Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

liquos; adeo ut plane videatur sol centri naturam | universam omnia putentur, tanquam vinculo connasustinere posse, et vices gerere in aliquibus; eo turalitatis devincta, pariter rotare, vel saltem cum propius abest, ut universi centrum constitui possit; discrepantia tali, quæ ad aspectum nostrum propter quæ Copernici assertio fuit. Veruntamen in syste- distantiam deferri non possit. Quod si terra movemate Copernici multa et magna inveniuntur incom- atur, stellæ vel stare poterunt, quod Copernico moda; nam et quod triplici motu terram oneravit, placuit, aut, quod longe magis verisimile est, et a incommodum magnum, et quod solem a cœtu plane- Gilberto introductum, illæ poterunt singulæ rotare tarum divulsit, cum quibus tot habet passiones com- super centrum suum in loco suo, absque aliquo motu munes, similiter durum; et quod tantum immobilis centri sui, quemadmodum et ipsa terra, si modo ilintroduxit in naturam, ponendo solem et stellas im- lum motum diurnum terræ ab adscititiis illis duobus mobiles præsertim corpora maxime omnium lucida motibus, quos Copernicus superaddidit, sejungas. et radiantia; et quod lunam terræ tanquam in epicy- Utrumvis autem horum si fiat, nihil prohibet, quin clo adhærere voluit; et alia nonnulla, quæ ille sumit, stellæ aliæ supra alias sint donec aspectum nostrum ejus sunt viri, qui quidvis in natura fingere, modo cal- effugiant. Quarta proponitur quæstio de nexu sive culi bene cedant, nihili putet. Quod si detur motus connexione systematis. Atque de natura et essentia terræ, magis consentaneum videatur, ut tollatur corporis vel rei, quæ æther purus censetur, et astris omnino systema, et spargantur globi secundum eos, interjacet, postea inquiremus. Nunc tantum de coquos jam nominavimus, quam ut constituatur tale hærentia systematis dicemus. Ejus rei ratio est trisystema, cujus sit centrum sol: idque consensus plex. Aut enim datur vacuum, aut contiguum, aut seculorum et antiquitatis potius arripuit et approba- continuum; itaque primo quæritur, an sit vacuum vit. Nam opinio de motu terræ nova non est, sed coacervatum in spatiis interstellaribus? Id quod ab antiquis repetita, quemadmodum diximus; at illa Gilbertus disserte posuit, atque etiam antiquorum de sole, ut sit centrum mundi, et immobile, prorsus nonnulli ex iis, qui globos spargi sine systemate nova est, (excepto uno versiculo male traducto,) et opinati sunt, innuere videntur; præsertim ii, qui primo a Copernico introducta. Sequitur tertia quæs- astrorum corpora compacta asseruere. Opinio talis tio de profunditate systematis; non ut aliqua ejus est, globos universos, tam astra, quam terram, ex mensura capiatur perfecta, sed ut in certo ponatur; materia solida et densa constare. Illos autem in an cœlum stellatum sit instar unius regionis, sive, proximo circumdari genere quodam corporum, quæ ut vulgo loquuntur, orbis; an vero stellæ fixæ quas sint ipsi globo aliquatenus connaturalia, sed tamen vocant, sint aliæ aliis sublimiores immensa quadam magis imperfecta, languida, et attenuata, quæque nil profunditate? Neque enim ullo modo fieri potest, aliud sint, quam globorum ipsorum effluvia et emanaut illæ sint paris altitudinis, si hoc intelligatur exac- tiones; qualia sunt vapores et halitus, atque adeo aër te; stellæ enim proculdubio non sunt site tanquam ipse, si conferantur terræ: hæc effluvia ad distantiam in plano, quæ habeant dimensionem quandam tantum circa unumquemque globum non magnam pertingere, in superficie, instar macularum aut bullarum; sed reliquum intervallum (quod longe amplissimum est) sunt illæ globi integri, magni atque profundi. Ita- inane esse. que cum tam disparis reperiantur esse magnitudinis, omnino necesse est, ut aliæ ex iis magis quam aliæ promineant, vel sursum versus, vel deorsum; nec fieri potest ut aut per superiora aut inferiora una conjungantur superficie. Hoc vero si fiat in partibus stellarum, temerarium plane esset asserere etiam in corpore integro stellas non esse alias aliis altiores; sed ut hoc verumsit, tamen asseri potest crassities quædam definita (licet insignis) ejus regionis, quæ vocatur sphæra sive cœlum stellatum, quæ hujusmodi prominentias et altitudinis gradus quodammodo terminet; videmus enim ex apogæis et perigæis planetarum, singulis eorum cœlis competere crassitiem notabilem, per quæ ascendant et descendant. At quæstio ista tantum eo spectat, utrum stellæ aliæ sint super alias, tanquam planeta super planetam, et quasi in diversis orbibus. Atque hæc quæstio illi alteri quæstioni de motu aut statu terræ similiter affinis est. Nam si stellæ moveantur motu diurno circa terram, quandoquidem eæ universæ pari incitatione, et uno veluti spiritu agantur, (cumque in planetis plane constet prout variatur in sublimitate et humilitate situs, ita etiam variari in celeritate et tarditate motus,) probabile est stellas, velocitate cursus pares, etiam in una regione ætheris locari, cujus licet crassities sive profunditas ponatur esse magna, tamen non sit tanta ut faciat ad discrimen incitationis sive celeritatis in motu; sed ut per eam regionem

Cui opinioni illud fidem astruere possit, quod ex tam immensa distantia corpora astrorum conspiciuntur. Si enim universum illud spatium plenum esset, præsertim corporum, quæ proculdubio raritate et densitate valde inæqualia sunt, tanta foret radiorum refractio, ut ad visum nostrum pertingere non possint; cum si longe maxima ejus spatii pars vacua sit, facilius sane perferri consentaneum est. Atque revera hæc quæstio magna ex parte pendebit ex quæstione, quam statim adducemus de substantia stellarum, An sit densa, vel tenuis et explicata? Nam si substantia earum sit solida, videbitur utique natura circa globos eorumque confinia tantummodo fere occupata esse et solicita: spatia vero interjacentia deserere, et tanquam prætermittere. Itaque non absimile vero fuerit, globos circa centrum spissiores, circa superficiem laxiores, in ambientibus et effluviis quasi deficientes, in vacuo tandem terminari. Contra, si natura astrorum sit tenuis et flammea, apparebit naturam tenuis non esse solummodo densi decrementum, sed per se potentem et primariam, non minus quam naturam solidi, eamque et in stellis ipsis, et in æthere, et in aëre vigere, ut vacuo illo coacervato non sit opus. Pendebit quoque ista quæstio de vacuo in spatiis interstellaribus ex quæstione illa, quæ pertinet ad principia naturæ, An detur vacuum. Neque tamen hoc ipsum nisi adhibita distinctione. Aliud enim est negare vacuum simpliciter, aliud negare vacuum coacervatum

Longe enim firmiores sunt eæ rationes, quæ adduci possunt ad astruendum vacuum intermistum ad laxamentum corporum, quam quæ asserunt vacuum coacervatum, sive in spatiis majoribus, Neque hoc solum vidit Hero, vir ingeniosus et mechanicus, sed etiam Leucippus et Democritus, inventores opinionis de vacuo, quam Aristoteles argutiis quibusdam obsidere et expugnare conatur; qui duo philosophi acutissimi certe et celeberrimi ita vacuum intermistum dant, ut vacuum coacervatum tollant. Ex sententia enim Democriti vacuum terminatur et circumscribitur, ut ultra certos fines non detur distractio sive divulsio corporum, non magis quam compulsio aut compactio. Licet enim in iis quæ ex Democrito habemus, hoc nunquam diserte positum sit, tamen hoc dicere videtur, cum corpora, æque ac spatia, infinita constituit; ea usus ratione aliter, (si spatium scilicet infinitum, corpora finita essent) corpora nunquam hæsura. Itaque propter co-infinitatem materiæ cum spatio necessario compingitur vacuum ad terminos certos, quæ videtur ejus fuisse opinio vera et recte intellecta, ut scilicet constituatur finis quidam explicationis sive expansionis corporum per vacuum copulatum; neque vacuum detur solitarium, aut corpore non obsessum.

Quod si non detur vacuum instar solutionis continuitatis in systemate, tamen cum tanta inveniatur in partibus et regionibus systematis corporum diversitas, ut sint tanquam alterius gentis et patriæ, oritur quæstio secunda quæ ad connexionem systematis pertineat; ea est, An æther purus sit unus perpetuus sive continuus fluor, an vero constet ex pluribus contiguis? Neque vero nostrum est de verbis argutari, sed intelligimus per contiguum, corpus quod superjacet nec miscetur: neque rursus intelligimus contignationem duram, qualem vulgus astronomorum comminiscitur, sed qualem possint recipere fluores, ac si argento vivo supernataret aqua, aquæ oleum, oleo aër. Nemini enim dubium esse potest, quin in immenso illo tractu ætheris puri sint eximiæ differentiæ quoad raritatem et densitatem, et alia non pauca ; sed utrolibet dato (id est, continuo sive contiguo) hoc fieri potest. Nam satis constat, nec in mari ipso aquam in summo et aquam in imo ejusdem esse consistentiæ et saporis; in aëre vero, inter aërem terræ conterminum, et aërem superiorem plurimum interest, et tamen unus et integer est et perpetuus fluor. Itaque deducitur quæstio ad hoc, utrum differentiæ in tractu ætheris puri se insinuent gradatim et fluxu quodam continuo; an constituantur et distribuantur ad certos et notabiles limites, ubi corpora conjunguntur, quæ non sint commiscibilia, quemadmodum apud nos aër incumbit aquæ. Enimvero simplicius contemplanti videtur totum istud purum et liquidum corpus, in quo globi terræ et astrorum, tanquam in vastissimo pelago, pendent et natant, quodque interjunctum illis globis quanto ipso et spatio, quod occupat, globorum mensuras quasi innumeris partibus superat, esse indivisa quædam res et summe unita. Verum naturam diligentius intuenti illud plane constabit, consuesse naturam ad spatia nonnulla per gradus, deinde subito per saltus procedere, atque hunc processum alternare. Aliter si quis vere introspiciat, nulla possit constitui fabrica

rerum, nulla figura organica, si per gradus insensibiles perpetuo procederetur. Itaque processus ille per gradus intermundiis competere possit, non mundo, ad cujus constructionem necesse est longe dissimilia discludi alia ab aliis, et tamen approximari. Itaque terram et aquas excipit et contingit aër, corpus longe diversum, et tamen in proximo locatum, non primo limus, deinde vapor, aut nebula, dein aër purus; sed confestim aër absque medio. In aëre vero et æthere (illa enim duo conjungimus) dispertitio maxime omnium insignis et radicalis sumi posse videtur ex natura magis aut minus susceptiva naturæ stellaris. Itaque tres secundum genera videntur esse regiones maximæ notabiles a globo terræ ad fastigia cœli; nimirum tractus aëris, tractus cœli planetarum, et tractus cœli stellati. Atque in infimo tractu natura stellaris non consistit; in medio consistit, sed coit ad globos singulos, in supremo spargit se per globos plurimos, adeo ut per summitates ejus videatur transire, quasi in empyreum integrum. Neque interim obliviscendum ejus quod paulo ante diximus, consuesse naturam processum graduatum et persultorium alternare, adeo ut regionis primæ confinia communicent cum secunda, et secundæ cum tertia. Nam et in aëre sublimiore, postquam aër cœperit esse ab effluviis terræ defæcatior, et a cœlestium magis attenuatus, tentat et experitur consistere flamma; ut in cometis humilioribus fit, qui sunt mediæ cujusdam naturæ inter naturam stellarem consistentem et evanidam ; et rursus videtur cœlum circa solem fortasse stellescere et transire incipere in naturam cœli stellati. Nam possint illæ maculæ, quæ in sole observatione certe fida et diligenti deprehensæ sunt, esse rudimenta quædam materiæ stellaris: at in cœlo Jovis etiam stellæ absolutæ et perfectæ conspiciuntur, licet, propter parvitatem, absque commoditate perspicillorum invisibiles, et rursus in summitatibus cœli stellati ex innumeris micationibus ætheris inter stellas numeratas (cujus aliæ causæ satis frigidæ reddi solent) videtur natura stellaris magis fundi et continuari. Verum de his in quæstionibus, quas mox proponemus de substantia et astrorum et cœli interstellaris, plura dicemus. Hæc enim quæ diximus, pertinent tantum ad quæstiones de nexu systematis. Superest quinta quastio de collocatione partium systematis, sive de ordine cœlorum. Atque dato quod non sit systema, sed sparguntur globi, aut dato quod sit systema, cujus sit centrum sol; aut etiamsi videant astronomi de aliquo novo systemate, tamen manet utique inquisitio, qui planeta ad alium planetam sit magis propinquus aut remotus; et similiter qui planeta magis aut minus elongetur a terra aut etiam a sole. Quod si recipiatur systema veterum, non videtur causa cur magnopere insistatur inquisitioni novæ de quatuor cœlis superioribus, stellarum fixarum scilicet, Saturni, Jovis, et Martis. Nam de eorum positura atque ordine et seculorum consensus suffragatur; nec phænomenon ullum adversatur; atque rationes motuum (unde sumitur de altitudinibus cœlorum præcipua probatio) accommodatæ sunt, et nusquam turbant. Verum de Sole, Venere, et Mercurio, et Luna etiam, secundum systema veterum dubitatum est ab antiquis; atque apud

recentiores quoque de Venere et Mercurio ambigi- | stantia cœlestium inquirit præcipue philosophia, et de

tur, uter planeta sit altero superior. Nam pro Venere ut sit superior, stat illa ratio, quod tardius nonnihil movet, et pro Mercurio quod alligatur ad distantiam propiorem a sole, unde quis asserat debere eum proxime ad solem collocari. De luna vero nemo unquam dubitavit, quin locata sit proxime ad terram, licet variatum sit de appropinquatione ejus ad solem. Neque serio contemplantem fugere debet aliud genus quæstionis, pertinens ad constitutionem systematis; hæc est, utrum planeta alter alterum per vices supergrediatur quandoque, et quandoque rursus subeat; id quod de Venere per demonstrationes quasdam non indiligentes evinci videtur, ut illa aliquando inveniatur super solem locata, aliquando subter. Atque omnino recte quæritur, utrum apogæum humilioris planetæ perigæum superioris non secet, ejusque fines subintret. Restat ultima quæstio de collocatione partium systematis, hoc est, utrum sint plura et diversa centra in systemate, et plures tanquam choreæ, cum præsertim non solum terra primi mobilis, sol (ex sententia Tychonis) secundi mobilis, verum etiam Jupiter minorum et nuperorum illorum errorum ex Galilæo centrum constituatur. Atque hæ sunt quæstiones illæ quinque, quæ de systemate ipso proponendæ videntur, an sit videlicet systema, et quod sit centrum ejus, et quanta profunditas, et qualis nexus ejus, et quis ordo in collocatione partium.

De extimis vero coli, et cœlo aliquo empyreo theses aut quæstiones non conficimus. Neque enim istarum rerum est historia, aut exstat phænomenon ullum. Itaque quæ de iis sciri possunt, ea per consecutionem tantum, ac nullatenus per inductionem sciri possunt. Erit igitur talis inquisitionis et tempus congruum, et ratio et motus quidam. De cœlis vero et spatiis immateriatis, religioni omnino standum et permittendum. Quæ enim a Platonicis, et nuper a Patritio (ut diviniores scilicet habeantur in philosophia) dicuntur non sine superstitione mani- | festa, et jactantia, et quasi mente turbata, denique ausu nimio, fructu nullo, similia Valentini iconibus et somniis; ea nos pro rebus commentitiis et levibus habemus. Nullo modo enim ferenda est moriæ apotheosis, tanquam Divi Claudii: quin pessimum est, et plane pesti et tabes intellectus, si vanis accedat veneratio.

CAPUT VII.

Sequuntur quæstiones de substantia cœlestium; qualis, videlicet, sit substantia cœlestium in genere comparata ad corpora sublunaria, et qualis substantia ætheris interstellaris comparata ad corpus stellæ ; et qualis sit substantia astrorum ipsorum comparata ad invicem, et comparata ad ignem nostrum, et in natura propria; et qualis sit substantia galaxiæ, et macularum nigrarum in hemisphærio antarctico. Tum proponitur quæstio prima, an sit heterogenea inter cœlestia et sublunaria, et qualis ea esse possit ?

ABSOLUTIS quæstionibus de systemate, pergendum ad quæstiones de substantia cœlestium. Nam de sub

|

causis motus eorum: de motu ipso vero et ejus accidentibus astronomia: de influxu et potestate utraque. Debuerat autem esse cautum inter astronomiam et philosophiam, ut astronomia præferat hypotheses, quæ maxime expeditæ ad compendia calculorum; philosophia vero quæ proxime accedunt ad veritatem naturæ. Atque insuper, ut astronomiæ hypotheses ad commoditatem suam, rei veritati nullo modo præjudicent, vicissim ut philosophiæ decreta talia sint, quæ sint super phænomena astronomiæ omnino explicabilia. At nunc contra fit, videlicet ut astronomiæ figmenta in philosophiam invecta sint, eamque corruperint; et philosophorum speculationes circa cœlestia sibi tantum placeant, et astronomiam fere deserant, cœlestia generaliter intuentes, verum ad phænomena particularia atque eorum causas nullo modo se applicantes. Itaque cum utraque scientia (qualis nunc habetur) sit res levis et perfunctoria, fortius omnino figendus est pes; ac si ista duo, quæ propter angustas hominum contemplationes, et usum professorium, per tot secula disjungi consueverunt, una atque eadem res sint, atque in unum scientiæ corpus conflata. Itaque proponitur prima ea quæstio, an substantia cœlestium sit heterogenea ad substantiam inferiorum ? Nam Aristotelis temeritas et cavillatio nobis cœlum peperit phantasticum, ex quinta essentia, experte mutationis, experte etiam caloris. Atque misso in præsenti sermone de quatuor elementis, quæ quinta essentia illa supponit, erat certe magnæ cujusdam fiduciæ, cognationem inter elementaria, quæ vocant, et cœlestia prorsus dirimere, cum duo ex elementis, aër videlicet et ignis, cum stellis et æthere tam bene conveniant, nisi quod moris erat illi viro ingenio abuti, et sibi ipsi negotium facessere, et obscuriora malle. Neque tamen dubium est quin regiones sub luna positæ et supra, una cum corporibus quæ sub iisdem spatiis continentur, multis et magnis rebus differant. Neque rursus hoc certius est, quam illud, corporibus utriusque regionis inesse complures communes inclinationes, passiones, et motus, ut, salva naturæ unitate, ista distinguere potius debeamus, quam discerpere. Quod vero attinet ad illam heterogeniæ partem, ut cœlestia ponantur æterna, inferiora corruptibilia; videtur sententia illa sub utraque parte fallere, quod nec cœlo ea competat æternitas, quam fingunt, neque terræ ea mutabilitas. Siquidem de terra vere rem reputanti, judicium minime faciendum ex illis quæ nobis sunt conspicua, cum nihil ex corporibus, quæ oculus humanus videt, erutum sit aut ejectum ex magis profundo, quam spatio fortasse trium milliarium ad plurimum; quod res nihili est, collatum ad ambitum globi terrestris universi. Itaque nihil obstat quin intima terræ pari prædita sint æternitate ac ipsum cœlum. Enimvero si terra pateretur mutationes in profundo, fieri non potest quin consequentiæ earum mutationum etiam in nostra regione, quam caleamus, majores casus parituræ fuissent, quam fieri videmus. Etenim earum, quæ nobis se dant conspiciendas, mutationum hic versus superficiem terræ fere se ostendit quasi semper simul causa aliqua manifesta desuper imposita, ex tempestatibus cœli, per imbres, fervores, et similia, ut terra ipsa ex se et vi propria

nulli admodum mutationi causam præbere videatur. | terræ-motus, ædificia, structuras aut moles, cernere Quod si concedatur (quod certe verisimile est) etiam terram ipsam non solum cœlestia in regiones aëris agere, aut frigora exspirando, aut ventos emittendo, aut hujusmodi alia; tamen et ista omnis varietas referri potest ad regiones terræ ex propinquo, in quibus plurimas evenire mutationes et vices nemo sanus negaverit. Verum fatendum omnino est, ex phænomenis terræ longe maxime penetrare in profundum terræ-motus, et, quæ ejus sunt generis, eruptiones aquarum, eructationes ignium, hiatus et abruptiones terrarum, et similia; quæ tamen ipsa videntur non insurgere ex longinquo, cum plurima ipsorum parvum aliquod spatium in superficie terræ occupare soleant. Quanto enim latius spatium in facie terræ occupat terræ-motus, sive aliud quippiam hujusmodi, tanto magis radices et origines ejus ad viscera terræ penetrare putandum est; et quanto angustius, minus. Quod si quis afferat, fieri quandoque terræ-motus, qui amplos et spatiosos regionum tractus quatiant, prorsus ita est. At illi certe raro eveniunt, suntque ex casibus majoribus. Itaque æquiparari possunt cometis sublimioribus, qui et ipsi infrequentes sunt. Neque enim id agitur, ut terræ simpliciter asseratur æternitas, sed ut illud appareat (quod initio diximus) inter cœlum et terram, quatenus ad constantiam et mutationem, non multum interesse. Neque operæ pretium est argutari de æternitate ex rationibus motus, quemadmodum enim motus circularis terminis non indiget, ita nec quies; atque æque susceptivum est æternitatis, ut densa in loco et congregatione magna connaturalitatis suæ consistant, quam ut tenuia rotent: cum partes avulsæ amborum ferantur recta. Etiam illud in argumentum sumi potest, quod terræ interiora corruptioni magis obnoxia non sint, quam ipsum cœlum; quod ibi aliquid deperire solet, ubi aliquid refici potest. Cum vero imbres, et quæ de alto decidunt, quæ faciem superiorem terræ renovant, nullo modo penetrare possint ad interiora terræ, quæ tamen ipsa stant mole sua, et quanto suo; necessario fieri, ut nihil deperdatur, quando nihil adsit quod succedat. Postremo, mutabilitas, quæ in extimis terræ deprehenditur, videtur et ipsa per accidens esse. Nam incrustatio illa parva, quæ ad milliaria pauca deorsum extendi videtur (inter quos terminos præclaræ illæ officinæ et fabricæ, plantarum nempe et mineralium, concluduntur) nullam fere reciperent varietatem, multo minus tam pulchra et elaborata artificia, nisi ea pars terræ a cœlestibus pateretur et perpetuo vellicaretur. Quod si quis existimet calorem et vim activam solis et cœlestium universæ terræ crassitudinem transverberare posse; is superstitiosus et fanaticus censeri possit; cum liquido pateat quam parvo objectu ea retundi et cohiberi possint. Atque de constantia terræ hactenus: videndum jam de mutabilitate cœlestium.

[blocks in formation]

posset; quæ parvæ festucæ rationem non exæquant ad tantam distantiam. Neque ex eo, quod cœlum interstellare diaphanum sit, et stellæ noctibus serenis eædem numero et facie cernuntur, quis facile pronunciet universum corpus ætheris limpidum, purum, et immutabile esse. Nam et aër innumeras varietates suscipit, æstus, frigoris, odorum, et omnigenæ misturæ cum vaporibus subtilioribus; neque propterea exuit diaphanum; similiter nec imagini aut faciei illi cœli credendum. Nam si magnæ illæ nubium moles, quæ cœlum interdum involvunt, et solis et astrorum conspectum tollunt a nobis, propter propinquitatem ipsarum ad visum nostrum, in superioribus cœli partibus penderent, neutiquam illæ faciem cœli sereni mutarent: nam nec ipsæ cerni possent propter distantiam, nec ullam eclipsin facere in astris, propter corporum parvitatem respectu magnitudinis astrorum. Quin et corpus ipsum lunæ, nisi qua parte lumen excipit, faciem cœli non mutat, ut si lumen illud abesset, tantum corpus nos latere plane posset. At contra liquido patet ex massis corporum, quæ mole et magnitudine spatiorum distantiam vincere, et propter materiam luminosam aut splendidam visum nostrum lacessere possint, admirandas in cœlo accidere mutationes atque insolentias. Id enim perspicitur in cometis sublimioribus, iis nimirum, qui et figuram stellæ induerunt absque coma, neque solum ex doctrina parallaxium supra lunam collocati esse probantur, sed configurationem etiam certam et constantem cum stellis fixis habuerunt, et stationes suas servarunt, neque errones fuerunt; quales ætas nostra non semel vidit; primo in Cassiopea, iterum non ita pridem in Ophiucho. Quod vero hujusmodi constantia, quæ conspicitur in cometis, fiat ob sequacitatem ad aliquod astrum, quæ Aristotelis opinio fuit, qui similem rationem esse posuit cometæ ad astrum unicum, et galaxiæ ad astra congregata (utrumque falso) id jam olim explosum est, non sine nota ingenii Aristotelis, qui levi contemplatione hujusmodi res confingere ausus est. Neque vero ista mutatio in cœlestibus circa stellas novas locum tenet solummodo in iis stellis, quæ videntur esse naturæ evanidæ, sed etiam in iis, quæ morantur. Nam et in stella illa nova Hipparchi, apparitionis mentio facta est apud veteres, disparitionis nequaquam. Etiam conspici nuper cœpit stella nova in pectore Cygni, quæ jam per duodecim annos integros duravit, ætatem cometæ (qualis habetur) longo intervallo supergressa, nec adhuc diminuta aut adornans fugam. Neque illud rursus proprium et perpetuum est, ut veteres stellæ mutationem prorsus non patiantur, sed tantum stellæ recentioris epiphaniæ, in quibus nil mirum si mutatio eveniat, cum ipsa generatio et origo ipsarum immemorialis non sit. Missa enim Arcadum fabula de prima epiphania lunæ, qua se jactant illi fuisse antiquiores, non desunt exempla in rerum memoria satis fida, cum sol per tres vices, absque incidentia eclipsis, aut interpositione nubium, aëre liquido et sereno prodiit vultu mutato per multos dies, neque tamen similiter affectus, semel luce exili, bis subfusca. Talia enim evenerunt anno DCCXC, per septemdecim dies, et temporibus Justiniani per annum dimidium,

et post mortem Julii Cæsaris per complures dies. | terra, retorqueat (videlicet quod mutationes, quæ in Atque Julianæ illius obtenebrationis manet testimonium illud insigne Virgilii:

"Ille etiam extincto miseratus Cæsare Romam, Cum caput obscura nitidum ferrugine texit, Impiaque æternam timuerunt secula noctem." Varronis vero, hominis in antiquitate peritissimi, narratio quæ invenitur apud Augustinum de stella Veneris: illam scilicet tempore Ogygis regis mutavisse colorem, magnitudinem, et figuram, dubiæ fidei esse potuit, ni simile eventum celebri spectaculo ætate nostra MDLXXVIII recurrisset. Nam tum quoque per annum integrum novatio facta est memorabilis in stella Veneris, quæ conspiciebatur magnitudine et splendore insolitis, rubedine Martem ipsum superabat, et figuram sæpius mutabat, facta quandoque triangularis, quandoque quadrangularis, etiam rotunda, ut in ipsa massa et substantia prorsus pati videretur. Quin etiam stella illa ex veteribus, quæ in coxa Caniculæ sita est, quam ipse se vidisse dicit Aristoteles, comæ nonnihil habentem, eamque comam præsertim obiter intuenti vibrantem, mutata jam videtur et comam deposuisse, cum nihil ejusmodi jam nostra ætate deprehendatur. Adde etiam quod complures mutationes cœlestium, præsertim in stellis minoribus, ex neglectu observationum facile præterlabuntur, et nobis pereunt. At promptum erit sciolo alicui ista ad vapores et dispositionem medii referre: sed mutationes, quæ corpus astri alicujus constanter et æquabiliter et diu obsidere deprehenduntur, et una cum astro circumvolvi; omnino in astro ipso, aut saltem in æthere propinquo statui debent, non in regionibus aëris inferioribus; cujus rei etiam argumentum sumitur plane validum, quod hujusmodi mutationes raro fiunt, et longis intervallis annorum; quæ autem in aëre fiunt per interpositionem vaporum, frequentius. Quod si quis judicium faciat ex ordine cœli, atque motus ipsius æquabilitate, cœlum immutabile esse, atque certitudinem illam periodorum et restitutionum sumat in æternitatis tesseram non dubiam, cum substantiæ corruptibili vix competere videatur motus constantia; is paulo attentius dispicere debuerat, istam reditionem rerum per vices, et tanquam in orbem per tempora certa, etiam hic infra apud nos reperiri in nonnullis; maxime in æstu oceani: differentiæ autem minores, quæ in cœlestibus esse possunt, ut periodis, et restitutionibus suis, aspectum nostrum et computationes nostras fugiunt. Neque magis motus ille circularis cœli in argumentum æternitatis sumi potest; quod scilicet lationis circularis non sit terminus; motus autem immortalis substantiæ immortali convenit. Nam etiam cometæ inferiores, subter lunam locati, rotant, idque ex vi propria; nisi quis forte credere malit commentum illud de alligatione ad astrum. Enimvero si placeat argumentari de æternitate cœlestium ex motu circulari, id ad universitatem coeli trahi debuit, non ad partes cœli; etenim aër, mare, terra, massis æterna, partibus caduca. Quin potius, contra, non ita bene ominari licet de æternitate cœli ex motu illo rotationis; quia ille ipse motus non est perfectus in cœlo, nec restituit se exacte in circulo integro et puro, sed cum declinationibus, sinuationibus, et spiris. Porro si quis illud, quod diximus de

[ocr errors]

ea fiunt, per accidens fieri disseruimus, eo quod terra patiatur a colo) atque asserat contrariam esse rationem cœli, cum cœlum nullo modo pati possit vicissim a terra, quandoquidem omnis emissio a terra citra cœlum desinat, ut probabile sit cœlum, ultra omnem vim inimicam sepositum, susceptivum esse æternitatis, cum a natura opposita minime concutiatur aut labefactetur; is non contemnenda quædam objicit. Neque enim ii sumus, qui Thaletis simplicitatem revereamur, qui ignes cœlestes depascere vapores e terra et oceano sublimatos, atque inde ali et refici opinatus est, (illi vero vapores recidunt fere simili quanto ac ascenderunt, neque reficiendis et terræ et globis cœlestibus ullo modo sufficiunt, neque prorsus in tam altum pervenire possint,) sed tamen utcunque terræ effluvia materiata longe infra cœlum se sistant, nihilominus, si terra sit primum frigidum, ex sententia Parmenidis et Telesii, non facile quis affirmet, aut certo, ad quam altitudinem vis illa adversatrix et rivalis cœli se insinuet seriatim et per successionem, præsertim cum tenuia naturam et impressionem frigidi et calidi imbibant, et longe perferant. Sed tamen dato quod cœlum non patiatur a terra; nil obstat, quin cœlestia a se invicem pati possent et immutari, sol nimirum a stellis, stellæ a sole, planetæ ab utrisque, universæ ab æthere circumfuso, præsertim in desinentiis globorum. Præterea videtur opinio de æternitate cœli magnas vires sumpsisse ex ipsa machina et constructione cœli, quam astronomi plurima cum satagentia introduxerunt. Cautum enim magnopere videtur ex ea ut cœlestia nil patiantur, præter simplicem rotationem, in cæteris consistant nec perturbentur. Itaque corpora astrorum in orbibus suis tanquam clavis fixa posuerunt. Singulis autem declinationibus, sublationibus, depressionibus, sinuationibus ipsorum tot circulos perfectos convenientis crassitudinis attribuerunt, circulorum eorum et concava et convexa egregie tornantes et polientes, ut in eis nil eminens, nil asperum inveniatur, sed alter inter alterum receptus, et ob lævorem exacte contiguus, et tamen labi facilis moveat placide et feliciter, quæ immortalis scilicet ingeniatio summovet omnem violentiam et perturbationem, individuas profecto corruptionis prænuntias. Nam certe si corpora tanta, qualia sunt globi astrorum, æthera secant, neque tamen perpetuo meant per easdem ætheris partes, sed per partes et tractus longe diversos, cum aliquando superna invadant, aliquando versus terram descendant, aliquando vertant se ad austrum, aliquando ad boream, periculum est proculdubio ne fiant plurimæ in cœlo impressiones, et concussiones, et reciprocationes, et fluctus, atque inde sequantur condensationes et rarefactiones corporum, quæ generationibus et alterationibus viam præstinent et præstruant. Quandoquidem vero ex rationibus physicis, atque insuper ex phænomenis ipsis plane constabit hoc posterius verum esse, atque commenta illa priora astronomorum de quibus diximus (si quis sanam mentem sumat) naturæ prorsus illudere videantur, et rerum reperiantur inania: consentaneum est, ut etiam opinio de æternitate cœles tium, quæ cum illis conjuncta est, idem subeat judicium. Quod si quis hic religionem opponat, illi

« VorigeDoorgaan »