abbas autem qui, nullo comprobato crimine, a regii est coenobii præpositura depulsus, ejusdem piissimi principis permissu, precibus nostris tuæ sociatis industriæ, revocandus est. Non autem solum homicidam, sed et socium homicidæ ab omni præpositura pellendum decernimus. Hæc perpaucis fraternitati tuæ scripsimus, ne sibi omnino reserìbere supersedisse videremur. Cæterum, ut cum

mini matura volumus esse judicia, nihil possumus incognitis rebus in cujusquam partis præjudicium diffinire, priusquam universa que gesta sunt, veraciter audiamus. Si enim, ut ait Apostolus (Gal. m), mediator unius non est, qui sic unam partem audit, ut alteri parti nihil reservet a. Optamus, etc. Data Kalendas Martii, indictione decima.

mus ad extremum quasi non hodieque manui ve- A tua sanctitas accesserit pietatem, credimus nil Ecstræ speciali voto et prærogativa plenam benedictione palmam, sicut et cernitis, destinemus adversus visibiles hostes et invisibiles triumphantem. Optantes enim vos de cunctis adversariis triumphare, nihil aptius vobis quam ramos palmarum duximus offerendum, quos et pueri sternebant in via Domino Hierosolymam venienti (Matth. XXI), antiquum hostem triumphaturo et mundum victuro. Sed dicuntur multæ vos impedire sollicitudines. Hoc plane nec nos ignoramus. Verum ut cum Domino fateamur (Luc. x1), et hæc oportuit facere, et illa non omittere. Nam vobis, qui in agone contenditis, ut' ad bravium supernæ vocationis et ad capessendam coronam incorruptam perveniatis, ab omnibus aliis abstinendum est, et legitime, ut prædiximus, decertan- B sancto Leone papa dicamus. Nos qui sacerdotum DoAlum. Quid autem magis legitimum quam ut præ omnibus et ante omnia Romanæ curam habeatis Ecclesiæ, quæ cæterarum magistra est et mater Ecclesiarum, quæ vestro in tempore tantis ac tam immanibus succumbit sine cessatione periculis. Denique si hæc Ecclesia, quæ caput est, viget, cætera membra, quamvis languida, recuperandi fiduciam non amittunt quæ nimirum omni robore carent, si coningat solum caput forte languere, quanto potius, quod avertat omnipotens, si contingat exstingui? Unde iterum iterumque totis singultibus totisque imploramus praecordiis, et per Christum Dei Filium suppliciter adjuramus, qui vos ad tantum provexit fastigium et imperium, vel nunc citatum extendite clementiæ brachium, et periclitanti patriæ, quin C potius mundo, auxilii jamjamque porrigite dexteram. Ecce Petrus in commissis ovibus mergitur. Erigite ergo eas vos a fructibus, clementissime. Sic vos ipse ab excessuum alluvionibus erigat, et vobis cœlestis atria regni intercessionum suarum clavibus reseret, et vitæ æternæ pascua invenienda inter angelos sine termino tribuat, quæ oculus non vidit, nec auris au› divit, etc. (I Cor. 11). Data Idibus Februarii, indictione decima.

LXII.

AB EPISCOPOS IN REGNO CAROLI IMPERATORIS CONSTI-
TUTOS.

(Anno 877.)

Monet ut imperatorem hortentur ad opem Ecclesiæ
Romanæ celeriter ferendam,

JOANNES episcopus omnibus archiepiscopis et episcopis in regno imperatoris Caroli constitutis.

Pristinis attriti miseriis et oppressi calamitatibus, dilectissimi filii nostri magni imperatoris Caroli, quasi de profundis ad Deum clamantes, tanquam ipsius Domini et Salvatoris nostri anxii exspectabamus adventum, et, ut ita dixerim, ejus iteratum pro salute nostra credebamus imminere descensum. Sed, proh dolor! tot ac tantis circumdamur hinc inde periculis, ut tædeat nos etiam vivere. Ecce enim Dominicarum ovium ab Agarenis, qui sunt filii fornicationis, necnon et ab his qui solo sunt nomine Christiani, aliæ gladio trucidantur, aliæ fame pereunt, aliæ vero in prædam et captivitatem ducuntur. Sed et pastores earum, reverendi epine, a regii cœnobii præpositura depulsus fuerat, D omni penitus egestate tabescunt. Redacta est terra scopi profugiunt, et vagi huc illucque palantes

LXI.

AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 877.)

Respondet, abbatem qui, nullo comprobato crimi

esse revocandum; homicidam autem, et jacinoris socium, ab omni præpositura pellendum. JOANNES episcopus ANSPERTO archiepiscopo Mediolanensi.

Laudamus sanctimoniam tuam, frater charissime, justitie zelo ferventem; sed in promotionibus sive antistitis, sive abbatis, nil profecto aliud gerendum possumus exhortari, nisi quod sacri canones sanciunt quos nulli sacerdotum licitum est ignorare, vel quidquam facere quod Patrum possit regulis obviari. Verum quia in utroque filii nostri semper Augusti interfuisse perhibetur assensus, ejus super hoc esse videtur exspectandus adventus: ad cujus cum Aliquid deesse videtur.

[ocr errors]

in solitudinem, et ablatis ab illa hominibus, ferarum saltus effecta est; civitates, castra et ville subversæ, nec ubi earum fuerint ædificia, innuunt. Sed et venerabilia loca destruentes, altaria Domini suffoderunt, ministros et servos ejus occiderunt. Facti sumus, secundum Psalmistam, in derisum et contemptum his qui in circuitu nostro sunt (Psal. XLIII), dum illi aut vicinorum auxilio potiuntur, aut saltem pacto, secundum Apostolum, tempus redimunt, quoniam dies mali sunt (Ephes. 1). Seminamus pedetentim, quamvis in lacrymis, nec recolligimus, imo jam nec seminandi facultas suppeditat. Sedet

« VorigeDoorgaan »