Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Eos

dere, atque hujusmodi processum alternare; aliter | ducta est a Telesio (qui instauravit philosophiam nulla posset fieri fabrica, si per gradus insensibiles perpetuo procederetur. Quantus enim saltus (quoad explicationem materiæ) a terra et aqua ad aërem vel maxime crassum et nebulosum? Atque hæc tamen natura tam distantia corpora loco et superficie conjunguntur, sine medio aut intervallo. Nec minor saltus (quoad naturam substantialem) a regione aeris ad regionem lunæ, ingens similiter a cœlo lunæ ad cœlum stellatum. Itaque si quis continuum et contiguum acceperit non ex modo nexus, sed ex diversitate corporum connexorum, tres illas, quas diximus, regiones in limitibus suis pro contiguis tantum haberi queant. Jam vero videndum liquido et perspicue, hæc nostra de substantiis systematis theoria, quæ et qualia neget, et quæ et qualia affirmet, ut facilius teneri vel destrui possit. Negat illud vulgatum, flammam esse aërem incensum; affirmando corpora illa duo, aërem et flammam, plane esse heterogenea, instar aquæ et olei, sulphuris et mercurii. Negat vacuum illud coacervatum Gilberti inter globos sparsos, sed spatia vel aërea vel flammea natura repleri. Negat lunam esse corpus aqueum, vel densum vel solidum, sed ex natura flammea, licet lenta, et enervi, primum scilicet rudimentum et sedimentum ultimum flammæ cœlestis; cum flamma (secundum densitatem) non minus quam aër et liquores, in numeros recipiat gradus. Affirmat, flammam vere et libenter locatam figi et constare, non minus quam aërem vel aquam, nec esse rem momentaneam et successivam tantum in mole sua, per renovationem et alimentum, ut hic fit apud nos. Affirmat flammam habere naturam coitivam vel congregativam in globos, quemadmodum natura terrea, minime similem aëri et aquæ, quæ congregantur in orbibus et interstitiis globorum, sed nusquam in globos integros. Affirmat, eandem naturam flammeam in loco proprio (id est) cœlo stellato spargi glomerationibus infinitis, ita tamen ut non exuatur dualitas illa, ætheris et sideris, nec continuetur flamma in empyreum integrum. Affirmat, sidera veras flammas esse, sed actiones flammæ in cœlestibus neutiquam trahendas ad actiones flammæ nostræ, quarum pleræque per accidens tantum perfunguntur. Affirmat ætherem interstellarem et sidera habere rationes ad invicem aëris et flammæ, sed sublimatas et rectificatas. Atque de substantia thematis sive systematis universi, hujusmodi quædam occurrunt. Nunc de motibus cœlestium dicendum, cujus gratia hæc adduximus. Consentaneum videtur ut quies non tollatur e natura, secundum aliquod totum (nam de particulis nunc non est sermo). Hoc (missis argutiis dialecticis et mathematicis) ex eo maxime liquet, quod incitationes et celeritates motuum cœlestium remittant se per gradus, ut desituræ in aliquod immobile, et quod etiam cœlestia participant ex quiete secundum polos; et quod, si tollatur immobile, dissolvitur et spargitur systema. Quod si sit coacervatio quædam et massa naturæ immobilis, non videtur ulterius quærendum, quin ea sit globus terræ. Compactio enim densa et arctata materiæ inducit dispositionem erga motum torpescentem et eversam ; quemadmodum contra explicatio laxa, promptam vel habilem. Neque male intro

Parmenidis et disputationes in libro de primo fri-
gido) in naturam non certe coëssentialitas et conju-
gatio, (quod ille vult,) sed tamen affinitas et conspi-
ratio, videlicet ex altera parte, calidi, lucidi, tenuis,
et mobilis: et, ex parte opposita, frigidi, opaci,
densi, et immobilis ; ponendo sedem primæ conspira-
tionis in cœlo, secundæ in terra.
Quod si ponatur
quies et immobile, videtur etiam poni debere motus
absque termino et summe mobile, maxime in naturis
oppositis. Is motus est fere rotationis, qualis inve-
nitur in genere in cœlestibus. Agitatio enim in cir-
culo terminum non habet, et videtur manare ex
appetitu corporis, quod movet solummodo ut moveat,
et se sequatur, et proprios petat amplexus, et natu-
ram suam excitet, eaque fruatur, et propriam opera-
tionem exerceat ; cum contra, latio in recta, itinera
ria videatur, et movere ad terminum cessationis,
sive quietis, et ut aliquid assequatur, et dein motum
suum deponat. Itaque de motu isto rotationis, qui
est motus verus et perennis, et cœlestibus vulgo
putatur proprius, videndum quomodo se expediat, et
quo moderamine se incitet, et frænet, et qualia om-
nino patiatur. Quæ dum explicamus, formositatem
illam mathematicam, (ut motus reducantur ad circulos
perfectos, sive eccentricos, sive concentricos,) et
magniloquium illud, (quod terra sit respectu cœli
instar puncti, non instar quanti,) et complura alia
astronomorum inventa commentitia, ad calculos et
tabulas relegabimus. At primo motus cœlestium
dividemus: alii cosmici sunt, alii ad invicem.
dicimus cosmicos, quos cœlestia ex consensu non
cœlestium tantum, sed universitatis rerum nancis-
cuntur. Eos ad invicem, in quibus alia corpora
cœlestia ex aliis pendent. Atque vera et necessaria
est ista divisio. Terra itaque stante, (id enim nunc
nobis videtur verius,) manifestum est cœlum motu
diurno circumferri, cujus motus mensura est spatium
viginti quatuor horarum vel circiter; consequentia
autem ab oriente in occidentem; conversio super
puncta certa, (quos polos vocant,) australe et boreale.
Etenim non jactantur cœli super polos mobiles, nec
rursus alia sunt puncta quam quæ diximus. Atque
hic motus vere videtur cosmicus, atque ideo unicus,
nisi quatenus recipit et decrementa et declinationes;
secundum quæ decrementa et declinationes transver-
berat motus iste universum rerum mobilium, et per-
meat a cœlo stellato usque ad viscera et interiora
terræ ; non raptu aliquo prehensivo, aut vexativo,
sed consensu perpetuo. Atque iste motus in cœlo
stellato perfectus est et integer, tam mensura justa
temporis, quam restitutione plena loci. Quanto
autem deceditur e sublimi, tanto iste motus imper-
fectior est, respectu tarditatis, et respectu etiam
aberrationis a motu circulari. Ac primo de tarditate
dicendum separatim. Affirmamus Saturnum motu
diurno tardius moveri, quam ut circumferatur aut
restituatur ad idem punctum intra viginti quatuor
horas; sed cœlum stellatum incitatius ferri, et præ-
vertere Saturnum eo excessu, qui intra tot dies, quot
annos conficiunt triginta, universo cœli ambitui
respondeat. Similiter de reliquis planetis dicendum,
pro diversitate periodorum cujusque planetæ ; adeo
ut motus diurnus cœli stellati (in ipsa periodo,

Ut

absque respectu ad magnitudinem circuli) sit fere | pertæsi minoris spiræ, qualis subeunda foret, si polis per horam unam velocior, quam motus diurnus lunæ. magis appropinquarent; eamque jacturam motus, Si enim luna cursum suum viginti quatuor diebus veluti destructionem naturæ suæ, exhorrentes. posset expedire, tum excessus ille horæ integræ foret. cunque enim in cœlo stellato et stellæ prope polos, et Itaque motus decantatus adversitatis et renitentiæ ab stellæ circa æquinoctium, ordines et stationes suas occidente in orientem, qui attribuitur planetis tan- servant, aliæ ab aliis in ordinem redactæ, summa et quam proprius, verus non est, sed tantum per appa- æquabili constantia; planetæ nihilominus videntur rentiam, ex præcursione cœli stellati occidentem esse hujusmodi mixtæ naturæ, ut nec breviorem versus, et relictione a tergo planetarum versus orien- gyrum omnino, nec ampliorem libenter ferant. tem. Quo posito, manifestum est velocitatem istius Atque ista videntur nobis paulo meliora circa motus motus cosmici, ordine non perturbato, descendendo cœlestes, quam raptus et motuum repugnantia, et decrescere, ut quo propius quique planeta appropin- diversa politas zodiaci, et inversus ordo celeritatis, et quet ad terram, eo tardius moveat; cum recepta hujusmodi, quæ nullo modo cum natura rerum conopinio ordinem perturbet et invertat: et motum veniunt, licet pacem qualem qualem colant cum calproprium tribuendo planetis, in illud absurdum inci- culis. Neque ista non viderunt astronomi præstandat, ut planetæ, quo propinquiores sint ad terram tiores, sed arti suæ intenti, et circa perfectos circulos (quæ est sedes naturæ immobilis) eo velocius moveri inepti, et subtilitates captantes, et philosophiæ ponantur, id quod per remissionem violentiæ primi malum morigeri, naturam sequi contempserunt. mobilis, astronomi excusare nugatorie et infeliciter Verum istud sapientium arbitrium imperiosum in conantur. Quod si cui mirum videatur, tantis spa- naturam, est ipsa vulgi simplicitate et credulitate tiis, quanta sunt a cœlo stellato ad lunam, motum deterius; si quis manifesta, quia sunt manifesta, istum tam parvis partibus, minus scilicet hora uną, fastidit. Et tamen ingens est illud malum, et latisquæ est motus diurni pars vigesima quarta, decres- sime patet, ut ingenium humanum, cum par rebus cere; succurrit illud, quod singuli planetæ minores esse non possit, supra res esse malit. Jam vero circulos, quo terræ propiores sint, conficiant, et bre- inquirendum utrum motus iste unicus et simplex, in viore ambitu rotent; ut, addito decremento magnitu- circulo et spira, ab oriente in occidentem, super dinis circuli ad decrementum temporis sive periodi, polos certos australem et borealem, desinat et termotus iste insigniter decrescere cernatur. Atque minetur cum cœlo, an etiam deducatur ad inferiora ? hactenus de velocitate seorsum locuti sumus, perinde Neque enim liberum erit hujusmodi placita confin ac si planetæ positi (exempli gratia, sub æquinoctio, gere hic in proximo, qualia supponunt in cœlestibus. aut aliquo ex parallelis) anteverterentur tantum a Itaque si in his regionibus quoque reperiatur ille cœlo stellato, et ab invicem, sed tamen sub eodem motus, apparebit etiam in cœlo eum talem esse seillo circulo. Hæc enim simplex foret relictio absque cundum naturam communem sive cosmicam; qualem obliquitate. At manifestum est planetas non solum nos illam experimur. Primo itaque plane constat, impari gradu contendere, sed nec ad idem punctum illum cœli terminis non contineri. Verum hujusce circuli reverti, verum deflectere versus austrum et rei demonstrationes et evidentias in anticipatione boream, cujus deflectionis limites sunt tropici; quæ nostra de fluxu et refluxu maris plene tractavimus; deflectio nobis circulum obliquum, et diversam poli- itaque ad illam homines rejicimus; et hoc veluti tatem ejus progenuit; quemadmodum illa celeritatis posito et concesso, ad reliquos motus cœlestium inæqualitas motum illum renitentiæ. Neque vero pergemus. Eos autem non cosmicos, sed ad invicem hoc etiam commento naturæ rerum opus est, cum esse diximus. Quatuor sunt genera motuum in recipiendo lineas spirales (id quod proxime accedit cœlestibus visibilium, præter eum quem diximus ad sensum et factum) res transigatur, et ista salven- cosmicum, qui est motus diurnus per spiras intra tur. Atque (quod caput rei est) spiræ istæ nil aliud tropicos. Aut enim attolluntur stellæ altius, et rursus sunt quam defectiones a motu circulari perfecto, dimittuntur humilius, ut sint longius et propius a cujus planetæ sunt impatientes. Prout enim sub- terra: aut flectunt se et sinuant per latitudinem stantiæ degenerant puritate et explicatione, ita dege- zodiaci, excurrendo magis ad austrum, aut magis ad nerant et motus. Evenit autem, quemadmodum in boream, atque efficiendo eos, quos vocant, dracones: celeritate sublimiores planetæ feruntur velocius, aut incitatione atque etiam consecutione motus (hæc Lumiliores tardius; ita etiam ut sublimiores planetæ enim duo conjungimus) variant; gradiendo aliquando propiores conficiant spiras, quæque circulos propius celerius, aliquando tardius, aliquando in progressu, referant; humiliores vero, spiras magis disjunctas et aliquando in regressu; aliquando etiam stando et hiantes. Deceditur enim perpetuo descendendo morando, aut ad distantiam aliquam a sole magis magis ac magis, et a flore illo velocitatis, et a per- aut minus alligantur et circumscribuntur. Horum fectione motus circularis, ordine nusquam pertur- causas et naturas reddemus tantum in genere et per bato. capita: id enim hoc loco nostrum postulat institutum. Verum ad hoc ut viam præmuniamus et aperiamus, dicendum aperte quid sentiamus de quibusdam tam placitis philosophicis quam hypothesibus astronomicis, et de observationibus etiam astronomorum per varia secula, ex quibus artem suam instaurant; quæ omnia videntur nobis esse erroris et confusionis plena. Sunt itaque axiomata, sive potius placita nonnulla, quæ a philosophis accepta, et in

In eo tamen planetæ conspirant (utpote corpora multum retinentia naturæ communis, licet aliter differentia) ut habeant eosdem limites deflexionis. Neque enim Saturnus intra tropicos remeat, neque luna extra tropicos exspatiatur, (et tamen de exspatiatione stellæ Veneris non negligendum quod ab aliquibus traditum et notatum est,) sed universi planetæ, sive sublimiores, sive humiliores, postquam ad tropicos perventum est, se vertunt et retexunt,

astronomiam translata, et male credita, artem curruperunt. Simplex autem erit rejectio et judicium nostrum ; neque enim tempus refutationibus terere convenit. Horum primum est, quod omnia supra lunam inclusive sint incorruptibilia, neque novas generationes aut mutationes ullo modo patiantur: de quo alibi dictum est, quod sit superstitio et vaniloquium. Verum ex hoc fonte illud ingens malum, quod ex omni anomalia novas atque, ut putant, emendatas confingant astronomi theorias, et rebus sæpius tanquam fortuitis applicant causas æternas et invariabiles. Secundum est, quod cœlo (cum sit scilicet ex essentia quinta et minime elementari) non competant actiones illæ turbulentæ, compressionis, relaxationis, repulsionis, cessionis, et similium, quæ videntur progigni a mollitia quadam corporum et duritia, quæ habentur pro qualitatibus elementaribus. Hæc vero assertio est abnegatio insolens et licentiosa rerum et sensus. Ubicunque enim corpus naturale positum sit, ibi est antitypia quoque, idque pro modo corporis. Ubicunque vero corpora naturalia, et motus localis, ibi vel repulsio, vel cessio, vel sectio; hæc enim, quæ dicta sunt, compressio, relaxatio, repulsio, cessio, cum multis aliis, sunt passiones materiæ catholicæ ubique locorum. Attamen ex hoc fonte nobis emanavit illa multiplicatio circulorum perplexorum ad libitum, quos tamen volunt ita et consignari inter se, et alios intra alios moveri et verti, tanto lævore et lubricitate, ut nulla nihilominus sit impeditio, nulla fluctuatio; quæ omnia phantastica plane sunt et rebus insultant. Tertium est, quod singulis corporibus naturalibus singuli competant motus proprii; et si plures inveniantur motus, omnes, excepto uno, sint aliunde, et ex movente aliquo separato. Quo falsius quicquid nec excogitari potest, cum universa corpora ex multiplici rerum consensu motibus etiam pluribus prædita sint, aliis dominantibus, aliis succumbentibus, aliis etiam latentibus nisi provocentur; proprii autem rerum motus nulli sint nisi mensuræ exactæ, et modi motuum communium. Atque hinc rursus nobis prodiit primum mobile separatum, et cœli super cœlos, et inædificationes novæ continentur, ut motuum tam diversorum præstationibus sufficere possint. Quartum est, quod omnes motus cœlestium dispensentur per circulos perfectos; quod onerosum valde est, et portenta illa eccentricorum et epicyclorum nobis peperit; cum tamen, si naturam consuluissent, motus ordinatus et uniformis sit circuli perfecti; motus vero ordinatus, sed multiformis, qualis invenitur in cœlestibus compluribus, sit aliarum linearum; meritoque Gilbertus hæc deridet, quod non verisimile sit naturam confinxisse rotas, quæ, exempli gratia, in circuitu contineant milliare unum aut alterum, ad hoc ut feratur pila palmaris. Tantulæ enim magnitudinis videtur esse corpus planetæ ad eos, quos ad deferendum illud fingunt, circulos. Quintum est, quod stellæ sint partes orbis sui tanquam clavo fixæ. Hoc vero evidentissime est commentum eorum, qui mathemata, non naturam tractant, atque motum corporum tantum stupide intuentes, substantiarum omnino obliviscuntur. Ista enim fixatio, particularis est affectus rerum compactarum et consistentium, quæ firmas habent prehensiones ob

pressuras partium. Inopinabile autem prorsus est si transferatur ad mollia vel liquida. Sextum est, quod stella sit densior pars orbis sui; illæ vero neque partes sunt, neque densiores. Non enim homogenea sunt cum æthere, et gradu tantum, sed plane heterogenea, et substantia differunt; atque ea quoque substantia quoad densitatem rarior est, et magis explicata quam ætherea. Sunt et alia complura placita ejusdem vanitatis; sed hæc ad id, quod agitur, sufficient. Atque hæc de placitis philosophiæ circa cœlestia dicta sint. Quod vero ad hypotheses astronomorum attinet, inutilis fere est earum redargutio, quæ nec ipsæ pro veris asseruntur, et possint esse variæ, et inter se contrariæ, ut tamen phænomena æque salvent, et concinnent. Itaque sit cautum, si placet, inter astronomiam et philosophiam, tanquam fœdere convenienti et legitimo, ut scilicet astronomia præhabeat hypotheses, quæ maxime expeditæ sunt ad compendia computandi, philosophia eas, quæ proxime accedunt ad veritatem naturæ, atque ut astronomiæ hypotheses rei veritati non præjudicent, et philosophiæ decreta talia sint, quæ sint super phænomena astronomiæ explicabilia. Atque de hypothesibus ita esto. At de observationibus astronomicis, quæ accumulantur assidue, quæque jugiter a cœlo tanquam aquæ scaturiunt, illud omnino homines monitos volumus; ne forte de illis verum sit, quod eleganter fingitur de musca Æsopi, quæ sedens super temonem currus Olympici; "Quantum," inquit," pulverem ego excito!" Ita observatio aliqua pusilla, eaque quandoque instrumento, quandoque oculo, quandoque calculo titubans, quæque possit esse propter veram aliquam in cœlo mutationem, novos cœlos, et novas sphæras, et circulos excitat. Neque hæc eo dicimus, quod remitti debeat aliqua industria observationum et historiæ, quam omnibus modis acuendam et intendendam esse dicimus, sed tantummodo ut adhibeatur prudentia, et summa, et sedata judicii maturitas, in abjiciendis aut mutandis hypothesibus. Itaque patefacta jam via de motibus ipsis dicemus pauca et in genere. Quatuor autem genera esse diximus motuum majorum in cœlestibus. Motum per profundum cœli attollentem et demittentem; motum per latitudinem zodiaci exspatiantem ad austrum et boream; motum per consequentiam zodiaci citum, tardum, progressivum, retrogradum, statarium; et motum elongationis a sole. Neque objiciat quispiam, motum illum secundum latitudinis, sive draconum, potuisse referri ad motum illum magnum cosmicum, cum sit inclinatio alternans versus austrum et boream, quod et spiræ illæ de tropico in tropicum similiter sunt, nisi quod ille motus sit tantum spiralis, iste vero etiam sinuosus et minoribus multo intervallis. Neque enim hoc nos fugit. Sed plane non sinit constans et perpetuus motus solis in ecliptica absque latitudine et draconibus, qui tamen sol communicat cum cæteris planetis quoad spiras inter tropicos, nos in hac opinione versari. Itaque alii fontes et hujus et reliquorum trium motuum quærendi sunt. Atque hæc sunt illa, quæ circa motus cœlestium nobis videntur minus habere incommodi. Videndum vero quid negent, et quid affirment. Negant terram rotare. Negant esse in cœlestibus duos motus ab oriente in occiden

tem alterum; atque affirmant anteversionem et relictionem. Negant obliquum circulum et diversam politatem ejus; et affirmant spiras. Negant primum mobile separatum et raptum; et affirmant consensum cosmicum tanquam commune vinculum systematis. Affirmant motum diurnum inveniri non in cœlo, sed et in aëre, aquis, etiam extimis terræ, quoad verticitatem. Affirmant consecutionem et volubilitatem illam cosmicam in fluidis esse verticitatem et directionem in consistentibus, usquequo perveniatur ad immobile sincerum. Negant stellas figi tanquam nodos in tabula. Negant eccentricos, epicyclos, et hujusmodi fabricas esse reales. Affirmant motum magneticum sive congregativum vigere in astris, ex quo ignis ignem evocat et attollit. Affirmant in cœlis planetarum, corpora planetarum velocius moveri et rotare, quam reliquum cœli, in quo siti sunt, quod utique rotat, sed tardius. Affirmant ex ea inæqualitate fluctus, et undas, et reciprocationes ætheris planetarum, atque ex iis varios motus

educi. Affirmant necessitatem in planetis volvendi celerius et tardius, prout locantur in cœlo sublimius aut humilius, idque ex consensu universi. Sed simul affirmant tædium præternaturalis incitationis in planetis, et majoris et minoris circuli. Affirmant solisequium ex natura inopinosa in ignibus infirmioribus Veneris et Mercurii; cum etiam inventæ sint a Galilæo stellulæ errantes Jovis asseclæ. Ista autem nos tanquam in limine historiæ naturalis et philosophiæ stantes prospicimus, quæ quanto quis magis se immerserit in historiam naturalem, tanto fortasse probabit magis. Attamen testamur iterum nos hic teneri nolle. In his enim, ut in aliis, certi viæ nostræ sumus, certi sedis nostræ non sumus. Hæc vero interfati sumus, ne quis existimet nos vacillatione judicii, aut inopia affirmandi negativas quæstiones malle. Itaque tenebimus, quemadmodum cœlestia solent, (quando de iis sermo sit,) nobilem constantiam.

PARTIS INSTAURATIONIS SECUNDÆ

DELINEATIO ET ARGUMENTUM.

*

MEMORES autem instituti nostri, omnia perspicue proponemus, atque ordine non perturbato. Pateat itaque hujus partis destinatio et distributio. Destinatur huic parti doctrina de meliore ac perfectiore usu rationis, quam huc usque hominibus sit cognitus aut monstratus, eo consilio, ut per hoc intellectus humanus (quantum conditio mortalitatis | recipit) exaltetur, et facultate amplificetur ad naturæ obscuritatem vincendam, et interpretandam. Namque ipsi interpretationi naturæ attribuuntur libri tres; tertius, quartus, et sextus; siquidem quintus, qui ex anticipationibus est secundum usum rationis communem, ad tempus tantum sumitur, et deinceps postquam figi cœperit, atque ex usu rationis legitimo verificari, et transfertur, et commigrat in sextum. Huic vero libro secundo committitur intellectus ipse, | ejusque cura et regimen, omnisque apparatus, atque instructio ad veram rationis administrationem conducens, describitur. Atque licet nomen ipsum logicæ, sive dialecticæ, propter depravationes, apud nos ingratum fere sonet, tamen ut homines per consueta tanquam manu ducamus, est certe ars ea, quam adducimus, ex genere logicæ, quæ et ipsa (vulgaris inquam) auxilia et præsidia intellectu parat et molitur. Differt autem nostra a logica vulgari, tum aliis rebus, tum præcipue tribus; videlicet initiis inquirendi, ordine demonstrandi, atque fine et officio. Nam et inquisitionis initium altius sumit, ea subjiciendo examini, quæ logica vulgaris veluti ex fide aliena, et auctoritate cæca recipit; principia, notio

nes primas, atque ipsas informationes sensus, et ordinem demonstrandi plane invertit, propositiones et axiomata ab historia et particularibus ad generalia, per scalam adscensoriam, continenter subvehendo et excitando, non protinus ad principia, et magis generalia advolando, atque ab illis medias propositiones deducendo et derivando. Finis autem hujus scientiæ est, ut res et opera, non argumenta et rationes probabiles, inveniantur et judicentur. Quare institutum hujus libri secundi hujusmodi est. Nunc distributionem ejusdem similiter proponemus. Quemadmodum in generatione luminis requiritur, ut corpus lumen recepturum poliatur, atque deinde in debito ad lucem situ sive conversione ponatur, antequam lucis ipsius fiat immissio; prorsus ita est operandum. Primo enim mentis area æquanda, et liberanda ab eis, quæ hactenus recepta sunt; tum conversio mentis bona et congrua facienda est ad ea, quæ afferuntur; postremo menti præparatæ informatio exhibenda. Atque pars destruens triplex est, secundum triplicem naturam idolorum, quæ mentem obsident. Illa enim aut adscititia sunt, idque dupliciter; nimirum quæ immigrarunt in mentem eamque occuparunt, vel ex philosophorum placitis atque sectis; vel rursus ex perversis legibus et rationibus demonstrationum; aut ea quæ menti ipsi et substantiæ ejus inhærentia sunt atque innata. Sicut enim speculum inæquale veros rerum radios ex sectione propria immutat: ita et mens, quando a rebus per sensum patitur, in motibus suis expediendis,

In priori editione Delineationem hanc et Argumentum tione Naturæ, quem, cum nullus alius sit quam Novi Organi præcesserat tractatus, cui titulus, Indicia vera de Interpreta-præfatio, noluimus hic loci repetere.

haudquaquam optima fide, rerum naturæ suam na- | turam inserit et immiscet. Itaque primus imponitur labor, ut omnis ista militia theoriarum, quæ tantas dedit pugnas, mittatur ac relegetur. Accedit labor secundus, ut mens a pravis demonstrationum vinculis solvatur. Hunc excipit tertius, ut vis ista mentis seductoria coërceatur, atque idola innata vel evellantur, vel, si evelli non possint, ita tamen indicentur, atque pernoscantur, ut variationes restitui possint. Inutilis enim et fortasse damnosa fuerit errorum in philosophiis demolitio et destructio, si ex prava complexione mentis novi errorum surculi, et fortasse magis degeneres, pullulaverint; neque prius absistendum, quam omnis spes præcidatur, ex usu rationis communi, aut ex vulgaris logicæ præsidiis et auxiliis, philosophiæ absolvendæ, aut majorem in modum amplificandæ; ne forte errores non abjiciamus, sed permutemus. Itaque pars ista, quam destruentem appellamus, tribus redargutionibus absolvitur; redargutione philosophiarum; redargutione demonstrationum; et redargutione rationis humanæ nativa. Neque nos fugit, absque tanto motu accessiones non parvas ad scientias a nobis fieri potuisse, atque aditu fortasse ad laudem molliore. Verum nos nescii quando hæc alicui alii in mentem ventura sint, fidem nostram in integrum liberare decrevimus. Post aream mentis æquatam, sequitur ut mens ponatur in conversione bona, et veluti in adspectu benevolo ad ea quæ proponemus. Cum enim in re nova valeat ad præjudicium, non solum præoccupatio fortis opinionis veteris, verum etiam præceptio sive præfiguratio falsa rei, quæ affertur, etiam huic malo remedium adhibendum est, atque mens non tantum vindicanda, sed et præparanda. Ea præparatio nihil aliud est quam ut veræ habeantur de eo, quod adducimus, opiniones, ad tempus tantummodo, et tanquam usurariæ, donec res ipsa pernoscatur. Atque hoc in eo fere situm est, ut pravæ et sinistræ suspiciones, quales ex prænotionibus receptis (veluti ex atra bile quadam epidemica) mentes hominum subituras facile conjicimus, arceantur atque intercipiantur, quod ait ille:

"-ne qua

Occurrat facies inimica, atque omnia turbet." Primo igitur si quis ita cogitet, occulta naturæ veluti signo divino clausa manere, atque ab humana sapientia interdicto quodam separari, dabimus operam ut hæc opinio infirma atque invida tollatur, eoque rem perducemus, simplici veritate freti, ut non solum ne qua oblatret superstitio, verum etiam ut religio in partes nobis accedat. Rursus si cui hujusmodi quippiam in mentem veniat opinari, magnam illam et solicitam moram in experientia, et in materiæ et rerum particularium undis, quam hominibus imponemus, mentem veluti in Tartarum quendam confusionis dejicere, atque ab abstractæ sapientiæ serenitate et tranquillitate, ut a statu multo diviniore, submovere, docebimus atque in perpetuum, ut speramus, stabiliemus (non sine rubore, ut existimamus, omnis scholæ, quæ meditationibus inanibus atque ab omni essentia desertissimis apotheosin quandam attribuere non veretur) quantum inter divinæ mentis ideas et humanæ mentis idola intersit. Quin etiam illis,

quibus, in contemplationis amorem effusis, frequens apud nos operum mentio asperum quiddam atque ingratum et mechanicum sonat, monstrabimus quantum illi desideriis suis propriis adversentur, cum puritas contemplationum, atque substructio et inventio operum prorsus eisdem rebus nitantur, ac simul perficiantur. Adhuc si quis hæsitet, atque istam scientiarum ab integro regenerationem, ut rem sine exitu, et vastam, et quasi infinitam accipiat, ostendemus eam contra censeri debere potius errorum et vastitatis terminum et verum finitorem; atque planum faciemus, inquisitionem rerum particularium justam et plenam, demptis individuis, et gradibus rerum, et variationibus minutis, (id quod ad scientias satis est,) atque inde debito modo excitatas notiones sive ideas, rem esse multis modis magis finitam, et habilem, et comprehensibilem, et sui certam, et de eo, quod confectum est, atque eo, quod superest, gnaram, quam speculationes et meditationes abstractas, quarum revera nullus est finis, sed perpetua circulatio, volutatio, et trepidatio. Atque etiamsi quis sobrius (ut sibi videri possit) et civilis prudentia diffidentiam ad hæc transferens, existimet hæc, quæ dicimus, votis similia videri, quæque spei nimis indulgeant, revera autem ex philosophiæ statu mutato nil aliud secuturum, quam ut placita fortasse transferantur, res autem humanæ nihilo futuræ sint auctiores; huic fidem, ut putamus, faciemus, nil minus agi, quam placitum aut sectam, nostramque rationem ab iis, quæ hucusque in philosophia et scientiis præbita sunt, toto genere differre: operum autem certissimam messem sponderi, ni homines muscum sive segetem herbidam demetere præoccuparent, atque affectu puerili et conatu fallaci operum | pignora intempestive captaverint. Atque ex his, quæ diximus, pertractatis, satis cautum de præjudicio fore existimamus illius generis, quod ex prava et iniqua rei, quæ adducitur, perceptione conflatur, atque una secundam partem, quam præparantem appellamus, absolvi; postquam et ex parte religionis et ex parte contemplationis abstractæ, et ex parte prudentiæ naturalis, atque ejus comitatu, diffidentia, et sobrietate, et similibus, omnis adversa aura conticuerit, et reflare desierit. Attamen ut omnibus numeris completa adhibeatur præparatio, illud deesse videtur, ut languor ipse mentis et torpor ex rei miraculo contractus tollatur. Hæc autem mala dispositio mentis tantum per causarum indicationem aufertur: sola enim causarum cognitio miraculum rei, et stuporem mentis solverit. Itaque omnes impedimentorum malitias et molestias, quibus interclusa philosophia vera remorata est, signabimus, ut minime mirum sit humanum genus erroribus tam diuturnis implicatum, atque exercitum fuisse. In qua parte etiam illud opportune ad spem solido argumento fovendam patebit, nimirum licet vera illa naturæ interpretatio, quam molimur, merito maxime difficilis, tamen multo maximam difficultatis partem in iis subesse, quæ in potestate nostra sunt atque corrigi possunt, non in iis, quæ extra potestatem nostram sita existunt; in mente (inquam) non in rebus ipsis, aut in sensu. Quod si cui supervacua videatur accurata ista nostra, quam adhibemus ad mentes præparandas, diligentia,

« VorigeDoorgaan »