Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

concubitum et illius delectationem, ex se et naturâ sunt sicut ca teri actus venerei, ita quòd si fiant inter sanguine junctos, pertinent ad incestum; si inter solutos, ad fornicationem, et sic de aliis. Et propterea inter conjuges veniália tantùm sunt, quia concubitus inter ipsos propter delectationem, est solùm venialis: unde nisi propter generationem fiant peccatum incurritur, ob privationem proprii finis et si à non conjugibus exerceantur erunt peccata mortalia, sicut esset concubitus, si adesset, etiamsi illum non intendant, sed in eâ voluptate sistant. Hoc ipso enim quòd ut tales deliberatè exercere volunt, tacitus quidam torum consensus in copulam et in illius delectationem contineri censetur.

Confirmatur: Oscula, tactus, amplexus, prout sunt actus delectabiles secundùm sensum, possunt dupliciter ordinari ad concubitum vel illius delectationem: primò ex parte operantis, et tunc consummatam perfectionem sui ordinis acquirunt. Secundò ex parte operis tantùm, quatenùs ex intentione operantis retrabuntur ab ordine ad concubitum, quem dicunt ex naturâ suâ. Atqui adhuc ex hoc secundo capite habent quòd sint actus libidinosi et mortales, inter non conjuges. Ergo, etc. Prob. min., quia consensus in dele ctationem carnalem istorum actuum, est consensus in illud ad quod, quantùm est in se, ordinantur à naturà, nempe in concubitum vel illius delectationem cùm redeant ad naturam suæ speciei, utpote quia illam habent ex hoc quòd secundùm se referantur et ordinentur ad talem finem, et non ex hoc quòd ab operante ordinentur. Quare ex hoc quòd non refera! hos actus ad finem ad quem ex se directè tendunt, non aufertur propterea ab illis quòd semper spectent ad speciem concubitûs quem circumstarent, si adesset. Cùm ergo concubitus et delectatio illius foret peccatum mortale, ita et hujusmodi actus.

Confirmatur adhuc ex dictis supra de fornicatione, nempe quòd est mala et illicita ex se et ex naturâ suâ ex hoc quòd ex fine operis, et per se sit contra debitam educationem et instructionem prolis, quamvis per accidens et ex parte operantis, quandoque huic malo obvietur, puta quia habet voluntatem et facultatem debitè educandi prolem; nam moralia per se sunt judicanda, et ex fine operis sortiuntur propriam speciem. Idem autem dicendum de osculis, amplexibus et tactibus libidinosis: sic enim ex fine operis, seu ex illiciti concubitûs delectatione, quam ex naturâ suà semper includunt, semper sunt peccata mortalia, seu quatenùs ex naturâ operis ordinantur ad delectationem carnalem, quæ est ejusdem moris cum delectatione coitus illiciti, utpote illius circumstantia, initium, pars etc. Et licet ab exercente hos actus, possit auferri relatio ad concubitum et ejus delecta tionem futuram quantùm ad actum et executionem, nunquam tamen auferri potest, quin ipsa quæ tunc sequitur sensualis delectatio, sit inchoatio sive pars delectationis concubitûs, et hoc modo ad illam ex se ordinetur ac propterca semper verificatur, quòd consentiendo in delectationem horum actuum, consentiat

TH. XIV.

in delectationem concubitûs: esto quòd loquendo de osculis et tactibus ac amplexibus absolutè et secundùm se præcisè consideratis, ex solâ intentione operantis, sint peccatum solummodò quando ad malum finem istos actus ordinat.

Resp. ad primum adversariorum argumentum, quòd in rebus venereis non datur parvitas materiæ : Cùm enim nulla sit tam exigua fornicatio, aliave luxuriæ species quæ non sit peccatum mortale, et deleciatio sequatur naturam actùs, omnis delectatio libidinosa, morosa, in his materiis est peccatum mortale. Ia proposito autem consensus in delectationem sensualem consurgentem ex osculis et tactibus cum non suâ, est consensus in delectationem fornicationis, quamvis non in opus, ideòque est peccatum mortale. Si enim consentiens in delectationem fornicationis cogitatæ peccet mortaliter, quantò magis consentiens in delectationem quæ est initium aut pars delectationis fornicariæ, lethalem committet culpam ? Nec censenda proinde est materia remota ad delectationem concubitûs, cùm ad eam tanquàm pars et initium proximè et directè ex naturâ suå ordinetur, tantamque habeat vim ad libidinis ignem excitandum, præsertim in juvenibus et puellis in naturâ sanguincå et fervente, amore insano et sensuali, ut plurimùm mutuò se prosequentibus. Resp. ad secundum cum Cajetano in Summâ, v. Impudicitia, non esse simile judicium de tactu et visu. Delectatio enim in visu pulchræ mulieris nullum peccatum est, nisi otiosè aut ad concupiscen dum aspiciatur ratio autem diversitatis est, quia tactus suapte naturâ ordinatur ad concubitum; visus autem minimè. Hinc enim fit, ut consentire in delectationem sensibilem quæ est secundùm tactum sit consentire in delectationem veneream voluntariè autem delectari de persona quâcumque pulchrà viså, de se non est venereum secundùm genus suum potest tamen fieri venereum ex affectu videntis illecti et tentati ad eam concupiscendum. Resp. ad tertium. Juvenibus et puellis in hâc parte lubricà, non esse laxandas habenas. Unde si confessarius aliquos reperiat passim vacantes tactibus, amplexibus, et osculis libidinosis, etiam sistentes in solâ delectatione carnali et sensibili, tenetur eis conscientiam peccati mortalis ingerere, illusque ab hujusmodi conversationibus arcere. Neque ob ineunda connubia in hoc parcere, debet; non enim sunt facienda mala ut eveniant bona · neque enim ad ineundas felices et bonas nuptias ista conducunt, sed potiùs ad infelicem exitum, experientiâ teste, perducunt, cùm privent gratiâ ct benedictione Dei, adcò necessariis ad bonum conjugium obtinendum. Ex quo enim ad illud ingrediuntur post innumera peccata carnalia quibus antea se fœdârunt, de turpitudine in turpitudinem miserè prolabentes, quandoque etiam prole per tumefactum puellæ uterum in abscondito factâ propalante cum infamiâ et scandalo, quid boni ex talibus nuptiis expectari potest? nonne videmus, ut plurimùm amorem in odium converti, talesque conjuges duro zelotypiæ œstro mirum in modum cruciari, ac ferè continuis dissensionibus,

20

[ocr errors]

Deo sic permittente, dilacerari? His adde quòd juvenes et puellæ istis libidinosis vacantes, versantur in periculo pollutionis, cùm in praxi hæc vix fieri possint absque magnâ commotione carnis, spirituumque vitalium, et delectatione morosà, idque sæpissimė experti sint. Quomodò igitur confessarius tutà conscientià poterit id dissimulare, eosque tale periculum amantes aut relinquere sibi impossibile judicanles absolvere? cùm Christus jubeat manum aut pedem abscindi quando scandalizant, ct protestetur Scriptura, quòd qui amat periculum, in illo peribit? De osculis aut amplexibus inter eos ad benevolentiæ et familiaritatis signa quandoque usurpatis, dùm sc visitant, aut ab invicem recedant juxta morem patriæ absque libidine, non loquor, nee de iis quæ causâ levitatis vanæque lætitiæ, sistendo ibi absque pravâ intentione, et defecta ione carnali, aliquando inter eos exercentur: non enim excedunt limites peccati venialis, ut dicit Cajetanus de juvenibus qui in choreis digitos mulieris non suæ intorquent levitatis causâ. Præclara D. Ambrosii, lib. 3 de Virg., cap. 3, non est omittenda observatio dim ait: An verò mediocre pudoris exemplum est quòd Rebecca cùm veniret ad naptias et sponsum vidisset, velamen accepit, ne priùs videretur quam jungeretur? et utique pulchra virgo non decori timuit, sed pudori. Quid Rachel ? Quemadmodùm extorto osculo flevit et gemuit, nec flere destitisset, nisi proximum cognovisset, etc.

ARTICULUS III.

In quo per breves quæstiones resolvuntur casus particulares circa tactus, amplexus et oscula occurrentcs.

Quæres primò utrùm tactus et oscula inter conjugatos excusentur à peccato mortali, etiamsi fiant delectationis venerea causâ. Resp. affirmativè etiamsi capiantur ob delectationem absque intentione copulæ conjugalis, dummodò absit periculum pollutionis extra vas. Ita communiter auctores. Ratio est, quia ex naturâ suå et secundùm se ordinantur ad concubitum licitum conjugalem et illius delectationem, quamvis per accidens tune actu non illum circumstant, puta quia vir et uxor nolunt ultra progredi. Idem dicit Cajetanus de osculis, tactibus et amplexibus libidinosis sponsorum de præsenti ob eamdem rationem. Nec obstat, inquit, quòd alicubi consuetum est expectare benedictionem Ecclesiæ ante concubitum conjugalem, quoniam id per accidens se habet ad naturam actuum in se. Cavere tamen debent ambo conjuges, ne in Publico et coram aliis hos actus exerceant; cùin enim tacilè pre umantur ob delectationem sensibilem se tangere, amplecti, et deosculari, possunt de facili commovere aspicientes et propter scandalum graviter peccare. Et sicut concubitus conjugalis causâ venereæ delectationis exercitus, est peccatum veniale, ita et hujusmodi actus propter illam delectationem eliciti ; si tamen fiant cum periculo pollutionis extra vas, seu nisi in eo tunc loco conjuges sint, ubi adveniente isto periculo possint facilè copulam habere ut pollutionem vitent, semper sunt mortales. Idem quidam dicendum

putant de conjuge in absentià alterius se tangente ad voluptatem captandam intra limites matrimonii. Ita Sanchez, lib. 9 de Matrim., disp. 44, à num. 8 usque ad 17. Existimo tamen ab his impudicitiis tanquân: valdè periculosis arcendos esse, eosque non nisi tanquàm præparationibus ad concubitum præsentem, causâ se excitandi, quando tardiores sunt ad una simul seminandum, non extra illum, hujusmodi uti deberc, sed abstinere, sicut et osculis, aliisque extraordinariis feeditatibus.

Quæres secundò, utrum oscula, tactus, et amplexus inter sponsos absolutè de futuro, etiamsi fiant causâ delectationis sensualis, excusentur à peccato mortali. Loquimur autem de sponsaliis absolutis, quia inter sponsos de futuro sub conditione: Si papa dispensaverit, etc., non sunt licita plura, quæ sponsis de futuro absolutè permittuntur. Respond. à multis doctoribus excusari à mortali. Imò Navarrus, cap. 16 in Enchiridio, num. 12, dicit eos licitè posse non solùm se aspicere, alloqui familiariter et frui gaudio, ac voluptate que inde nascitur, sed etiam osculari se mutuò, amplecti et tangere, non tamen in verendis, ac frui voluplate quæ oritur ex eis, sine voluntate tamen ampliori. Sponsalia enim, quae initium quoddam matrimonii sunt, faciunt facultatem fruendi voluptate præambulà voluptati matrimoniali, dummodò tamen id fiat cum cautelà, ne contingat pollutio, nec probabile periculam illius incurrenda aut consentiendi in eam, vel in copulam matrimonialem. Quod quia rarò contingit dùm soli secretò se tangunt, osculantur, etc., plurimùm expediret ne hajusmodi opportunitates ipsis concederentur, donce conjuges facti essent. Ita Lessius, qui pro hâc sententiâ citat Cajetanum hìe. Cajetanus tamen non absolutè id affirmat et determinat, sed ait, obstare aliquid in sponsis de futuro quantum ad hoc, quod non obstat sponsis de præsenti, nempe quòd hæc sponsalia adhuc dissolvi possunt. Videtur autem quòd quemadmodum ipsis concessum est ut inter sponsalia suspirent se invicem, juxta Augustinum, ita concessa videntur hujusmodi oseala inter eosdem, secundùm in dulgentiam tantùm quà veniatia conceduntur : et nisi ut hujusmodi inchoationes permissæ venialiter in ordine ad permissas nuptias excusentur, nescio excusare, scilicet de mortali hujusmodi oscula, tactus et amplexus causâ delectationis. Hæc Cajetanus.

Verùm ultra probabile et in praxi imminens periculum pollutionis vel consensus in copulam, quandò hi actus ab ipsis exercentur in secreto causâ delectationis et cum carnis spirituumque commotione, adbuc mihi videtur excusari non posse à mortali, etiamsi non sint tactus naturâ suâ impudici, ut verendorum, de quibus nemo dubitat, sed solùm actus libidinosi, delectabiles secundùm sensum. Ratio quæ me movet hæc est, quia isti actus et hujusmodi delectatio sunt ejusdem moris, speciei et gravitatis ac concubitus, ejusque delectatio, ad quæ ex naturâ suâ ordinantur, ut patet ex dictis. Atqui copula inter sponsos de futuro nullatenùs est licita, sed lethale peccatum. Ergo, etc. Nec refert quòd hujusmodi sponsalia sint inchoatio matrimonii, non

[ocr errors]

enim propterea concedunt facultatem inchoandi copulam aut ejus delectationem : si enim tales morosè consentientes in delectationem copulæ cogitatæ cum commotione carnali, graviter peccent, quantò magis si consentiant in delectationem copulæ inchoatæ, aut in delectationem illam sensualem ortam ex osculis, que est pars delectationis copulæ magisque accedit ad illam, mortaliter peccabunt? Quæres tertiò, an sit peccatum mortale osculari pueros, eorumque molles carnes cum aliquâ suavitate et delectatione tangere? Resp. non esse mortale, si id non fiat ex voluptate venerea et cum consensu in delectationem et commotionem carnalem, sed ex puro amore illius setatis tener. Inde videntur excusandæ nutrices et ancillæ, quæ dùm vestiunt lavantque infantes, quandoque ipsorum genitalia aspiciunt et tangunt, licet aliquis sensualitatis motus insurgat, dummodò illis non placeat; quia necessitas et officium debitæ servitutis quandoque id exigit. Si verò ex levitate aut curiositate, et sine nécessitate hæc aspiciant aut tangant, non videtur plusquàm veniale, dummodò absit omninò periculum propinquum morosa delectationis, vel libidinosi consensus, quod facilè evenire posset si jam circa viros excitatæ, et malè dispositæ moram aliquam in simili visu vel tactu trahant. Quare dùm commotionem sine intentione earumque voluntate provenientem sentiunt, debent statim ab hujusmodi actibus desistere, et pauJulùm expectare tempus sedatæ tentationis ac commotionis aut alio modo se præmunire contra hujusmodi tentationes.

Quæres quartò utrùm confricare genitalia animalium et pecorum sit mortale peccatum ?—Resp. quòd si hoc fiat ex consensu et complacentiâ in propriam libidinem, est peccatum mortale, quod quidam reducunt ad bestialitatem; quod tamen videtur intelligendum in casu quo libido tenderet in brutum tanquàm objectum. Imò si ista confricatio fiat ex solâ curiositate inspiciendi animalium semen cum periculo pollutionis propriæ, aut inordinati affectûs, omnes conveniunt esse mortale. Quæres quintò utrùm tactus partis inhonestæ sive propriæ sive aliena, sit semper mortale peccatum.— Resp. quòd si fiat ex necessarià aut rationabili causâ, ut medendi, etc., dummodò motus insurgentes, præter intentionem accidant et non placeant, non est peccatum. Nec propterea tenentur feminæ, præsertim virgines et moniales cancro aliove morbo in verendis laborantes, pati se à viris ibi tangi causâ sanitatis, sed possunt laudabiliter potiùs mortis periculo se exponere, ut ostenditur tract. de Justitià. Quod si abque necessitate, non tamen causâ voluptatis carnalis, sed solius curiositatis fiat, quidam asserunt per se non esse peccatum mortale, præsertim si absit periculum pollutionis, quia tunc sub aliâ ratione magis spirituali et elevatâ apprehenditur quæ tantam vim ad naturam concitandam non habet, et affectus in eo non quærit voluptatem carnalem, sed tantùm curiosam cognitionem. Verùm cùm talis curiositas etiam solo aspectu, à fortiori tactu, sit valdè periculosa, cavenda est tanquàm mortifera. Unde dicendum cum Cajetano, 2-2, 1.

154, art. 4, in fine, quòd tactus humani sunt in duplici differentià. Quidam sunt ex se et ex genero suo venerei, ut tactus pudendorum, adde et mammillarum, crurium; oscula furtiva, præsertim humida, quando scilicet immittitur lingua unius in os alterius, et si quid est hujusmodi. Quidam sunt non solùm non venerei ex suo genere, sed licit: coram omnibus, ut tactus manûs, oscula obviantis secundùm morem patriæ, etc., et isti si absque malà intentione fiant, non sunt peccata primi verò etiamsi absque delectatione fiant sunt libidinosi ex objecto, ex se et ex naturà suâ habent adjunctam delectationem carnalem, commotionem spirituum vitalium, periculum pollutionis inducunt, et proximè ordinantur ad complementum actûs. Quare nisi necessitas et justa causa illos excuset, et tune accidant absque consensu et complacentià, semper sunt peccata mortalia, et adhuc magis illicita, quando fiunt causâ libidinis et delectationis etiam solijs quæ ex illis nascitur absque ulteriori intentione. Et adhuc magis sunt peccaminosi quando etiam ex intentione operantis referuntur ad concubitum cum non suâ. Nec etiam à peccato mortali videtur excusandus vir qui jocosè, leviterque immediatè partes nudas secretiores feminæ tangeret, cò quod isti tactus ex naturà suà etiam per transennam facti, valdè provocent ad libidinem, notabiliterque commoveant sensualitatem tune temporis, vel relinquant in imaginatione et appetitu materiam tentationum carnis et incentivum libidinis cum periculo consensus. Inde monet Apostolus 1 ad Corinth. 7, quòd bonum est viro mulierem non tangere : qui enim tetigerit picem inquinabitur ab eâ, ait Sapiens Eccl. 13; et ut dicit D. August., nihil sic dejicit animum ab arce virtutis suæ, sicut contactus ille corporum. Et D. Antoninus, p. 2, tit. 5, cap. 1, inquit mulierem permittere se tangi in genitalibus, nisi sint conjuges, et nisi subsit causa necessitatis aut infirmitas, credo non posse excusari à mortali.

Non solùm illicitum est viro hos actus impudicos in feminam, et è contra exercere, sed etiam in alium ejusdem sexus aut in seipsum cum venereâ delectatione, aut cum periculo venere delectationis. Unde propria tangere verenda cum libidine ex eo tactu ortà, est peccatum mortale : secùs sentiunt auctores de tactu ex levitate, curiositate vel causa calefaciendi manus absque libidine et pollutionis periculo, quod tamen de facili in personâ præsertim fragili et ad luxuriam proclivi, videtur contingere posse, nisi id valdè leviter, raptim et per transennam fiat. Quare cavendum est ab hujusmodi tactibus deliberatè et sine causâ rationabili faciendis, ne inde excitetur luxuriæ ignis, qui absque peccato extingui non possit, præsertim dùm quis tune se malè affectum sentit.

Quæres sextò utrùm femina advertens se impudicè ab homine deosculari aut tangi, mortaliter peccet, si non se retrahat. Respondet Cajetanus loco citato, quòd si actus hujusmodi sint extrinsecùs honesti et liciti, et solus qui ca exercet ex libidinosâ intentione, novit eorum deformitatem, ut oscula et tactus qui fiunt juxta consuetudinem patriæ ad indicandam benevolentiam,

non peccat mulier advertens malam viri intentionem, non se retrahendo, eumque non repellendo, si id fiat in publico coram aliis, ne viri famam periculo exponat ingerendo animis adstantium suspicionem peccati, nec tunc consentiendo tali osculo, libidini deosculantis se social, sed bono actui exteriori licitaæque consuetudini quibus ille abutitur in corde suo, consentit in bonum. Si verò hæc fiant in secreto, cùm tunc cesset illa causa auferendi famam, peccat mulier contra charitatem non se retrahendo et impediendo si commodè potest; imò quando mulier probabiliter dubitat hæc malo animo fieri, debet hoc etiam modo se gerere: tunc enim jure suo utitur, et saluti alterius consulit. Quando verò actus illi sunt de se impudici, et deformitatem suam exteriùs manifestant, ut sunt tactus partium secretarum, crugium, mammillarum, oscula furtiva, morosa, humida et similia, tenetur mulier sub peccato mortali ca non sustinere, sed repellere et se retrahere, quantumeumque secretò fiant, aliis non discernentibus, sicut LC sustinere debet quòd ille in eâ corporis parte etiam secretò illâ abutatur. Quòd si non posset se subtrahere ut alio modo impedire, tunc sicut fecit Suzanna, teneretur clamare; quia non impedire hos actus impudicos, tunc esset illos cedere et concurrere, ad malum; et ut ait D. Anton., 2 p., tit. 5, cap. 1, § 9, putare quòd hæc fiant bonâ intentione, fatuitas est, non simplicitas. Quæres septimò, utrùm quoties hi actus sunt libidiuosi proindeque mortales, toties in confessione explicandæ sint personarum circumstantiae. Resp. affirmativè ut enim jam dictum est, sic considerati ejusdem sunt moris et ad camdem speciem pertinent, ac copula et ejus delectatio, ad quam ex naturâ suà ordinantur, tanquàm ejus inchoatio et pars; proindeque sicut in copula, aut ejus delectatione morosa, circumstantiæ personarum sunt in confessione explicandæ, ita in osculis, amplexibus et tactibus libidinosis. Idem dicendum de aspectu libidinoso, ratione delectationis notabilis venereæ vel periculi illius. Observat D. Anton., 2 p., tit. 5, cap. 1, § 10, quòd dùm omnes gradus luxuriæ concurrunt successivè et immediatè in aliquo peccato luxuriæ sine interpositione temporis, omnes habentur pro uno peccato mortali, quod tantò gravius est quantò plura concurrunt. Ut si quis in cogitatione fornicationis delectetur morosè, demùm in actum consentiat et cum tali proposito aspiciat aliquam libidinosè, alloquatur turpia ut eam inducat, deosculetur, demùm eam cognoscat, unum mortale est. Sed si diversis temporibus interpolatis hoc faciat, quodlibet per se erit mortale, ut si morosè delectetur, et aliâ vicc de eodem vitio cogitatione occurrente consentiat, aliâ vice libidinosè aspiciat, etc., crunt diversa peccata mortalia: pro cujus majori explicatione,

Quæres octavò, an oscula, tactus et amplexus antecedentes, concomitantes, aut subsequentes copulam, sint totidem peccata mortalia, ab eâ et inter se numero distinta, ac in confessione explicanda.-Resp. quòd cùm hujusmodi actus ex se et ex intentione fornicantis referantur ad copulam tanquàm ejus partes,

inchoationes et dispositiones, tunc unum peccatum consummatum efficiunt, quod confessori relinquitur intelligendum, cum præparatoriis et consequentibus ad ipsam more solito; ita ut hæc omnia inhonesta que ad illam concurrere consueverunt, comprehendantur, solùmque illam aggravent et circumstent, tantòque gravius efficiant peccatum quantò plura, aut magis deordinata concurrerunt. Unde puto quandoque posse esse tam longa, tam multiplicata, et tam extraordinaria, ut sint confessario explicanda. Cùm enim sint supra consuetum et communem usum copula, non videntur confessoris sub captum ac judicium cadere. Item si per totam noctem vir cum muliere inhonestè conversetur. Item qui meretricem adit, ut ejus tactibus et osculis fruatur sine intentione fornicandi, si tamen postea tunc fornicetur, tenetur explicare in confessione illos actus, qui præcesserunt fornicationem; quia à principio ex intentione illius, non fuerunt ordinati ad copulam, sed disparatè se habuerunt ad illam, sicque non censetur cum illà constituere unicum peccatum, sed plura. Qui post copulam denuò tangit et osculatur meretricem causà delectationis, id faciens ad iterandam fornicationem, tenetur hoc in confessione declarare, quia tunc hæc non assumit ut complementum copulæ præteritæ, sed sicut inchoationem futuræ ; quâ non consecutâ, tenetur ctiam specialiter illos actus in confessione explicare; eosque similiter quos libidinosè cum illâ feminâ exercet post copulam moraliter transactam et completam, eo scilicet tempore sufficienti quo non censentur ampliùs ad illam pertinere, nec cum eâ moraliter continuari. ARTICULUS IV.

De aspectu libidinoso.

Non est hic sermo de aspectu libidinoso inter conjuges certum quippe est ex jam dictis non esse peccata mortalia, si fiant absque periculo pollutionis, cùm nec oscula et tactus inter ipsos culpam lethalen inducant. Quare de personis solutis solùm movetur præsens difficultas. Aspectus faciei et partium honestarum pulchræ feminæ, in viro potest multipliciter contingere, ait D. Anton., 2 p., tit. 5, cap. 1, § 7, scilicet vel ex casu sine præmeditatione, vel ex causâ rationabili, puta ut eam noscat et ab aliis discernat, aut ut de utilibus cum ipsâ loquens attentiorem reddat, aut ut fucos et vanitates illius meliùs reprehendere valeat, aut ex quodam honesto castoque amore; et in his non est peccatum vel ut ex pulchritudine creaturæ exurgat in laudem Creatoris juxta illud Psalmistæ: Delectâsti me, Domine, in facturâ tuâ : id tamen imperfectis est periculosum. Vel ex quâdam curiositate et complacentiâ de illius formâ, quod non est sine peccato veniali. Vel tandem ut libidinosè in ejus concupiscentiam inardescat. Et tunc est mortale. Hæc D. Anton. Igitur aspectus pulchræ mulieris etiam delectabilis, ex suo genere et per se præcisè, non est peccatum, nisi fortè actûs otiosi et venialis, quando solùm ordinatur ad quamdam vanam animi delectationem et recreationem; quia non est à naturâ ordi

natus ad venerea, prout ordinantur oscula, amplexus quatenùs secundùm tactum delectabiles, ut ostendit Cajetanus, tom. 1 opusc., tract. 14, dub. 3, et à nobis jam dictum est: et per hoc etiam cogitare delectabiliter de visâ pulchrà muliere, nullum est peccatum, nisi otiosè, vel ob malum finem aspectus et cogitatio fiant, aut adsit periculum venerea delectationis aut alterius luxuriæ.

Sed, ut inquit Cajetanus opusc. citato, id intelligendum est de nujusmodi actibus secundùm se præcisè, et de delectatione ac sensatione naturali consequente: nam ex adjunctis et secundùm annexa pericula, judicandum est juxta regulas periculorum : multi enim ex aspectu mulierum corruerunt, ut patet de David, etc. Unde si quis aspiciat mulierem ad concupiscendam illam, peccat mortaliter, quia, ut dicitur Matth. 5: Jam machatus est eam in corde suo. Item si eam concupiscat ad delectationem veneream ex illa visione consurgentem, mortale peccatum committit. Item si inde immineat periculum, prout frequenter contingit, maximè si aspectus fuerit fixus et diuturnus, facit enim quòd phantasia apprehendat faciem illam pulchram, non solùm ut delectabilem visu, sed etiam ut tactui et carni delectabilem, appetendam, et fruendam. Ex quâ imaginatione sequitur in affectu complacentia et delectatio venerca, in corpore concupiscentia, in spiritibus ac sanguine commolio, et hinc in membris rebellio, sicque mors spiritualis animæ ascendit per fenestras hujus sensationis. Hline Scriptura et sancti Patres communiter homines dissuadent à visu mulieris tanquàm à re valdè periculosâ plerumque etiam admiscet se diabolus, facitque ut species visa assiduè phantasiæ obversetur, quæe sensim affectum allicit, animum à rationis arce dimovet, naturam sensualiter commovet, parvaque ha'c scintilla incendium causal et ruinam. Hinc processit mundi cataclysmus in sui exordio. Videntes enim filii Dei filias hominum, quòd essen! pulchræ, acceperunt sibi uxores, dixitque Deus : Non permanebit Spiritus meus in homine in æternum, quia caro est, Genes. 6. Cum vidisset Sichem Dinam adamavit et rapuit eam. Hinc occisi sunt omnes illius regionis habitatores, Gen. 34. Ex isto aspectu corruerunt Samson, David, Salomon, aliique cedri Libani : Suzannæ species decepit et infatuavit senes, Dan. 13, etc.

Hinc monet Spiritus sanctus Eccles. 9: Averte faciem tuam à muliere comptâ, et ne circumspicias speciem alienam propter speciem mulieris multi perierunt, et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. Chrysost. hom. 3 de verbis Isai. inquit: Non dixit Dominus: Ne videas; id enim nonnunquàm fit ultrò; sed ne cognoscas, illud tollens, ne scilicet studio animadvertamus, ne curiosè intuearis, ne contemplationi immoreris, etc. Et D. August. in Regulà, ait: Oculi vestri etsi jaciantur in aliquam feminarum, in nullam figantur, quia scriptum est: Abominatio est Domino defigens oculum. Id deplorans Jeremias, Thren. 3, exclamabat nomine populi : Oculus meus deprædatus est animam weim in cunctis filiabus urbis meæ. Populus enim,

inquit D. Ilieron. ibidem, per oculum corporis pertulit prædam cordis. Aspectus mulieris telum est veneno lethali litum. Hinc illa sancti Job nusquàm satis laudata cautio, qui etsi obfirmatissimum contra omne vitium gestaret animum, nimiam talem per oculos præcavebat irruptionem. Pėpigi, inquit cap. 15, fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Aliis vitiis bellum inferebat, cum incontinentia pactum inibat, quia plus hujus vitii quàm aliorum. vires formidabat; sed quodnam paetum? ecce, non solùm ut mentis arcem non irrumperet, sed ne oculorum quidem januas pulsaret. Et rationem hujus reddit D. Hieron. ibid. dicens : Ne priùs incautè aspiceret, quod postmodùm invitus amaret: nam semel species forma cordi per oculos alligata, vix magni luctaminis manu solvitur. Intueri non debet, quod concupisci non licet. Ut munda mens in cogitatione servetur, deprimendi sunt oculi, quasi quidam raptores ad culpam. Hanc Jobi cautionem demirans Chrysost. in serm. D. Joseph, tom. 1, ait: Job diabolum quidem videns non fugit, sed mansit sicut leo viribus fidens: virgine autem visâ non stetit, neque moratus est in contuendâ pulchritudine, sed statim secessit. Quid decct in hâc parte incautos fragiles, igncosque homines facere? quid non timere debent? columnæ cœli ad mulieris aspectum contremiscunt ac cedri Libani; et arundo non movebitur? Vide Chrysost., homil. 17 in Matth.; Ambrosium in serm. 16 in Ps. 118, August. in Ps .50.

Verùm si faciei mulicbris aspectus à viro sit fugiendus tanquàm periculosus et occasio ruinæ, quantò magis visus pectoris, uberum, et partium secretarum ? unde communiter auctores docent,quòd hi aspectus absque necessitate et rationabili causâ ut medendi, etc., facti, sunt libidinosi, de se impudici et lethaliter peccaminosi, etiamsi ob malum finem non emittantur. Ut quando vir aspicit verenda feminæ, aut è contra mulier pudenda viri, vel partes vicinas; hi siquidem aspectus multùm commovent, ac libidinem excitant de se, suntque indecentes. Nisi fortè ob curiositatem so lam aut levitatem quis videat personam diversi sexûs nudam tam brevi tempore, ut inde non detur occasio, nec sit periculum magnæ commotionis in corpore : aut nisi ratione ætatis puerilis, aut senilis, aut frigidissimæ complexionis cesset id periculum magnæ commotionis; aut nisi aspectus fiat à mare erga puellulam, aut à feminå erga parvulum, absque tali periculo: tunc enim multi excusant hos aspectus à pcccato lethali. Similiter excusant viros absque periculo peccati inspicientes pudenda maris natantis, et feminam aspicientem verenda alterius feminæ : quia hi aspectus inter personas cjusdem sexûs non videntur proximè ad libidinem provocare. Verùm hi etiam aspectus omninò fugiendi sunt, tum ob gravem indecentiam, tum ob periculum consensus in libidinem, tum ob scandalum, cùm etiam propria pudenda absque necessitate aspicere ex quâdam curiositate sit indecorum et turpe, ut constat de primis parentibus, qui cùm cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficùs, et fecerunt sibi perizomata, ut habetur Genes. 3,

« VorigeDoorgaan »