Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

idcircò quiddam aliud adjici solet, quo et illorum substantia cujusmodi sit, explicatur.

VII. Ita Gregorius Nazianzenus, oratione 38, voços νοεράς φύσεις εἰ νῷ μόνῳ ληπτάς appellavit, id est, intelligentes el quæ solà intelligentiâ capiuntur. Aliàs simplices et intelligentes vocat ut in carmine primo de Virginitate, Απλοῖ τε, νεροί τε, διαυγέες.

Simplicesque, et intelligentes, pellucidi.

Ubi quòd simplices vocat, indicat secretos esse ab corpore spiritus, quemadmodùm in oratione 37 eosdem Tois avoétos, id est, compositis opponit. Idem rursùs in oratione 42, de angelorum creatione loquens Atque ita, inquit, splendores secundi creati sunt primi splendoris administri; sive intelligentes spiritus, sive ignem velut materiæ et corporis ex < pertem, sive aliam quamdam naturam proximè accedentem ad eas, quas diximus, existimare illos ‹ oportet. Idem Gregorius sub finem orationis 34, vontǹy qúsív appellat, hoc est, quæ so'à intelligentià cognoscitur, tum subjicit: Sed ne hanc quidem, ta

· inferioribus mentibus intelliguntur, intelligentes autem, quatenùs et supreme sunt, et summum om• nium Deum, quoad licet, intelligentià nituntur asse• qui, dùm et desuper aluntur intellectione, et cos, qui infra se intelligentes sunt, alunt. Nam animæ nostræ intelligentes tantummodò sunt, quippe scientià modò intelligentes, quoad in ipsis situm est, ea quae infra se sunt, nihil jam post se habent intellectu præditum ut intellectu percipiantur. Siquidem ratione ac ⚫mente carens anima proximo à nobis gradu consistit. › llæc ille, tanquàm »Tǹ substantia ea sola dicatur, quæ ab inferiore et subjectâ aliâ vorpi substantiâ mente percipi potest, quod non est necesse. Itaque animus hominis non solùm vorpά, sed etiam »ontà fʊyà nominari poterit, quia non sensibus, sed solà mente comprehenditur. Est autem observanda et ad præsentem sermonem utilis Eliæ adnotatio ad orationem 34 Gregorii Nazianzeni, ubi quòd ille voɛpàs duvάuets et vós separatim dixit, ut paulò ante meminimus, animadvertit naturam veep inferiorem eâ putari, quæ von dicitur, hoc est, quæ mente percipitur. Ita quidem ex Maximi sententiâ, atque etiam Dionysii, ut scribit Turrianus in Scholiis ad Joannem Cyparissiotum, qui animas solet vocare eepas, id est, intelligentes, cùm eas distinguit ab angelis, quos vocare solet vontà, id est, intellectilia. Atqui Dionysius illo ipso in loco, ad quem commentatur illa Maximus quæ nos proximè ante descripsimus, nempe capite 7 de divinis Nominibus, eosdem angelos appellat intelligibiles et intelligentes virtutes.

VI. Quin etiam Maximus alio in loco, nempe apud Euth. panop. part. 1, tit. 6, in fine, non solùm rò vospò›, sed etiam tỏ Joyızda, angelis attribuit, cujus verba hìc quoque utiliter adscribentur. Omnis, inquit loco citato, rationalis et intelligens substantia dividitur in angelicam humanamque naturam. Angelica porrò rursùs in duo generalia vite proposita, gregesque duos tribuitur, in sanctas virtutes et impuros damones. Item humana dividitur in duo generalia vitæ proposita, et greges duos, videlicet in pios et im• pios. » Quo in loco significat τὸ λογικόν et νοερόν velut genus esse cujus species sunt angeli et homines; que singulæ non jam specie, sed solà qualitate distantes sub se continent bonos et malos, hic angelos, illic homines. Eusebius verò Cæsariensis in libro tertio de Demonstratione evangclicâ, post summum Deum virtutes esse dicit incorporeas naturâ, et intelligentes, ac rationales, et omni virtute præditas. Quod etiam initio liori quarti repetit, ut paulò ante meminimus, et capite sexto. Idem præterea, in libro undecimo de Præparatione evangelicâ, capite nono, substantiam omnem partitur in intelligibilem et sensibilem, è quibus prior corporis expers est natura et rationalis.

Quocirca si voɛçò eo sensu à Patribus usurparetur, quem Maximus tradidit, ut à 207xḥ distet, et sit illud quod simplicem ac liberam ab sensibilium imaginibus habet intellectionem, nihil opus addere esset, quo propriè angelis attribueretur. Sed quia perpetuò ferè id simpliciter significat quod intelligendi vi præditum est, sive conjunctum corpori, sive ab eo separatum sit,

metsi corporis expertem incorporeo modo videre < possumus, quippe quæ ignis, aut ventus appelletur, fiatve. Facere enim dicitur angelos suos spiritus, et <ministros suos flammam ignis, nisi fortè facere sit, ‹ eodem quo facti sunt conservare verbo. Porrò spi‹ritus vocantur et ignis; illud, tanquàm intelligibilis natura; hoc, tanquàm purgandi vim habens, quandoquidem et primaria substantiæ eadem nomina tribuuntur. Sed sint sanè illi incorporei, aut quàm < proximè ad hoc accedentes. › Quâ sermonis clausulà videtur addubitare utrium reverà incorporei sint, an eo corpore præditi quod ob summam subtilitatem quàm proximè accedat ad spiritum. Nisi eam cunctandi causam habuerit, quòd incorporei vox ita nonnunquàm sumitur, ■i soli Deo congruat, uti postea declarabitur.

Jam Gregorius Nyssenus, distinguendi itidem gratiâ, ad vooũ vocabulum addit tò άü)o», id est, expers materiæ, quod multò aptius expressiusque est ad meri significationem spiritûs, quàm tò ¿cúpato», ut mox co...stabit; sicut aliàs vontày xtítu angelicam camdem naturam, id est intelligibilem creaturam. Tum ita scribit: Intelligibilis natura incorporeum quiddam est, quod neque tangi potest, et formâ caret. Et eodem in capite : Mundo illa superior, et expers materiæ natura, quæ ab omni corporeo septo libera est et soluta. Itidem in libro de Trinitate ad Eustathium: Hominis naturam scribit intelligente et formâ carente suî parte copulari cum angelicâ et incorporeå naturà. Vide eumdem Gregorium Nyssenum in primo contra Eunomium editionis secundæ. Sic Ammonius, gentilis philosophus, angelos appellat νοητὰς οὐσίας, et multa eodem spectantia tradit. Rursùs Gregorius Nyssenus to do angelis assignat in oratione de Vitâ S. Ephræm.

VIII. Ut ad Latinos me conferam, Marius Victorin libro quarto adversùs Arium, archangelos, angelos, thronos, glorias, cæteraque quæ supra mundum sunt, incorporea, atque äü) vocat. Ac mox, ab hyle, et à corporeis nexibus recessisse ait. Lactantius item in libro 7, capite 21, angelis ar dæmonibus corpus omne detrahit, cùm illud quærit, quomodò animæ corporis

expertes pati possunt : ‹ Primùm igitur dicimus, inquit, tantam esse Dei potestatem ut etiam incorporalia comprehendat, et quemadmodùm voluerit afficiat. Nam et angeli Deum metuunt, quia castigari ab eo possunt inenarrabili quodam modo, et dæmones reformidant Deum, quia torquentur ab eo ‹ ac puniuntur. › Quæ ratio sumit id, utrosque incorporales esse, ut ille loquitur, quanquàm de dæmonibus discrepans nescio quid sentit, ut libro secundo dicetur. Sunt qui Hieronymum in eam sententiam testem citant, quòd in Epistola ad Avitum, inter Origenis errores recenset istud, quòd dæmones ob delicta aereis corporibus sint vestiti, quasi inde sequatur dæmones ideòper sese, ac citra peccatum, carere corporibus, que sanctos angelos, qui nunquàm peccârunt, incorporeos esse. Sed non est necessaria collectio, siquidem ætherea corpora, ac sinceriora purioraque tribuebat Origenes angelis sanctis, quæ in aerca mutata in dæmonibus esse propter peccatum arbitrabatur, quod et Augustino visum est, id autem refellit Hieronymus. Primus itaque Leo papa commemorandus est, qui ad Turibium scribens, cap. 6, fidem veram ait, quæ est catholica, omnium creaturarum, sive spiritualium, sive corporearum bonam confiteri substantiam. Tum Junilius Africanus episcopus libro 2, capite 2, incorporeos cosdem constituit. Fulgentius libro de Fide, capite 3, Gregorius deinde Magnus in 4 dialogo, capite 29, interroganti Petro de apostatis spiritibus, qui è cœlo dejecti sunt, corporeos an incorporeos illos esse suspicaretur, ita respondet : Qui sanum sapiens, esse spiritus corporeus dixerit? Planè ergo tales esse spiritus dæmones angelosque putat, qui corporei non sint. Sic in 2 Moral. capite 5, angelos ac dæmones spiritalem appellat naturam, quæ ex mente et corpore composita dupliciter non est. Et Cyrillus Alexandrinus, in libro 4 contra Julianum, angelos itidem vocat duvάpeɩę άylus, nai loyixas, id est, virtutes sanctas et rationales. Rursùs Gregorius papa in 4 Moral. cap. 9 : Angelus namque solummodò spiritus; homo verò et spiritus est, et caro. Et libro 28, capite 2, scribit angelos assumptis ex aere corporibus videri. Non igitur naturalia hæc habent corpora.

IX. Nam quòd idem angelum rationale animal homiliâ 10 in Evangelia nominat, potest sic intelligi, ut idem sit quod vitae, cognitionis intelligentiæque particeps, et ut muto animæque experti opponitur. Quippe magos ibidem ait, quia gentiles erant, mutis signis, non vocibus docendos fuisse, proindeque stellam iis apparuisse, quæ animâ et ratione caret, at pastoribus, qui Judæi erant, tanquàm ratione utentibus, rationale aniinal, hoc est, angelum allegatum esse. Ita enim Cicero libro 4 de Finibus, animal, etiamsi sine corpore sit quoddam agnoscit. In quo illud animadvertendum est ¿ão", quod est animal, άnò tñs Swñs, id est, vitâ derivari, λ0yenda verò ánò toũ λóyov, utrumque verò non solùm angelis, sed etiam Deo ipsi, tribuitur, cùm Ayos appelletur secunda Trinitatis persona. Ita nihil necesse est, quod quidam faciunt, Gregorium in eam adscribere sectam quæ angelos corporeos esse defendit. Atque hoc eodem sensu Græci quidam Patres explicandi

sunt, quos superiùs attigi. Philippus presbyter meros esse spiritus angelos indicat his verbis: Simplices enim creaturæ, nullum habentes quasi obstaculum corpulentum, perspicuæ sibi sunt.

At Isidorus, lib. 1 de Diss. c. 12, angelos spirituales, dæmones aereo corpore præditos esse confirmat. Idipsum et de incorporeà angelorum naturà, æqualis qui fuit S. Bernardi, Richardus Victorinus in quarto de Trinitate asseruit, argumentisque probavit, que subinde referam. Ac demùm Lateranensis concilii Patres, Innocentio III præeunte, in Decreto fidei, sine ullà ambiguitate, corporibus carere angelos, merosque esse spiritus existimârunt his verbis: Creator om‹ nium invisibilium et visibilium, spiritualium et cor‹ poralium, qui suâ omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et ‹ mundanam, ac deinde humanam, quasi communem ex corpore et spiritu constitutam. › Ubi, cùm spirituale opponat corporeo, et ejusmodi esse velit qualis hominis est anima, manifestum est angelos neque corpora esse, neque corporibus implicatos.

X. Sed et ex Judæis qui horum sine controversia doctissimus habetur, R. Moses Maimonides, tract. 1 de Fundam. leg. c. 1 et 2, et lib. 1 More Neb. c. 49, angelos neque corpore, neque materiâ constare censet, sed ab utroque esse separatas substantias, quod longè ante hunc ex eâdem gente docuit Philo in iis libris quos in primo capite citavimus, et Aben Ezdra in caput Exodi 26. Quam sententiam non solùm theologi hodiè sequuntur omnes, sed contrariam etiam, quæ vel mera esse corpora, vel illigatos corpori spiritus angelos putat, aut dæmones, ut non prorsùs hæreticam, sic hæresi proximam esse judicant. Nam quominùs hæretica planè censeatur, id unum facit quòd nondùm ea res liquidò ab Ecclesià disceptata sit. Quippe Lateranense decretum illud non ex instituto partem eam definire voluit, sed in hoc unum intenta fuit synodus, ut utriusque conditorem naturæ Deum esse contra Manichæos statueret, cætera verò ex receptà per id tempus opinione obiter intexuit.

Proinde certissimum esse debet, ac nullo modo dubitandum, angelos naturale corpus habere nullum, quod et sacrarum auctoritate Litterarum, et argumentatione paucis ita colligitur : Etenim angelos ac dæmones Scriptura sæpè spiritus ac spirituales nominat, et has voces eâ se usurpare notione significat, que corpori ex adverso respondeat. Primùm ad Hebræos scribens Apostolus, 1, 14 : Nonne omnes sunt, inquit, administratorii spiritus? Et Eph. 6, 12 : Non est nobis colluctatio advrsùs carnem et sanguinem, sed adversùs principes et potestates, adversùs mundi rectores, tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cœlesti. bus. Sic dæmones immundi spiritus appellantur Luc 6, 18, vel absolutè spiritus Luc. 11, 26, quo vocabulo humanam plerumque animam exprimit, quæ corpore utique caret ex sese; velut cùm dicit Rom. 8, 16: Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quòd sumus filü Dei. Item 1 Cor. 2, 11: Quis enim homi

[blocks in formation]

inquit, ab uno homine ejecti sunt, tot in eo ante cjc་ ctionem fuerunt. Si dæmones corpora habent, ubi, • quæso, in eo fuêre? In spiritu, an in corpore? Constat autem quia omne corpus longitudinem, latitudinem, altitudinem, locales videlicet dimensiones habet, et eo ipso sine locali capacitate subsistere non valet, qualem quidem spiritus omninò non habet. Ergo non in spiritu, sed in corpore fuerunt. Sed quo modo, vel in quâ hominis parte tot corpora esse ⚫ potuerunt? Sed dicis fortassis quòd angelici spiritus, ‹ tam boni quàm mali, subtilia corpora habent. Sed, quantùmcumque subtilia, duo ejusdem præsertim quantitatis corpora, unum eumdemque locum occu‹ pare non valent. Cujus ergo, quæso, exiguitatis, putas angelicum corpus esse, si credas vel solam ho◄ minis pelleni corpori detractam tot angelica corpora posse comprehendere? Quæ posteriora inprimis observanda sunt, ne quis existimet quàmlibet subtilia, ac vel ætherea corpora penetrare se invicem posse, quod Augustinus persuasisse sibi videtur epistolâ 115, ubi de aercis æthereisve animantibus, qui angeli sunt ac dæmones, disputans, nequaquàm, inquit, absurdum est eos, qui aereo vel æthereo corpore aliquid in corporibus agunt quæ naturali ordine penetrant, longè majore uti facilitate ad movendum quidquid volunt, etc. At hoc est corpus non esse, sed, ut de deorum corporibus Epicurus aiebat in Cic. 1 de Nat. deor., hominis eos esse specie, nec tamen eam speciem corpus esse, sed quasi corpus, nec habere sanguinem, sed quasi sanguinem, quod meritò Cotta deridet; sic qui naturali ordine penetrari ab corporibus alia corpora dixerit, naturam corporum destruat necesse est. De quo Alexander Aphrodisiensis disputat in secundo de Animâ, capite 16.

Guillelmus Parisiensis, in secundà parte de Universo, substantias esse merè spirituales et à corporibus abstractas philosophicis argumentis approbat, ex quibus plausibile istud est maximè ex Avicennà petitum. Quemadmodùm ex eo quod invenitur oxymeli, quod ex melle et aceto compositum est, ac mel ipsum per se ac separatum reperitur, consequens est acetum etiam à melle sejunctum, ac per se in rerum naturâ consistere, ita cùm et corpora per se ac sola subsistant, et eadem cum spirituali et incorporeâ substantiâ conjuncta cernantur, ut in homine accidit, necesse videtur esse quasdam substantias quæ per sese ac sine corporibus existant. Quo argumento R. Moses Maimonides incorporeum esse Deum ostendit, et Aristotelem citat auctorem. XII. Nunc illud operæ pretium est intueri quibus de causis quidam eorum qui angelos habere corpora

putârunt, in cam sententiam adducti sunt. Sunt enim qui ipsam corporei et incorporei vim et significationem aliter usurpârunt ac fert communis usus, atque hoe dici corporeum putârunt, quod utcumque definito in loco continetur et in eo movetur, aut certè iis ipsis è conditionibus effectisve corporeum aliquid esse statuerunt. Sic angelos esse corporeos Rupertus ac Bernardus eâ ratione probant, quia et locales sunt, et loco moventur. Tum Cassianus solum Deum incorporeum esse dicit, quia est ubique et omnia penetrat, et Gennadius libro de ecclesiasticis Dogmatibus, capite undecimo et duodecimo. Sic etiam Hilarius omne quidquid est ait esse corporeum, quia in aliquo sit necesse est. Sic Elias Gregorii Nazianzeni scholiastes, solum Deum ait propriè vacare corpore, circumscriptos autem esse angelos, quoniam ne incorporei quidem propriè sunt, etiamsi nostri respectu incorporei dicantur. Quare, qui unum id affirmant, ob id esse corporeos angelos, vel dæmones, quia certo ac définito sunt in loco, eumque commutant, nihil à posterioribus discrepant, qui puros esse spiritus illos existimant, quemadmodùm de Hilario suspicari licet; quippe verba illius, quæ supra descripsimus, præ se nihil aliud ferunt. Hinc etiam licet illud interpretari, quod idem sub secundi libri de Trinitate finem asserit: Spiritus, inquit, nec circumscribitur, nec tenetur, quia per naturæ suæ virtutem ubique est, neque usquàm abest, in omnibus omnis exuberans. Quod certum est soli convenire Deo, ideòque solum hunc spiritum ab Hilario illo quem diximus sensu constitui. Sed sunt inter eos nonnulli qui de materià insuper angelicorum corporum disertè pronuntiant, ut Cassianus, Bernardus, Rupertus aliique, quos proinde propria illis ac vera corpora censemus affingere.

Alii corporeum id appellârunt quod, etsi spiritale propriè sit, non tamen omninò simplex est, sed qualitatibus aliis atque aliis afficitur, quæ naturæ ac substantiæ extrinsecùs affusæ, ad eam adhærescunt. Iloc modo solum esse Deum incorporeum affirmant; cætera, etsi corpore materiâque carent, et nobiscum comparata incorporea sunt, tamen, si cum Deo conferantur, esse corporea. Ita Damascenus et Gregorius M., qui angelicos spiritus comparatione quidem nostrorum corporum spiritus esse dicit, sed comparatione summi et incircumscripti Spiritûs, essc corpus. Vide Methodium apud Photium, ubi de incorporeâ animâ disserit.

XIII. At Origenes, in Prooemio librorum de Principiis, incorporeum vulgari usu sermonis appellari dicit, quod non est crassum, solidum et palpabile, velut si quis aerem istum incorporeum dicat, quandoquidem non est tale corpus ut comprehendi ac teneri possit, urgentique resistere (1). Quod et Philoponus in libro primo de Opere sex dierum, capite 16, refert, et co sensu ab Theodoro Mopsuesteno dicit angelos incorporeos putari, ac tanquàm ridiculè loquentem illum, ut el

(1) Compertum est ævo præsenti aerem comprehendi et teneri, imò ponderari et ad immensam vim producendam cogi posse, sed solùm physicorum instrumentis, ita ut in vulgari usu sermonis et hodiè dicere liceat acrem visu manuque non esse tractabilem, ideòque Origenis similitudo apprimè valet. (Edit.)

Theodoretum ei assentientem refellit. Ipse autem ideò abhorret ab eo ut corpus angelis assignet, ut propterea neget illos definiri loco, aut in eo esse quoquo modo, ne corpora videantur, de quo agemus postea. Sed quod ad Theodoretum saltem attinet, non satis exactè ac bonâ fide opinionem hujus interpretatur, dùm ex eo quòd in certo loco angelos esse credidit, arbitratur ab illo nonnullo corpore præditos ipsos existimari, sed tenui ac subtili, adeò ut cum crassioribus comparati incorporei nominentur. Sed Theodoretus planè corpore carere angelos opinatus est, non autem eatenùs incorporeos esse, quòd subtili ac tenui constent corpore, non nostri ac terreni simili, quemadmodùm Severianus existimat, et alii qui, cùm angelos corporibus æthereis vel igneis esse præditos alioqui sentiant, eosdem tamen interdùm άuárovs appellare non dubitant, aut spirituales naturas, ut Cassianus, vel spirituales creaturas, ut Bernardus, cùm tamen ambo corporeos esse doceant alibi, ut jam diximus.

CAPUT IV.

Ecquid angeli materiâ constent. Augustinus et alii spiritualem nescio quam asserunt, ut Boetius, qui et ipse non satis secum convenit. Genus esse quamdam materiam. Angelos nulla recipere accidentia, quorumdam est Patrum opinio, eaque non probatur. Et adhibetur quædam illorum interpretatio. Accidentium genera duo. Angelos non esse omninò simplices.

I. Ut de reliquâ omni angelorum conditione ac naturâ disputemus, illud est nobis consentaneo ordine quærendum, constentne materiæ aliquo genere, an materia prorsùs vacent. De quo Gobarus Tritheita apud Photium cod. 232, p. 475, utramque in partem disputâsse legitur, tum mortales an immortales censeri debeant. Sunt enim qui ita corporis et materiæ crassioris expertes faciunt angelos, ut certam quamdam suique generis materiam iis assignent. Sanè Augustinus spiritualem nescio quam constituere videtur, è quâ hominis anima condita sit, eamque suspicatur initio fabricatum esse Deum, antequàm animam hominemque procrearet. Non enim credibile est, ait lib. 7 de Gen. ad litt. c. 6, in primis illis sex dicrum operibus Deum condidisse non solùm futuri corporis humani ‹ causalem rationem, verùm etiam materiem, de quâ fieret, id est, terram, de cujus limo vel pulvere fingeretur animæ autem solam ibi condidisse rationem, secundùm quam fieret, non etiam quamdam pro suo genere materiam, de quà fieret. Si enim quiddam incommutabile esset anima, nullo modo ‹ ejus quasi materiam quærere deberemus. Nunc au⚫tem mutabilitas ejus satis indicat eam interim vitiis atque fallaciis deformem reddi, formari autem virtutibus veritatisque doctrinâ. Sed in suâ jam naturâ, quâ est anima, sicut etiam caro in suâ naturâ, quà ‹ jam caro est, et salute decoratur, et morbis vulneribusque foedatur. Sed sicut hæc, excepto quòd jam caro est, in quâ natura vel proficit, ut pulchra, vel deficit, ut deformis sit, hal uit etiam materiem, id est, terram de quâ fieret, ut omninò caro esset; sic

fortasse potuit et anima, antequàm ea ipsa natura ‹ fieret quæ anima dicitur, cujus vel pulchritudo virtus, vel deformitas vitium est, habere aliquam materiam pro suo genere spiritualem, quæ nondùm ‹ esset anima, sicut terra, de quâ caro facta est, jam' < erat aliquid, quamvis non erat caro. Hinc apparet, ob illud unum hanc qualemcumque materiem Augustino in mentem venisse, quòd mutationem ac vicissitudinem quamdam natura capiat animæ, cùm ad virtutem aut scientiam ex inscitiâ et vitio, vel è contrario, ab his ad illa transfertur. Nam máteria mutationis omnis sola principium est.

II. Quod autem de animâ sola tentando ac dubitando magis quàm affirmando protulit Augustinus, hoc de angelis etiam asseverat Boetius lib. de Unit. et Uno; qui ibi subtiliùs disputans, rem unamquamque unitate unam esse, imò absolutè esse, dicit, quia ‹ tamdiù est id quod est, quamdiù in se unitas est; ‹ cùm autem desinit esse unum, desinit esse id quoď est. Quippe omse esse ex formâ est in rchus creatis. Sed nullum esse ex formâ est, nisi cùm forma mate‹riæ unita est. Esse enim non est nisi ex conjunctione formæ cum materiâ. Unde philosophi dicunt illud describentes: Esse est existentia formæ in ma‹teriâ. Cùm autem forma materie unitur, ex conjun ‹ ctione utriusque necessariò aliquid unum constitui‹ tur. › Hâc unitate, quæ per formam obtinetur, materia indiget, quæ ex naturâ suâ multipliciter spargitur ac diffunditur. Contrariorum enim contrarii sunt effectus; et quia unitas facit unum, quæ est forma, ideò materia facit divisionem. Porrò unitas ejusmodi à primâ unitate descendit, quæ creavit eam. Prima enim et una unitas, quæ est unitas sibi ipsi, creavit aliam unitatem, quæ est infra eam. Pergit verò Boetius, et hanc unitatem, ut et materiam, non solùm corpore præditis, quæ vel generantur et accidunt, vel sempiterna, minimèque dissolubilia sunt, uti sunt cœlestes orbes, sed etiam intelligentiis sive angelis et hominum animis assignat. Quantò enim unaquæque unitas, inquit, proquinquior fuerit primæ et veræ unitati, tantò materia formata per illam abit magis una et ‹ simplex; et è converso, quantò remotior fuerit à primâ unitate, tantò erit multiplicior et compositior. Et ob hoc unitas quæ duxit ad esse materiam intelligentiæ, est magis una et simplex, et non multiplex, nec divisibilis essentialiter. Sed si divisibilis est, hoc siquidem accidentaliter est, et ideò hæc unitas sim‹plicior, et magis una est omnibus unitatibus que <ducunt ad esse cæteras substantias, eò quòd imme ‹diatè adhæret primæ unitati, quæ creavit cam. Sed ‹ quia unitas subsistens in materiâ intelligentie, est ‹unitas simplicitatis, ideò necessariò unitas subsistens in materia animæ, quia infra eam est, crescit et multiplicatur, et accidit ei mutatio et diversitas, ci sic paulatim descendendo à superiori per unum gra‹ dum materiæ, inferior unitas augetur et multiplicatur, quousque pervenietur ad materiam quæ sustinet ‹ quantitatem, › etc.

III. Quocirca materiam camdem omninò corporata

rum rerum et spirituum, sive intelligentiarum animarumque censet esse Boetius, atque utrobique suî cujusque generis fornæ subjici, quod paucis interjectis discrtiùs explanat: Quia igitur materia in supremis formata est intelligentia forma, et forma rationalis anima, deinde postea forma animæ sensibilis, deinde forma animæ vegetabilis, deinde forma naturæ, ad ⚫ ultimum autem finis est forma corporis, hoc non accidit ex diversitate virtutis agentis, sed ex aptitudine materiæ suscipientis. Ac demùm, cùm de unius variis generibus agit, inter alia quoddam esse ait simplicium cognitione unum, ut angelus et anima, quorum unumquodque est unum conjunctione materiæ et formæ.

Atqui Boetius idem, in libro de duabus Naturis et una Persona Christi, nullam in rebus corpore carentibus esse materiam his verbis asserit : « Omne, inquit, • corpus quod in generatione et corruptione subsistit, ⚫ communem, videtur habere materiam, sed non omne ab omni vel in omni, vel facere aliquid vel pati potest. ‹ Corporca verò in incorporea nullâ ratione poterunt ⚫ permutari, quoniam nulla communi materiæ subjecta participant, quæ susceptis qualitatibus in alterutram permutetur. Omnis enim natura incorporea substantiæ nullo materiæ nititur fundamento. Nullum verò corpus est cui non sit materia subjecta. Et mox : Nec verò fieri potest ut incorporalia in sese coma mixtione aliquâ permutentur. Quorum enim communis nulla materia est, nec in se verti, (ac) permutari ‹ queunt. Nulla autem est incorporalibus materia rebus. Non poterunt igitur in se invicem permutari. › Quæ duo ejusdem dogmata non satis cohærere videntur, præsertim si, ut nonnulli theologi disputant, et quidem auctore nixi Boetio, ejusdem modi sit corporatarum materia rerum, et corpore carentium. Quod inprimis affirmat auctor libri de Mirabilibus Scripturæ, capite primo Ex informi, inquit, materiâ, quam ipse priùs ex nihilo condidit, cunctarum visibilium et invisibilium rerum, hoc est sensibilium et insensi⚫bilium, intellectualium et intellectu carentium spe

cies multiformes divisit. Rupertus quoque, in libro secundo de Victoriâ verbi Dei, cap. 12, angelos de materiâ creatos existimat. Boetio ex scholasticis assentitur maximè omnium Bonaventura 2, dist. 3, qui materiam in corporeis ac spiritualibus rebus eamdem prorsùs esse definit, adeòque numero unam, quoniam non est nisi potentia, nec ullam ex sese formam habet, ac distinctionem perinde nullam. Hanc verò numeralem unitatem non talem constituit, qualis est in individuis, sed diversi cujusdam generis, quod sanè obscurè perplexèque declarat, neque est necesse diligentiùs hoc loco perscrutari. Et in opusculo secundo, quod inscribit: Luminaria Ecclesiæ, serm. 4, negat ullam creaturam esse simplicem, quia purus esset actus, quod est solius Dei. Itaque angelum compositum esse minore dici periculo ait, etiamsi verum non sit, quàm quòd sit si plex. Sed reverà ita se habere probat ex Boetio, qui dicit, formam simplicem subjectum este non posse. Quare, si simplex esset angelus, nec

tristitia, nec lætitia ei posset accidere, ubi materiam in angelo esse etsi non apertè dicit, declarat tamen, dùm Boetii ad id testinonium usurpat, quod de materiâ utique debet intelligi.

IV. Cæterùm perinde in intelligibilibus ut in conpore præditis inesse materiam, Platonicorum quorumdam fuit opinio, quam fusè Plotinus explicat, qui in ideis et intelligibilibus formis, quales ab corporibus abstractas constituebat Plato, materiam esse probat co argumento quod in angelis animisque valere debet. Nam cùm, inquit, plures in illis sint species, commune sit in iisdem aliquid oportet, sed et proprium quo alind ab alio discrepet. Hoc igitur proprium ac differentia illa discernens, forma est propria. Quòd si inest forma, est et formatum, circa quod differentia est. Subest itaque materia, quæ illam formam recepit perpetuòque subjectum. Quanquàm subinde differentem statuit in rats, hoc est, intelligibilibus, materiam ab eâ quæ in «¿0x,zcī;, sensibili· bus, cernitur, quatenùs utrique insidens forma diversa est. Ac Alcinous, ex Platonis sententiâ, definit materiam neque corpus esse, neque incorpoream, sed potentiâ corpus, sicut as potentiâ cst statua, quasi solis in corporibus existat. Sanè cujusmodi materiam Plotinus describit intelligibilium rerum, ea non videtur alia quàm quæ metaphysica vulgò nominatur, hoc est, genus quod materia proportione respondet, ut Porphyrius Isag. c. 3, affirmat, qui hominem universè sumptum ex genere ceu materiâ, et differentiâ, tanquàm formâ, compositum esse dicit. Hoc autem, ut propriè dicamus, materia non est. Nam est reipsà ¿vegyet, quippiam quod alterius accessione perficitur, ad idque potentiam habet, hoc est, similitudinem materiæ, quemadmodùm et humanus animus, etsi forma sit, variis tamen rebus afficitur, quas priùs potestate continet, tùm actu recipit, iisque subjecti vicem præbet, quod in virtutibus, ac disciplinis, cæterisque id genus accidit.

V. Etenim quidquid illud est quod mutatur, ac formâ aliquâ perficitur, habet ad eam capiendam nonnullam potentiam, et quamdiù illà caret, informitatem, ut cum Augustino loquar, cujus hæc verba sunt, 12 Confess. c. 19: Et verum est quòd omne mutabile insinuat nolitiæ nostræ quamdam informitatem, quà formam capit, vel quâ mutatur et vertitur. Ac postea: Verum est omne quod ex informi formatur, priùs esse informe, deinde formatum. Porrò duo ista, potentia et informitas, quorum hoc τὸ ἄμορφον καὶ ἄποιον καὶ ἀνείδεον ab Alcinoo vocatur, maximè propria sunt materia. Ob id creatæ res omnes, etiam spirituales et intelligibiles, velut hominis est animus et angelus, quiddam habent materia simile; neque meræ sunt ac simplices formæ, cujusmodi solus est omnium conditor, qui neque partes habet aliquas, neque compositus est, neque adventitià re affici ullà perficique potest. Itaque solus est id quod est, quia merum est esse, meraque forma: Omne namque esse ex formâ est, nihilque secundùm materiam esse dicitur, sed secundùm propriam formam, ut Boetius disserit lib. de Trinit.; cujus et reliqua est tam erudita quàm ad institutum pertinens oratio, quà Dei simplicitatem explicat, in quo partes nulle

« VorigeDoorgaan »