Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

dicere, me locum Platoni et Aristoteli tribuere inter Sophistas; sed tanquam ordinis emendati et reformati. Eandem enim rem prorsus video. Aberat fortasse loci mutatio et circumcursatio, et mercedis indignitas, et inepta ostentatio: atque lucet in illis certe quiddam solennius et nobilius; sed aderant schola, auditor, secta. Itaque genus ipsum profecto cernitis. Jam vero de viris ipsis aliquid separatim dicamus, institutum servantes, ut, missis rebus, ex signis conjiciamus.

ipsa res hoc non solum patitur, verum etiam postu- | connexa esse statuo. Itaque non hæsitabo apud vos lat) ut et illis honor servetur, et nos modestiam nostram tueri et retinere possimus, et tamen fidem liberare. Nos enim, filii, nec invidiæ nec jactantiæ nobis conscii sumus, nec de ingenii palma, nec de placitorum regno contendimus: longe alia nostra ratio est, et finis, hocque mox aperietur. Itaque antiquorum ingeniis, excellentiæ, facultati, nihil detrahimus, sed generi ipsi, viæ, instituto, auctoritati, placitis, necessario derogamus. Immensum enim est, quantum scientiarum progressum deprimant, atque opinio copiæ inter maximas causas inopiæ reperitur. Itaque ab Aristotele exorsi, memoriam vestram, Atque duo sunt, viri, filii, quorum placita ex libris filii, testamur, si in physicis ejus et metaphysicis eorum propriis haurire licet. Plato et Aristoteles : non sæpius dialecticæ quam naturæ voces audiatis. utinam illud et reliquorum nonnullis contigisset. Sed Quid enim solidi ab eo sperari possit, qui mundum Aristoteles, Othomannorum more, regnare se non tanquam e categoriis effecerit? Qui negotium materiæ potuisse existimavit, nisi fratres trucidasset. Idque et vacui, et raritatis et densitatis, per distinctionem ei non statim sane, sed postea ex voto nimis feliciter actus et potentiæ transegerit ? Qui animæ genus non successit. De his itaque duobus pauca dicere insti- multo melius, quam ex vocibus secundæ intentionis, tuimus. Xenophontem autem tertium non adjungi- | tribuerit? Verum hæc ad res ipsas penetrant. Itaque mus, suavem scriptorem et virum excellentem. ab hujusmodi sermone absistendum. Nam cum Verum cum illis, qui philosophiam tanquam ingenii confutationem justam instituere immemoris plane peregrinationem amœnam et jucundam, non tanquam sit ita et opiniones tanti hominis per satiram perprovinciam laboriosam et solicitam susceperunt, no- stringere superbum foret. Signa autem in illo non bis non multum rei est. bona, quod ingenium incitatum et se proripiens, nec alienæ cogitationis nec propriæ fere patiens, quod quæstionum artifex, quod contradictionibus continuus, quod antiquitati infestus et insultans, quod quæsita obscuritas est; alia plurima, quæ omnia magisterium sapiunt, non inquisitionem veritatis.

Quod si quis ad hæc, censuram rem proclivem fortasse esse; illud interim constare, post Aristotelis opera edita, pleraque antiquorum veluti deserta

Itaque hos duos viros, Platonem et Aristotelem, si quis inter maxima mortalium ingenia non numeret, aut minus perspicit, aut minus æquus est. Ingenia certe illorum capacia, acuta, sublimia. Sed tamen videndum primo, cujus generis philosophantium censeri possint. Invenio enim tria genera apud Græcos eorum, qui philosophiæ cultores habiti sint. Primum erat Sophistarum, qui per plurimas civitates instituta profectione, et per singulas mansi-exolevisse: apud tempora autem, quæ sequuta sunt, tantes, adolescentes, recepta mercede, sapientia imbuere professi sunt, quales fuere Gorgias, Protagoras, Hippias; quos Plato ubique exagitat, et fere in comœdiæ morem deridendos propinat. Neque enim hi rhetores tantum erant, aut orationum conscriptores, sed universalem rerum notitiam sibi arrogabant. Secundum erat eorum, qui majore fastu et opinione, locis certis et sedibus fixis, scholas aperiebant, atque placita et sectam condentes aut excipientes, auditores, sectatores, successores insuper habebant. Ex quo genere erant Plato, Aristoteles, Zeno, Epicurus. Nam Pythagoras etiam auditores traxit, et sectam constituit, sed traditionum potius quam disputationum plenam, et superstitioni quam philosophiæ propiorem. Tertium autem genus erant eorum, qui, remoto strepitu et pompa professoria, serio veritatis inquisitioni, et rerum contemplationi dediti (et tanquam Endymion) solitarii, et quasi sopiti, sibi philosophabantur; aut adhibitis paucis (quibus idem amor erat) in colloquiorum suavitatem destinata perficiebant: neque Galateæ more, cujus lusus in undis, disputationum procellis se oblectabant. Atque tales fuere Empedocles, Heraclitus, Democritus, Anaxagoras, Parmenides. Neque enim reperietis hos scholas aperuisse, sed tandem speculationes et inventa sua in scripta redegisse, et posteris transmisisse.

Nunc autem videtis certe, filii, quæ res agatur. Ego enim duo prima genera (utcunque se invicem obnegent et proscindant) tamen natura rei ipsius

nil melius inventum esse: magnum itaque virum Aristotelem, qui utrumque tempus ad se traxerit: atque verisimile esse philosophiam in eo ipso tanquam sedes fixas posuisse, ut nihil restet nisi ut conservetur et ornetur. Ego, filii, cogitationem hanc esse existimo hominis vel imperiti, vel partibus infecti, vel desidis. Est enim (ut dicit Scriptura) desidia quædam, quæ sibi prudens videtur et septemplici rationum pondere gravior. Atque proculdubio (si verum omnino dicendum est) ista desidia hujus opinionis invenietur pars vel maxima; dum humanæ naturæ ingenita superbia, vitiis propriis non solum ignoscens, verum etiam cultum quendam prophanum attribuens; laborum et inquirendi et experiendi fugam pro ea, quæ prudentiæ comes sit, diffidentia veneretur: neque ita multo post socordia singulorum judicium et auctoritatem universorum repræsentet et effingat.

Nos vero primo illud interrogamus. An ob illud vir magnus Aristoteles, quod utrumque tempus traxerit? Certe magnus. Itane? At non major quam impostorum maximus. Impostura enim, atque adeo principis imposturæ, Antichristi, hæc prærogativa singularis est. "Veni," inquit Veritas ipsa, "in nomine Patris mei, nec recipitis me: si quis venerit nomine suo, eum recipietis." Audistisne, filii? Sensu non proprio certe, sed pio et vero, qui in nomine paternitatis aut antiquitatis venerit, non receptum iri; qui autem priora prosternendo, destruendo, auctoritatem sibi usurpaverit, et in nomine

proprio venerit, eum homines sequi. Atque si quis | unquam in philosophia in nomine proprio venit, is est Aristoteles, per omnia sibi auctor, quique antiquitatem ita despexit, ut neminem ex antiquis vel nominare fere dignetur, nisi ad confutationem et opprobrium. Quin et disertis verbis dicere non erubescit (bene ominatus certe etiam in maledicto) verisimile esse majores nostros ex terra aliqua aut limo procreatos fuisse, ut ex opinionibus et institutis eorum stupidis, et vere terreis conjicere licet.

Neque tamen illud verum est, antiquorum philosophorum opera, postquam Aristoteles de iis ex auctoritate propria triumphasset, statim extincta fuisse. Videmus enim qualis fuerit opinio de prudentia Democriti post Cæsarum tempora,

Cujus prudentia monstrat, Magnos posse viros, et magna exempla daturos, Vervecum in patria, crassoque sub aëre nasci."

Atque satis constat sub tempora excultiora imperii Romani, plurimos antiquorum Græcorum libros incolumes mansisse. Neque enim tantum potuisset Aristoteles (licet voluntas ei non defuerit) ut ea deleret, nisi Attila, et Gensericus, et Gothi ei in hac re adjutores fuissent. Tum enim postquam doctrina humana naufragium perpessa esset, tabula ista Aristotelicæ philosophiæ, tanquam materiæ alicujus levioris et minus solidæ, servata est, et extinctis æmulis recepta.

mortalium, qui sunt, qui erunt, in perpetuum negabitis; atque homines in recte inventis sequemini ; ut videntes lucem, non in omnibus promiscue, ut cæci ducem. Neque certe vos virium pœniteat, si experiamini: neque enim Aristotele in singulis, licet forte in omnibus, inferiores estis. Atque quod caput rei est, una certe re illum longe superatis, exemplis videlicet, et experimentis et monitis temporis. Nam ut ille (quod narrant) librum confecerit, in quo ducentarum quinquaginta quinque civitatum leges et instituta collegerit; tamen non dubito quin unius reipublicæ Romanæ mores et exempla plus ad prudentiam et militarem et civilem contulerint, quam omnia illa. Similia etiam et in naturali philosophia evenerunt. Itane vero animati estis, ut non tantum dotes vestras proprias, sed etiam temporis dona projiciatis ? Itaque vindicate vos tandem, et vos rebus addite, neque accessio unius hominis estote.

De Platone vero ea nostra sententia est; illum, licet ad rempublicam non accessisset, sed a rebus civilibus administrandis quodammodo refugisset propter temporum perturbationes, tamen natura et inclinatione omnino ad res civiles propensum, vires eo præcipue intendisse; neque de philosophia naturali admodum solicitum fuisse; nisi quatenus ad philosophi nomen et celebritatem tuendam, et ad majestatem quandam moralibus et civilibus doctrinis addendam et aspergendam sufficeret. Ex quo fit, ut quæ de natura scripsit, nil firmitudinis habeant. Quinetiam naturam theologia non minus, quam Aristoteles dialectica, infecit et corrupit. Optima autem in eo signa (si cætera consensissent) quod et formarum cognitionem ambiret, et inductione per omnia, non tantum ad principia, sed etiam ad medias propositiones uteretur: licet et hæc ipsa duo vere divina, et ob quæ nomen divini non dico tulit sed meruit, corruperit et inutilia reddiderit, dum et formas abstractas prensaret, et inductionis materiam tantum ex rebus obviis et vulgaribus desumeret: quod hujusmodi scilicet exempla (quia notiora) dis

At quod de consensu homines sibi fingunt, id et infidum et infirmum est. An vos, filii, temporis partus habetis numeratos et descriptos in fastis, eos, inquam, qui perierunt, latuerunt, aut aliis orbis partibus innotuerunt? An et abortus qui nunquam in lucem editi sunt? Itaque desinant homines angustias suas mundo et seculis attribuere et imponere. Quid si de suffragiis ipsis litem moveamus, et negemus verum et legitimum consensum esse, cum homines addicti credunt, non persuasi judicant? Transierunt, filii, ab ignorantia in præjudicium: hæc demum est illa coitio potius quam consensus. Postremo, si de isto consensu non diffiteamur, sed eum ipsum ut sus-putationibus potius convenirent. Itaque cum ei dilipectum rejiciamus, an nos inter morbum istum animorum grassantem et epidemicum sanitatis pœnitebit? Pessimum certe, filii, omnium augurium est de consensu in rebus intellectualibus, exceptis divinis, cum veritas descendit cœlitus. Nihil enim multis placet, nisi aut imaginationem feriat, ut superstitio; aut notiones vulgares, ut doctrina sophistarum: tantumque consensus iste a vera et solida auctoritate abest, ut etiam violentam præsumptionem inducat in contrarium. Optime enim Græcus ille, Quid peccavi? cum complauderent.

Quod si is esset vir, qui putatur esse, Aristoteles, tamen nullo modo vobis auctor sim, ut unius hominis cogitata et placita instar oraculi recipiatis. Quæ enim, filii, est ista voluntaria servitus ? tantone auditoribus monachi illius ethnici deteriores estis, ut illi suum ipse dixit post septennium deponerent, vos illud post annos bis mille retineatis? Atque nec istum ipsum præclarum auctorem habuissetis, si antiquitatis studium valuisset; et tamen eadem in illum lege et conditione uti veremini. Quin si me audietis, dictaturam istam non modo huic homini, sed et cuivis

gens naturalium rerum contemplatio et observatio deesset, quæ unica philosophiæ materia est, nil mirum si nec ingenium altum, nec modus inquisitionis felix magnopere profecerint. Verum nos ex signorum consideratione, nescio quomodo, in res ipsas prolabimur: non enim facile separari possunt, neque ea ingrata vobis auditu fuisse arbitramur.

Quin etiam fortasse et illud insuper scire vultis quid de reliquis illis sentiamus, qui alienis, non propriis scriptis nobis noti sunt, Pythagora, Empedocle, Heraclito, Anaxagora, Democrito, Parmenide, aliis. Atque hac de re, filii, nil reticebimus, sed animi nostri sensum integrum et sincerum vobis aperiemus. Scitote itaque, nos summa cum diligentia et cura omnes vel tenuissimas auras circa horum virorum opiniones et placita captasse: ut quicquid de illis vel dum ab Aristotele confutantur, vel dum a Platone et Cicerone citantur, vel in Plutarchi fasciculo, vel in Laërtii vitis, vel in Lucretii poëmate, vel in aliquibus fragmentis, vel in quavis alia sparsa memoria et mentione, inveniri possit, evolverimus, neque cursim aut contemptim, sed cum fide et deli

beratione, examinaverimus. Atque dubium profecto | tentiam inclinabat. Quin et Fracastorius, licet sec

non est, quin si opiniones eorum, quas nunc per internuncios quosdam minime fidos solummodo habemus, in propriis exstarent operibus, ut eas ex ipsis fontibus haurire liceret, majorem firmitudinem habituræ fuissent; cum theoriarum vires in apta et se mutuo sustinente partium harmonia et quadam in orbem demonstratione consistant, ideoque per partes traditæ infirmæ sint.

Neque negamus nos reperire, inter placita tam varia, haud pauca in contemplatione naturæ et causarum assignatione non indiligenter notata. Alios autem in aliis (ut fere fieri solet) constat feliciores fuisse. Quod si cum Aristotele conferantur, plane censemus fuisse ex iis nonnullos, qui in multis Aristotele longe et acutius et altius in naturam penetraverint; quod fieri necesse fuit, cum experientiæ cultores magis religiosi fuerint, præsertim Democritus, qui ob naturæ peritiam etiam magus habitus est. Veruntamen nobis necesse est, si simpliciter et absque persona vobiscum agere stat decretum, nomina ista magna brevi admodum sententia transmittere: esse nimirum hujusmodi philosophorum placita ac theorias, veluti diversarum fabularum in theatro argumenta, in quandam veri similitudinem, alia elegantius, alia negligentius aut crassius conficta: atque habere quod fabularum proprium est, ut veris interdum narrationibus concinniora et commodiora videantur, et qualia quis libentius crederet. Sane cum isti famæ et opinioni tanquam scenæ minus servirent quam Aristoteles et Plato et reliqui e scholis, puriores fuere ab ostentatione et impostura, atque eo nomine saniores; cætera similes erant. Una enim quasi navis philosophiæ Græcorum videtur, atque errores diversi, causa errandi communes.

Quinetiam nobis minime dubium est, si penes populum et civitates liberas res mansissent, fieri non potuisse ut humani ingenii peregrinationes popularibus auris velificantes, utcunque inter tam numerosa et varia theoriarum commenta se sistere aut continere potuissent. Quemadmodum enim in astronomicis, et iis quibus terram rotari placet, et eis qui per veterem constructionem tenuerint, phænomenorum in cœlis patrocinia æqua sunt, quin et tabularum calculi utrisque respondent: eodem modo, ac multo etiam facilius est in naturali philosophia complures theorias excogitare inter se multum differentes, sed tamen singulas sibi constantes, et experientiam et præsertim instantias vulgares, quæ in quæstionibus philosophicis (ut nunc fit) judicia exercere solent, in diversum trahentes et pro testibus citantes.

Neque enim defuerunt etiam nostra ætate, in nostris, inquam, frigidis præcordiis atque tempore, quo res religionis ingenia consumserint, qui novas philosophiæ naturalis fabricas meditati sunt. Nam Telesius ex Consentia scenam conscendit, et novam fabulam egit, argumento profecto magis probabilem, quam plausu celebrem. Et Gilbertus ex Anglia, cum naturam magnetis laboriosissime et magna inquisitionis firmitudine et constantia, necnon experimentorum magno comitatu et fere agmine perscrutatus esset, statim imminebat et ipse novæ philosophiæ condendæ, nec Xenophanis nomen in Xenomanem per ludibrium versum expavit, in cujus sen

tam non condiderit, tamen libertate judicii honeste usus est; eadem ausus est Cardanus, sed levior.

Atque existimo, filii, vos ad istam, quam ex nobis auditis, tam latam et generalem opinionum et auctorum rejectionem obstupescere. Licet enim de nobis bene existimetis, tamen vereri videmini, ut invidiam hujusce rei nobiscum una sustinere possitis. Quin et ipsi (credo) miremini et animi pendetis, quorsum res hæc evasura sit, et quam tandem conditionem vobis afferamus. Itaque diutius suspensos vos non tenebimus: atque simul et vos admiratione, et nos invidia, ut speramus, nisi admodum iniqua fuerit, exsolvemus. Atque meministis profecto etiam ab initio nos tale quiddam significasse. Antiquis non certe auctoritatem et fidem (id enim perniciosum) sed honorem ac reverentiam intacta et imminuta fore; tametsi possemus pro jure nostro, neque eo ipso alio quam omnium, si quid apud eos non recte inventum aut positum sit, id reprehendere aut notare. Sed res ipsa hoc non postulat, fato quodam, ut arbitramur, ad invidiam et contradictionem exstinguendam et depellandam meliore.

Audite itaque, filii, quæ jam dicemus. Nos si profiteamur nos meliora afferre quam antiqui, eandem quam antiqui viam ingressos, nulla verborum arte efficere possimus, quin inducatur quædam ingenii, vel excellentiæ vel facultatis comparatio sive contentio: non ea quidem illicita aut nova; sed impar ob virium nostrarum modum; quem eum esse satis sentimus, ut non solum antiquis, sed et vivis cedat. Cum autem (ut simpliciter apud vos loquamur) claudus in via (quod dici solet) cursorem extra viam antevertat, commutata ratio est. Atque de via (mementote) non de viribus quæstio oritur, nosque indicis non judicis partes sustinemus. Itaque aperte vale jusso omni fuco et artificio, fatemur nos in hac opinione esse, omnia omnium ætatum ingenia, si in unum coierint, eo quo nunc res geritur modo, hoc est (ut clare loquamur) ex meditatione et argumentatione, in scientiis magnos processus facere non posse. Quin neque hic finis, sed addimus insuper, quanto quis ingenio plus valet, eundem, si naturæ lucem, id est, historiam et rerum particularium evidentiam intempestive deserat, tanto in obscuriores et magis perplexos phantasiarum recessus, et quasi specus se detrudere et involvere.

Annon forte animadvertistis, filii, quanta ingeniorum et acumina et robora apud philosophos scholasticos, otio et meditationibus luxuriantes, et ob tenebras ipsas in quibus enutriti erant feroces, quales nobis telas aranearum pepererint, textura et subtilitate fili mirabiles, usus et commodi expertes. Etiam illud simul affirmamus; nostram quam ad artes adducimus rationem, et inquisitionis formam talem esse, quæ hominum ingenia et facultates, ut hæreditates Spartanas fere æquet. Nam quemadmodum ad hoc, ut linea recta aut circulus perfectus describatur, plurimum est in manus ac visus facultate, si per constantiam manus et oculorum judicium tantum res tentetur; sin per regulam admotam, aut circinum circumductum, non item; eadem ratione, et in contemplatione rerum, quæ mentis viribus solum incumbit, homo homini præstat vel maxime.

In ea autem, quam nos adhibemus, non multo major in hominum intellectu eminet inæqualitas, quam in sensu inesse solet. Quin et ab ingeniorum acumine et agilitate (ut dictum est) dum suo motu feruntur, periculum metuimus, atque in eo toti sumus, ut hominum ingeniis non plumas aut alas, sed plumbum et pondera addamus. Nullo enim modo videntur homines adhuc nosse, quam severa sit res veritatis et naturæ inquisitio; quamque parum hominum arbitrio relinquat. Neque tamen nos peregrinum quiddam, aut mysticum, aut Deum tragicum ad vos adducimus. Nil enim aliud est nostra via, nisi literata experientia, atque ars sive ratio naturam sincere interpretandi, et via vera a sensu ad intellectum. Verum annon videtis, filii, quid per hæc, quæ diximus, effectum sit? Primum, antiquis suus honos manet. Nam in iis, quæ in ingenio et meditatione posita sunt, illi mirabiles viros se præstitere; neque nobis sane eam viam ingressis longo intervallo eorum progressus æquare, ut arbitramur, vires suffecissent. Deinde, intelligitis profecto, minus quiddam esse hanc rejectionem auctorum generalem; quam si alios rejecissemus, alios probassemus. Tum enim judicium quoddam exercuissemus; cum nunc tantummodo (ut dictum est) indicium faciamus. Postremo etiam perspicitis quid nobis prorsus relinquatur; sive nos aliquid sumere, sive aliis aliquid nobis tribuere libeat. Non ingenii, non excellentiæ, non facultatis laus, sed fortuna quædam, ea magis vestra quam nostra, cum res sit potius usu fructuosa, quam inventione admirabilis. Nam uti vos fortasse miramini, quando hoc nobis in mentem venire potuerit; ita et nos vicissim miramur, quomodo idem aliis in mentem jam pridem non venerit; non ulli mortalium cordi aut curæ fuisse, ut intellectui humano auxilia et præsidia ad naturam contemplandam et experientiam digerendam compararet; sed omnia vel traditionum caligini, vel argumentorum vertigini et turbini, vel casus et experimentorum undis et ambagibus permissa esse, nec mediam quandam viam inter experientiam et dogmata aperiri potuisse ? Sed tamen mirari desinimus, cum in multis rebus videre liceat, mentem humanam tam lævam et male compositam esse, ut primo diffidat, et paulo post se contemnat: atque primo incredibile videatur, aliquid tale inveniri posse; postquam autem inventum sit, rursus incredibile videatur id homines tam diu fugere potuisse: sed ut quod res est proferamus; huic rei de qua nunc agimus impedimento fuit non tam rei obscuritas aut difficultas, quam superbia humana, cui natura ipsa magna ex parte eaque potiore sordescit: quæque homines eo dementiæ provehit, ut spiritus proprios, non spiritum naturæ consulant; ac si artes facerent, non invenirent.

Atque, filii, inter istam vestram tanquam per statuas antiquorum deambulationem, fieri potest ut aliquam partem porticus notaveritis velo esse discretam. Ea sunt penetralia antiquitatis ante doctrinam Græcorum. Sed quid me vocatis ad ea tempora, quorum et res et rerum vestigia aufugerunt? Annon antiquitas illa instar famæ est, quæ caput inter nubila condit et fabulas narrat, facta et infecta simul canens ? Atque satis scio, si minus sincera fide agere vellem, non difficile foret hominibus persua

| dere, apud antiquos sapientes, diu ante Græcorum tempora, scientias et philosophiam majore virtute, licet majore etiam fortasse silentio, floruisse, idque solennius mihi foret ea quæ jam afferuntur ad illa referre, ut novi homines solent, qui nobilitatem alicujus veteris prosapiæ per genealogiarum rumores et conjecturas sibi affingunt.

Verum nobis stat sententia, rerum evidentia fretis, omnem imposturæ conditionem, quantumvis sit licet bella et commoda, recusare. Itaque judicium nostrum de illis seculis non interponimus; illud obiter dicimus, licet poëtarum fabulæ versatilis materiæ sint, tamen nos non multum arcani aut mysterii hujusmodi narrationibus subesse haud cunctanter pronuntiassemus; si ab iis inventæ a quibus traditæ sunt; quod nos secus esse existimamus: pleræque enim traduntur tanquam prius creditæ et cognitæ, non tanquam novæ ac tunc primo oblatæ : quæ res earum existimationem apud nos auxit, ac si essent reliquiæ quædam sacræ temporum meliorum. Verum utcunque ea res se habet, non plus interesse putamus, (ad id quod agitur,) utrum quæ jam proponuntur, aut illis fortasse majora, antiquis etiam innotuerint; quam hominibus curæ esse debeat, utrum novus orbis fuerit insula illa Atlantis, et veteri mundo cognita, an nunc primum reperta, rerum enim inventio a naturæ luce petenda, non e vetustatis tenebris repetenda est.

Jam vero, filii, etiam sponte, non fortasse interpellati, ab expectatione vestra de philosophia chemistarum opinionem subjungemus. Etenim illa vestra philosophia, disputationibus potens, operibus invalida, artis chemicæ nonnullam existimationem apud quosdam peperit. Atque sane quod ad practicam chemistarum attinet, fabulam illam in eam competere existimamus, de sene, qui filiis suis aurum in vinea defossum (nec se satis scire quo loco) legaverit: unde illos protinus ad vineam fodiendam incubuisse; atque auri quidem nihil repertum, sed vindemiam ea cultura factam fuisse uberiorem: simili modo et chemiæ filii, dum aurum (sive vere, sive secus) in naturæ arvo abditum et quasi defossum, laboriose, eruere conantur: multa moliendo et tentando, magno proventui hominibus et utilitati fuere, et compluribus inventis non contemnendis vitam et res humanas donavere.

Veruntamen speculativam eorum rem levem et minus sanam esse judicamus. Nam ut ille adolescentulus delicatus cum scalmum in littore reperisset, navem ædificare concupivit: ita et hi, arti suæ indulgentes, ex paucis fornacis experimentis philosophiam condere aggressi sunt. Atque hoc genus theoriarum et sæpius et manifestius vanitatis coarguitur quam illud alterum: quod certe magis sobrium et magis tectum est; nam philosophia vulgaris omnia percurrens, et nonnihil fere de singulis degustans, se apud maximam hominum partem optime tuetur. Qui autem ex paucis, quibus ipse maxime insuevit, reliqua comminiscitur, is et re ipsa errat magis, et apud alios levior est; atque ex hoc genere philosophiam chemicam esse censemus.

Certe illa opinionis fabrica, quæ eorum philosophiæ basis est, esse nimirum quatuor rerum matrices sive elementa, in quibus semina rerum sive

"Infelix lolium et steriles dominantur avenæ:" sed et illo;

species foetus suos absolvunt, atque producta eorum | phia vereor ne nimis vere cecinerit poëta non solum quadriformia esse, pro differentia scilicet cujusque illo carmine; elementi: adeo ut in cœlo, aëre, aqua, terra, nulla species inveniatur, quæ non habeat in tribus reliquis conjugatum aliquod et quasi parallelum, (nam hominem etiam pantomimum effecerunt, ex omnibus conflatum, abusi elegantia vocabuli microcosmi,) hoc, inquam, commentum neminem judicio sedatum post se traxerit: quin et existimamus huic phantasticæ rerum naturalium phalangi peritum naturæ contemplatorem vix inter somnia sua locum da

[blocks in formation]

"Candida succinctam latrantibus inguina monstris." Videtur enim illa ex longinquo visa virgo, specie non indecora, sed partibus superioribus: habet enim generalia quædam non ingrata, et tanquam invitantia; cum vero ad particularia ventum sit, veluti ad uterum et partes generationis, atque ad id ut aliquid ex se edat, tum demum, loco operum et actionum, quæ contemplationis proles est digna et legitima, monstra illa invenias resonantia, et oblatrantia, et ingeniorum naufragiis famosa.

Atque hujus mali auctor imprimis Aristoteles, altrix ista vestra philosophia. Illi enim vel ludo vel gloriæ erat quæstiones minus utiles, primo subornare, deinde confodere; ut pro assertore veritatis contradictionum artifex sit. Pessimo enim et ex

Atque mentio chemistarum nos admonet, ut ali-emplo et successu scientia traditur per quæstiones quid etiam de magia naturali ea, quæ nunc hoc vocabulum solenne et fere sacrum inquinavit, dicamus : ea enim inter philosophos chemicos in honore esse consuevit. Quæ nobis in hujusmodi sermone inferior videtur, quam ut condemnetur: sed levitate ipsa effugiat. Quid enim illa ad nos, cujus dogmata plane phantasia et superstitio; opera præstigiæ et imposturæ ? nam inter innumera falsa, si quid ad effectum perducitur, hujusmodi semper est, ut sit ad novitatem et admirationem conficta, non ad usum aut accommodata aut destinata. Etenim evenit fere semper de magicis experimentis, quod poëta lascivus ludit," pars minima est ipsa puella sui ;" quemadmodum autem philosophiæ proprium est efficere, ut omnia minus quam sint admiranda videantur propter demonstrationes; ita et imposturæ non minus proprium est, ut omnia magis quam sunt admiranda videantur propter ostentationem et falsum apparatum. Atque ista tamen vanitas nescio quo modo contemnitur et recipitur: unde enim satyrion ad venerem, pulmones vulpis ad phthisim, nisi ex hac officina? Verum nimis multa de nugis; nimis sane, si, ut ineptæ, ita innoxia essent.

Resumamus orationis filum, et philosophiam, quam in manibus habemus, ex signis excutiamus; ista enim, filii, inseri oportuit ad intellectus vestri præparationem, quæ res sola nunc agitur. Duplex enim est animorum præoccupatio seu mala inclinatio ad nova, quando ea proponi contigeret: una ab insita opinione de placitis receptis, altera ab anticipatione sive præfiguratione erronea de re ipsa quæ affertur, ac si pertineret ad aliqua ex jampridem damnatis et rejectis, aut saltem ad ea quæ animus ob levitatem aut absurditatem fastidit.

Itaque jam reversi de signis dispiciamus. Atque, filii, inter signa nullum est magis certum aut nobile quam ex fructibus. Quemadmodum enim in religione cavetur, ut fides ex operibus monstretur, idem etiam ad philosophiam optime traducitur, ut vana sit quæ sterilis. Atque eo magis, si loco fructuum uvæ vel olivæ producat disputationum et contentionum carduos et spinas: de vestra autem philoso

subministratas, earumque solutiones. Qui enim bene affirmat et probat, et constituit et componit; is errores et objectiones longe summovet et veluti eminus impedit et abigit; qui autem cum singulis colluctatur, is exitum rei nullum invenit, sed disputationes serit. Quid enim opus sit ei, qui unum luminis et veritatis corpus clarum et radiosum in medio statuit, parva quædam et pallida confutationum ellychnia ad omnes errorum angulos circumferre ; solventi alia dubia, alia per ipsam illam solutionem excitanti ac veluti generanti? verum id curæ, ut videtur, præcipue fuit Aristoteli, ut homines haberent parata in singulis quæ pronunciarent, quæ responderent, et per quæ se expedirent, potius, quam quid penitus crederent, aut liquido cogitarent, aut vere scirent. Philosophia autem vestra tam bene auctorem refert, ut quæstiones, quas ille movit, illa figat et faciat æternas; ut quæri videatur, non ut veritas eruatur, sed ut disputatio alatur: adeo ut Nasica sententia illa Catonis præponderet. Neque enim illud agitur, ut, temporis progressu sublatis dubiis, tanquam hostibus a tergo, ad ulteriores provincias penetretur; sed ut perpetuæ istæ quæstiones, tanquam Carthago, militiam istam disputandi ex

erceant.

Quod vero ad operum fructum et proventum attinet; existimo ex ista philosophia, per tot annorum spatia laborata et culta, ne unum quidem experimentum adduci posse, quod ad hominum statum levandum et locupletandum spectet, et philosophiæ speculationibus vere acceptum referri possit: adeo ut brutorum animalium instinctus plura inventa pepererint, quam doctorum hominum sermones. Sane Celsus ingenue et prudenter fatetur experimenta medicinæ primo inventa fuisse, ac postea homines circa ea philosophatos esse, et causas explorasse, et assignasse; non ordine inverso evenisse, ut ex philosophia et causarum cognitione ipsa experimenta deprompta essent; neque hic finis. Non male enim merita esset philosophia ista de praetica, licet eam experimentis non auxisset; si tamen usum ejus castiorem et prudentiorem reddidisset

« VorigeDoorgaan »