Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

defensores, sancta quidem ecclesia laudat 376 et A veniunt cum magno timore: ad regni solium cum

pro

B

veneratur, non tamen eos 377 fulsisse tanta miracu-
lorum gloria judicat. Præterea ad quot nomina
regum vel imperatorum basilicas seu altaria dedi-
cari, vel ad eorum honorem sancta ecclesia missas
statuit celebrati? Timeant reges aliique principes,
ne quanto se ceteris hominibus in hac vita præferri
gaudent, tanto amplius æternis incendiis subjician-
tur. Unde scriptum est: Potentes potenter tor-
menta patientur (Sap. vi, 7). › De tot enim homini-
bus Deo reddituri sunt rationem, quot suæ domina-
tioni subditos habuerunt. Quod si alicui religioso
privato non parvus labor est unam suam animam
custodire, quantus labor imminet principibus super
multis milibus animarum? Præterea si judicium
sanctæ ecclesiæ valde constringit peccatorem pro
unius hominis interfectione, quid erit de his qui
multa milia morti tradunt pro hujus mundi honore;
qui licet ore aliquando dicant: Mea culpa,
multorum occisione tamen in corde gaudent, in sui
quasi honoris extensione, noluntq e non fecisse
quod egerunt, neque dolent quod fratres suos in
tartarum compulerunt. Cumque ex toto corde eos
non pœnitet, neque volunt humano sanguine adqui-
sita vel detenta omittere, illorum pœnitentia apud
Deum sine digno pœnitentiæ fructu nanet. Unde
profecto valde est timendum atque ad memoriam
eorum crebro revocandum, quia sicut præfati su-
mus, a mundi principio paucissimi per diversa ter-
rarum regna reges sancti ex innumerabili corum
multitudine reperiuntur; cum in una tantum ponti-
ficum sertation 878 sede, videlicet Romana, a tem-
pore beati Petri apostoli fere centum inter sanctis-
simos computentur. Cur autem hoc, nisi quia reges
terræ et principes vana gloria delectati, sicut præ-
libatum est, quæ sua sunt spiritualibus præferunt;
religiosi autem pontifices vanam gloriam despicien-
tes, quæ Dei sunt carnalibus rebus præponunt. Illi
in se delinquentes 379 facile puniunt, in Deum pec-
cantes æquo animo ferunt; isti in se peccantibus
cito ignoscunt 380 Deum offendentibus non leviter
parcunt. Illi terrenis actibus nimium dediti spiri-
tualia parvi pendunt; isti cœlestia sedulo meditan-
les quæ sunt terrena contempnunt. Admoneadi
sunt ergo omnes christiani, qui cum Christo regna- D
re cupiunt, ne ambitione secularis potestatis regnare
affectent, sed potius præ oculis habeant, quod ben-
tus Gregorius papa sanctissimus in libro Pastorali
almonet 381, dicens: Inter hæc itaque quid se-
quendum, quidve timendum, nisi ut virtutibus
pollens coactus ad regnum veniat, virtutibus vacuus
ne coactus accedat. Quod si ad apostolicam sedem,
in qua rite ordinati meritis beati Petri apostoli
meliores efficiuntur, qui Deum timent 18, coacti

[blocks in formation]

387

386

quanto timore 383 accedendum, in quo etiam boni et humiles, sicut in Saul et David cognoscitur, deteriores fiunt? Nam quod de apostolica sede prælibavimus, in decretis beati Symmachi 384 papa, licet experimento sciamus, sic continetur: Ille, scilicet beatus Petrus, perhennem meritorum dotem cum hereditate innocentiæ misit ad posteros. Et post pauca: Quis enim sanctum dubitet esse, quem apex tantæ dignitatis attollit, in qua si desint 98T bona acquisita per meritum, sufficiunt quæ a loci decessore præstantur; aut enim claros ad hæc fastigia erigit, aut eos qui eriguntur illustrat. › Quapropter quos sancta ecclesia sua sponte ad imperium vel regimen 27 deliberato consilio advocat, non pro transitoria gloria sed pro multorum salute humiliter obediant, et semper caveant quod beatus Gregorius in eodem libro Pastorali testatur: Apostatæ quippe angelo similis efficitur, dum homo hominibus esse similis dedignatur. Sic Saul post humilitatis meritum in tumorem superbiæ culmine potestatis excrevit. Per humilitatem quippe prælatus est, per superbiam reprobatus. Domino attestante, qui ait: Nonne cum esses parvulus in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel? › (1 Reg. xv, 17.) Et paulo inferius: Miro autem modo cum apud se parvulus, apud Dominum magnus; cum vero apud se magnus apparuit, apud Dominum parvulus fuit. Vigilanter quoque retinendum, quod Dominus in evangelio dicit: Ego gloC riam meam non quæ:o (Joan. viii, 50); et qui vult inter vos esse primus, sit omnium servus (Marc. x, 44). › Honorem Dei semper suo præponant; justitiam, unique suum servando jus 388, amplectantur atque custodiant ; non eant in consilio impiorum, sed religiosis semper acquiescendo corde adhæreant; sanctam ecclesiam non quærant sicut ancillam sibi subjicere, subjugare; sed permaxime oculos illius 389, videlicet Domini, sacerdotes, magistros et patres recognoscendo, decenter 3 sludeant honorare. Nam si carnales matres et patres honorare jubemur, quanto magis spirituales? Si ille qui carnali patri vel matri maledixerit, morte mulctandus est; quid ille qui maledicit patri spirituali vel matri, meretur? Non carnali amore illecti studeant filium suum gregi, pro quo Christus sanguinem suum fudit, præponere, si meliorem illo et utiliorem possunt invenire; ne plus Deo diligendo filium, maximum sanctæ ecclesiæ inferant detrimentum. Patenter enim Deum et proximum, sicut christianum oportet, non amare convincitur, qui tantæ utilitati tamque necessariæ sanctæ matris ecclesiæ, prout melius potest, negligit providere. Hac namque virtute, id est caritate, neglecta, quicVARIE LECTIONES.

383

390

880 CO

28 desinit 1.

eum 1. 378 succedentium addit Reg. $79 d. f. p. i. D. p. a. a. f. I. in se desunt ◄.
381 amone 1. 382
384 deest 1.
ac tremore addit Reg.
quia t. 1.
ase illos Reg. 0 decententer 1.

regm 1. regimen 2. 388 vis 1.

quid boni aliquis fecerit, omni fructu salutis care- A dum poterat, præcavere noluit. Et cur eum solum

392

bit. Hæc itaque humiliter agendo, et amorem Dei et proximi, sicut oportet, servando, præsumant de illius misericordia, qui dixit : « Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. x1, 29). › Quem si humiliter imitati fuerint, de regno servili et transitorio ad regnum veræ libertatis et æternitatis transibunt 391, Amen. Ammonemus vos fratres et coepiscopos nostros, ne faciem principum trepidantes, veritatem eis dicere timeatis, incurrentes illud Gregorii: Cum in terra hominem contra veritatem quilibet pavet, ejusdem veritatis ira.n cœlitus sustinet. › 74. Legatus regis reversus (an. 1076, Mart. 27), cum regi, qui tunc erat Trajecti, quod erat excommunicatus indicaret, Willehahmi, ipsius urbis episcopi, consilio rex excommunicationem illam nichili 393 pendit. Episcopus quoque idem timens, ne si populus hæc audisset, a rege sicut ab excommunicato discederet, inter missas sermonem faciens ad populum derisorie, quod rex esset excommunicatus, indicavit, sed hanc excommunicationem nichil valere, quibus poterat verbis, utpote facundus homo, confirmavit. Sed quantum valeret, in se ipso coactus agnoscere, si liceret ei pœnitendo a superbia resipiscere. Nam in ipso loco, in quo Romano pontifici derogabat ejusque potestatem verbosus adnichilare laborabat, ipse mala valetudine corripitur, in qua usque ad miserandum miseræ vitæ finem detinetur. Itaque morbo magis ac magis ingravescente, dum esset cum eo quidam homo regis, eumque rogaret, ut s cum suo mandato remitteret ad regem: Hoc, inquit, ei milto mandatum, quod ipse et ego, et omnes ejus iniquitati faventes, dampnati sumus in perpetuum. Cumque a suis qui aderant clericis, ne talia loqueretur, esset ammonitus: Quid aliud, inquit, loquar, nisi quod verum esse · visibiliter intueor. Ecce enim dæmones lectum meum circumstant, quatenus me, mox ut expiravero rapiant. Itaque cum fuero de corpore eductus, rogo vos et omnes fideles, ne se fatigent pro me faciendo supplicationes. Hac igitur in desperatione defunctus, nullis orationibus Deo reconciliatus, diu jacebat insepultus, donec Romam mittitur, et inde quæsito consilio, ne populus fœtore corrumpatur, apostolico jussu sine commendationibus sepelitur. Non longe autem post mortem suam abbati Cloniacensi 395 apparuit, priusquam eum fuisse mortuum cognovisset, et : Non sum, inquit, vivus, sed vere defunctus, et in inferno sepultus. Sic ille sapiens et per omnia vir honestus si non esset avaritiæ venenis 396 infectus, stultum et miserabilem finem habuit; quia hunc,

394

dico miserabiliter obisse? cum manifestum sit, omnes fere Heinrici familiares et fideles æque miseras mortes incurrisse, et eos miscriores, qui fuerant illi fideliores, quia fides illa vere erat perfidia.

75. Ut enim per excessum quædam vel repetam vel præcurram, patriarcha, qui legatus apostolici, maximus auctor abjurationis extiterat Heinrici et novi regis instituendi, postquam exregi quasi regi sociatus retrogradus efficitur, repentina morte præventus, quia communicabat excommunicatis, incommunicatus et inconfessus buic vitæ subtrahitur. Verum quia tantæ dignitatis virum non decebat ire solum ad infernum, quinquaginta, sicut audivimus, de suis habuit socios, eadem morte repentina corBreptos; ne quos habebat in 397 iniquitate consortes, retributione non haberet participes.

C

D

76. Udo Treverensis archiepiscopus, omni pietate plenus, dum nimis mansuetus tyrannidi non resistens, Heinrico plus quam decebat obsequitur, ejus flammeo furori suæ consensionis oleum ministrat, et ut ecclesiæ deprædentur licentiam donat (V. cap. 103); et mox in crastino mane 398 mortuus invenitur, ut omnibus aperte constaret ideo tali eum morte obisse, quia in ecclesiarum prædatione non timuit assensum prælere.

399

77. Eppo Cicensis episcopus, dum in episcopio sancti Kiliani (39) quemdam rivum forti sedens in equo transiret, quem quilibet pedes sine periculo transire posset, ubi nec timor ullus fuit, equo cadente moriens sic interiit (Cf. Annal. Sax., an. 1078); sancto Kiliano sic disponente, ut qui ejus urbis violentus incubator injuste vinum suum bibebat, aquam quoque suam juste bibens, ultra vinum non quærat; et quia nobis inconciliabilis 400 permansit, Deo inreconciliatus ab hac 401 vita migravit. 78. Godefriaus 402 dux, qui fuit maximus hostis Saxoniæ, periit in secretiori corporis parte perfossus sævo mucrone, nec purgatus ultima confessione, nec munitus sacra communione.

79. Godebaldus 403, dum equo suo noviter ferrato pedem posteriorem levaret, ut an apte ferrum esset impositum 40 perspiceret, ab ipso pede in fronte percutitur, et sic ab hac vita abstrabitur.

80. Burchardus Misnensis præfectus 405, dum in quadam sua, cui præerat, urbe ab urbanis invaditur, equo cui insidebat frustra calcaribus vulnerato, fugere molitur, quia equus saepe prius de velocitate laudatus, modo, cum maxime maximo cursu opus erat, fit stationarius, quasi diceret: Mihi non licer eum nunc u vobis eripere, qui dum sibi licuit, nolebat se VARIE LECTIONES.

391 Data Idibus Martii addit Reg. ubi reliqua desunt. Alia addunt codex Musei Britannici Arundel. N. 77. sec. XI. et Codex Udalrici. episcopos 1. 393 ita 1. 1b. vili p. 2. 396 ila eum 1. 398 Cluniac. 2.

392

394

1b. veneno 2. 397 deest 1. 398 ita 1b. 2. deest 1. 399 prædationibus 2. 400 ita 1. 2. irreconciliabilis 1b. 402 dux Lothariorum Gozelo vel Godefridus 2. 403 Godobaldus 2.

401 deest 1.

* M. episcopus effectus 1.

(59) id est Wirziburgensi.

NOTÆ.

404

*** repositum 2.

corrigere. Moritur ergo cum magno animæ suæ A tur a litore longius, nautisque ne longius abiret cla periculo, quia sæpe consensum præbuit periculoso

sævissimi regis consilio.

81. Liupoldus 406, frater Bertholdi regis consiliarii, qui et ipse ejus consiliarius erat, dum quadam die juxta regem equitans, cum eo quoslibet sermones conferret, accipiter quem sinistra portabat, volitare cœpit, quasi capturam peteret. Ille vero post avem parumper se inclinans, ab equo gravis cecidit, et ensem quo cinctus erat e vagina lapsum, capulo terræ defixo in pectore medio recepit; et qui sæpe pravi consilii consors vel auctor fuit, sine consilio perpetuæ salutis ab hac vita recessit. His ex parte tractatis, multa his similia præteriens, ad iter inceptum volo reverti, quod non aberrando sed sponte deviando deserui.

82. (An. 1076, April.-Mai.) Igitur comperta legatione pontificis et excomunicatione sive depositione Heinrici regis, omnes qui nostros captivos habebant, quia nullam apud regem misericordiam, dum rex erat, invenire poterant, et ei nullam modo, cum rex non esset, fidem vel subjectionem debebant, omnes eos in patriam gratis, Heinrico nesciente, dimiserunt.

mantibus, appropinquat domui, leniterque pulsans, Deumque suppliciter vocans, dixit: Aperi. Numquam dixit neque dicturus est cum majore devotione cordis, Aperi, nisi si speraverit sibi quandoque januam regni cœlestis aperiri. Othelricus paratis equis et sociis episcopum suscepit, et die quiescens, nocte vero festinans, eum Dei misericordia comitante in Halberstedi 11 perduxit. Quanta gratulatione totius populi fuisset acceptus, meus hebes non valet explicare stilus. Etiam qui eum prius odio habuerunt, in occursu læti gaudentesque cucurrerunt 11.

84. Principes ergo nostri diversis ab exiliis omnes pene simul in patriam reversi, magnam his qui domi erant dederunt materiam gaudii, et multorum Bos aperuerunt in laudem Dei. Invenerunt enim totam pene plebem congregatam, exigi tributa prædiis suis persolvenda, jam libertatis spe retinendæ deposita, quæ juberetur cuncta facturam. Herimannus autem, patruus Magni ducis, et Thiedricus de Kathalanburg 13-hi namque prius aliquanto ceteris venerunt -obstupefactis omnibus exclamaverunt: Nolite, dicentes, optimi Saxones, nolite servitutis juga recipere, nolite 1* hæreditatem vestram tributariam facere, nolite de misericordia Dei desperare! Ecce nos, qui vestri causa nos in captivitatem dedimus, Dei clementia, illo qui nos tenebat invito, redimus, pro vobis et vestris pugnaturi quamdiu vivimus. Erigite ergo cervicem jugo servitutis excusso liberam, numquam posthac servitute premendam, adjuvante Deo. Retinete manus a tributis solvendis, retinete possessiones vestras liberas, sicut liberas eas a vestris parentibus accepistis. Vos autem fautores iniquitatis, qui miseræ plebis oppressione crudelis tyranni gratiam quæsistis, ab opprimendo cessate, ab exigendo quiescite, et ex hac hora vel nobiscum pro libertate pugnaturi fideliter et jurati permanete, vel in hac hora velut hostes infidi et perjuri a nobis et a patria nostra numquam reversuri discedite. Talibus verbis et hostes confusi, a ferocitate quiescunt, et cives confortati, pristina virtute recepta, in unanimitatem facile coalescunt. Coadunati denique, præsidia Heinrici ab omnibus castellis ejiciunt, et illis ea quorum fuerant libera restituunt; possessiones alias, quas

83. Sed Burchardus 07 Halberstadensis episcopus quam mirabiliter a miserabili dampnatione sit divina pietate liberatus, ad Dei laudem et ad omnium miserorum consolationem referam. Dum Heinricus esset juxta Danubium, et secum haberet sororis suæ maritum Salomonem, similiter ab Ungria 408 regno C depulsum, quia temporibus illis vigebat depositio regum; genero suo jam redituro in patriam, in cujus extremitate paucas urbes habendo vix hærebat, episcopum Burchardum commendavit, eumque multum, ut numquam in Theutonicis finibus videretur, obsecravit; quod et ille promisit. Quod cum episcopus præsensisset, amicos, quos habebat ibi paucos, paucis, sicut tempus monebat, verbis allocutus, rogavit omnes per Dei nomen, quatenus de sua cogitarent ereptione. Tunc Othelricus 409 quidam dixit ei, stare quandam domum desertam non longe a litore, monuitque eum ut hanc arte qualibet temptaret intrare. Episcopis ergo tantum cum uno capellano navi impositus, exregem jubetur antecedere, donec ipse cum socero pransus, eum cum gurgite currens ve- D tyrannus injuste his quorum erant ereptas, injustius lociter 410 insequatur. Leniter ergo defluens episco

pus non in somnum dissolvitur, non in vanis confabulationibus occupatur, sed cor cum tota devotione levat ad Deum, oculos in litus tenet intentos, donec præmonstratam conspiciat domum (Jun. 24). Qua visa rogat nautas, ut in litus se velint exponere, quatenus ventrem levando persolvat debita naturæ. Illinil suspicantes, in miserum misericordes fuerant, et eum capellano comite exire permiserunt. Quid moror, cum in illo moram nullam intueor? Remove

illis ad quos nullo jure pertinebant donaverat 15, auferunt, et eas ad justos possessores redire faciunt. His omnibus in finibus nostris rite peractis, diem et locum determinant, ubi concordiam ad defensionem patriæ renovaturi conveniant, et eos in quibus infidelitatis suspicio resideret, aut a finibus suis exire, aut secum fideliter convenire compellant.

85. Hæc omnia dum Heinricus audisset (Jun. 29), nimis in animo conturbatur, et Mogontiam 416 veniens. quosdam de residuis adhuc captivis ad se VARIE LECTIONES.

406 Luidpoldus 2. 407 Bucco sive Burchardus 2. 408 ita 1. 2. berstatedi 1. 412 ut concurrerent 2. 413 Katelenburh 2. 41 416 mogontinam 1.

409 Odelricus 2. 10 velox ib. 411 hal

n. h. v. L. f. desunt 1.

418 donoueral 1.

419

B

duci præcepit, et cum eis de pretio, quo se redime- A per se vel per nuntium genti pene perditæ consolarent ut dimitterentur, egit. Interea orta seditione tor adesset, suppliciter oraverunt. inter Mogontinos et Babenbergenses milites, civitas a Babenbergensibus incenditur, ita ut tota vel maxima pars ejus arsura videretur. Ad quam restinguendam 17 dum Heinricus ipse omnisque populus festinaret, captivi nostri sine custode relicti, inventa navi Rhenum transierunt, et die noctuque festinantes, in patriam suam pervenerunt. Inter quos erat etiam Gertrud, nobilissimi Ottonis ducis fratris Herimanni vidua, quam Lodewig ante biennium fere ceperat, et domino suo Heinrico, ut ab ea pecuniam extorqueret, quod et fecit, adduxerat. 86. Heinricus ergo exrex videns suæ voluntati cunctas res adversari, cum intelligeret, se de lupina ferocitate parum proficere, pelliciam non corvinam cogitavit induere, ut ostensione pietatis et justitiæ deciperet, quos crudelitate violenta superare non posset. Volebat namque legatos ad Saxoniam niittere, qui dicerent, se eis plus quam ipsi cuperent bonum esse velle, se penitus injustitiam cum vitiis omnibus, quoad posset, abjicere, se eis in omnibus pariturum dedere; sed nullum, qui hanc legationem portare præsumeret, invenit; quia de suis quoque eum nullus, quod ore emisit, in corde habere credebat, nec aliquis dubitavit, quin si quis Saxonibus valde jam exasperatis hoc nuntium falsitatis afferret, pro falsis promissis pœnas veraciter daret. Remanserant autem adhuc duo de nostris apud eum, Werinherus Magedaburgensis, et ejus lem nominis Merseburgensis episcopus; qui cum possent invito rege sicut alii repatriare, nolebant, quia in illo licet impio, Deum, a quo est omnis potestas, offendere timebant. Hos ergo cum supradicta legatione ad Saxoniam misit, sed de eorum reversione nichil eis dixit. Illi vero Saxonibus cum tota voluntate quod erant jussi suadebant, sed Saxones, cognitis tot ejus mendaciis, hæc quoque promissa veneno falsitatis infecta non dubitabant. Cumque vellent episcopi eorum responsa reportare, jussi sunt unum e duobus eligere, aut hic modo stare, aut huc numquam posthac redire.

88. Non modico igitur Saxones exercitu collecto (Oct.), perrexerunt ad Rhenum contra vicum qui dicitur Oppenheim, quo et patriarcha cum episcopo Pataviensi, pontificis Romani legato, convenerat, et una Suevorum non parva multitudo, qui omnes exercitum Saxonicum, dum veniret, expectabant. Quibus appropinquantibus (Oct. 16) patriarcha ceterique primates, quia de recenti prælio utrorumque gladii adhuc cruore madebant, quamvis per legationes mutuas invicem sibi donassent, tamen ne, quod facile est armatis, seditio vilibus a personis exorta factum fœdus 20 corrumperet, obviam Saxonibus ibant, et amicitiam, quam renovaverant absentes, nunc præsentes confirmare monebant. Hinc igitur dux Otto, violenter honore suo privatus, illinc Welph 421 dux, eodem honore non juste subiimatus, hac conditione sibi invicem pacis oscula dederunt, ut electo, propter quod ex utraque parte convenerant, novo rege, quicumque eorum ipsum honorem jure retineret, alter ei non invidens libenter concederet. Similiter pacis oscula dederunt ordinis secundli sive tertii, partis utriusque, milites, quicquid invicem se læserant non sine multo fletu donantes. Tunc omnes facti ex hostibus amici fideles, castra posuerunt tam prope, ut vicissim populus uterque sermones utriusque non difficile poset audire. Cumque jam cœpissent de rege constituendo sermones conferre, Saxones ex Suevis, Suevi ́ex Saxonibus unumquemlibet volebant eligere; Heinricum vero tenebat in altera ripa Rheni civitas Mogontina, omni spe regni retinendi deposita. Misit tamen nuntios, qui temptarent istos ad misericordiam flectere, ut ejus jam satis correpti correctionem dignarentur accipere. Sed eorum nullius legatio a quoquam nostrate accipitur, nisi prius per apostolici legatum ab anathematis vinculo solvatur. Ut igitur stilus velociter currat, humilitatem pœnitentis accepturos se promittunt ea conditione, si vellet implere cuncta quæ ei nostrates facienda proponunt. Quod cum ille spopondisset, hoc ei p:imum proponunt ut episcopum Wormatiensem, qui jam diu fuerat expulsus, potentem faceret urbis suæ; deinde ut mox litteras scribi faceret, in quibus se fateretur injuste Saxones afflixisse, quas a nostris perspectas, imagine sua nostris præsentibus signari faceret, et signatas per Italiam et Theutonicam terram mittendas per nostros nuntios, nostratibus daret; ipseque Romam veniens, per dignam satisfactionem anathematis vinculo careret. Episcopus ergo statim cum magno honore in urbem deducitur; litteræ 42 in præsentia nostratium bulla regis signatæ, perinostros nuntios per civitates Italie VARIE LECTIONES.

87. Principes igitur nostri simul adunati, juramentis et obsidibus invicem datis in unum se confirmant, et ut ad invicem firmissime cohærerent, regem cui subjaceant omnes eligere deliberant. Sed cum audissent, quod Suevos tam crudeliter anti-. quum fœdus infregisse poenituit, ad eos legatos de renovando fœdere mittere complacuit, ut iterum convenientes in unum, inimicitiarum acerbitatem multa dilectionis suavitate superarent, et invicem sibi donantes, contra communem omnibus hostem, uno de se rege facto, concorditer starent. Domno quoque apostolico litteras miserunt, quibus, ut vel

C

17 r. omnis populus d. 1. 18 Gertrudis mulier nobilissima Magni ducis noverca, quam Lodowig 2. corrigo; pellinam 1. pellem 1b. 420 f. foedus fœde c. 2. 421 walph 1. walterus 1b. welpho 2. quoque eo quo dictum est modo bulla 2.

419 ita 422 1.

regnique Theutonici diriguntur; ipse se tota fe- A tanta humilitate lætatus, præcepit ei, ut regalem stinatione parat, ut per Romani pontificis indulgentiam ligamen anathematis exual. Nostrates vero singuli sacramento firmaverunt. nt nisi Heinricus quartus, Heinrici imperatoris filius, in Februarii mensis initio a banno per apostolicum absolutus 429 fuisset, numquam amplius ullo ingenio suo rex corum nec appellaretur nec esset. Quod sacramentum primo fecit patriarcha, et in litteras redactum in suum misit marsupium; quod tamen quia melius servavit in scripto quam in opere, sicut paulo ante dictum est, crudele supplicium dedit. Deinde fecit idem Pataviensis episcopus, sedis Romanæ legatus ; el post hos omnes qui aderant episcopi, duces, comites, ceterique majores et minores; sed episcopi plus aliis in hoc egerunt, quia juramentum in lit- B teris ctiam servaverunt. Tunc misso legato rogaverunt apostolicum, ut in principio Februarii vellet Augustam venire, ut causa diligenter examinata coram omnibus, vel eum solveret, vel co fortius adhuc ligato, alium sibi cum ipsius consensu quærerent, qui regnare sciret. His omnibus ibi peractis, exercitus uterque cum multa caritate dividitur, et uterque tripulians et Deo laudes cantans ad Sua revertitur.

424

89. Apostolicus autem cum, sicut rogatus erat, Augustam versus tenderet ut ibi ingrediente Februario, qui erat annus Domini 1077, sicut placuerat principibus, adesset, et nostrates illuc econtra venire festinarent, ut domnum papam venerabiliter, sicut decebat, acciperent, ecce nuntiatur apostolico, Heinricum cum magno exercitu Italiam intrasse, et si ipse montes, sicut volebat, transcendisset, alium papam illum 2 constituere velle. Itaque misso velociter nostris obviam legato, ipse tristis immo sibi 26 multa timens revertitur, ut Italiam a gladio et igne tucatur.

ornatum, donec ipse permitteret, sibi non imponeret, quatenus omnipotenti Deo acceptior esset cordis ejus contritio, quo eam et foris ostenderet vilis habitus testimonio; et ut eos, qui erant excommunicati, convivio vel colloquio vitaret; ne quod in se propria conversione fuisset Dei gratia mundatum, aliorum contagio fieret magis quam fuerat inmundum. Quod utrumque cum se facturum polliceretår, absolutus hac lege dimittitur, multum * monitus, ne Deo mentiatur; quia si promissa non impleve it, non solum priora vincula non auferantur, sed etiam alia strictiora superaddantur. Itaque reversus ad suos, cum coepisset eos a suo convivio separare, magnum cœperunt tumultum facere, dicentes ei, quia si eos. quorum sapientia et virtute obtinuisset 428 hactenus regnum, nunc a se repelleret, apostolicus ei nec illud reddere nec aliud acquirere potuisset. His et aliis talibus verbis animus éjus immuta tur, et ad consueta, pravo pravorumque consilio, revertitur Imponit capiti aureum diadema, et in corde retinet ferro fortius anathema. Excommuni catorum communioni miscetur, et a sanctorum communione miser ille repellitur. Nunc fecit omnibus manifestum, quia non verum esset; quod dixit, plus se amare regnum cœleste quam terrenum. Quod si parumper in obedientia permansisset, et regnum nunc terrenum cum pace teneret, et quandoque cœleste sine fine possessurus acciperet. Nunc vero factus inobediens, et hoc quod amat non habebit, nisi cum magno labore; et illud non accipiet, nisi magna totius vitæ mutationc.

91. Interea Saxones et Suevi Forcheim conveniunt, sed et de aliis regionibus legati aderant, qui

420

quicquid isti de re publica commode 3 definierint, idem laudare suos indicant. Aderat etiam legatus apostolici, qui cuncta quæ de regno nostrates utiliter disponerent, apostolicæ sublimitatis auctoritate firmaret. Ex multis, quos probitate dignos in electione proposuerunt, tandem Rodulfum, ducem Sucvorum, regem 431 sibi Saxones et Suevi concorditer elegerunt. At cum singuli deberent eum regem laudare, quidam voluerunt aliquas conditiones interponere ut hac lege cum super se levarent re

90. Heinricus autem per Italiam vagans loco, sed magis animo, quid ageret, nesciebat, quia quicquid ageret, regnum perdere timebat. Nisi enim supplex ad apostolicum veniret et per eum solutus a banno fuisset, regnum se non recepturum pro certo sciebat. Si vero supplex ad satisfactionem veniret, timebat, ne sibi pro magnitudine criminum regnum pontifex auferret, vel sibi ino- D gem, quatinus sibi de suis injuriis specialiter probedienti vincula potestatis apostolicæ duplicaret. Ergo in multis curis in diversa dividitur. Quamvis autem utroque modo se perditum et perditurum non dubitaret, tamen illam partem, in qua aliquid spei esse putabat, elegit; et laneis indutus, nudis pedibus ad apostolicum venit, dicens se plus amare regnum cœleste quam terrenum, et ideo pœnitentiam, quamcumque sibi vellet imponere, se humiliter suscepturum. Apostolicus vero de tanti viri

mitteret justificationem. Otto namque dux non prius volebat eum sibi regem constituere, nisi promitteret honorem sibi injuste ablatum restituere. Sic et alii multi suas singulares causas interponunt, quas ut ille se correcturum promitteret, volunt. Quod intelligens apostolici legatus, fieri prohibuit, et ostendens, eum non singulorum sed universorum fore regem, ut universis justum se promitteret, satis esse perhibuit. Ait etiam, si eo modo, quo cœptum fue

VARIE LECTIONES.

pro

423 solutus 2. *** tripdudians 1. 485 illo 2. 426 sed !. 1. el m. 2. 427 el h. 1. 49 deest 1. 1b. 30 comode 1. rei publice commodo 2. 431 in r.

[blocks in formation]
« VorigeDoorgaan »