Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Et ideò quamvis peccet violentiam inferendo, excusatur tamen à crimine raptûs, ut probat S. doctor ex Gelasio papâ, et refertur causâ 36, quæst. 1, cap. Lex illa.

Raptus jure civili punitur pœnâ capitis, c. de Raptu virg., L. unicâ. Item jure canonico, causâ 33 et 34, cap. Raptor, statuitur ut alienæ sponsæ raptor publicâ pœnitentiâ mulctetur. Item ut sine spe conjugii maneat, etc.

ARTICULUS IV.

De adulterio.

Divus Thomas hic art. 8 docet quòd adulterium est quasi ad alienum torum accessio, aut alieni tori vioJatio adulter enim dicitur quasi accedens ad alteram non suam. In quo quidem dupliciter contra castitatem et humanæ generationis bonum aliquis delinquit. Primò in quantum accedit ad mulierem non sibi matrimonio copulatam, quod requiritur ad bonum prolis propriæ educandæ. Alio modo, quia accedit ad mulierem alteri per matrimonium copulatam, et sic impedit bonum prolis aliena. Eadem ratio est de muliere conjugatâ, quæ per adulterium corrumpitur. Unde dicitur Eccl. 13: Omnis mulier relinquens virum suum peccabit. Primò enim in lege Altissimi incredibilis fuit, in quâ scilicet præcipitur: Non mochaberis. Et secundò, virum suum derelinquit, in quo facit contra certitudinem prolis ejus. Tertiò in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi, quod est contra bonum propriæ prolis. Sed primum est commune in omnibus peccatis mortalibus; alia verò duo specialiter pertinent ad deformitatem adulterii. Unde manifestum est quòd adulterium est determinata species luxuriæ, utpote specialem deformitatem habens circa actus ve

nereos.

Manifestum est ex pluribus sacræ Scripturæ locis illud esse grave peccatum mortiferum. Exodi 20, Levit. 20, Deuteron. 22 et 26. Job. 31. Eccles. 23, Proverb. 6, Jerem. 5, primæ ad Corinth 6. Et ratio est evidens:adulterium enim totam luxuriæ et fornicationis malitiam habet,quam de se mortiferam esse ostendimus. Et insuper injuriam in conjugem ac injustitiam superaddit,pluraque incommoda secum affert;et ex communi æstimatione,injuria hæc gravissima reputatur inter homines,qui illam tanti faciunt, ut putent vix posse irrogari majorem; unde etiam morte vel perpetuo divortio illam vindicare solent.

Adulterium tribus modis committi potest. Primò quando conjugatus habet copulam cum solutâ. Secundò quando solutus alterius uxorem carnaliter cognoscit. Tertiò quando uxoratus cum alienâ conjuge commiscetur, quæ circumstantiæ sunt declarandæ in confessione: nec enim sufficit se accusare de adulterio commisso, sed explicandum est in confessione quonam ex his tribus modis commissum fuerit. Inter quæ gravissimum est peccatum tertio modo commissum, cùm tunc in illo actu duplex sit injuria mortifera nam duorum matrimoniorum jura violantur, et duobus conjugibus injuria irrogatur. Quare in confes

sione explicanda est illa circumstantia ratione cujus injuria duplicatur. Nihilque refert quòd illæ injuriæ sint ejusdem speciei, quia non solùm species peccati, sed etiam numerus explicandus est in confessione; el non tantùm numerus actuum materialium, sed et numerus malitiarum quæ sunt in uno actu, ut si quis uno ictu occidat tres homines, etc. Secundus modus, licet non sit tam gravis ac iste, est tamen gravior primo modo, tum quia longè magis juri naturæ repugnat ut una femina jungatur duobus viris, quàm ut unus vir commisceatur duabus feminis, tum quia est contra certitudinem prolis et contra bonam ejus educationem; tum quia fit peculiaris injuria marito, dùm ei aliena proles supponitur, vel saltem ipsa femina se constituit in periculo id faciendi. Hæc autem et alia incommoda non sequuntur ex primo modo, seu ex adulterio viri cum solutà. Quod nihilominùs in confessione est explicandum propter peculiarem deformitatem, tam ab ipso adultero qui fidem datam violavit, quàm ab ipsâ puellà quæ cooperata est in violandâ câ fide.

Copula viri cum alienâ conjuge etiam consentiente marito est verum adulterium, utpote statui matrimoniali et reverentiæ ac significationi sacramenti valdè injuriosa : nequit enim maritus esse propriæ uxoris leno, nec suo juri, aut potiùs conjugii juri communi cedere; sicut nec clericus privilegio fori et juri exemptionis statui clericali et ordini ecclesiastico concesso. Simili modo qui occidit hominem etiam volentem, quamvis non faciat illi propriè injuriam, peccat tamen in naturam humanam; sic, quamvis tunc non dicatur propriè injuria facta viro consentienti, ncc sit obligatio faciendi ei restitutionem vel satisfactionem, ob scilicet præviam illius condonationem, est tamen verè contra justitiam, quia est contra jus conjugii et conjugis ut conjux est, quo ille cedere efficaciter non potest, eò quòd ipsi competat non ad bonum proprium, sed ratione statûs, qui est communis. Unde cum cessio sit nulla, jus commune remanet, et contra illud peccatur, ac contra reverentiam sacramenti. Idque colligitur ex Tertull. Apologetici cap. 59; ex D. Epiphan. hæresi 26, qui Gnosticorum obscœnos mores describit; ex D. Augustino lib. de Fide et Operibus, cap. 7; et ex Innocent. Ill, cap. Discretionem. Item ex Sixto V, in Constitut. quæ incipit, Ad compensandam. Tandem ab Innocentio papà XI, qui hanc propositionem damnavit : Copula cum conjugatâ, consentiente marito, non est adulterium, ideòque sufficit in confessione dicere se esse fornicatum.

Item verum committit adulterium qui copulam babet cum femina alteri conjunctà per matrimonium ratum, sed non consummatum; eò quòd tunc vio'etur fides data in nuptiarum contractu, sitque vera alterius uxor. Simplicem tamen fornicationem committit so lutus carnaliter cognoscens alterius sponsam solùm de futuro cùm nondùm sit verum matrimonium et solummodò illius promissio violetur. Hæc tamen fornicatio gravior est eà quæ committitur cum omninò soluta, ob scilicet injuriam quæ fit sponso de futuro,

[ocr errors]

Quapropter ista persona circumstantia tam ab ipsà puella, quàm ab ejus corruptore in confessione est declaranda. Idemque dicendum de sponso de futuro, quòd scilicet fornicans declarare teneatur in confessione sponsalia se jam contraxisse cum alterâ, quia eo ipso facit aliquam sponsæ injuriam, quamvis non tantam qualis est quando illa fornicatur, eò quòd non sequantur eadem inconvenientia neque in hâc parte tanta requiratur honestas in viris, ac in mulieribus, saltem juxta sensum et communem usum hominum. Adulterium non dirimit matrimonium, nec conjux adulter peccat ab uxore petendo debitum, sive adulterium sciatur ab eâ, sive non; quia privatio juris petendi est pœna quam non incurrit iste reus, nisi per voluntatem conjugis innocentis aut per sententiam judicis nec de facto absolutè usu matrimonii privatur, sicut si castitatem vovisset aut incestum commisisset; imò, dato quòd tunc privaretur jure exigendi debitum, adhuc posset amicabiliter illud petere.

Conjux tamen innocens probè sciens ejus adulterium, denegare illud potest auctoritate Domini nostri Jesu Christi, habetque causam sufficientem faciendi divortium, non quidem quoad vinculum matrimonii, cùm sit indissolubile, sed quoad torum, quia frangenti fidem fides servanda non est ; idque colligitur ex Trident. sess. 24, cap. 7 et 8; et ex D. Thomà in 4 Sentent., dist. 35, art. 1, in corp., ubi ait quòd Dominus uxorem dimittere concessit propter fornicationem in pœnam illius qui fidem fregit, et in favorem illius qui servavit, ut non sit astrictus ad reddendum debitum ei qui non servavit fidem. Excipiuntur tamen septem casus in quibus non licet viro uxorem dimittere fornicantem, in quibus vel uxor à culpâ immunis est, vel utrique sunt æqualiter culpabiles. Primus est, si ipse vir similiter fornicatus fuerit, ut colligitur ex cap. fin. de adulteriis. Ratio est quia paria delicta mutuâ compensatione abolentur ; unde per adulterium alterius, sive antea, sive postea commissum, jus illud reviviscit; v. g., maritus qui propter uxoris adulterium ab ea divertit et se separavit, si ipse in adulterium incidat, tenetur ad eam redire, eique debitum reddere, et confessarius non debet aliter eum absolvere, sive adulterium illius fuerit publicum, sive occultum, cùm in foro conscientiæ non requiratur probatio, sed sufficiat ut caro conjugum verè fuerit divisa. Et in hoc casu non posse fieri divortium docet idem D. Thomas ibidem ad 2, quia divortium ex causâ fornicationis fit uno accusante alium : nullus autem, qui in simili crimine existit, potest alium de eodem accusare. Secundus est quando vir dedit uxori causam proximam adulterandi, puta si ipse eam prostituerit, aut ei concesserit expressè vel tacitè facultatem adulterandi; aut sciens noluerit ab isto crimine eam impedire ac prohibere, etiamsi commodè posset. Secùs vero si tantùm causam remotam dederit; puta si iratus eam domo ad tempus expulerit, aut alimenta, vel Jebitum denegaverit. Tertius, si eam sibi reconciliaverit post adulterium perpetratum, carnaliter eam cognoscens: tunc enim censetur cedere juri suo, quam

diù alter conjux non relabitur in adulterium: co euin cadente jus illud reviviscit. Idem dicendum quando culpam et pœnam eidem condonavit expressè per verba, vel tacitè per signa, etc. Quartus, si uxor virum suum mortuum probabiliter credens propter longain ejus absentiam, alteri nupserit. Quintus, si latenter cognita fuerit ab aliquo sub specie viri sui lectum subintrante. Sextus, si fuerit vi oppressa. Septimus, si matrimonio in infidelitate utriusque contracto, vir dederit uxori libellum repudii, et uxor alteri nupserit : tunc enim si ambo convertantur, tenetur eam recipere.

Idem D. Thomas ibidem art. 3 in corp. ait quòd vir potest dimittere uxorem dupliciter; uno modo quan tùm ad torum tantùm, et sic potest eam dimittere quàm citò sibi constat de fornicatione uxoris proprio arbitrio; nec tenetur reddere debitum exigenti, nisi per Ecclesiam compellatur: et taliter reddens, nullum sibi præjudicium facit. Alio modo quantùm ad cohabitationem; et hoc modo non potest dimitti nisi judicio Ecclesiæ. Alias, si dimissa fuerit, debet cogi ad cohabitandum, nisi vir possit incontinenti fornicationem ei probare. Hæc autem dimissio divortium dicitur et ideò concedendum est quòd divortium non potest celebrari, nisi judicio Ecclesiæ.

D. Antoninus 3 p., c. 20, § 9, docet quòd quando alter conjugum remanet in manifesto adulterio et est incorrigibilis, tunc alius hoc sciens, non potest absque gravi peccato debitum petere aut ei reddere, quia facit contra Ecclesiæ constitutionem in re gravi, ut habetur causâ 32, q. 1, can. Si quis uxorem. Quod in viro maximè locum habet, eò quòd teneatur ad uxorem corrigendam, non solùm verbo sed et opere, utpote cùm sit caput illius, debeatque ejus scandala impedire, ne turpitudinis patronus et fautor habeatur; ideòque si aliâ ratione nequeat huic scandalo occurrere, ad illud tenetur ; idemque docet D. Thomas, loco cit. art 2 et 5; item. dist. 25, art. 4 ad Hannibaldum ;

Nisi casus occurrat in quo utrumque istorum salvare possit utendo conjugio, quia tunc cessat omnis ratio legis et contemptûs, et de hoc plures casus referuntur. Primus est quando uxor est emendata, vel spes aliqua est emendationis, ut innuit D. Thomas locis mox citatis. Secundus est dùm maritus proba biliter timet majora inconvenientia occasione divortii secutura, ut si adsit periculum in muliere majorum libidinum, et in viro incontinentiæ propriæ vel proventuras inde rixas et cædes inter ipsum et uxoris parentes, etc. Debet tamen tunc ad tollendum scandalum patefacere iis qui sciunt se uxorem non fovere in crimine, eamque dimittere velle, nisi inde majora mala et incommoda timeret, omnibusque palàm manifestare has turpitudines uxoris sibi omninò displicere. Tertius est quando maritus huic scandalo alià via occurrere potest, puta vel eam increpando, verberando, etc., vel eam diligenter observando, semperque adhibendo ei comites qui super illius actiones

vigilent, vel eam in domo occludendo, vel impediendo ne sola exeat, aut alium alloquatur.

Uxor verò innocens sciens virum suum publicam habere concubinam, præcepto charitatis tenetur illum prout potest corrigere, si spes sit emendationis et fructûs, ac præcavere scandalum faciendo divortium, si inde viri emendatio speretur. Si verò ex hoc non speret virum suum concubinam relicturum, et aliunde fecerit quod in se est ut corrigatur, tunc potest illius conjugio uti, quia ex quo nullam habet viam huic malo occurrendi, cessat respectu illius ratio scandali et suspicio patrocinii ac participationis in crimine viri; nullus enim credit viri concubinatum de illius consensu procedere, sed potiùs illi displicere. Vide divum Antoninum loco citato.

§ 1. Utrùm adulter et adultera teneantur ad aliquam restitutionem faciendam.

Quamvis adulterium sit contra justitiam, si tamen de facto nec prolis, nec ullum prorsùs damnum marito aut filiis legitimis inde proveniat, certum est tunc adulterium restitutionis obligationem nullatenùs inducere. Difficultas solùm est ad quid teneantur adultera et adulter, quandò susceptâ prole illis certissimè constat spurium educari in domo mariti ejus expensis, aut illi in hæreditate succedere unà cum filiis legitimis. Cùm enim hujus damni causa sit injusta, absque dubio ad illud reparandum juxta vires suas tenentur, aut manifestè si negotium id patiatur, aut occultè sub aliquo velamine, vel per interpositas personas solùmque restat examinandum quânam viâ et modo his malis occurrere possint et debeant.

Incipiendo ab adulterâ, certum est inprimis quòd si pinguem dotem attulerit aut bona adventitia habuerit, quibus in eodem genere hujusmodi danına compensare valeat, ad id tenetur, nisi ipse adulter de propriis bonis integrè satisfacere velit, quia tunc ad nihil obligatur. Verùm si remedium istud non suppetat, quid agendum? videtur quòd tunc adultera prudenter et cautè absque suî infamatione filium spurium inducere debet et curarè quantùm potest ut religionem hæreditatis incapacem ingrediatur et suscipiat; ex ju-stitia enim tenetur facere quantùm potest ut legitimi filii et hæredes fiant indemnes, sive per hunc, sive per alium modum. Hinc quandoque obligari poterit ad crimen secretò ipsi spurio declarandum, dùm scilicet alia via non apparet, et aliunde verisimiliter speratur quòd spurius ipsi fidem adhibebit, damnaque impediet, eò quòd sit vir simplex, bonus et timens Deum, nec inde matri periculum infamiæ emergat, cùm filio intersit adulterium illius abscondere.

Verùm cùm opinio communis doceat filium non teneri matri etiam juranti esse spurium ac in articulo mortis id attestanti fidem adhibere, si contingat eum hujusmodi testimonio non moveri, neque hæreditati ac bonis patris putativi cedere velle, quid agendum in hoc casu? Teneturne adultera marito crimen suum revelare? Sanè, si nullus ex tali manifestatione speretur fructus, ad illam non teneri constat. Quare tota diffi

cultas consistit in hoc, an quandò moraliter certa est, aut probabiliter sperat se hoc modo profuturam, puta quia maritus dotabit prolem postquàm sciet non esse suam, aut liberè hæredem instituet, aut alio modo convenienti huic nocumento providebit; an scilicet tunc etiam cum periculo propriæ vitæ aut famæ, leneatur uxor adulterium et spurium marito declarare; dico primò per se et regulariter loquendo, uxorem minimè ad hoc teneri, quandò moraliter certa est quòd maritus eam vel filium spurium, vel adulterum occidet, aut quòd sequentur inde suî infamatio, inimicitiæ, scandala, aliaque multa nocumenta. Ita communiter auctores. Conclusio hæc definita videtur ab Innocentio papà III, in cap. Officiis, de pœnit. et remiss., ubi declarat non esse denegandam absolutionem uxori quæ prolem susceperat ex adulterio, aut filium alienum marito supposuerat, etiamsi nollet ipsi taie crimen revelare propter metum, etc. Videndus est D. Raymundus, in Summâ lib. 2, tit. de Raptoribus. § 10.

Probatur conclusio; non enim tenetur homo perdere vitam aut libertatem ut satisfaciat debito pecuniario, proindeque nec uxor tenetur vitam aut famam perdere ut impediat damna temporalia mariti ac filiorum legitimorum. Ergo vera est nostra conclusio. Prob. anteced. quia nemo obligari potest ad restituendum res inferioris ordinis, quales sunt bona temporalia, cum jacturâ rerum superioris ordinis, quales sunt vita et fama, prout ostendi poterit in tractatu de Justitià, sive de Restitutione; tum quia ex duobus malis minus est eligendum, quandò ambo vitari nequeunt, dist. 13, cap. Duo mala; et cap. Nervi. Atqui minus malum est quòd hujusmodi temporalia damna mariti et filiorum legitimorum non impediantur aut non restituantur, quàm quòd uxoris vita vel fama deperdatur totque sequantur scandala; ergo tunc uxor non tenetur ad faciendam restitutionem, utpote quæ censenda est impossibilis. Si verò ex manifestatione criminis speretur fructus absque hujusmodi periculo vitæ aut famæ uxoris, tunc ad eam videtur adigenda. Verùm iste casus rarissimus est, et prudentiam requirit extraordinariam, nec de facili est consulendus. Imò auctores monent confessarium, ne supra modum urgeat adulteram etiam in articulo mortis constitutam ut crimen suum marito detegat, ob rationes jam allatas; neque consulendum esse ei ut etiam post mortem detegatur per confessarium de illius consensu, quia fortè erit periculum ne ipse confessarius aut proles adulterina occidantur, vel iste sigilli confessionis vio lator et iniquæ diffamationis auctor reputetur; nisi fortè per chartam propriâ defunctæ manu scriptam, signatam sigillatam, et clausam, ac directam ad maritum posset his malis occurrere, non indicando ei se scire secretum quod continet, etc.

Dixi, per se et regulariter loquendo, adulteram ad hanc manifestationem cum hujusmodi periculo vite aut famæ propriæ non teneri, etiamsi inde speretur fructus. Nam si regnum aliquod, silente adulterâ, deberet transire ad spurium crudelem, hæreticum mori

busque perditum è converso verus ac legitimus hæres optimae indolis, valdèque populo utilis ipso regno potiretur si illa crimen suum detegeret, ad id teneretur. Similiter etiam quandò ex hac manifestatione paeificaretur regnum, et impedirentur bella ac cædes quæ ex successione spurii succrescerent; tunc enim ad id obligaretur pro communi reipublicæ bono quod quisque jure naturæ præferre debet bono proprio. Idem dicendum videtur si filii legitimi occasione illius spurii nedùm bonorum temporalium, sed etiam famæ et honoris detrimentum patiantur, si paria sint detrimenta, et nulla alia apud homines consurgat infamia ex hac declaratione quam solius matris (quod tamen rarò contingit, cò quòd ex ejus infamiâ tota quoque ejus familia sit infamiæ notâ respersa) et ratio est quia mater est nocens, filii verò legitimi innocentes, sicque cum pari detrimento, ipsorum damna avertere tenetur.

Quidam idem dicendum putant quandò mater est de adulterio valdè suspecta, et de hoc malè audit apud maritum et alios, vel si circa vitæ honestatem sit penitùs infamata: volunt enim quòd tunc si non sit aliud periculum quàm novæ infamationis, tenetur illa spurium declarare, si hoc prudentum arbitrio expediens judicetur, ac profuturum credatur. Ratio est quia talis femina ex eà revelatione non periclitatur de famâ, cùm eam penitùs amiserit. Cum quo tamen stat quòd adultera aliunde boni nominis, nullâque laborans infamiâ non possit obligari ad crimen suum detegendum cum periculo vitæ aut famæ, sed tantùm quòd tunc meliori modo quo poterit damna resarcire debeat, imminuendo solitos sumptus, laborando, aliquid lucrando, etc.; et tandem conteri de peccato, ac retinere semper propositum satisfaciendi si aliquando commodè facere valeat, reliquum misericordiæ divinæ relinquendo, ut dicit Innocent. III, loco citato.

Quoad obligationem adulteri, omnes auctores conveniunt eum teneri ad infamiam marito reparandam, si quâ respersus fuerit ex ejus adulterio, quia est causa illius injusta. Controversia tantum est an teneatur restituere marito expensas quas facit in educatione spurii et reparare damna, etc. Sotus, lib. 4 de Justitia, quæst. 7, art. 2, asserit adulterum non obligari tanto restitutionis vinculo, quanto adulteram, præsertim si illa sponte suâ in adulterium consenserit. Idemque docent plures recentiores apud Lessium, lib. 2., cap. 10, dub. 8, num. 43. Dico tamen adulterum teneri ad restitutionem damnorum seu alimentorum quæ maritus præbet spurio, et bonorum quibus occasione illius filii legitimi injustè privantur. Ita Cajetanus, Sylvester, D. Antoninus, et alii ferè communiter. Explicatur conclusio: Si adulter dubitet an proles sit sua ex aliquibus probabilibus conjecturis, puta quia adultera alios une ad copulam admisit, aut eodem tempore cognita fuit à marito, etc., tunc ad illa omnia damna subsequentia reparanda non tenetur, quia possessio stat pro matrimonio, cujus favor prævalet. Sicque dum maritus illo tempore non est absens, filius ferè

TH. XIV.

semper judicatur ex legitimo toro quia melior est evidenter constet de contrario; tum procreatus, nisi conditio possidentis; adulter autem possidet suanı libertatem et pecuniam, nec ob dubiam obligationem debet eâ spoliari, sicut neque ille filius jure legitimitatis privari.

Cum quo tamen stat quòd si adulter ex conjecturis urgentibus et indiciis evidentibus indubitanter et cer tissimè reputet spurium esse suum filium, illumque relinquat inter filios legitimos mariti cum quibus enutritur, tenetur coram Deo et in conscientià ad ea damna compensanda, scilicet ad restituendas expensas sustentationis spurii, saltem post tertium ejus nativitatis annum, quia scilicet jure communi ad matrem pertinet filium alere usque ad illud tempus, e. de patria potestate, lege Nec filium, Quòd si iste spurius, aut alius illegitimus filius exponeretur, tunc adulter aut fornicator teneretur ad restitutionem expensa rum quas fecit xenodochium in alendâ prole illegitimâ etiam in tribus primis annis; nam mater alimenta la ctis solùm tribuere tenetur quandò id commodè facere potest: supponimus autem quòd in nostro casu id non possit ob periculum infamiæ. Probatur conclusio destruendo fundamentum adversariorum. Quamvis enim adulter non suaserit adulteræ ut supponeret filium marito, suo tamen injusto actu, est verè causa ut maritus credat spurium esse filium suum legitimum, eoque titulo ipsi præbet alimenta aliaque necessaria. Idque non per accidens contingit, sed per se, cùm error iste sæpè consequatur ad prolem alienam durante matrimonio susceptanı. Ergo censendus est etiam per se causa efficax damnorum quæ ex tali errore proximè consequuntur: quod enim est causa cause, est causa causati. Proindeque cùm adulter sit per se causa talis erroris mariti, ex quo omnia illa damna proveniunt, dando operam rei illicita ex quâ prævidebat illa damna marito eventura, tenetur ad ea reparanda.

Confirmatur. Quia adulter non minùs est causa proxima hujusmodi damnorum quàm ipsa adultera. Ergo eâdem obligatione ad ea reparanda ligatur. Prob. anteced. Uterque enim eodem actu, eodemque modo ad istud damnum inferendum concurrit: ideò enim mater damna hæc censetur causare, quia sciens et prudens dat operam actui adulterii, quod ex naturâ suâ ordinatur ad generationem, et permittit prolem ex illo susceptam remanere in domo mariti, cum talibus circumstantiis, ut maritus ac cæteri credant esse filium legitimam, etc. Atqui adulter eodem prorsùs modo concurrit ad istam suppositionem. Ergo eodemn modo concurrit ad causanda hujusmodi damna. Prob. min. Ideò enim maritus ex crrore credit hunc infantem esse suum filium, et in domo suâ enutriendum, quia videt in utero propriæ uxoris positum, generatum, ac illius esse partum. Ergo adulter qui injustè illum generando ibi illum reposuit, concurrit etiam proximè et immediatè sicut ipsa adultera ad hujusmodi deceptionem, eamque moraliter fovet, proinde. que æquè censetur causare damna, quæ ex illo mariti errore consequuntur, quamdiù relinquit spurium enu18

1

triendum in domo patri. putativi, nec illum in suam tranfert, ut tanquàm verus pater illius curam habeat. Quamvis enim adultera immediatiùs supponat spurium illum marito, adulter tamen non desinit esse causa proxima suppositionis, quatenùs suo facto iniquo conjecit adulteram in hujusmodi necessitatem, ne scilicet adulterium cum maximo propriæ ejus vitæ aut famæ periculo manifestaretur.

Nec refert adulteram non conjici in hanc necessitatem invitam et nolentem. Non refert, inquam : qui enim alteri consulit homicidium, non desinit propterca ei cooperari, ex hoc quòd alter volens et consentiens illud perpetraverit, quia influxus illius in damnum proximi non tollitur per hoc quòd instrumentum liberum ac spontaneum applicuerit ad damnum inferendum. Unde in nostro casu solùm inferri potest adulterum nullam injuriam intulisse femina: consentienti, nec teneri ad aliquid restituendum ei, non autem quòd marito et filiis legitimis restituere non debeat, ad quorum nocumenta unà cum feminâ efficaciter et injustè concurrit. Nec valet dicere quòd adulter nec intendit nec consuluit hujusmodi nocumenta, proindeque ad nihil tenetur, perinde ac si adultera procuraret sibi abortum foetûs animati, ipsa sola foret homicidii causa, non verò adulter, quamvis illi occasionem et materiam abortûs dederit ex copula præcedenti. Non valet, inquam, nec est paritas it exemplo adducto, quia abortus per se et regulariter non sequitur ex adulterio susceptâ prole, sed tantùm per accidens ex malitiâ mulieris, cui proinde soli imputari debet; nullatenùs verò adultero, nisi illum consuluerit aut procuraverit. Atverò ex susceptà prole adulterina per se et ex naturâ rei sequitur error et deceptio mariti, ex quo errore regulariter adveniente oriuntur damna jam relata, quorum proinde adulter tam bene censetur causa ac ipsa adultera. Hæc materia fusiùs habetur in tractatu de Just.

§ 2. An et quando usus conjugii matrimonialis vitiari possit.

Pauca quædam de istâ materiâ lubricâ tetigi in primå parte Decalogi in expositione quarti præcepti art. 3, § 2. Nunc autem charitatis motivo ductus eamdem materiam denuò pertractare, et paulò uberiùs explanare cogor, ut confessariorum commoditati et poenitentium saluti spirituali consulam. Porro, ut verecundiæ parcam, nihil ex meo dicere intendo, sed omnia usque ad ipsa verba à D. Thomå, D. Antonino, aliisque piis et probatis auctoribus referre ac mutuare volo; lectores rogans ut eo animo legant, quo ego sexaginta sex annos habens scribo.

Matrimonium esse bonum ac honestum, ejusque usum et actum fieri posse sine peccato probat D. Thomas, 2-2, q. 53, art. 2, quia peccatum in humanis actibus est quod est contra ordinem rationis. Habet autem hoc rationis ordo, ut quælibet convenienter ordinet m suum finem. Et ideò non est peccatum si per rationem homo utatur rebus aliquibus ad finem ad quem sunt modo et ordine convenienti, dummodò ille finis sit aliquod

verè bonum. Sicut autem est verè bonum quòd conservetur corporalis natura unius individui, ita etiam est quoddam bonum excellens quòd conservetur natura speciei humanæ. Sicut autem ad conservationem vitæ unius hominis ordinatur usus ciborum, ita ad conservationem totius humani generis usus venereorum. Unde D. August. dicit in libro de Bono conjugali, cap. 16 : Quod est cibus ab salutem hominis, hoc est, concubitus ac salutem generis. Et ideò sicut usus ciborum potest esse absque pcccato, si fiat debito modo et ordine secundùm quod competit saluti corporis, ita etiam et usus venereorum potest esse absque omni peccato, si fiat debito modo et ordine, secundum quod est conveniens ad finem generationis humanæ. Hactenùs D. Thomas

Et ibidem, ad 2, dicit quòd medium virtutis non attenditur secundùm quantitatem, sed sccundùm quòd convenit rationi recta. Et ideò abundantia delectationis, quæ est in actu venereo, secundùm rationem ordinato, non contrariatur medio virtutis. Et præterea ad virtutem non pertinet quantùm sensus exterior delectetur, quod consequitur corporis dispositionem, sed quantùm appetitus interior ad hujusmodi delectationes efficiatur. Nec ex hoc etiam quòd ratio non potest liberum actum rationis ad spiritualia consideranda simul cum illà delectatione habere, ostenditur quòd ille actus sit virtuti contrarius: non enim est virtuti contrarium, si rationis actus aliquando intermittatur aliquo, quod secundùm rationem fit. Alioquin quòd aliquis se somno tradat, esset contra virtutem. Hoc tamen quòd concupiscentia et delectatio venereorum non subjacet imperio et moderationi rationis, provenit ex pœnâ primi peccati, in quantum scilicct ratio rebellis Deo meruit habere suam carnem rebellem, ut patet per D. Augustinum, lib. 13 de Civit. Dei, cap. 13. Idem repetit D. Thomas in Supplemen., q. 49, art. 4, ad 3; et ibidem art. 1, dicit quòd ad excitandum ad actum quo defectui speciei subvenitur, divina providentia delectationem apposuit in illo actu, quâ etiam animalia bruta movet, in quibus non est infectio peccati originalis. Cajetanus, 2-2, a. cit., sic ai!: Nota contra scrupulosas mentes quòd sine omni peccato actus venereus exerceri potest et exercetur, quando actus conjugalis est debitis circumstantiis honestatus, inter quas circumstantias non est ut persona non delectetur, aut non complaceat sibi delectatio. Complacentia enim voluntaria in delectatione operis talis, aliàs benè circumstantionati, puta propter prolem, etc., nullum omninò peccatum est, sed dorum Dei est absolutè generi humano collatum, sicut et cæteris animalibus. Unde persona non debet de hujusmodi delectatione percepid dolere, sed potiùs Deo gratias agere. Hæc Cajetanus.

Ut autem ille actus cohonestetur, debet habere aliqua bona: ut enim ait D.Thomas in 4 Sent., dist. 31. q. 1, in corp., nullus sapiens debet jacturam aliquam sustinere, nisi pro aliquâ recompensatione alicujus æqualis vel melioris boni. Unde electio alicujus quod aliquam jacturam habet annexam, indiget alicujus boni adjunctione per cujus recompensationem ordinetur et honestetur. In conjunctione autem viri et mulieris rationis

« VorigeDoorgaan »