Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

responsum volumus, ethnicam jactantiam tantum- | modo istam æternitatem cœlo soli attribuere, Scripturas sacras æternitatem terræ et cœlo ex æquo. Neque enim legitur solum, "solem et lunam æternos et fideles testes in cœlo esse," sed et illud, "generationes advenire et migrare, terram autem in æternum manere." De natura autem labili et caduca utrius- | que uno simul oraculo conclusum est: " cœlum et terram pertransire; " " verbum autem Domini non pertransire." Deinde, si quis adhuc instet, negari tamen non posse, quin in ipsa superficie orbis terrarum, et partibus proximis, infinitæ fiant mutationes, in cœlo non item; huic ita occurrimus; nec nos hæc per omnia æquare, et tamen si regiones (quas vocant) superiorem et mediam aëris, pro superficie aut interiore tunica cœli accipiamus, quemadmodum spatium istud apud nos, quo animalia, plantæ, et mineralia continentur, pro superficie vel exteriore tunica terræ accipimus; et ibi quoque varias et multiformes generationes inveniri. Itaque tumultus fere omnis, et conflictus, et perturbatio in confiniis tantum cœli et terræ locum habere videtur; ut in rebus civilibus fit, in quibus illud frequenter usu venit, ut duorum regnorum fines continuis incursionibus et violentiis infestentur, dum interiores utriusque regni provinciæ diutina pace fruuntur, et bellis tantum gravioribus et rarioribus commoventur. Quod vero ad illam alteram partem heterogeneæ cœlestium attinet (prout asseritur ab Aristotele) quod calida non sint, ne forte sequatur conflagratio Heracliti, sed quod calefaciant per accidens, conterendo et diverberando aërem, nescimus quid sibi velit hujusmodi desertor experientiæ, idque contra consensum veterum. Sed in illo minime novum est, ut unum aliquid ab experientia abripiat, et statim naturæ insultet, pusillanimus simul et audax. Verum de hoc mox dicemus in quæstione, utrum astra sint veri ignes? fusius vero et accuratius in consiliis nostris circa historiam virtutum, ubi origines et cunabula calidi et frigidi tractabimus, mortalibus adhuc incognita et intacta. Atque quæstio de heterogenea cœlestium ad hunc modum proposita sit. Damnare enim sententiam Aristotelis absque comperendina tione res fortasse postulat, sed nostrum non patitur institutum.

Altera proponitur quæstio, Quale sit contentum spatiorum insterstellarium ? Illa enim aut vacua sunt, quod Gilbertus sensit, aut repleta corpore, quod sit ad astra instar aëris ad flammam; quod familiariter accedit ad sensum ; vel repleta corpore homogeneo cum ipsis astris, lucido et quodammodo empyreo, sed secundum minus, lucis scilicet non tam præfulgidæ et vibrantis: id quod sibi velle videtur recepta opinio, quod stella sit pars densior sphæræ suæ. Nihil autem officit quo minus lucidum sit diaphanum ad transmittendam lucem magis fortem. Nam acute notavit Telesius etiam aërem communem continere aliquid in se lucis, eo usus argumento, quod sint quædam animalia, quæ noctu vident, quorum scilicet visus ad tenuem hujusmodi lucem recipiendam et fovendam sit proportionatus. Nam actum lucis absque ulla luce, vel ex ipsa spiritus visivi luce interna fieri minus credibile esse. Sed et flamma ipsa diaphana conspicitur, etiam ad transmittendam

speciem corporis opaci, ut in filis lucernarum patet; multo magis ad transmittendam speciem lucis intensioris. Etiam ex flammis aliæ aliis sunt pellucidiores. Idque accidit vel ex natura corporis inflammati, vel ex copia. Nam flamma sevi aut ceræ magis luminosa est, et (si ita loqui licet) magis ignea, at flamma spiritus vini magis opaca, et tanquam aërea, præsertim si in parva sit quantitate, ut flamma seipsam non inspisset. At nos hujus rei etiam experimentum fecimus; videlicet accipientes candelam ceream, eamque in situla erigentes (situla idcirco usi metallica, ut corpus candelæ a flamma, quæ circumfundenda erat, posset muniri) situlam vero in patera, ubi erat parum spiritus vini, collocantes, tumque primo candelam, deinde spiritum vini accendentes; ubi facile erat cernere flammam candelæ coruscantem et candidam per medium flammæ spiritus vini infirmæ et vergentis ad diapha

num.

Atque pari ratione cernuntur sæpius per cœlum trabes lucidæ lucem manifestam ex se præbentes, et tenebras noctis insigniter illustrantes; per quarum corpora tamen datur conspicere astra. Attamen ista inæqualitas stellæ et ætheris interstellaris non bene definitur per tenue et densum, ut stella scilicet sit densior, æther tenuior. Nam generaliter hic apud nos flamma aëre est corpus subtilius, magis, inquam, expansum, et minus habens materiæ pro spatio quod occupat; quod etiam in cœlestibus obtinere probabile est. Durior vero est error, si stellam sphæræ partem esse intelligant veluti clavo fixam, et æthera stellæ deferens. Hoc enim fictitium quiddam est, quemadmodum et orbium contiguatio illa quæ describitur. Nam corpus stellæ in cursu suo aut æthera secat, aut ut æther ipse rotat simul æqualiter. Si enim inæqualiter rotet, etiam stellam secare æthera necesse est. Fabrica autem illa orbium contiguorum, ut concavum exterioris orbis recipiat convexum interioris, et tamen, propter lævorem utriusque, alter alterum in conversionibus suis, licet inæqualibus, non impediat, realis non est; cum perpetuum et continuum sit corpus ætheris, quemadmodum et aeris; et tamen quia magna reperiatur in utroque corpore diversitas, quatenus ad raritatem et alia, regiones ipsorum docendi gratia rectissime distinguantur. Itaque recipiatur sexta quæstio secundum hanc nostram explicationem. Sequitur quæstio altera nec ea simplex; de substantia ipsorum astrorum. Primo enim quæritur, An sint alii globi sive massæ ex materia solida et compacta, præter ipsam terram? Sana enim mente proponitur ea contemplatio in libro de facie in orbe lunæ, non esse verisimile, in dispersione materiæ naturam quicquid compacti corporis erat in unicum terræ globum conclusisse, cum tantus sit exercitus globorum ex materia rara et explicata. Huic vero cogitationi tam immoderate indulsit Gilbertus (in quo tamen habuit præcursores vel duces potius nonnullos ex antiquis) ut non solum terram et lunam, sed complures alios globos, solidos et opacos, per expansionem cœli inter globos lucentes, sparsos asserat. Neque opinio ejus hic stetit, sed et globos illos lucentes ad aspectum, nimirum solem et clarissima quæque astra, ex materia quapiam solida, licet magis splendida et æquali, constitui existimavit, lucem primitivam cum

lumine, quod ejus censetur imago, confundens, (nam et nostrum mare ex sese lucem ad distans proportionatum ejaculari censuit,) nullam autem conglobationem agnovit Gilbertus, nisi in materia solida, cujus corpora illa circumfusa rara et tenuia, effluvia quædam tantum essent, et tanquam defectiones; et deinde vacuum. Verum diligentissimi cujusque et maxime sobrii investigatoris naturæ animum perstringere posset cogitatio illa de luna, quod sit ex materią solida. Nam et lucem reverberat, nec lucem transmittit, et propriæ lucis tanquam expers est, et plena est inæqualitatis; quæ omnia solidorum sunt. Videmus enim æthera ipsum et aërem, quæ tenuia sunt corpora, solis lucem excipere, sed minime reflectere, quod luna facit. Solis vero radiorum is est vigor, ut densas admodum nubes, quæ materiæ sunt aqueæ, trajicere et penetrare possit; lunam tamen neutiquam. At lux lunæ ipsius in eclipsibus aliquibus cernitur nonnulla licet obscura; in noviluniis autem et ætatibus lunæ, nulla, præter partem irradiatam a sole. Porro, flammæ impuræ et fæculentæ (ex quo genere substantiæ Empedocles constare lunam opinatus est) sunt certe inæquales, sed tamen eæ inæqualitates non locantur, sed mobiles plerumque sunt; cum maculæ in luna constantes putentur. Accedit quoque quod maculæ illæ etiam suas subinæqualitates habere deprehendantur per specilla optica, ut jam plane multipliciter figurata reperiatur luna, et selenographia illa sive typus lunæ, quem animo agitabat Gilbertus, jam ex Galilæi et aliorum industria præsto esse videatur. Quod si luna ex materia quapiam solida constitui possit ut terræ affinis, aut fæx cœli (hujusmodi quædam jactantur) videndum rursus an illa sit in hoc genere sola. Nam et Mercurius quandoque repertus est in conjunctione solis, tanquam macula quædam, sive pusilla eclipsis. At maculæ illæ nigricantes, quæ in hemisphærio antarctico inveniuntur, suntque fixæ, non secus ac galaxia, majorem injiciunt dubitationem de globis opacis, etiam in partibus cœli sublimioribus. Nam quod illud in causa sit, quia cœlum in illis locis sit tenue et tanquam perforatum, id minus verisimile est; propterea quod hujusmodi decrementum et tanquam privatio rei visibilis ex tanta distantia | visum nostrum nullo modo percutere possit, cum etiam reliquum corpus ætheris invisibile sit, nec nisi per comparationem ad corpora stellarum cerna

tur.

Illud fortasse magis probabile foret, nigrores illos luminis imputare, quia rariores inveniuntur stellæ circa eam partem cœli, quemadmodum circa galaxiam crebriores; ut alter locus continenter luminosus videatur, alter umbrosus. Magis enim committi videntur ignes cœlestes in antarctico hemisphærio, quam in nostro; majores siquidem stellas habeat, sed pauciores, et spatia interstellaria majora. Verum ipsa traditio de maculis illis non admodum fida est, saltem non tam magna circa eam, observationem adhibita est diligentia, ut consequentiæ inde deduci adhuc debeant. Illud magis premit inquisitionem præsentem, quod possint esse plures globi opaci per æthera sparsi, qui omnino non cernuntur. Nam et luna ipsa in primis ortibus, quatenus illustratur a sole, visum sane ferit, cornu et labro illo tenui circuli extimi, in profundo autem minime, sed

[merged small][ocr errors]

|

cernitur eadem specie tanquam reliquus æther: et stellulæ illæ erraticæ circa Jovem a Galilæo (si fides constet) repertæ, merguntur ad visum nostrum in pelago illo ætheris, tanquam insulæ minores et non conspicua; similiter et illæ stellulæ, quarum glomeratio effecit galaxiam, si singulæ sparsim, non congregatæ confertim, collocatæ essent, prorsus conspectum nostrum effugerent; quemadmodum et complures aliæ, quæ noctibus serenis, præsertim per hiemem, micant; etiam nebulosæ illæ stellæ sive foramina ad præsepe jam distinctæ per specilla numerantur; quin per eadem specilla in fonte lucis omnium purissimo (solem dicimus) macularum, et opaci, et inæqualitatis scrupulus nonnullus objectus esse videtur. Quod si nihil aliud, certe gradatio ipsa inter astra cœlestia quoad lucem, a clarissimis descendens et pertingens ad obscura et caliginosa, eo rem deducit, ut fidem faciat posse esse et globos omnino opacos. Minor enim gradus esse videtur a stella nebulosa ad opacam, quam a stella clarissima ad nebulosam. Aspectus autem noster plane fallitur et circumscribitur. Quicquid enim spargitur in cœlo, neque habet magnitudinem insignem, atque etiam lucem vividam et fortem, latet, nec faciem coli mutat. Neque vero imperiti cujusquam animum percellat, si in dubium veniat utrum globi ex materia compacta pensiles sisti possint. Nam et terra ipsa in medio aëris, rei mollissimæ, circumfusi pensilis natat: et magnæ nubium aquosarum moles et grandinis congeries hærent in regionibus aëris, et inde magis dejiciuntur, quam descendunt, antequam terræ vicinitatem persentiscant. Itaque optime notavit Gilbertus, corpora gravia post longam a terra distantiam motum versus inferiora paulatim exuere, utpote qui a nullo alio corporum appetitu, quam illo coëundi et se congregandi ad terram (quæ est corporum cum iisdem connaturalium massa) ortum habet, atque intra orbem virtutis suæ terminatur. Nam quod de motu ad terræ centrum asseritur, esset profecto virtuosum genus nihili, quod tanta ad se raperet; neque corpus nisi a corpore patitur. Itaque quæstio ista de globis opacis et solidis, licet nova et ad opiniones vulgares durior recipiatur; atque una conjungatur quæstio illa vetus, nec tamen decisa, Quæ ex astris lucem promant primitivam, atque ex sese? et Quæ rursus ex illustratione solis, quarum altera consubstantialia videntur soli, altera lunæ ? Denique omnem inquisitionem de diversitate substantiæ astrorum ad invicem, quæ multifaria videtur, cum alia rutila, alia plumbea, alia candida, alia splendida, alia nebulosa manifesto et constanter cernantur, ad septimam quæstionem intelligimus referri. Altera quæstio ea est, An astra sint veri ignes? quæ tamen quæstio desiderat prudentiam quandam intelligendi. Aliud est enim dicere, astra esse veros ignes; aliud, astra (sint licet veri ignes) cunctas exercere vires atque easdem edere actiones, quas ignis communis. Neque propterea ad ignem aliquem notionalem aut phantasticum deveniendum est, qui nomen ignis retineat, proprietates abneget. Nam et noster ignis, si in tali quanto, quale est quantum astri, in æthere collocaretur, differentes daturus fuerit operationes ab iis, quæ reperiuntur hic apud nos; cum entia longe diversas nanciscantur virtutes, et ex quanto

suo et ex consitu sive collocatione sua. Etenim massæ majores, hoc est, corpora connaturalia, quæ congregantur in tali quanto, quod habeat analogiam | ad summam universi, induunt virtutes cosmicas, quæ in portionibus suis nullatenus reperiuntur. Nam oceanus, qui est aquarum congregatio maxima, fluit et refluit; at stagna et lacus, minime. Similiter universa terra pendet, portio terræ cadit. Collocatio autem entis plurimi ad omnia momenti est et in portionibus majoribus et minoribus, propter contigua et adjacentia, vel amica vel inimica. At multo majorem etiam evenire necesse est actionum diversitatem inter ignem astrorum et nostrum, quia non tantum in quanto et collocatione, sed etiam in substantia, aliquatenus varietur. Ignis enim astrorum purus, integer, et nativus; at ignis noster degener, qui tanquam Vulcanus in terram dejectus ex casu claudicat. Si quis enim advertat, habemus ignem apud nos extra locum suum, trepidum, contrariis circumfusum, indigum, et stipem alimenti, ut conservetur, emendicantem, et fugientem. At in cœlo existit ignis vere locatus, ab impetu alicujus contrarii disjunctus, constans ex se, et similibus conservatus, et proprias operationes libere et absque molestia peragens. Itaque nihil opus fuit Patritio, ut formam flammæ pyramidalem, qualis apud nos invenitur, salvaret, comminisci superiorem partum astri, quæ versus æthera vertitur, posse esse pyramidalem, licet inferior pars, quæ a nobis conspicitur, sit globosa. Nam pyramis illa flammæ per accidens est ex coactione et constrictione aëris, siquidem flamma circa fomitem suum plenior, ab inimicitia aëris sensim constringitur et effingitur in formam pyramidis. Itaque in flamma, basis flammæ lata est, vertex acutus ; in fumo, contra, inferius acutum, vertex latus, et tanquam pyramis inversa; quia aër fumum recipit, flammam comprimit. Quare consentaneum est flammam apud nos esse pyramidalem, in cœlo globosam. Similiter et flamma apud nos corpus momentaneum est, in æthere permanens et durabilis. Attamen

et apud nos flamma et ipsa manere possit in forma sua et subsistere, nisi a circumfusis perderetur, quod manifestissimum est in flammis majoribus. Omnis enim portio flammæ, in medio flammæ sita, et flamma undique circumdata, non perit, sed eadem numero manet inextincta, et cœlum rapide petens; at in lateribus laboratur atque abinde orditur extinctio. Cujus rei modus (flammæ interioris scilicet permanentia in figura globosa, et flammæ exterioris vanescentia et pyramis) in flammis bicoloribus experimento demonstrari possit. Quin etiam de ipso ardore flammæ inter cœlestem et nostram plurimum variari potest. Nam flamma cœlestis libenter et placide explicatur, tanquam in suo, at nostra tanquam in alieno compingitur et ardet et furit. nis etiam ignis constipatus, et incarceratus, fit ardentior. Enimvero et radii flammæ cœlestis postquam ad corpora densiora et magis obstinata pervenerint, et ipsi lenitatem suam deponunt, et fiunt magis adurentes. Itaque non debuit Aristoteles conflagrationem Heracliti orbi suo metuere, licet astra veros

Om

ignes statuisset. Poterit igitur ista quæstio recipi secundum hanc explicationem. Sequitur altera quæstio, An astra alantur atque etiam an augeantur,

[ocr errors]

minuantur, generentur, exstinguantur? Atque certe ex veteribus aliquis observatione quadam plebeia ali astra putavit, instar ignis, atque aquas et oceanum et humiditatem terræ depascere, atque ex vaporibus et halitibus reparari. Quæ certe opinio non videtur digna esse, ut quæstioni materiam subministret. Nam et vapores hujusmodi longe citra astrorum altitudines deficiunt. Neque illorum tanta est copia, ut et aquis et terræ per pluvias et rores reparandis, atque insuper tot et tantis globis cœlestibus reficiendis sufficere ullo modo queant; præsertim cum manifestum sit terram et oceanum humore evidenter per multa jam secula non decrescere, ut tantundem reponi videatur, quantum exsorbetur. Neque etiam ratio alimenti astris tanquam igni nostro competit. Ubi enim aliquid deperit et decedit, ibi etiam reponitur quippiam et assimilatur. Quod genus assimilationis ex tartarismis est, et ex contrariorum aut dissimilium circumfusione ortum ducit. At in astrorum mole similari et interiore nil tale evenit non magis, quam in visceribus terræ, quæ nec ipsa aluntur, sed substantiam suam servant secundum identitatem, non secundum assimilationem. Attamen de extimis oris corporum sidereorum recte datur quæstio, Utrum ea uno eodemque tenore maneant, aut æthera circumfusum deprædentur, atque etiam inficiant? Quare eo sensu de alimoniis astrorum etiam quæri poterit. De augmentis vero et diminutionibus astrorum in toto suo, recte adjungitur quæstio; licet rara admodum fuerint phænomena, quæ illi dubitationi occasionem præbere possint. Primo enim exemplum nullum, neque simile aliquid inter ea, quæ apud nos reperiuntur, huic quæstioni patrocinantur; cum globus noster terræ et aquarum non videatur suscipere, secundum totum suum, augmentationem aut diminutionem evidentem aut insignem; sed molem suam et quantum suum servare. At stellæ apparent ad aspectum nostrum interdum majore, interdum minore corpore. Verum est, sed illa majoritas et minoritas stellæ vel ad longinquitatem et ad vicinitatem refertur, ut in apogæis et perigæis planetarum, vel ad constitutionem medii. Quæ vero fit ex constitutione medii facile dignoscitur, quod non alicui certæ stellæ, sed omnibus ex æquo apparentiam mutet, ut fit noctibus hiemalibus, gelu intensiore, quando stellæ auctæ videntur magnitudine, quia vapores et parcius surgunt et fortius exprimuntur, et universum corpus aëris nonnihil condensatur, et vergit ad aqueum sive crystallinum, quod species exhibet majores. Quod si forte fuerit aliqua particularis interpositio vaporum inter aspectum nostrum et astrum certum, quæ speciem astri ampliet, (quod in sole et luna frequenter et manifesto fit, et in reliquis accidere potest,) ea apparentia nec ipsa fallere potest, quia mutatio illa magnitudinis non durat, neque sequitur astrum, nec cum corpore ejus movetur, verum astrum ab ea cito liberatur, et solitam recuperat speciem. Veruntamen quamvis ista ita se habeant, tamen cum et olim temporibus priscis, atque etiam ætate nostra, celebri et magno spectaculo magna novatio facta fuerit in stella Veneris et magnitudine et colore, atque etiam figura ; cumque mutatio, quæ astrum aliquod certum perpetuo et constanter sequitur, et cum corpore ejus cir

cumvolvi cernitur, necessario statui debeat in astro | tanquam spicula stellarum cognitarum; et nova jam

ipso, et non in medio; cumque ex observationum neglectu multa, quæ in cœlo fiunt conspicua, prætereantur et nobis pereant; istam partem quæstionis nonæ recte admitti censemus. Ejusdem generis est altera pars quæstionis, Utrum astra per longos seculorum circuitus nascantur et dissipentur? nisi quod major suppetat phænomenorum ubertas, quæ hanc quæstionem provocat, quam illam de augmentis; sed tamen in uno genere tantum. Nam quoad veteres stellas, omni seculorum memoria nec alicujus earum ortus primus notatus est, (exceptis iis, quæ Arcades de luna olim fabulati sunt,) nec aliqua ex iis desideratur. Earum vero, quæ cometæ habitæ sunt, sed forma et motu stellari, et prorsus veluti stellæ novæ, et apparitiones vidimus, atque etiam ab antiquis accepimus, et disparitiones, dum aliis hominibus tanquam consumptæ visæ sunt, aliis tanquam assumptæ, (utpote quæ ad nos devectæ tanquam in perigæis, postea ad sublimiora remearunt,) aliis vero tanquam rarescentes existimatæ sunt, atque in æthera solutæ. Verum universam quæstionem de stellis novis ad eum locum rejicimus, ubi de cometis dicemus. Superest quæstio altera, de galaxia videlicet, An galaxia sit glomeratio astrorum minimorum, aut corpus continuatum, et pars ætheris, media naturæ inter ætheream et sideream? Nam opinio illa de exhalationibus jamdiu exhalavit, non sine nota ingenii Aristotelis, qui tale aliquid confingere ausus est, rei tam constanti et fixæ imponendo naturam transitoriam et variam. Quin et finis etiam hujus quæstionis, prout a nobis proponitur, adesse jam videtur, si iis credimus, quæ Galilæus tradidit, qui confusam illam lucis speciem in astra numerata et locata digessit. Nam quod galaxia non tollit aspectum astrorum, quæ intra ipsam inveniuntur, illud certe litem non dirimit, nec rem inclinat in alterutram partem; id tantummodo fortasse abnegat, non collocari galaxiam inferius æthere stellato. Hoc enim si foret, atque insuper corpus illud continuatum galaxiæ aliquam haberet profunditatem, aspectum nostrum interceptum iri consentaneum

esset.

Si vero pari collocetur altitudine cum stellis, quæ per eam conspiciuntur, nil obstat quin stellæ spargi possint in ipsa galaxia non minus, quam in reliquo æthere. Itaque et istam quæstionem recipimus. Atque hæ sex quæstiones pertinent ad substantiam cœlestium; qualis scilicet sit substantia cœli in genere, et qualis ætheris interstellaris, et qualis galaxiæ, et qualis astrorum ipsorum, sive conferantur ad invicem, sive ad ignem nostrum, sive ad corpus proprium. At de numero, magnitudine, figura, et distantia astrorum præter phænomena ipsa et quæstiones historicas, de quibus postea dicetur, problemata philosophica fere simplicia sunt. numero scilicet sequitur quæstio altera, An is sit numerus astrorum qui videtur, quique Hipparchi diligentia notatus et descriptus est, et in globi cælestis modulum conclusus? Nam et satis frigida est ratio ea, quæ redditur innumeræ illius multitudinis stellarum occultarum et tanquam invisibilium, quæ noctibus serenis præsertim per hiemem conspici solet; ut illæ apparentiæ scilicet sint non stellæ minores, sed radiationes tantum, et micationes, et

De

tarum.

censa sunt plebecolæ cœlestis capita a Galilæo non solum in illa turma, quæ galaxiæ nomine insignitur, verum etiam inter stationes ipsas et ordines planeStellæ autem invisibiles fiunt aut propter corporis parvitatem, aut propter opacitatem, (nam tenuitatis nomen non admodum approbamus, cum flamma pura sit corpus eximiæ tenuitatis,) aut propter elongationem et distantiam. De auctario autem numeri astrorum per generationem stellarum novarum, quæstionem, ut prius, ad locum de cometis rejicimus. Quod vero ad magnitudinem astrorum attinet, ea, quæ est secundum apparentiam, magnitudo pertinet ad phænomena, vera autem ad inquisitionem philosophicam, solo illo contenta problemate duodecimo: Quæ sit vera magnitudo cujusque astri, vel mensurata, vel saltem collata? Facilius enim est inventu et demonstratu, globum lunæ esse globo terræ minorem, quam globum lunæ in ambitu tot millia passuum continere. Itaque tentandum et contendendum, ut exactæ magnitudines inveniantur; illæ si minus haberi possint, utendum comparatis. Capiuntur autem atque concluduntur magnitudines veræ vel ab eclipsibus et umbris vel ab extensionibus tam luminis quam aliarum virtutum, quas corpora quæque pro ratione magnitudinis longius aut propius ejaculantur et diffundunt; vel postremo per symmetriam universi, quæ portiones cor porum connaturalium ex necessitate quadam temperat et terminat. Minime vero standum iis, quæ ab astronomis de veris magnitudinibus astrorum tradita sunt (licet videatur esse res magnæ et accuratæ subtilitatis) satis licenter et incaute; sed exquirendæ (si quæ se ostendunt) probationes magis fidæ et sinceræ. Magnitudo vero et distantia astrorum se invicem indicant ex rationibus opticis ; quæ tamen et ipsæ excuti debent. Ista autem de vera magnitudine astrorum quæstio numero duodecima est. Sequitur quæstio altera de figura, An astra sint globi, hoc est, coacervationes materiæ in figura solida rotunda? Videntur autem ad apparentiam tres se ostendere figuræ astrorum, globosa et crinita, ut sol; globosa et angulata, ut stellæ (crines vero et anguli ad aspectum tantum referuntur, forma globosa tantum ad substantiam); globosa simpliciter, ut luna. Neque enim conspicitur stella oblonga, aut triangularis, aut quadrata, aut alterius figuræ. Atque secundum naturam videtur ut massæ rerum majores, ad conservationem sui et veriorem unionem, se congregent in globos. Decima quarta quæstio pertinet ad distantiam; Quæ sit vera distantia alicujus stellæ in profundo cœli? Nam distantiæ planetarum tam ad invicem quam cum stellis fixis laterales, sive per ambitum cœli, reguntur a motibus earum. Quemadmodum autem superius de magnitudine astrorum diximus, si exacta magnitudo et plane mensurata haberi non possit, utendum esse magnitudine comparata; idem de distantiis præcipimus; ut si exacte capi distantia non possit (exempli gratia a terra ad Saturnum, vel ad Jovem) tamen ponatur in certo Saturnum esse Jove sublimiorem. Neque enim systema cœli quoad interius, scilicet ordo planetarum quoad altitudines, omnino sine controversia est, neque quæ nunc obti

nuerunt, olim credita sunt. Atque etiam adhuc lis | auxilia huic rei comparanda sunt, quæ humana queat pendet de Mercurio et Venere, utra sit sublimior. industria comminisci. Præterea crassitudines sive Inveniuntur autem distantiæ aut ex parallaxibus, profunditates sphærarum pertinent etiam ad disaut ex eclipsibus, aut ex rationibus motuum, aut extantias. apparentiis diversis magnitudinum. Etiam alia

THEMA CELI.

stat flammea natura, antequam perventum fuerit ad corpus lunæ. Eo loco flamma extinguibile illud deponit, et se tuetur utcunque, sed tamen infirma et sine vigore est ejusmodi flamma, et parum habens radiationis, nec propria natura vivida, nec a contraria natura admodum excitata. Etiam integra non est, sed ex compositione cum substantia ætherea (qualis ibi invenitur) maculosa et interpolata. Neque in regione Mercurii admodum feliciter collocata est flamma, cum ex coadunatione sua parvum tantummodo planetam conficere potis sit, eumque cum magna et perturbata varietate et fluctu motuum, tanquam ignem fatuum laborantem et conflictantem, nec se a solis præsidiis, nisi per parva spatia, disjungi sustinentem. Atque postquam ad regionem Veneris est ventum, incipit roborari flammea natura et clarescere, et in globum bene amplum congregari; qui tamen et ipse famulatur soli, et longius ab eo recedere exhorret. In solis autem regione tanquam in solio collocatur flamma: media inter flammas planetarum, fortior etiam et vibrantior quam flammæ fixarum propter majorem antiperistasin, et intensissimam unionem. At flamma in regione Martis etiam robusta cernitur, solis vicinitatem rutilatione referens, sed jam sui juris, et quæ per integrum cœli diametrum se a sole disjungi patiatur. In regione autem Jovis flamma contentionem paulatim deponens, magis placida videtur et candida, non tam ex natura propria, (ut stella Veneris, quippe ardentior,) sed ex natura circumfusa minus irritata et exasperata; in qua regione verisimile est illud, quod reperit Galilæus, cœlum incipere stellescere, licet per stellas parvitate sua invisibiles. In Saturni autem regione rursus natura flammæ videtur nonnihil languescere et hebescere, utpote et a solis auxiliis longius remota, et a cœlo stellato in proximo exhausta. Postremo flammea et siderea natura, æthereæ naturæ victrix, cœlum dat stellatum, ex natura ætherea et siderea, (quemadmodum globus terræ ex continenti et aquis,) varie sparsis conflatum, versa tamen et subacta atque adeo assimilata substantia ætherea, ut

Cum vero tanta reperiantur undequaque incommoda, satis habendum si asseratur quippiam, quod minus durum sit. Constituemus itaque et nos thema universi, pro modo historiæ, quæ nobis hactenus cognita est, omnia integra servantes judicio nostro, postquam historia et per historiam philosophia nostra inductiva magis adulta sit. Proponemus autem primo quædam de materia cœlestium, unde motus et constructio ipsorum melius intelligi possit, postea de motu ipso (quod nunc præcipue agitur) quæ cogitata et visa nobis sunt proferemus. Videtur itaque natura rerum in dispertitione materiæ disclusisse tenuia a crassis, atque globum terræ crassis, omnia vero ab ipsa superficie terræ et aquarum ad ultima cœli usque tenuibus sive pneumaticis assignasse, tanquam geminis rerum classibus primariis, non æquis scilicet, sed convenientibus portionibus. Neque vero vel aqua in nubibus hærens, vel ventus in terra conclusus naturalem et propriam rerum collocationem confundit. Hæc vero differentia tenuis vel pneumatici, et crassi vel tangibilis, omnino primordialis est, et ea qua maxime utitur systema universi. Sumpta autem est ex rerum conditione omnium simplicissima, hoc est, copia et paucitate materiæ pro exporrectione sua. Pneumatica vero, quæ hic apud nos inveniuntur, (de iis loquimur, quæ simplicia et perfecta existunt, non composita et imperfecte mixta,) sunt plane illa duo corpora, aër et flamma. Ea vero ut corpora plane heterogenea ponenda sunt, non, ut vulgo putatur, quod flamma nil aliud sit, quam aër incensus. His vero respondent in superioribus natura ætherea et siderea, sicut et in inferioribus aqua et oleum, et magis in profundo mercurius et sulphur, et generaliter corpora cruda et pinguia, vel aliter corpora flammam exhorrentia et concipientia (sales vero compositæ naturæ sunt ex partibus crudis simul et inflammabilibus). Istæ vero duæ magnæ rerum familiæ, aërea et flammea, videndum quo fœdere universi partem longe maximam occupaverint, et quas partes habeant in systemate. In aëre terræ proximo flamma vivit tantum vitam momentaneam, et affatim perit. Post-sidereæ sit prorsus patiens et subserviens. Itaque quam autem aër cœperit esse ab effluviis terra defææcatior et bene attenuatus, natura flammæ per varios casus tentat et experitur in aëre consistere, et quandoque acquirit durationem nonnullam, non ex successione, ut apud nos, sed in identitate; quod in aliquibus cometis humilioribus ad tempus obtinet, quæ sunt mediæ fere naturæ inter flammam successivam et consistentem; non tamen figitur aut con

tres reperiuntur a terra ad fastigia cœli regiones generales, et tria tanquam tabulata, quoad naturam flammeam. Regio extinctionis flammæ; regio coadunationis flammæ; et regio dispersionis flammæ. Atque de contiguo et continuo argutari in corporibus mollibus et fluoribus, plebeium omnino foret. Illud tamen intelligendum, consuesse naturam ad spatia quædam per gradus, deinde subito per saltus proce

« VorigeDoorgaan »