Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

pe nulla exemplaria aliter texerentur. Porrò Epiftola poft damnatum ab Alexandro Arium eft omninò fcripta, ideoque variè excedit.

has foedas literas ipfe compofuerit. Omnia fua
pro Ario contra Alexandrum Acta per eas confir-
mavit. Erat Regii fanguinis ac eminentis Doctri-
næ Epifcopus: Quomodo igitur Laicus & Cate-
chumenus Princeps illi de Dogmaticis quæftioni-
bus non credidiffet? Verum redux ex Ægypto
Hofius Principem veriora docuit. Hinc & longè
alias illi perfuafit fcribere literas. Encyclicas con-
tra Arium ad omne Romanum Imperium literas,
de quibus Sanctus Epiphanius: Imperator Divine
Fidei ardore commotus Epiftolam bene longam, &a
Encyclicam ad omnes Romano Imperio fubditos adver
sùs Arium ac ejus Dogma fcripfit, omni fapientia ac
veritate confertam, quæ in bodiernum ufque diem
Eruditorum manibus teritur. Ejus quædam verba
fuperius adduxi, fuo loco adducam plura. Hanc
folam, non priorem Principis Epiftolam laudat
Epiphanius; Quod hanc folam fciret effe Opus
Conftantini. Aliam fprevit, & alto filentio ob-
ruit, uti figmenta Nicomedienfis Eufebii. Iftius
autoritate præter Cæfaræenfem Eufebium nemo
Antiquorum ufus eft, nifi unicus Socrates. Ean-
dem epiftolam à prudentia malè laudat Nicepho-
rus Callixtus. Per Francifcum Combefis vulgata Lib. 8.
quædam Nicænorum Actorum Portio laudat Ho- cap. 14.
fii ad Alexandrinos Legationem, atque adjungit:
Conftantinus Hofio tradit etiam literas, cùm ad Dei
Pontificem Alexandrum, tùm ad impietatis Parentem
Arium, qua petens ut Alexander clementia in Arium
uteretur, qua jubens ut is à furore defifteret, ac fen-
fum teneret Ecclefiæ. Sed & id hortabatur, ut à mu-
tua lite & contentione difcederent, quæ in multis plu-
rium malorum caufa extitiffet. Iste Auctor conatur
purgare Epiftolam. At conatur. Et ejus sensa
non plenè attigit.

Primò, quod harum Quæftionum originem re-
fundat in Alexandrum, ipfumque Ario æqualem
in crimine faciat. Secundò, quod utrique injun-
gat, ut fibi donent mutuas injurias, ac pacem
ineant. Arguit Alexandrum, quod Arium fine
fundamento damnaffet, ac damnationem ducit
frivolam. Alioquin non utrumque ad donandas
ultrò citroque injurias, fed Arium, ad Epifcopo
obediendum, ad errorem recantandum, ad pro-
fitendam pœnitentiam, ad indulgentiam fuppli-
candam fuiffet adhortatus. Tertiò Epiftola exce-
dit in hifce verbis: De rebus ejufmodi nec omninò
rogetis, nec ad rogatum refpondeatis. Tales enim
Quæftiones, quales nulla Lex aut Ecclefiafticus Ca-
non neceffariò præfcribit, fed inanis certatio diffoluti
otii proponit, licet ad ingenii acumen exercendum in-
ftituantur, tamen interiorį mentis cogitatione contine-
re debemus, neque in publicos Populi Conventus
temerè efferre, neque vulgi auribus inconfultò concre-
dere. Affirmat hafcè Quæftiones non ad neceffa-
rium Dogma, fed ad Theologicas curiofitates
fpectare, unumquemque circa ipfas poffe abunda-
circa ipfas poffe abunda-
re in fuo fenfu, ideoque Presbyterum, quod di-
verfum fenferit, ab Epifcopo non potuiffe dam-
nari. Eft horrendus lapfus. Quid enim Confub-
ftantiali Dei Verbi Divinitate fit in Chriftiana fi-
de fubftantialiùs? Eandem fœditatem continent
hæc verba: Non de fummo in Sacris Literis Præce-
pto vobis ad digladiandum oblata eft anfa, neque no-
vus quifpiam de Divina Religione introductus error,
fed unam eamdemque tenetis de fide fententiam, ita
ut facilè poffitis ad ipfum Communionis confenfum ve-
nire. Nam non eft confentaneum, ut propter veftram
imprudentiam, de adeò parvis ac exiguis rebus mutuò
concertationem, tanta Populi multitudo ad diffenfio-infanire ac blafphemare? Refpondeo illum cæpif-
nem rapiatur. Imò verò non modò non eft confenta-
neum, fed omninò nefas effe exiftimatur. Suprema
Evangelici Dogmatis Capita appellat res parvas &
exiguas. Affirmat Alexandrum & Arium, licet de
iftis difcordent,effe in fubftantiali Fide concordes.
Vult ipfos, hac inutili & modica difcordia non
obftante, redire in mutuam Communionem: In-
flictam Ario damnationem circumduci ac exfuf-
flari. Hic eft unicus fcopus univerfæ Epiftolæ.

Notanda funt hæc ejufdem verba: Non ita pridem ad Nicomedienfium civitatem adventans, extemplò iter versus Orientem maturè facere conftituebam. Ac me quidem ad vos citato gradu properantem, cum majorem itineris partem confeciffem, ut propè jam vobifcum effe viderer, Literarum iftarum Nuntius in contrariam cogitationem compulit, nè oculis ea videre cogerer, quæ nè auribus quidem tolerare me poffe, planè exiftimabam. Edicunt fequentia. Primò, quod Conftantinus iverit ad Orientem, vifitaturus Imperium. Secundò, quod pervenerit ufque Nicomediam. Tertiò, quod iftic Literas acceperit de Arianis tumultibus. Quartò, quod hos videre non poffet, ideoque illic mutarit mentem, ac iter ftiterit. Quintò, quod ad hos fedandos motus legaverit Hofium Cordubenfem Epifcopum. Exiftimo quod Nicomedienfium Antiftes Eufebius optimo Principi perfuaferit omnia hæc de Alexandro & Ario mendacia, quod veritatem detegi metuens diffuaferit Egyptium iter, quod

Quæftio eft, quò tempore Arius palàm cæperit adversùs fanctum Alexandrum, ac Deum Verbum

fe, antequam S, Athanafius in Alexandrina Ecclefiæ Clerum adfcriberetur. Lucet hoc ex Synodali fancti Patriarchæ Alexandri de damnato à fe Ario ad fanctum Sylveftrum Pontificem Relatione, quam in Literis ad Imperatorem Conftantium laudat S. Pontifex Liberius: Manent Literæ Alexandri Epifcopi olim ad Sylveftrum fanctæ memoriæ deftinatæ,quibus fignificavit ante Ordinationem Athanafii undecim tam Presbyteros, quàm etiam Diaconos, quod Arii hærefim fequerentur, de Ecclefia ejeciffe. Extat Epiftola inter Fragmenta fancti Hilarii Pictavienfis. Agit adversùm technas Eufebianæ Factionis, quæ in Mediolanenfi Synodo Athanafium, ut harum turbarum Autorem, tentavit damnare, atque ita tandem ad Nicænæ etiam Fidei efufflationem pertingere. Refpondet Athanafium, dum Arius cum affeclis damnaretur, necdum fuiffe Clericum, ideoque primis hujus blafphemiæ exordiis nullatenus potuiffe mifceri. Nec enim de Epifcopali confecratione loquitur: Affirmat hascè turbas adeò non proceffiffe ex Athanafio, ut ipfarum Autores etiam ante hujus Clericatum fuerint Synodaliter damnati per S. Alexandrum, & ad Apoftolicam Sedem relati. At verò Athanafius fuit in Clerum affumptus quarti Chris ftiani fæculi anno duodecino, aut ad fummum decimo-tertio. Etenim undecimo iftius fæculi anno Puer egit Epifcopum in Maris littore, & baptizavit Catechumenos, ipfum ad fe affumpfit Alexander,

xander, erudiri juffit in Clerum, & haud ita diu | poft totondit, ac adfcripfit in fuam familiam. Eodem undecimo anno Alexander eft factus Epifcopus. Ergò Arius ftatim in ipfo hujus Epifcopatus exordio cœpit infanire.

Sanctum Athanafium, dum in maris littore Epifcopum ageret, fuiffe adhuc puerum difertè Lib. 2. fcribit Hermias Zozomenus. Eft intelligendum cap. 16. cùm moderamine. Per Puerum eft intelligendus Adolefcens. Etenim Athanafius tunc habebat ad minùs annos fedecim. Factum id fuit iftius fæculi undecimo, primo anno Alexandri Patriarchæ. At verò ejufdem fæculi anno vigefimo fexto defunctus eft Alexander, & ftatim fucceffit Athanafius, ideoque tunc expleverat annum trigefimum. Etenim Athanafium,adverfus cujus Episcopatum venata eft quafvis anfas, Eufebiana Factio numquam accufavit de ætatis infufficientia. Hermias Zozomenus adjungit: Alexander haud ita diu poft Athanafium & Convictorem & Scribam fuum conftituit. Et Theodoretus fcribit: Athanafius à puero Divinis & facris Literis inftitutus, & fingulis Ordinum Ecclefiafticorum muneribus, cum fumma omnium admiratione perfunctus eft. Addit tandem fuiffe Alexandri Archi-Diaconum, & in ifta Dignitate profectum cum illo ad Nicenum Concilium. Et in Præfatione ad S. Antonii vitam fcribit ipfe Athanafius: Quæ & ipfe de Antonio novi, fæpè enim illum vidi, quæque ex eo agnofcere potui, qui intervallum haud modicum illi servivi, lavantique manus aquam affudi, Pietati veftræ ftudui fcribere. Hæc omninò facta funt ante Clericatum. Nec enim laicus Antonius permififfet fibi lavanti aquam fundi à Clerico. An ante puerilem Epifcopatum à parentibus, an poft ipfum à S. Alexandro fuerit traditus in S. Antonii minifterium ac Difciplinam non poffim certus affirmare. Poftremum eft verofimiliùs. Quod enim Clero applicandi Juvenes aliquo tempore erudirentur, ac mortificarentur in Monafterio, eft antiquiffima & congrua Ecclefiæ Difciplina. Quidquid fit, adolefcentem Athanafium ftatim erudiri, & Clero parari juffit, ac eruditum & paratum ftatim Clero adfcripfit fan&tus Alexander, atque ita ftatim adversùm ejus Epifcopalia exordia cœpit Arius machinari.

Lib. 2.

Lib. 1.

[ocr errors]

Lib. I.

|Creatorem laudibus celebrari. Idcircò non apertè contra Deum & falutarem mortem ciere bellum, fed homines nactus, nomine quidem Chriftianos, reipfa verò ambitionis ac inanis gloriæ fervos, his tamquam idoneis conatuum fuorum Inftrumentis uti cæpit,atque borum opera complures in priftinum errorem induxit. Non id quidem agens ut creaturam denuò colerent > fed efficiens ut Creator & Mundi Opifex eodem, quo creaturæ, ordine cenferetur. Utique per Arii blaf phemias.Eandem Ecclefiæ pacem laudat Hermias Zozomenus, & adjungit: Jam verò quamquam cap. 14. Religio Chriftiana in cæteris omnibus rebus floreret, tamen Difputationes quædam litigiofæ Ecclefias vehementer perturbarunt. Imperator Maxentius duodecimo, Maximinus decimo quarto, Licinius primùm extinctus fuit anno iftius fæculi vigefimotertio: Quare non de omnium Perfonis, fed de omnium contrà Chriftianos Edictis extinctis debet Theodoretus intelligi. Hæc autem partim ob immiffas Maximino plagas, partim ob magni Conftantini metum extincta fuerunt anno undecimo, aut certè duodecimo, quem Dominus Cardinalis Cæfar Baronius affirmat fuiffe Ecclefiis feliciffimum, quod tunc Maxentii Perfona in Occidente, in Oriente crudelia Maximini Edicta fuerint ablata.Proinde ifto omninò anno cœpit Arius blaterare. Et fuperius adducta Magni Constantini ad Alexandrum & Arium Epiftola affirmat fimiles Donatiftarum in Africà motus fuiffe fuppreffos nuperrimè, ac damnatos: Nempè per Romanam fancti Papæ Melchiadis Synodum, factam iftius fæculi anno decimo tertio. At verò ifta Epiftola eft poft Arii ab Alexandro damnationem fcripta: Et quod Alexander in damnando Ario fuerit tardior, affirmat Hermias Zozomenus. Ergò Arius ante iftum decimum tertium annum omninò cœpit delirare. Porrò quod primus Arii apud Alexandrum accufator non fuerit Meletius, eft fuprà demonftratum. Et confirmant in exhibitis Magno Imperatori Theodofio precibus Romani Presbyteri Fauftinus ac Marcellinus: Alexander, qui fuit Divine Fidei Epifcopus in Alexandria, qui

plenus fapientia, & Spiritu Sancto fervens, Arium primus & detexit, & expulit, & in perpetuum damnavit. Affirmant Alexandrum fuiffe Arii non dumtaxat Damnatorem, fed & Detectorem. Non in

Bafilica Arius publicè evomuit fuas blafphemias: Hinc accufatore opus Alexander non habuit, fed in ipfum proceffit ex Officio.

CAPUT XIII

De variis Arii in Errore Sociis.

Et hæc omnia in Magni Constantini vita lucidè confirmat Cæfareæenfis Eufebius, fcribens Aria-angulo aut fecreto cubiculo, fed in Baucalienfi nos motus ftatim à reddita Ecclefiis per laudatum Principem pace, & circumdu&is cunctis in Chricap. 60. ftianos Edictis, per Diaboli indignantis invidiam ebuliiffe. Et in Ecclefiaftica hiftoria fcribit Theocap. 1. doretus: Sublatis de medio nefariis illis & impiis Tyrannis, Maxentio fcilicet, Maximino, ac Licinio, fedata eft Ecclefiæ procella, quam furiæ illæ, velut turbines quidam, concitarant, violentifque flatibus compreffis, firma deinceps, tranquilitate Ecclefia fruebatur. Claufa per Magnum Conftantinum Fana Deorum, damnata facrilega Sacrificia, & data Ecclefiis privilegia extollit, atque profequitur: Verùm pessimus atque invidus Damon, humani generis pernicies, cum Ecclefiam fecundo ac profpero curfu ferri cerneret, pati non potuit, fed peftifera confilia excogitavit, quibus illam, quę ab Univerforum Conditore ac Domino gubernabatur, evertere niteretur. Videbat enim Gentilium errorem patefactum, & varias Dæmonum fraudes perfpicuè deprehenfas, nec empliùs à plurimis adorari creaturam, fed pro ipfa

N Icephorus Callixtus fcribit : Sunt qui dicunt Lib. 8.

contentionis hujus alium autorem ante Arium cap. 5. fuiffe Alexandrum, fecundo loco ab Ario Presbyterum Baucalim cognomine, qui nomen id adeptus fuerit ex fupercrefcentis carnis pondere, collecto in dorfo ejus, teftacei vafis forma, quod Alexandrini vernaculo sermone, Baucalem, nominare folent. Hunc, inquam, fecundas in Sacro Minifterio Offerentem,diffenfionis caufam extitiffe putant, unde poftea inter Alexandrum & Arium contentio commota,& CONSUBSTANTIALIS

pro

promulgatio exorta fit. Quod namque Baucalis præla- vit quoddam Nicænorum Actorum Compen-
tum fibi honore Arium ægrè ferret, novationem Dog-dium, in quo hæc habes de mali autoribus: In
matis iftius illi adfcripfit. Alexander verò Epifcopus, quorum numero erant olim Epifcopi Secundus ac Theo-
utrumque à contentione volens abducere, ad Difputa-nas, inter Diaconos autem ac Presbyteros cùm Arius,
principium hærefis, tùm Achillas, & alter Arius,
tionem & Sermonum Collationes eos invitavit: Per-
quidamque alii ejufdem honoris & collegii, numero

fuafione potiùs, quàm violenta jussione controverfiam
fopire ducens conducibilius. Et cum multoties difpu-
tando congressi essent, ficut fieri adfuevit contentione
inter quofpiam mota, Epifcopus nunc buic, nunc il-
li benevole & commodè adhæfit, poftremò autem &o
ipfe Eternum & Confubftantialem Patri Filium, uti
antea femper fenferat, difertis verbis pronuntiavit,
Ariumque idem fentire jussit. Quod ubi ille, ut face-
ret, in animum inducere non potuit, Sacris Edibus
eft ab eo ejectus. Quæ Nicephorus unde hauferit
ignoro. Certùm eft Arium effe primum fontem
iftius blafphemiæ. Etenim de ipfo fcribit in carmi-
Cap.40, ne de fua vita etiam S. Gregorius Nazianzenus:
Primus colendam Trinitatem qui negans, gradus bo-
noris aufus eft præfcribere fubftantiæ Uni, fimplicem
baud equè fentiens, Item certum eft, quod vocem,
Confubftantiale, non S. Alexander induxerit, fed
Nicæna Synodus. Interim ifte Alexander Bauca-
la poffit fundaffe aut dotaffe Baucalienfem Eccle-
fiam, ac ita fuum ipfi nomen indidiffe.

De Arii Affeclis hæc generatim fcribit S. EpiHere, phanius: Alexander Arium ex Ecclefia deturbavit, 58. c. 4. & cum eo ingens Virginum & cæterorum Clericorum, quos ille depravaverat, vis ejicitur. Et in alio loco: Arius brevi feptingentas ferè Deo confecratas Virgi nes ab Ecclefia abftractas in unum coegit. Addunt & Presbyteros ab eo feptem, ac duodecim Diaconos fuiffe abductos. Quin etiam fubinde peftiferum illius virus ad Epifcopos ufque pervenit. Nam Secundum Pentapolitanum Epifcopum cum aliis nonnullis in partes fuas pertraxit. Epiphanius ibidem habet Dogmaticas Arii ad S. Alexandrum literas, quibus fubfcribunt: Arius, Etbales, Achillas, Carponas, Sarmatas, Arius, Presbyteri; Diaconi, Euzojus, Lucius, Julius, Menas, Helladius, Cajus; Epifcopi, Secundus Pentapolis, Theonas Africanus, Piftus qui Alexandriæ ab Arianis collocatus eft. Eandem epiftolam in fuo de Ariminenfi ac Seleucienfi Synodis Libro refert S. Athanafius, ac inter feductos ab Ario Alexandrinos Presbyteros affirmat fuiffe etiam Georgium. Addit tunc fuiffe Antiochiæ. Iftam ob caufam ipfe non fubfcripfit Epiftolæ. Ad Alexandrum fcripfit propriam Epiftolam. Encyclicas Literas, quibus Arii & ejus Complicum factam à fe damnationem Patriarcha Alexander denuntiavit Ecclefiis, fuæ Ecclefiafticæ Hiftoriæ inferuit Theodoretus, & adjunxit: Lib. 1. Sunt autem hæretici anathemate damnati, ex Presbyteris Arius, ex Diaconis Achillas, Euzojus, Aithales, Lucius, Sarmatas, Julius, Menas, Arius alter & Helladius. Inter hos peffimæ blafphemiæ Prædicatores fuiffe duos Arios, in Fragmentis difertè fcribit etiam fanctus Hilarius Pictavienfis. Fol.415 Et ad Imperatorem Conftantium fcribit Liberius Pontifex: Manent litere Alexandri Epifcopi, olim ad fanctæ memoriæ Sylveftrum deftinatæ, quibus fignificavit ante Ordinationem Athanafii undecim tam Presbyteros, quàm Diaconos, quod Arii bærefim fequerentur, fe Ecclefia ejeciffe, Nec dubitandum quin fingulorum nomina fanctus Alexander exprefferit. Verum epiftola, grandi Ecclefiæ damno, periit aut latet. Francifcus Combefis vulga

cap. 3.

novem.

Quæ omnia videntur non plenè cohærere. Etenim S. Epiphanius feptem Presbyteros, ac duodecim Diaconos affirmat ob Arianam hærefim fuiffe à S. Alexandro damnatos, & poftmodò enumerat fex tantummodò Presbyteros, ac totidem Diaconos. Et quidem de Presbyteris videtur conftare numerus. Etenim illis fex Presbyteris debet adjungi Georgius, quem tempore fcriptæ iftius Epiftolæ jam dixi fuiffe apud Antiochiam. At Diaconorum numerus videtur nullatenus conftare. Nam & Liberius Pontifex omnes ob Arii fufceptam hærefim degradatos ab Alexandro, partim Presbyteros, partim Diaconos, affirmat fuiffe folos undecim. Et loquitur ex Synodali Relatione S. Alexandri ad S. Sylveftrum. Proinde in Univerfum non poffint fuiffe nifi duodecim: Septem Presbyteri, & quinque Diaconi. Præterea Theodoretus Achillam, fecundum Arium, Etha lem, ac Sarmatain inter Diaconos, fanctus Epiphanius numerat inter Presbyteros. Et quidem Achillam fuifse Presbyterum videtur S. Patriarcha Alexander palàm adferere in literis ad S. Alexandrum Epifcopum Conftantinopolitanum, Affirmat Arium & Achillam inita conjuratione fuiffe æmulatos Colluthum. Quod fieri non potuit, nifi à Presbyteris.

Secundus Arius, Ethales, Sarmatas, Julius, ac Menas funt nobis noti ex folo ifto fcelere, quoad cætera manferunt incogniti. Rationes ignoro. Ante famofiora facinora poffint effe defuncti. De Georgio hæc fcribit fanctus Athanafius in libro de Synodis Ariminenfi ac Seleucienfi: Georgius ab Alexandro ob alia quidem crimina, fed potiffimùm tamen ob impietatem rejectus eft, cum effet illius Presbyter. Et in prima contra Arianos Difputatione enumerat varios turbines, ob fervens Arianæ impietatis patrocinium ab Eufebiana Factione promotos ad Epifcopatum, ac inter ipfos ponit hunc Georgium, in prima Syria donatum Epifcopatu Laodicenfi. Et in fecunda fua Apologia fcribit: Numquid non de Georgio probatum fuit, eum ab ordine fui Sacerdotii fuiffe à beato Alexandro ejectum? Et ibidem infra fcribit de Sardicenfi Synodo: Georgium, per metum huc ab Oriente non audentem venire, fed tamen à beato Alexandro depofitum, tum quia fectator eft Ariane rabiei, tum ob reatum criminum, Sacro-fancla Synodus communi calculo exauctoratum omninò ab Officio Epifcopatus fubmovet. Et in prima Apologia: Georgius Presbyter à fuo Ordine fubmotus fuit: nec ei profuit quod fe Epifcopum nominarit, quò minùs Sardice in magno Concilio deponeretur. In ejufdem Apologia exordio affirmat Georgium fuiffe unum è suæ fugæ accufatoribus. Et in Epiftola ad fuos Monachos affirmat varios nebulones ab Eufebiana Factione fuiffe intrufos in Epifcopales Cathedras, ut eos in fua impietate focios & conjuratos haberent : Et inter hos ponit etiam Georgium Laodicenfem. Georgium fuiffe Vertumnum, declinaffe ad Semi-Arianos, & cum fuo etiam Confratre Euzo

Hæref. Euzojo, tunc Antiochiæ Patriarcha, affirmat| | ad manum in ipfis Legatis. Etenim Carponas, 73.C.23. fanctus Epiphanius, adjungens & ejus turbas in

Selucienfi Synodo. Hanc divifam fuiffe in duas Factiones, ac ipfarum Duces fuiffe hunc Georgium, & Acacium Lufcum, Cæfaræenfem Epifcopum, Palestine Metropolitam, fcribunt Socrates, ac Hermias Zozomenus. Ipforum iftic fceleratas artes exponit in libro de ifta Synodo fanctus Athanafius, & adjungit: Georgius ex terrarum orbe abactus. Utique ob factam à pluribus Synodis damnationem. Socrates addit fuiffe viLib. 2. cap. 31. rum imperitum ac rudem, ac fuæ vertumnę Do35.36. &rinæ verfatili inftabilitate dediffe utrique Apollinario anfas novę Herefis. Apollinarius enim Pater, ejus Presbyter & in Epifcopatu fucceffor, filius fuit ejus Lector. Sanctus Athanafius, dum per Sardicenfem Synodum reparatus rediit Alexandriam tranfiit per Laodiceam, ac ipfum fummo cum honore excepit Presbyter Apollinarius, vir fenex, infigniter eruditus, ac verè adhuc Orthodoxus: Debitam reverentiam detulit Sardicenfi Concilio. Verùm ab eodem Concilio damnatus, & S.Athanafio inveteratus hoftis, Epifcopus Georgius tulit hæc indigniffimè, & utrumque Apollinarium, uti Antiochenę Synodi & fui Dogmatis prævaricatores, ejecit ex Ecclefia Hanc illi injuriam, præfertim quod ab homine imperito paterentur, non valentes fufferre, in novum Dogma aberrarunt. Ira viri juftitiam Dei non operatur. Hæc fuo loco latiùs exponentur.

De Carpona fanctus Papa Julius hæc fcripfit ad Antiochenam Eufebianę factionis Synodum: Non igitur à nobis vilipenditur Nicæna Synodus, fed ab illis, qui quovis modo & temerè Arianos, ab omnibus condemnatos, contrà fententiam eorum, qui caufam judicaverunt, recipiunt, quorum plerique foluti jam à corpore cum Chrifto vivunt, alii adhuc in vita manentes indignè ferunt fua judicia à quibufdam refcindi. Hæc ita effe ex iis, quæ Alexandriæ acta funt, deprehendimus. Nam Carponas quidam, ab Alexandro Patriarcha ob Arianam hærefim quibufdam aliis ejufdem criminis reis olim ejectus, buc ad nos venit, miffus à Gregorio. Antiochena Synodus Tyriæ Synodi de S. Athanafio inchoatum Judicium expleverat, degradaverat ipsum, ac ejus in locum intruferat Gregorium Cappadocem. Et ab illis violentiis Romam appellans Athanafius fuerat repofitus in Gradum, ac plena cum Communione remiffus in fuam Cathedram. Hoc factioni vehementer difplicuit, & Julio Legatos illa mifit, expofituros hæc fequentia. Primò, quod & à Tyria & ab Antiochena Synodo Athanafius fuiffet plenè damnatus. Secundò, quod quintus Nicænus Canon fanxiffet Synodales Epifcoporum damnationes effe inappellabiles, nec poffe refcindi. Tertio, Athanafii reparationem his adverfari, ideoque nullius effe ponderis. Hæc Legati à Julio potenter & confidenter expoftulabant. Et Alexandrine Cathedræ intrufus Gregorius addidit fuum Legatum, Carponam Presbyterum. Verùm ad hæc & indignatus eft Julius, & rifit. Romanas appellationes infigniter defendit, Athanafium demonftravit legitimè reparatum, itemque Nicenos Canones & Provincialium Synodorum au&oritatem non à se solvi aut fperni, fed ab ipfa Eufebiana factione. Et quidem horrendè. Adjunxit Exempla non è longinquo quærenda, fed effe Differt. Proxm. Tom. I.

à S. Patriarcha Alexandro damnatus ob hærefim, aç per nullam Synodum reparatus, fe oftentabat pro integro Presbytero : Et quidem coram oculis totius Romanæ Ecclefiæ. Quæ audacia non foli Synodo S. Alexandri, nec dumtaxat Nicænis, fed infuper Apoftolicis Canonibus patenter adverfabatur. Ex quibus lucet impudentem ac impium Carponam permanfiffe Arianum, & intrufo Gregorio adversùs Athanafium adhæfiffe.Romam venit non ab Antiochena Synodo Legatus, fed à folo Gregorio. Venit huic Apoftolicam Epifcopatus Confirmationem impetraturus. Ex quo vides hanc Confirmationem Patriarchis femper fuiffe neceffariam. Et ipfos etiam Arianos ufque ad Philippopolitanum Conventiculum ita credidiffe atque egiffe. Quo poftea evaferit nequam Carponas, ignoro.

Pontifex Julius hæc omnia confirmavit etiam per audaciam patratam in Pifto: Id ipfum quoque ex Macario Presbytero, & Martyrio ac Hefychio Diaconis, Eufebiana Factionis ac Tyriæ Synodi Legatis, didicimus, qui, antequam Judicio se fifterent Athanafii Presbyteri, auctores nobis fuerunt, ut Alexandriam fcriberemus cuidam Pifto, quo tempore etiam Athanafius Epifcopus Alexandriæ verfabatur. Hunc autem Piftum Athanafii Presbyteri fupervenientes docuerunt effe Arianum, ac eo nomine & ab Alexandro & à Nicæna Synodo ejectum, gradumque fub Ordinis à quodam Secundo, quem magna Synodus ut Arianum rejecerat, accepiffe. His verò nec Martyrii quidem fodales contradicebant, neque Piftum à Secundo fuiffe conftitutum negabant. Videtis igitur vel ex hac caufa, qui potiùs in culpa habendi fint, nosnè qui perfuaderi non potuimus, ut Ariano Pifto literas fcriberemus, an illi qui mihi confilium dederunt, ut contempto magno Concilio, ad impios Hæreticos, veluti ad pios homines, literas darem. Certè Macarius Presbyter, cum Legatus à Nicomedienfi Eufe bio venerat, ubi audivit Athanafii Presbyteros Pifto obfiftere, nofque ejus præfentiam non admittere, unà cum Martyrio & Hefychio, quamvis gravi valetudine, de nocte profectus eft, ut non inconcinnè divinaremus eum impatientia refutati Pifti fugam arripuisse. Impossibile enim eft Secundi Ordinationem, utpote Ariani, vim ullam in Catholica Ecclefia habere. Id enim verè ad Synodi, & ad Epifcoporum, qui in Synodo fuerunt, contumeliam vergeret, fi quæ illi tanto ftudio & cura, veluti Deo præfente, egiffent, à nobis ut vana & futilia abrogarentur.

Quæftio eft, quis fuerit, quid prætenderit, & quo Gradu per Secundum Pentapolitanum Epifcopum donatus fuerit ifte Piftus? S. Epiphanius fupra nobis affirmavit fuiffe Epifcopum. Ip fum enim ponit inter Arii fequaces Epifcopos. Et affirmat à Secundo Ptolomaidis Epifcopo, Pentapolitana Provincia Metropolita,fuiffe conftitutum Alexandriæ. Nempè per S. Patriarcham Alexandrum damnata Ariana factio prorupit in tantam audaciam, ut tantùm Patriarcham, licet degradare non auderet, contemneret tamen, excuteret ejus obedientiam, ac adversùs ipfum exaltaret idolum, feu alium confecraret Epifcopum. Ita nequam Arius ambitiofam fuam invidiam explevit contra Alexandrum. Et quò ambitionis infamiam evaderet, non femetipfum, fed Piftum curavit confecrari. Verùm Piftus fedit illic in ne I

fcio

fcio qua caverna aut angulo: Uti olim apud Car-cham, fuiffe tunc Eunomianæ impietatis feu puthaginem Fortunatus contra S. Cyprianum, aut Romæ Donatiftarum Emiffarius, in monte aliquo aut fuburbana rupe. Et hinc ipfum expreffo nomine damnavit Nicæna Synodus. Etenim Julius Pontifex Carponam à folo S. Alexandro, hunc verò Piftum affirmat damnatum ab ifta etiam Synodo. Etiam Sarmatam, Achillam, Euzojum, Lucium, aliofque primos Arii Congerrones nominatim non damnavit laudata Synodus. Cur nominatim damnavit Piftum? Iftos ut abundè per S. Alexandrum profcriptos contempfit; hunc autem, quod Patris fui Thronum tentaffet invadere, cenfuit duriùs feriendum.

Et in fuo antro is latuit ufque ad Tyrium de S. Athanafio Judicium. Tunc Macarius Presbyter Nicomedienfis Eufebii Legatus, iftud judicium fupplicavit admitti, & in executionem adversùs Athanafium mitti à Julio: Affirmavit Alexandriæ effe alium antiquum, ac olim paffum injurias Epifcopum Piftum, fuafit illi fcribendas Apoftolicas literas, ipfum ab Apoftolica Sede fupplicavit reparandum & confirmandum. Hæc omnia altè clamant Piftum fuiffe Epifcopum. Nec enim ad fimplices Presbyteros, imò nec ad Provinciales, aut quofvis alieni Patriarchatus Metropolitas, fed folos Auto-cephalarum Sedium Epifcopos Apoftolica Cathedra ifto fæculo confuevit fcribere Communicatorias literas. Præfertim literas Confirmatorias. Et ad ifta omnia hæfit Julius: Quoufque per S.Athanafii Legatos vera doceretur. Notanda funt Julii verba: Etiam dum Athanafius Epifcopus Alexandriæ verfabatur. Edicunt quod Nicomedienfis Eufebius etiam ante impetitum ac vexatum à Tyria Synodo Athanafium fuerit iftud machinatus. Videtur urfiffe Athanafium effe Pifto fuperordinatum, ideoque & extrudendum. Notanda funt & hæc Julii verba: Nofque ejus præfentiam non admittere. Dominus Cardinalis Baronius ex ipfis affirmat Piftum fuiffe evocatum Romam, & non admiffum ad confpectum Pontificis. Palàm labitur. Macarius Presbyter videtur obtuliffe Pifti præfentiam, ac Julius ipfam contempfiffe: Fuiffe Piftum conftantiffimè ac pleniffimè averfatus. Non erat modica caufa. Erat palmaris pars Eufebianæ legationis. Hinc ipfa fruftratus Macarius Presbyter, licet ægrotus, de nocte, Pontifice non falutato, Roma aufugit. Quæ omnia iterum clamant Piftum omnino fuiffe Hiftrionicum Alexandriæ Epifcopum. Et hæc eft ratio, cur Antiochena Synodus non hunc Piftum, fed Gregorium Cappadocem intruferit in Thronum fancti Athanafii. Quia noverat hunc Piftum à fancto Julio effe jam conftantiffimè projectum, ideoque nec deinceps admittendum. Quo poftmodo evaferit homo improbus, etiam ignoro,

De Euzojo ac Imperatore Conftantio fcribit in Libro de Ariminenfi & Seleucienfi Synodis fanFol.698 ctus Athanafius: Anomæ & impietatis Ante fignanus Conftantius hæreticus fuit, qui ad finem ufque permanens in ea impietate, ac deinde moriens, voluit non à piis viris, fed ab Euzojo, non femel, fed fepius ob Arianam Hærefim, & cum Diaconus effet, & cum Antiochiæ refideret, depofito rejecto baptizari. Affirmat Euzojum ex damnato S. Alexandri Diacono tandem profeciffe in Antiochiæ Patriar

ri-puti per Ethium ac Eunomium refufcitati Arianifmi Principem, & Imperatori Conftantio adeò placuiffe, ut hic in mortis lecto voluerit per ipfum baptizari. Ejufdem meminit in Libro contra Luciferianos fanctus Hieronymus. Affirmat plures Arianos fuiffe per poenitentiam receptos à Nicæna Synodo, & Luciferiano eorum nomina poftulanti refpondet: Eufebius Epifcopus Nicomedienfis, Theogonus Epifcopus Nicænus, Saras, tunc Libya Presbyter, Eufebius Epifcopus Cæfareæ Paleflinæ, & reliqui, quos enumerare longum eft. Ipfe quoque caput horum & caufa malorum, Arius Presbyter,& Euzojus Diaconus, qui poft Eudoxium Antiochenus Epifcopus fuit, & Achillas Ledor. Hi quippe tres, Alexandrinæ Ecclefiæ Clerici, Authores hujus Hærefeos exftiterunt. Hic vides non folum Euzojum, fed etiam Achillam poenituiffe, aut forfan poenitentiam fimulaffe, & laica Communione fuiffe donatos à Nicæno Concilio, & S. Alexandri excommunicatione exfolutos. Et hic Achillas eft omninò fupra-memoratus Arii Socius. Eft enim Alexandrinæ Ecclefiæ Clericus, unus è primis Ariani contagii Auctoribus. Cur verò S. Hie ronymus ipfum, quem conftat fuiffe Presbyterum, appellet Lectorem, ignoro. Eundem Theodoretus fupra dixit Diaconum. Si detur conjecturandi facultas, dicam ipfum S. Alexandri dumtaxat Lectorem fuiffe, à Secundo Pentapolitano fucceffivè in Diaconum ac Presbyterum fuiffe promotum. Hinc Nicæna Synodus non agnovit, nifi ut Lectorem. Quò poftea evaferit, ignoro.

Cap.7.

Pergamus ad Euzojum. Subitus ejus poft Synodum relapfus evincit ejus pœnitentiam fuiffe ambitiofam ac fimulatam. Ex Laica Communione fperavit per Ecclefiæ & Alexandri Clementiam repedare in Diaconatum: Hinc enim mox à Synodo verfutus Nicomedienfium Antiftes, ac impia Factionis ductor Eufebius omnem movit lapidem quò & Arium & Euzojum etiam Gradui redderet. Et fuo patello tandem reperit aptum cooperculum; Auguftæ Conftantiæ, quæ Magni Conftantini foror Augufto Licinio olim nupferat, domefticum Presbyterum, occultum Arianum. Ab hoc circumfcripta Conftantia Arium commendavit & induci fecit ad Auguftum Fratrem, & Arius fecum duxit Euzojum. Hæ duæ nequiffimæ Viperæ dolofum fidei fuæ Libellum obtulerunt optimo Principi, perfuaferunt fe firmos Nicæni Symboli Profeffores, & impetrarunt Sacras ad S. Athanafium Juffiones, ut fuo etiam Gradui redderentur. Et quia S. Athanafius egit verum Nicænæ Synodi cuftodem, aperto bello agere cæpit Eufebius, conjurationem iniit cum Meletianis, & fuas calumnias deduxit ad Synodum Tyriam'ac Hierofolymitanam. Et hæc tandem Arium ac Euzojum reddidit Gradui, & executio S. Alexandro Conftantinopolitano Epifcopo fuit demandata. Verùm hic erat alter Athanafius: Ejus ad Deum preces Arium vita, Euzojum omni fpe privarunt. Hinc ille, ab Alexandria defperans abiit in Syriam, ac ibi tandem pervenit ad Patriarchatum Antiochenum. Quæ omnia latè habes apud Socratem, ac Hermiam Lib.1.c. Zozomenum: Et nos fuo loco elucidabimus. 19. 21. Ejus ad Patriarchatum promotio eft facta per An- 1. b. tiochenam Synodum, in qua Eufebianæ factio- Cap. 26.

2.

« VorigeDoorgaan »