Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

atque cogitet hoc quiddam esse ex pompa, et in os- | judicio sistantur, ac insuper in casu, quo adduci non tentationem compositum, itaque cupiat rem ipsam, missis ambagibus et præstructionibus, simpliciter exhiberi; certe optabilis nobis foret (si vera esset) hujusmodi insimulatio. Utinam enim tam proclive | nobis esset difficultates et impedimenta vincere, quam fastum inanem et falsum apparatum deponere. Verum hoc velimus homines existiment, nos haud inexplorato viam in tanta solitudine inire, præsertim cum argumentum hujusmodi præ manibus habeamus, quod tractandi imperitia perdere, et veluti exponere nefas sit. Itaque ex perpenso et perspecto tam rerum quam animorum statu, duriores fere aditus ad hominum mentes, quam ad res ipsas, invenimus, ac tradendi labores inveniendi laboribus haud multo leviores experimur, atque quod in intellectualibus res nova fere est, morem gerimus, et tam nostras cogitationes quam aliorum simul bajulamus. Omne enim idolum vanum arte, atque obsequio, ac debito accessu subvertitur; vi et contentione atque incursione subita et abrupta efferatur. Neque hoc ideo tantum fit, quod homines vel admiratione auctorum captivi, vel propria fiducia tumidi, vel assuetudine quadam renitentes, se æquos præbere nolint. Si quis libentissime sibi æquitatem imperare voluerit, atque omne præjudicium veluti ejuraverit, tamen et tali mentis dispositioni neutiquam propterea fidere oporteret. Nemo enim intellectui suo ex arbitrio voluntatis suæ imperat, neque philosophorum (ut prophetarum) spiritus philosophis subjecti sunt. Itaque non aliorum æquitas, aut sinceritas, aut facilitas, sed nostra propria cura atque morigeratio et insinuatio nobis præsidio esse possit. Qua in re accedit et alia quædam difficultas ex moribus nostris haud parva, quod constantissimo decreto nobis ipsi sancivimus, ut candorem nostrum et simplicitatem perpetuo retineamus, nec per vana ad vera aditum quæramus, sed ita obsequio nostro moderemur, ut tamen non per artificium aliquod vafrum, aut imposturam, aut aliquid simile imposturæ, sed tantummodo per ordinis lumen, et per novorum super saniorem partem veterum solertem insitionem, nos nostrorum votorum compotes fore speremus. Itaque eo redimus, ut hanc præmuniendi diligentiam minorem potius pro tantis difficultatibus, quam minus necessariam esse judicemus. Missa autem jam parte præparante, ad partem informantem veniemus, atque artis ipsius, quam adducimus, figuram simplicem et nudam proponemus.

possunt, quid faciendum, atque quomodo huic destitutioni vel per instrumenta, vel per graduum observationem peritam, vel per corporum proportionatorum ex sensibilibus ad insensibilia indicationes, vel per alias vias ac substitutiones, sit subveniendum. Postremo loco de historia naturali, et de modo experimentandi dicemus, qualis sit ea historia naturalis, quæ ad philosophiam condendam sufficere possit; et rursus qualis experimentatio, deficiente historia, necessario sit suscipienda: ubi etiam quædam de provocanda et figenda attentione admiscebimus. Multa enim in historia naturali atque experimentis, notitia ipsa adesse jampridem, usu abesse solent, propter vim animi apprehensivam minime excitatam. | His tribus ministratio ad sensum absolvitur. Aut enim sensui materia præbetur, aut juvamentum ; nimirum vel ubi deficit, vel ubi declinat. Materiæ, historia, et experimenta, defectui sensus substitutiones; declinationi rectificationes debentur. Ministratio ad memoriam hoc officium præstat, ut ex turba rerum particularium, et naturalis historiæ generalis acervo, particularis historia excerpatur, atque disponatur eo ordine, ut judicium in eam agere, et opus suum exercere possit. Etenim vires mentis sobrie æstimandæ, neque sperandum ut eæ in rerum infinitate discurrere possint. Manifestum autem est, memoriam tum in rerum multitudine comprehendenda incapacem et incompetentem; tum in rerum delectu, quæ ad inquisitionem aliquam definitam faciant, suggerendo imparatam atque inhabilem esse. Quod autem ad prius malum attinet, facilis est medendi ratio; unico enim remedio absolvitur; ut nulla nisi de scripto inquisitio aut inventio recipiatur. Perinde enim est ut quis interpretationem naturæ in aliquo subjecto, memoria sola nixus, complecti velit, ac si computationes ephemeridis memoriter tenere aut perficere tentet. Quinetiam satis liquet quan

In

Quæ ad intellectum perficiendum, ad interpretationem naturæ faciunt, dividuntur in tres ministrationes, ministrationem ad sensum, ministrationem ad memoriam, et ministrationem ad rationem. ministratione ad sensum tria docebimus. Primo, quomodo bona notio constituatur et eliciatur, ac quomodo testatio sensus, quæ semper est ex analogia hominis, ad analogiam mundi reducatur et rectificetur; neque enim multum sensui tribuimus in perceptione immediata, sed quatenus motum sive alterationem rei manifestat. Secundo, quomodo ea, quæ sensum effugiunt aut subtilitate totius corporis, aut partium minutiis, aut loci distantia, aut tarditate, vel etiam velocitate motus, aut familiaritate objecti, ut alias, in ordinem sensus redigantur, atque ejus

tum memoriæ et mentis discursui tribuamus, cum nec de scripto inventionem, nisi per tabulas ordinatas, probemus. De posteriore igitur magis laborandum. Atque certe postquam subjectum inquisitioni constitutum et terminatum sit, atque a corpore rerum abscissum et in confusum constiterit, (in quo habemus nonnulla, quæ utiliter præcipiamus,) ministratio ista ad memoriam tribus operis sive officiis constare videtur. Primo docebimus qualia sint ea, quæ circa subjectum datum sive propositum (discurrendo per historiam) inquiri debeant, quod est instar topicæ. Secundo, quo ordine illa disponi oporteat, et in tabulas digeri. Neque tamen ullo modo speramus veram rei venam, quæ ex analogia universi sit jam a principio, inveniri posse, ut eam partitio sequatur; sed tantum apparentem, ut res aliquo modo secetur in partes. Citius enim emerget veritas e falsitate, quam e confusione, et facilius ratio corriget partitionem, quam penetrabit massam. Tertio itaque ostendemus, quo modo et quo tempore inquisitio sit reintegranda, et chartæ sive tabulæ præcedentes in chartas novellas transportandæ, et quoties inquisitio sit repetenda. Etenim primas chartarum series vel sequelas super polos mobiles verti statuimus, et tantum probationes esse et tentamenta inquisitionis; siquidem mentem in naturam rerum jus suum persequi et obti

nere posse, nisi repetita actione, plane diffidimus. | Restant tamen, quæ huic rei serviunt, tria maximi Itaque ministratio ad memoriam tribus (ut diximus) doctrinis absolvitur; de locis inveniendi, de methodo contabulandi, et de modo instaurandi inquisitionem. Superest ministratio ad rationem, cui ministrationes duæ priores subministrant. Nullum enim per eas constituitur axioma, sed tantum notio simplex cum historia ordinata; certo verificata per ministrationem primam, atque ita repræsentata per secundam, ut tanquam in potestate nostra sit. Atque ministratio ad rationem ea maxime probari meretur, quæ rationem ad opus suum exequendum, et finem obtinendum optime juvabit. Opus autem rationis natura unicum; fine et usu geminum est. Aut enim scire et contemplari, aut agere et efficere, homini pro fine est. Itaque aut causæ expetitur cognitio et contemplatio; aut effecti potestas et copia. Quamobrem dati effectus vel naturæ in quovis subjecto causas nosse intentio est humanæ scientiæ. Atque rursus, super datam materiæ basin effectum quodvis sive naturam (inter terminos possibiles) imponere vel superinducere, intentio est humanæ præsentiæ. Atque hæ intentiones, acutius inspicienti et vere æstimanti, in idem coincidunt. Nam quod in contemplatione instar causæ est, in operatione est instar medii; scimus enim per causas, operamur per media. Et certe si media universa, quæ ad opera quælibet requiruntur, homini optato ad manum suppeterent, nil opus foret magnopere ista separatim tractare. Verum cum operatio humana in multo majores angustias compellatur, quam scientia, propter individui multiplices necessitates et inopias; adeo ut ad partem operativam requiratur sæpius non tam sapientia universalis et libera de eo quod fieri potest, quam prudentia sagax et solers ad delectum eorum quæ præsto sunt; ista tractatu felicius disjungi consentaneum est. Quare et ministrationis eandem partitionem faciemus, ut aut parti contemplativæ,atio, ex duabus rerum conditionibus ortum habet; aut activæ ministretur. Atque quod ad partem contemplativam attinet, ut verbo dicamus, in uno plane sunt omnia. Hoc ipsum non aliud est, quam ut verum constituatur axioma, sive idem copulatum; hæc enim est veritatis portio solida, cum simplex notio instar superficiei videri possit. Hoc autem axioma non elicitur aut efformatur, nisi per inductionis formam legitimam et propriam; quæ experientiam solvat et separet, atque per exclusiones et rejectiones debitas necessario concludat. Vulgaris autem inductio (a qua tamen principiorum ipsorum probationes petuntur) puerile quiddam est, et precario concludit, periculo ab instantia contradictoria exposita; adeo ut dialectici de ea nec serio cogitasse videantur, fastidientes, et ad alia properantes. Illud interim manifestum est, quæ per inductionem cujusvis generis concluduntur, simul et inveniri et judicari, nec a principiis aut mediis pendere, sed mole stare sua, neque aliunde probari. Multo magis necesse est ea, quæ ex vera inductionis forma excitantur, axiomata esse seipsis contenta, atque ipsis principiis, quæ vocantur, certiora et firmiora. Atque hoc genus inductionis illud est, quod interpretationis formulam appellare consuevimus. Itaque præ omnibus doctrinam de constitutione axiomatis et formula interpretandi diligenter et perspicue complectimur.

omnino momenti, sine quorum explicatione inquisitionis istius præscriptum, licet potestate validum, tamen usu operosum censeri possit. Ea sunt, inquisitionis ipsius continuatio, variatio, et contractio; ut nihil in arte aut abruptum, aut incongruum, aut pro humanæ vitæ brevitate longum relinquatur. Docebimus itaque primo usum axiomatum (jam per formulam inventorum) ad alia axiomata inquirenda et excitanda, quæ superiora et magis generalia sint: ut per veros et nusquam intermissos gradus scala adscensoriæ ad unitatem naturæ perveniatur. In quo tamen adjiciemus modum eadem axiomata superiora per experientias primas examinandi et verificandi, ne rursus ad conjecturas, et probabilia, atque idola prolabamur. Atque hæc est ea doctrina, quam inquisitionis continuationem appellamus. Variatio autem inquisitionis sequitur naturam diversam, aut causarum, quarum gratia inquisitio instituitur; aut rerum ipsarum, sive subjectorum, in quibus inquisitio versatur. Itaque missis causis finalibus, quæ naturalem philosophiam prorsus corruperunt, initia sumemus ab inquisitione variata sive accommodata formarum; quæ res pro desperata hucusque abjecta est, idque merito. Neque enim ulli obvenire possit tanta | facultas aut felicitas, ut ex anticipationibus et dialecticis argumentationibus alicujus rei formam eruat. Sequentur inquisitiones materiarum et efficientium. Cum autem efficientia et materias dicimus, non efficientia remota, et materias communes (qualia in disputationibus agitantur) sed efficientia propiora, et materias præparatas intelligimus. Id ne sæpins subtilitate inutili repetatur, inventionem latentis processus subtexemus. Latentem autem processum appellamus seriem et ordinem mutationis; rem scilicet ex efficientis motu et materiæ fluxu conflatam. Quæ autem secundum subjecta fit inquisitionis vari

aut ex natura simplicis et compositi, (alia enim accommodatur inquisitio ad res simplices, alia ad compositas et decompositas et perplexas,) aut ex historia copia et inopia, quæ ad inquisitionem peragendam parari possit. Ubi enim historia abundat, expedita est ratio inquisitionis; ubi tenuis est, in arcto est labor, et multifaria industria et arte opus habet. Itaque per ista, quæ jam dicta sunt tractata, variationem inquisitionis absolvi putamus. Restat inquisitionis contractio, ut non tantum in inviis via, sed et in viis compendium, et tanquam linea recta, quæ per ambages et flexus secet, ex indiciis nostris innotescat. Hoc autem (veluti et omnis ratio compendiaria) maxime in rerum delectu consistit. Duas autem invenimus veluti rerum prærogativas, quæ inquisitionis compendia plurimum faciunt; prærogativam instantiæ, et prærogativam inquisiti. Itaque docebimus primo quales sint illæ instantiæ, sive experimenta, quæ ad illuminationem præ cæteris excellant, adeo ut pauca idem, quod aliæ plures. præstent. Hoc enim et moli ipsius historiæ, et discurrendi laboribus parcit. Deinde etiam explicabimus, qualia sint ea inquisita, a quibus interpretationem auspicari oporteat, utpote quæ prædisposita sequentibus facem quandam præferunt aut ob exquisitam certitudinem in se, aut ob naturam univer

ad

Alte

cum singulis manum conserere velimus, id frustra fuerit; sublata disputationis lege, cum de principiis non consentiamus; et multo magis quod ipsas probationum et demonstrationum formas et potestates rejiciamus. Quod si (id quod solum relinqui videtur) ea, quæ nos asserimus, a sensu ipso et experientia educere et excitare connitamur; rursus eodem revolvimur; et obliti eorum, quæ de animorum præparatione dicta sunt, contrariam ingressi viam inveniamur; nam in res ipsas abrupte et directo incidamus, ad quas viam quandam aperiri et substerni, propter obfirmatas animorum præoccupationes et obsessiones, necesse esse decrevimus. Sed tamen propterea ipsi nos minime deseremus; sed aliquid comminisci et tentare, quod proposito nostro consentaneum sit, conabimur; tum signa quædam adducentes, ex quibus de philosophiis judicium fieri possit; tum interim inter ipsas philosophias, portenta errorum nonnulla, et mera animorum ludibria ad earum auctoritatem labefactandam notantes. Neque tamen nos fugit, fortius hujusmodi errorum aëra figi, quam ut eis per saturam derogetur; præsertim cum viris doctis non sit nova aut incognita ea confidentiæ et jactantiæ species, quæ opiniones abjecit, non frangit. Sed nec nos aliquid levius aut inferius, quam pro rei, quæ agitur, majestate afferemus, neque ex hoc genere redargutionis prorsus fidem facere, sed tantum patientiam et æquanimitatem, idque in ingeniis tantum altioribus et firmioribus, conciliare speramus. Neque enim quispiam ex isto assiduo et perpetuo errorum contubernio ita se recipere potest, et ad nostra cum tanta benevolentia et animi magnitudine accedere, ut non cupiat habere interim quæ de veteribus et receptis cogitet et opinetur. Sane in tabellis non alia inscripseris nisi priora deleveris; in mente ægre priora deleveris, nisi alia inscripseris.

salem, aut ob necessitatem ad probationes mechani- | summovere necesse sit; et si propius accedere, et cas. Atque hic ministrationi, quæ ad contemplativam partem spectat, finem imponimus. Activam autem partem ac ejus ministrationem triplici doctrina claudemus, si prius duo monita ad aperiendas hominum mentes præmittamus. Horum primum est, in inquisitione ea, quæ fit per formulam, inter contemplativam partem activam ipsam perpetuo intercurrere. Hoc enim fert rerum natura, ut propositiones et axiomata, a magis generalibus per argumentationem dialecticam deducta et derivata ad particularia et opera, obscure admodum et incerto innuant. Quod autem ex particularibus axioma educitur, ad nova particularia, tanquam correspondentia, manifesto et constanti tramite ducat. rum hujusmodi est, ut meminerint homines in inquisitione activa necesse esse rem per scalam descensoriam (cujus usum in contemplativa sustulimus) confici. Omnis enim operatio in individuis versatur, quæ infimo loco sunt. Itaque a generalibus per gradus ad ea descendendum est. Neque rursus fieri potest, ut per axiomata simplicia ad ea perveniatur; omne enim opus atque ejus ratio ex coitione axiomatum diversorum instituitur et designatur. Itaque hæc præfati ad triplicem illam doctrinam activam veniemus; quarum prima proponit modum inquisitionis distinctum et proprium, ubi non jam causa, aut axioma, sed operis alicujus effectio ex intentione est, atque inquisitioni subjicitur. Secunda ostendit modum conficiendi tabulas practicas generales, per quas omnigenæ operum designationes facilius et promptius deducantur. Tertia subjungit modum quendam inquirendi sive inveniendi opera, imperfectum certe, sed tamen non inutilem, quo ab experimento ad experimentum procedatur absque constitutione axiomatis. Nam quemadmodum ab axiomate ad axioma, ita etiam ab experimento ad experimentum datur et aperitur quædam via ad inveniendum instabilis et lubrica, sed tamen non prorsus silentio prætermittenda. Jam igitur et practicam ministrationem quoque, quæ in distributione ultima posita est, absolvimus. Atque hæc est hujusce secundi libri aperta et brevis delineatio. Quibus explicatis, thalamum nos mentis humanæ et universi, pronuba divina bonitate, plane constituisse confidimus. Epithalamii autem votum sit, ut ex eo connubio auxilia humana, tanquam stirps heroum, quæ necessitates et miserias hominum aliqua ex parte debellent et doment, suscipiatur et deducatur. Sub finem tamen quædam de laborum consociatione et successione subjiciemus. Tunc enim demum homines vires suas noscent, cum non eadem infiniti, sed omissa alii præstabunt. Neque sane de futuris ætatibus spem abjecimus, quin exoriantur qui ista a tenuibus profecta initiis in majus provehant. Illud enim occurrit, hoc quod agitur, ob boni naturam eminentem, manifeste a Deo esse. In divinis autem operibus minima quæque principia eventum trahunt.

Atque in radargutione ipsa philosophiarum, quam paramus, nescimus fere, quo nos vertamus, cum via, quæ aliis in confutationibus patuit, nobis interclusa sit. Nam et tot et tanta se ostendunt errorum agmina, ut ea non strictim, sed confertim evertere et

Itaque huic desiderio subveniendum putavimus, atque hæc prorsus eo spectant (ut quod res est aperte eloquamur) ut volentes ducant, non ut nolentes trahant. Omnem violentiam (ut jam ab initio professi sumus) abesse volumus: atque quod Borgia facete de Caroli octavi expeditione in Italiam dixit, Gallos venisse in manibus cretam tenentes, qua diversoria notarent, non arma, quibus perrumperent. Similem quoque inventorum nostrorum et rationem et successum animo præcipimus; nimirum ut potius animos hominum capaces et idoneos seponere et subire possint, quam contra sentientibus molesta sint. Verum in hac parte, de qua jam loquimur, quæ ad redargutionem philosophiarum pertinet, feliciter sane levati sumus, casu quodam opportuno et mirabili. Nam dum hæc tractarem, intervenit amicus meus quidam ex Gallia rediens, quem cum salutassem, atque ego illum, ille me, de rebus nostris familiariter interrogassemus: Tu vero inquit, vacuis tuis ab occupationibus civilibus intervallis, aut saltem remittentibus negotiis, quid agis? Opportune, inquam, nam ne nil me agere existimes, meditor instaurationem philosophiæ, ejusmodi, quæ nihil inanis aut abstracti habeat, quæque vitæ humanæ condi

Quæ abhinc sequuntur, in priori editione tractatulum faciunt, cui titulus Redargutio Philosophiarum.

rursus moneo vos, ne eorum quæ habetis aut copiam, aut utilitatem, quasi ad magnum aliquod fastigium evecti, et votorum compotes, aut laboribus perfuncti, accipiatis. Idque sic considerate.

tiones in melius provehat. Honestum profecto opus, | credi, vos statu uti scientiarum florente et bono. Ego inquit: et quos socios habes? Ego certe, inquam, profecto nullos: quin nec quenquam habeo, quo cum familiariter de hujusmodi rebus colloqui possim, ut me saltem explicem et exacuam. Duræ, inquit, partes tuæ sunt: et statim addidit, atque tamen scito hæc aliis curæ esse. Tum ego lætatus: Guttula, inquam, me aspersisti, atque animam reddidisti. Ego enim anum quandam fatidicam non ita pridem conveni, quæ mihi nescio quid obmurmurans, vaticinata est, fœtum meum in solitudine periturum. Vis, inquit, ut tibi narrem quæ mihi in Gallia circa hujusmodi negotium evenerunt. Libentissime, inquam, atque insuper gratiam habebo.

Tum retulit se Parisiis vocatum a quodam amico suo, atque introductum in concessum virorum, qualem, inquit, vel tu videre velles; nihil enim in vita mihi accidit jucundius. Erant autem circiter quinquaginta viri, neque ex iis quisquam adolescens, sed omnes ætate provectiores, quique vultu ipso dignitatem cum probitate singuli præ se ferrent. Inter quos aiebat se cognovisse nonnullos honoribus perfunctos, atque alios ex senatu; etiam antistites sacrorum insignes, atque ex omni fere ordine eminentiore aliquos; erant etiam quidam, ut aiebat, peregrini ex diversis nationibus. Atque cum ille primo introiisset, invenit eos familiariter inter se colloquentes; sedebant tamen ordine sedilibus dispositis, ac veluti adventum alicujus expectantes.

Neque ita multo post ingressus est ad eos vir quidam, aspectus (ut ei videbatur) admodum placidi et sereni, nisi quod oris compositio erat tanquam miserantis; cui cum omnes assurrexissent, ille circumspiciens et subridens: Nunquam, inquit, existimavi potuisse fieri, ut otium omnium vestrum, cum singulos recognosco, in unum atque idem tempus coincideret; idque quomodo evenerit, satis mirari non possum. Cumque unus ex cœtu respondisset, eum ipsum hoc otium illis fecisse, cum quæ ab ipso exspectarent illi ducerent omni negotio potiora: Atque ut video, inquit, universa illa jactura ejus, quod hic consumetur, temporis, quo certe vos separati multis mortalibus profuissetis, ad meas rationes accedet. Quod si ita est, videndum profecto ne vos diutius morer: simul consedit, absque suggesto aut cathedra, sed ex æquo cum cæteris, atque hujusmodi quædam apud eum consessum verba fecit; nam aiebat, qui hæc narrabat, se illa tum excepisse, ut potuit, licet cum apud se una cum illo amico suo, qui eum introduxerat, ea recognosceret, fateretur ea longe inferiora iis, quæ tum dicta essent, visa esse. Exemplum autem orationis, quam excerperat, quod circa se habebat, proferebat. Illud ita scriptum erat. Vos certe, filii, homines estis et mortales; nec conditionis vestræ tantum pœniteat, si naturæ vestræ satis memineritis. Deus, mundi conditor et vestrum, animas vobis donavit mundi ipsius capaces, nec tamen eo ipso satiandas. Itaque fidem vestram sibi seposuit, mundum sensui attribuit: neutra autem oracula clara esse voluit, sed involuta, ut vos exerceret, quandoquidem excellentiam rerum rependeret. Atque de rebus divinis optima de vobis spero: circa humana autem, metuo vobis, ne diuturnus error vos usu ceperit. Existimo enim hoc apud vos penitus

[ocr errors]

Si in omnem illam scriptorum varietatem, qua scientiæ tument et luxuriantur, de eo quod afferunt interpelletis, et stricte, et presse examinetis, ubique reperietis ejusdem rei repetitiones infinitas: verbis, ordine, exemplis, atque illustratione, diversas; rerum summa et pondere ac vera potestate prælibatas ac plane iteratas; ut in pompa paupertas sit, et in rebus jejunis fastidium. Atque si vobiscum familiariter loqui et jocari hac de re liceat, videtur doctrina vestra cœnæ illi hospitis Chalcidensis simillima, qui cum interrogaretur unde tam varia venatio? respondit, illa omnia ex mansueto sue esse facta. Neque enim negabitis universam istam copiam nil aliud esse, quam portionem quandam philosophia Græcorum, eamque certe minime in saltu aut silvis naturæ nutritam, sed in scholis et cellis, tanquam animal domesticum saginatum. Quod si a Græcis iisque paucis abscedatis, quid tandem habent vel Romani, vel Arabes, vel nostri, quod non ab Aristotelis, Platonis, Hippocratis, Galeni, Euclidis, Ptolemæi inventis derivetur, aut in eadem recidat? Itaque videtis in sex fortasse hominum cerebellis et animulis spes et fortunas vestras sitas esse. Neque vero idcirco Deus vobis animas rationales indidit, ut suas partes (fidem scilicet vestram quæ divinis debetur) hominibus deferretis: neque sensus informationem firmam et validam attribuit, ut paucorum hominum opera, sed ut sua demum opera, cœlum et terram, contemplaremini; laudes suas celebrantes, et hymnum auctori vestro canentes, iis etiam viris, si placet (nihil enim obstat) in chorum acceptis.

Quinetiam ista ipsa doctrina, usu vestra, origine Græca, quæ tanta pompa incedit, quota pars fuit illa sapientiæ Græcorum? Ea enim varia fuit; varietas autem ut veritati non acquiescit, ita nec errorem figit, sed ad veritatem est instar iridis ad solem, quæ omnium imaginum est maxime infirma, et quasi deperdita, sed tamen imago. Verum et hanc quoque varietatem nobis extinxit (Græcus et ipse) Aristoteles: credo, ut discipuli res gestas æquaret. Atque discipuli præconium (si recte memini) tale celebratur:

"Felix terrarum prædo, non utile mundo
Editus exemplum, terras tot posse sub uno
Esse viro."-

An et magister, felix doctrinæ prædo? Acerbe illud, sed quæ sequuntur optime. Nullo enim modo ille utilis rebus humanis, qui tot egregia ingenia, tot, inquam, libera capita in servitutem redegerit. Itaque, filii, de copia vestra audistis quam arcta, quam ad paucos redacta. Divitiæ enim vestræ sunt paucorum census. De utilitate jam attendite.

Atque tandem aditum ad mentes et sensus vestros, non dicam impetrabimus (vos enim benevoli) sed struemus aut machinabimur, res siquidem difficilis? Quo fomite, qua accensione lumen nobis innatum excitabimus, idque a præstigiis luminis adventitii et infusi liberabimus? Quo modo, inquam, nos vobis dabimus, ut vos vobis reddamus? Infi

nita præjudicia facta sunt, opiniones haustæ, receptæ, sparsæ. Theologi multa e philosophia ista sua fecerunt, et speculativam quandam ab utraque doctrina coagmentatam condiderunt. Viri civiles, qui ad existimationis suæ fructum pertinere putant, ut docti habeantur, multa ubique ex eadem scriptis suis et orationibus inspergunt. Etiam voces, filii, et verba ex dictamine ejusdem philosophiæ, et secundum ejus præscripta et placita, apposite conficta sunt, adeo ut simul ac loqui didiceritis, (felicem dicam an infelicem,) hanc errorum cabalam haurire et imbibere necesse fuerit. Neque hæc tantum consensu singulorum firmata, sed et institutis academiarum, collegiorum, ordinum, fere rerumpublicarum veluti sancita est.

amus nos tanquam aliquos e plebe; et omissis rebus ipsis, ex signis quibusdam externis conjecturas capiamus. Hæc enim saltem nobis cum hominibus communia sunt.

Doctrina vestra, ut dictum est, fluxit a Græcis. Qualis natio? Nil mihi rei cum convitio est, filii; itaque quæ de ea dicta sunt ab aliis, nec repetam, nec imitabor. Tantum dico eam nationem fuisse semper ingenio præproperam, more professoriam, quæ duo sapientiæ et veritati sunt inimicissima. Nec præterire fas est verba sacerdotis Ægyptii, præsertim ad virum e Græcia excellentem prolata, ab auctore etiam nobili e Græcia relata. Is sacerdos certe verus vates fuit, cum diceret, "Vos Græci semper pueri." Annon bene divinatum est ? Verissime certe, Græcos pueros æternos esse: idque non tantum in historia, et rerum memoria, sed multo magis in rerum contemplatione. Quidni enim sit instar pueritia ea philosophia, quæ garrire et causari noverit, generare et procreare non possit: disputationibus inepta, operibus inanis? Mementote ergo (ut ait propheta) rupis ex qua excisi estis, et de natione, cujus auctoritatem sequimini, quod Græca sit, interdum cogitate.

Huic itaque jam subito renunciabitis? Idne sumus vobis auctores? Atqui ego, filii, hoc non postulo, neque hujusmodi philosophiæ vestræ fructus moror, aut eos vobis interdico, neque in solitudinem aliquam vos abripiam. Utimini philosophia, quam habetis, disputationes vestras ex ejus uberibus alite, sermones ornate, graviores apud vulgus hominum hoc ipso nomine estote. Neque enim philosophia vera ad hæc multum utilis vobis erit: non præsto est, nec in transitu capitur, nec ex prænotionibus Sequitur temporis nota, qua philosophia ista vesintellectui blanditur, non ad vulgi captum (nisi per tra nata est et prodiit. Etas erat, filii, cum illa utilitatem et opera) descendit. Servate itaque et condita fuit, fabulis vicina, historiæ egena, peregriillam alteram, et, prout commodum vobis erit, adhi- nationibus et notitia orbis parum informata aut bete: atque aliter cum natura, aliter cum populo illustrata, quæque nec antiquitatis venerationem, nec negotiamini. Nemo enim est, qui plus multo, quam temporum recentium copiam habebat, sed utraque alius quis, intelligit, quin ad minus intelligentem dignitate et prærogativa carebat. Etenim antiquis tanquam personatus sit, ut se exuat, alteri det. temporibus credere licet fuisse divinos viros, qui rum illud vos familiariter pro more nostro moneo, altiora, quam pro hominum communi conditione, sa"Habete Laidem, dummodo a Laide non habea-perent. Nostram autem ætatem, fateri necesse est, mini." Judicium sustinete, aliis vos date, non dedite; et vos melioribus servate. Atque videmur minus quiddam vobis imponere, quod hæc, quæ in manibus habetis, usu vobis et honore manebunt: ideoque æquiore animo passuri estis, eadem de veritate et utilitate in dubium vocari.

Ve

Verum etiamsi vos optime animati essetis, ut quæcunque hactenus didicistis aut credidistis, spretis opinionibus, ac etiam rationibus vestris privatis, vel hoc ipso loco deposituri sitis, modo de veritate vobis constaret; attamen hac quoque ex parte hæremus: neque habemus fere quo nos vertamus; ut fidem vobis rei tam inopinatæ et novæ faciamus. Certe disputationis lex penitus sublata est, cum de principiis nobis vobiscum non conveniat. Etiam spes ejusdem præcisa est, quia de demonstrationibus, quæ nunc in usu sunt, dubitatio injecta est, atque accusatio suscepta. Atque hoc animorum statu veritas ipsa vobis non tuto committitur. Itaque intellectus vester præparandus antequam docendus, animi sanandi antequam exercendi sunt, area denique purganda antequam inædificanda: atque ad hunc finem hoc tempore convenistis. Qua igitur industria aut commoditate hoc negotium discutiemus aut agemus? Non desperandum.

Inest profecto, filii, animæ humanæ, utcunque occupatæ et obsessæ, aliqua pars intellectus pura et veritatis hospita; estque ad eam aliqua molli clivo orbita deducens. Agite, filii, vos et ego viros doctos, si quid in hoc genere sumus, exuamus; et faci

[blocks in formation]

|

præ illa de qua loquimur (ut taceam ingeniorum et meditationum fructus et labores) etiam duorum fere mille annorum eventis et experientia, et duarum tertiarum orbis notitia auctam esse. Itaque videte quam anguste habitaverint, vel potius conclusa fuerint illius ætatis ingenia, si rem vel per tempora, vel per regiones computetis. Neque enim mille annorum historiam, quæ digna historiæ nomine sit, habebant; sed fabulas et somnia. Regionum vero tractuumque mundi quotam partem noverant, cum omnes hyperboreos, Scythas; omnes occidentales, Celtas, indistincte appellarent; nil in Africa ultra citimam Æthiopiæ partem, nil in Asia ultra Gangem, multo minus novi orbis provincias, ne per auditum sane aut fama nossent: imo et plurima climata et zonas, quibus populi infiniti spirant et degunt, tanquam inhabitabiles ab illis pronuntiatæ sint? Quinetiam peregrinationes Democriti, Platonis, Pythagoræ, non longinquæ profecto, sed potius suburbanæ, ut magnum aliquid celebrantur.

Atque experientia, filii, ut aqua, quo largior est, eo minus corrumpitur. Nostris autem temporibus (ut scitis) oceanus sinus laxavit, et novi orbes patuere, et veteris orbis extrema undique innotescunt, idque distincte ac proprie. Itaque ex ætatis et temporis natura, veluti ex nativitate et genitura philosophiæ vestræ, nil magni de ea Chaldæi prædixerint?

De hominibus videamus. Qua in re optimo fato hoc fit (neque id artificio aliquo nostro cautum est, sed

« VorigeDoorgaan »