Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

mortui loquens dicit, quia illos nos debemus per pasto- A mihi ministrat me sequatur (Joan. XII), id est me

ralem auctoritatem solvere, quos auctorem nostrum
cognoscimus per suscitantem gratiam vivificare. Quæ
nimirum vivificatio ante operationem rectitudinis in
ipsa jam cognoscitur confessione peccati. Veniat itaque
foras mortuus, id est culpam confiteatur peccator, ve-
nientem vero foras solvant discipuli, ut pastores Eccle-
siæ ei pœnam debeant amovere quam meruit, qui non
erubuit confiteri quod fecit. Et de corpore, ac san-
guine suo, in quibus salus animarum et corporum
nostrorum consistit, Dominus dicit: Qui manducat
meam carnem, et bibit meum sanguinem habet vitam
æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die
(Joan. vi). Quæ resuscitatio discreta erit ab eorum
resuscitatione qui non manducant carnem filii homi-
nis, et non bibunt ejus sanguinem, ac per hoc non B

habebunt vitam. Jussisti etiam maximam inhumani-
tatem ut nemo mortuum in tua parochia sepeliret,
cum Dominus per prophetam egenos et vagos quem-
que in domum suam inducere jubeat, et Dominus in
judicio dicet, Hospes fui, et suscepistis me (Matth. xxv),
et tu hospitium in ventre omnium matris scilicet
terræ mortuis denegari jussisti, de quibus præcepta
evangelica atque apostolica, et sanctorum decreta
tibi direxi, quæ sicut mihi non inçerta relatione re-
nunciatum est suscepisti quidem illa, sed legere no-
luisti, cum dicat Apostolus: Quæcunque scripta sunt
ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per consolatio-
nem Scripturarum spem habeamus (Rom. xv): qui
enim doctrinam et consolationem Scripturarum ab-
nuit, spem salutis se non habere ostendit: nam
beatus Joannes apostolus a Domitiano principe in
Pathmo insula relegatus, et humana consolatione de-
stitutus, consolationem revelationis quam divinitus
acceperat in eodem exsilio ac relegatione manu pro-
pria scripsit, et ad Ecclesias quibus missus fuerat
prædicare, direxit. Et sanctus Paulus apostolus ad
Timotheum scribens dicit: Memor esto Jesum Chri-
stum resurrexisse a mortuis ex semine David secun-
dum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vin-
cula quasi mala operans, sed verbum Dei non est al-
ligatum : ideo omnia sustineo propter electos, ut et
ipsi salutem consequantur quæ est in Christo Jesu cum
gloria cœlesti (II Tim. 11).

Et tu, frater charissime, non solum ea legere quæ tibi misi, et mihi respondere cum posses debueras ; verum et ministros Ecclesiæ tibi commissæ quibus modis posses debueras non excommunicatione ligare, sed consolari et adhortari ut in divino servitio, et assidua oratione, et salvatione populi tibi commissi laborare studerent. Et si me digne propter indignitatem meam despicis, tamen professionis, ac subscriptionis tuæ memor non debueras in qualicunque metropolitano tuo debitam obedientiam denegare, quam a tuis subditis etiam in his perniciosis tuis jussionibus exigis. Quapropter iterata commonitione, pro loci mei officio te convenire congruum duxi, suadens ut quod male ligasti dissolvas; Dominus et Creator, ac Redemptor, atque Salvator noster dicit: Si quis

C

D

imitetur; de quo scriptum est: Quæ cœpit Jesus facere, et docere (Act. 1), qui fecit et docuit, quæ tibi in tuarum injuriarum tribulatione agendum et jubendum fuerat : nam imminente suæ passionis articulo pro se et pro suis, sed et pro his qui credituri erant per verbum eorum in eum, Patrem oravit secundum humanitatem qui omnia donorum munera largitur cum Patre divinitatis æqualitate. Et qui præcepit discipulis suis dicens: Orale pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in cælis est (Matth. v; Luc. vi), in cruce non solum pro suis persecutoribus, verum et pro suis interfectoribus exoravit, et nunc sedens ad dexteram Patris interpellat pro nobis. Jussit etiam discipulis suis antequam pateretur, cum tæderet et moestus esset usque ad mortem, ut orarent ne in tentationem intrarent. Et sicut legimus, Oratio fiebat ab ecclesia (Act. XII) pro Petro recluso in carcere et vincto catenis duabus; sed et Petrus oravit, sicut legimus, pro Ecclesia. Paulus quoque in persecutionibus, in carceribus, in vinculis atque catenis positus, sicut legimus, sæpe ab Ecclesia orari poposcit ut liberaretur ab infidelibus et importunis ac malis hominibus, sed et ipse oravit pro Ecclesia. Jacobus apostolus præcipitatus de pinnaculo templi, flexis genibus oravit pro suis occisoribus. Et beatus Stephanus positis genibus oravit pro se lapidantibus. Et Apostolus de hujusmodi loquens dicit nobis: Quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem (Heb. x). Et item Jacobus apostolus dicit: Tristatur aliquis vestrum, oret animo æquo, et psallat; et : Orale pro invicem ut salvemini (Jac. v): genus est enim non contemnendum exauditionis cum cordis contritione ad Dominum clamare in tribulatione, sicut scriptum est: Ad Dominum cum tribularer clama vi et exaudivit me (Psal. cxix).

Tu autem contra hæc novus doctor, imo novus præsumptor injuriatus, missam, ut audivi, non vis cantare, nec etiam audire, et quasi aliorum oratione non indigens vetuisti pro te, et pro se orare tibi commissam Ecclesiam, et causa tuæ injuriæ jussisti Christo in membris suis, qui sedens ad dexteram Patris dixit Paulo: Quid me persequeris ? (Act. 1x et XXVI) injurias importare et mortem inferre. Paulus quoque et Silas quorum locum tenere debes, in ecclesia cæsi virgis, et missi in interiorem carcerem, pedes habentes strictos in ligno, media nocte adorantes laudabant Deum, et audiebant eos qui in custodia erant. Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris, et statim aperta sunt omnia ostia, et universorum vincula soluta sunt. Expergefactus autem custos et videns apertas januas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos: clamavit autem Paulus voce magna dicens, Nihil feceris tibi mali, universi enim hic sumus (Act. xv1). Et tu tantam benignitatem Ecclesiæ tuæ filiis tibi commissis non es passus impendere, quantam idem Paulus suo ad

mortem custodi impendit. Unde, frater, moneo te ite- A ut præjudicium tibi vel parochiæ tuæ non inferam, rum paterna et fraterna dilectione atque auctoritate metropolitana, resipisce ab hac prava intentione, et concordans præceptis evangelicis atque apostolicis, et sanctorum decretis, quæ tibi in altera rotula pridem misi, non dedigneris eis, et cum eis patrono tuo sancto Remigio, in cujus sede, licet indignus sedeo, dicere quod sanctus apostolus Paulus dixit etiam suis minoribus: Si cui aliquid donastis, et ego (II Cor. 11). Obaudi, obsecro, illorum decreta salubria per quos locutus est Christus, ne, quod absit, tibi dicat: Qui est ex Deo, verba Dei audit, propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis (Joan. VIII). Pertimesce, rogo, quia sanctus Innocentius, beatus Ambrosius, et ceteri catholici doctores hæc quæ jussisti de non suscipiendis pœnitentibus ad pœnitentiam hæresim B dicunt esse Novati hæretici. Et non baptizare parvulos in mortis periculo constitutos schisma est maximum ab universali Ecclesia. Et in decretis apostolicæ sedis legimus quia sicut universalis Dei semper tenuit, et tenet Ecclesia, schismaticus et hæreticus nisi conversi fuerint ad sanctam matrem catholicam et apostolicam Ecclesiam, in regnum Dei intrare non possunt, sed pars eorum est in gehenna : et si de pane cœlesti, id est de suavitate divina gustant gehennæ participes, judicium sibi sumunt. Propterea, frater, ab hac secta, et ab hoc schismate revoca sensum tuum, et sequere quod sanctus Cœlestinus in decretis suis ad Galliarum episcopos scripsit dicens : Obsecrationum, inquit, sacerdotalium sacramenta respiciamus, quæ ab apostolis tradita in toto mundo,

a que in omni catholica Ecclesia uniformiter celebrantur, et legem credendi lex statuat supplicandi : cum enim sanctarum plebium præsules mandata sibimet legatione funguntur apud divinam clementiam, humani generis agunt causam, et tota secum Ecclesia congemiscente postulant et precantur, ut infidelibus donetur fides; ut idololatræ ab impietatis suæ liberentur erroribus; ut Judæis, ablato cordis velamine, lux veritatis appareat; ut hæretici ad catholicæ, fidei perfectionem resipiscant; ut schismatici spiritum redivivæ charitatis accipiant; ut lapsis pœnitentiæ remedia conferantur; ut denique catechumenis ad regenerationis sacramenta perductis cœlestis misericordiæ aula reseretur. Et hæc conferens in corde tuo noli pietatis viscera petentibus salutem claudere, sed pete Deum omnipotentem, ut et in te impleat quod per prophetam olim pollicitus est dicens: Auferam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum, et faciam ut in præceptis meis ambuletis, et operemini (Ezech. xxxv1).

Cæterum fratres nostri quos ad te misi mihi renuntiaverunt te illis præcepisse, ut me precarentur propter Dei reverentiam, et sanctorum ejus et sedis apostolicæ auctoritatem ne cogerem te respondere quandiu in tali detineris custodia et absentia clericorum tuorum, nec judicium, nec præjudicium inferrem tibi, vel tuæ parochia. Quæ petitio partim non est justa, neque rationabilis: quod enim petisti

obaudio. Quod petisti ut judicium tibi vel parochiæ tuæ non inferam, non obaudio : dicit enim Dominus per prophetam : Si feceritis judicium inter virum et proximum ejus (Jerem. vii), et reliqua. Et Sapientia per Salomonem: Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses (Pr. XXIV). Quod mihi a Domino, quem suo judicio in metropolitana sede Rhemorum provinciæ constituere voluit, præcepi audio de his qui tua præceptione ducuntur ad mortem, et trahuntur ad interitum. Et decreta Nicæna, sicut Africana synodus scribens ad Coelestinum papam demonstrat, sive inferioris gradus clericos, sive episcopos ipsos suis metropolitanis apertissime commiserunt. Et sanctus Bonifacius capitulum Nicæni concilii exponens, post alia diffinivit quatenus metropolitani sui unaquæque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. Et Antiochenum concilium: Per singulas, inquit, regiones episcopos convenit nosse metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciæ gerere, propter quod ad metropolim omnes undique qui negotia videntur habere concurrant. Et cautum est sacris canonibus ut nullis liceat apud se celebrare concilia præter eos quibus metropolitana jura videntur esse commissa in ipsis autem conciliis adsint presby teri et diaconi, et omnes qui se læsos existimant, et synodi experiantur examen. Propterea quod petisti ut judicium tuæ parochiæ non inferam, contra regulas sacras petisti, et dicendum est tibi ab Apostolo cum hujusmodi petitoribus: Petitis, et non accipitis eo quod male petatis (Jac. IV): unnsquisque enim episcopus, inquit Antiochenum concilium, habeat suæ parochiæ potestatem, ut regat juxta reverentiam singulis competentem, et providentiam gerat omnis possessionis quæ sub ejus est potestate; ita ut presbyteros et diaconos ordinet, et singula suo in judicio comprehendat, amplius autem nihil agere tentet præter antistitem metropolitanum. Ex hoc capitulo. quædam sunt quæ tibi in præmissa rotula scribenda dictavi, sed notarius angustia temporis coarctatus celeriter scribens intermisit; sed ea quæ tibi scripseram ad meum opus diligentius scribere jubens de tabulis relevari feci, videlicet diligenter attende quod dicitur, presbyteros et diaconos parochiæ suæ Ꭰ ordinet episcopus; ordinet autem, et non exordinet, nec contra regulas ab officio submoveat, vel suspendat, et ibidem subsequitur; singula suo judicio com. prehendat singula autem dicit ut suo judicio comprehendat, et non quæ ad generalem observantiam omnium Domini pertinent sacerdotum, quæ, ut Leo dicit, sine primatibus non oportet impleri. Et noli claudere aures cordis ad id quod ibidem diligentissime dicitur Unusquisque, inquit, episcopus habeat suæ parochiæ potestatem, ut regat juxta reverentiam singulis competentem.

C

Proinde cavere debueras ne concessa tibi tuæ parochiæ potestate contra hos sacros canones abutereris, qui dicunt ut regat quis episcopus suam paro

chiam juxta reverentiam singulis competentem, et A et justum non interficies (Dániel. vш), id est quibus

non subrigat, sicut tu fecisti quantum ex te fuit
exitio juxta irreverentiam cunctis incompetentem :
omnibus enim irreverentia quam exhibuisti in tua
parochia noscitur esse incompetens, quæ ad omnium
probatur pertinere exitium, cum de singulis, quanto
magis de pluribus timendum Dominus dicat: Qui
scandalizaverit unum de pusillis isus qui in me cre-
dunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria collo
ejus, ut demergatur in profundum maris (Matth.
XVIJ; Marc. 1x); quia, ut beatus monstrat Gregorius,
ad sanctitatis speciem deducto, et verbo, vel exem-
plo cæteros destruendi melius profecto fuerat, ut
hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta
constringerent, quam in sacro officio positus cæteris
mortem verbo vel opere propinaret: quia nimirum B
si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferni
pœna cruciaret. Quod mandasti ut non te cogerem
respondere in absentia clericorum tuorum, demon-
strasti te non recte intelligere sententiam canonum
Carthaginensis concilii qua dicitur episcopus nullius
causam audiat absque præsentia clericorum suorum,
licet jam tibi dixerim qualiter sit intelligenda, et
qua de re fuerit constituta. Quod autem mandasti ut,
sicut mihi dominus apostolicus scriptis mandaverat,
tibi licentiam Romam eundi impetrem, non mihi hoc
dominus apostolicus mandavit: habeo enim illius
epistolam salvam et incorruptam, in qua hoc quod
mandasti non continetur. Quod mandasti quoniam
in synodo nuper in Vermeria habita sedem apostoli-
cam appellasti, manifestissime omnes illi episcopi
amplius quam viginti qui adfuere in synodo regula-
riter te sedem apostolicam non appellasse cogno-
scunt. Quod mandasti quia sedem appellas apostoli-
cam cum in judicio nostro idem in episcopali judicio
secundum sacros canones sedem apostolicam appel-
laveris, habemus ordinem rei qualiter inde agere
debeamus. Cæterum nec tibi, nec cuiquam alii Ro-
mam ire quantum ex me est contradico. Data VIII
Kal. Jun. præsentis secundæ indictionis.

HINCMARI RHEMENSIS

AD PRESBYTEROS ET DIACONOS ECCLESIÆ LAUDUNENSIS.

HINCMARUS Rhemorum episcopus ac plebis Dei famulus, presbyteris, diaconibus ac reliquis ecclesiasticis ordinibus in Laudunensi Ecclesia consistentibus, salutem.

Sicut petitio mihi a vobis per quosdam comministros vestros vice omnium vestrum data continet, frater et coepiscopus noster Hincmarus causa injuriarum suarum vos ab officio ecclesiastico, et omnem parochiam sibi commissam a perceptione et communione vivificorum mysteriorum nostræ redemptionis excommunicavit. Qua de re, sicut a quibusdam dicitur, plurimi sine sacri baptismatis regeneratione, et sine ultima pœnitentia petita et non impetrata, atque sine viatico munere obierunt. Cum Daniel propheta de dictis Domini testimonium contra inique judicantes perhibeat dicens: Innocentem

ligandi atque solvendi est a Deo collata potestas, non de supercilio Pharisæorum assumant ut vel damnent innocentes, vel solvere se noxios arbitrentur, cum apud Deum non sententia sacerdotum, sed eorum vita quæratur. Legimus in Levitico (cap. XIV) de leprosis ubi jubentur ut ostendant se sacerdotibus, et si lepram habuerint tunc a sacerdote immundi fiant, non quod sacerdotes leprosos faciant et immundos, sed quod habeánt notitiam leprosi et non leprosi, et possunt discernere qui mundus quive immundus sit. Quomodo ergo ibi leprosum sacerdos immundum facit, sic et hic cui Dominus ligandi et solvendi potestatem dedit, alligat et solvit, videlicet episcopus et presbyter, id est, non eos qui insontes sunt alliget, vel qui noxii solvat, sed pro officio, suo cum peccatorum ex veritate cognoverit varietates, sciat qui secundum auctoritatem ligandus sit, quive solvendus. Et sanctus Gregorius episcopo Nichoteranæ civitatis pro quibusdam culpis in poenitentiam deputato de ejus ecclesia dicat valde esse durum, ut quousque causa ipsius episcopi subtiliter requiratur, non habeat Ecclesia illa presbyterum qui sacrum illic opus valeat celebrare.

[ocr errors]

Et ad Maximinianum archiepiscopum Syracusanum scribit, ut Venantii patritii, cujus homines in episcopium ejus irruerant, et diversa hostili more mala commiserant, et ob id ipse et sua domus ab eo excommunicati erant, ejusdem Venantii oblationes reciperet, et ipsi ac domui ejus missarum peragi mysteria permitteret, dicens: Quia ita terrena agi debet utilitas, ut nullum nos jurgium a charitatis valeat connexione disjungere; et ita filiis nos sacerdotes oportet sacerdotalem affectum impendere, ut in causis, prout ratio suffragatur, jurisdictionem Ecclesiæ nostræ debeamus minime præterire. Sed et communicantes Maximo episcopo a se excommunicato isdem beatus Gregorius etiam non petentes absolvit hoc modo. Quosdam, inquiens, ad communicandum eidem prævaricatori violenter esse compressos: quosdam autem vestrum audivi ignorantia lapsos. Omnipotentem Dominum deprecor, ut eos qui huic pravitati minime consenserunt perpetua gratiæ suæ protectione custodiat, et optata eis largitate respondeat: et illos quos aut studium, D aut ignorantia, aut quælibet alia causa traxit in culpam, ab omni reatu peccatorum, atque ab omnibus vinculis alienæ obligationis absolvat, omnibusque et in præsenti vita protectionis suæ gratiam tribuat et nos de vobis in æterna patria gaudere concedat. Quia vero isdem frater ac coepiscopus noster his quæ ipse commoverat benignitate principali, et meo ac fratrum et coepiscoporum nostrorum, quorumdam etiam aliorum Dei fidelium interventu prout rationabilius paci atque concordiæ convenire perspeximus, non sine magno labore sopitis pro quibusdam causis et redivivis contentionibus episcopali modestiæ inconvenientibus, sua contumacia exigente, ut auditu comperi, jussione domini nostri regis interim a sua est

ecclesia separatus, usque dum episcoporum consilio A congruum non remandasti: verum nec quando te tractet qualiter ejus provincia corrigatur, metropolitana sollicitudine vestram commoneo dilectionem, ut quoniam illud nefandum vinculum præceptis evangelicis atque apostolicis contrarium, et decretis sanctorum adversum, quod visus fuerat alligasse, sicut jam vobis aliis litteris intimavi, secundum tramitem Scripturarum, traditionemque majorum auctoritate sedis metropolitanæ noscitur dissolutum devotis sanctæ religionis excubiis mancipati orationum et sacræ oblationis ac cæteris divinæ placationis studiis invigilare curetis.

Præpositus quoque ac decanus fratrum custodia tam in spirituali sollicitudine, quam in temporali adminiştratione solerter curam adhibeant; Thesaurarius de luminaribus et de aliis omnibus, quæ ad ec- B clesiæ honestatem, utilitatem, atque salvationem, et ad suum ministerium pertinent, providentiam gerat. Archipresbyteri autem totius parochiæ, ac presbyterorum sibi commissorum diligentiam summopere habeant, et rectores ac rectrices monasteriorum ipsius parochiæ sedulo moneant, quatenus et in spiritualibus et in temporalibus subministrationibus necessaria sibi commissis exhibeant. Presbyteros vero assidue decertare hortentur et faciant, ut vigilare super greges sibi commissos non negligant, ne ab eis flagitia perpetrentur, vel perpetrata sine correctione ecclesiastica non remaneant. Ne parvuli sine regenerationis sacramento moriantur. Ne sani homines absque prædicatione et ecclesiastico ministerio fiant. Ne infirmi sine pœnitentia et reconcilia

tione, ac sancti olei unctione et viatico munere de hoc sæculo exeant. Ne mortui sepeliendi officio, et pia commendatione secundum traditionem ecclesiasticam aliquomodo careant. Et omnes tam subditi quam prælati humilitatem invicem insinuantes, et per charitatem invicem servientes prælati subditos diligant, et verbo atque exemplo salubriter instruant, et ad viam salutis erudiendo et corrigendo dirigant subditi prælatis sincera dilectionis et humilitatis affectu in Domino obedire procurent, donec aut præfatus frater noster, pastor scilicet vester respectu divino, et intelligentia principis vobis restituatur, aut fratrum et episcoporum nostrorum consilio ac consensu, atque salubri tractatu inveniam, et vestræ in Domino unanimitati renuntiem qualiter et vobis decreto secundum sacras regulas sit agendum.

EJUSDEM HINCMARI

AD HINCMARUM LAUDUNENSEM.

HINCMARUS Rhemorum episcopus HINCMARO dilecto fratri et venerabili coepiscopo nostro salutem.

Sicut oblata mihi a clericis tuis petitione suscepta jam non solum semel, sed et secundo litteris per comministros nostros tibi directis mandavi, causa tuæ injuriæ contra Scripturarum tramitem, traditionemque majorum in tua parochia excessisti et admonitus ut ea corigeres, mihi responsum inde

C

coram domino nostro rege, et quibusdam confratribus, et coepiscopis nostris verbis Apostoli monui (II Tim. 1) ut non negligeres gratiam Dei quæ data est tibi per manuum mearum impositionem, mihi ad rem pertinentia respondisti. Cogitans autem maturiori consilio inde mihi respondere te velle qualiter ea de quibus te monueram correxisti, cum secus tuam parochiam, et in vicinitate tibi commissæ ecclesiæ amplius quam per decem dies immoratus fueram, nullum mihi reddidisti responsum. Nunc vero quia sicut mihi domnus rex litteris suis mandavit, et le audisse jam credo pro utilitate sanctæ Ec clesiæ, et pace populi Christiani una cum eo in longiores partes a parochiis nostris pergemus, pro loci mei sollicitudine commonere te dignum duxi, ut et ea de quibus tibi scripseram, et si qua sunt alia in parochia tua pergere gesta, regulis sacris concordans debitam satisfactionem exhibere, atque ad tramitem Deo placitum stude reducere. Quatenus inordinata quæque in ea non remaneant, et ne quid contra disciplinam ecclesiasticam de cætero ibidem fiat, quibus valueris modis satagere cura attendens quod nos omnes monet Apostolus; Tentatio, inquiens, vos non apprehendat nisi humana (II Cor. x): humanum quippe est tentari, sed dæmonicum est a tentatione superari, et ad correctionis satisfactionem pedem operis non revocare. Igitur juxta ejusdem beati Apostoli monita, sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis; vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple, sectare justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem: certa bonum certamen fidei: apprehende vitam æteruam in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus (II Tim. 11). Data x Kal. Septemb. præsentis secundæ indictionis.

EJUSDEM HINCMARI

AD EUMDEM.

HINCMARUS Rhemorum episcopus HINCMARO Laudunensi episcopo.

Ea quæ mihi pridie per manus Wapilonis venerabilis archiepiscopi ex epistolis apostolica sedis pontificum aliis prætermissis de sacris regulis quibus D saneta moderatur Ecclesia priusquam formareris in utero novi, et antequam exires de vulva in earumdem quas habea epistolarum integritate, non, ut dicitur, usus pessimo præceptore me ipso, sed eorum traditione qui gratia sancti Spiritus illuminati resplenduerunt, percepi, qualiter sicut et in authenticis scripturis plura inveniuntur, quæ a quibusdam dissona esse videntur, contraria sibi invicem non habeantur, veluti per singula si tempus esset ac otium, et audire dignareris, ex eisdem et aliis sacris regulis possem ostendere, de quibus pauca numero, sed magna merito, et auctoritatis pondere omissa penitus a te qui vidisti, sed non perspicue illa quæ voluisti, et non vidisti quæ noluisti, vel neque vidisti, quæque

nis synodalia concilia blandiantur. Neque trecentis illis decem atque octo episcopis quantumlibet copiosior numerus sacerdotum vel comparare se audeat vel præferre, cum tanto divinitus privilegio Nicæna sit synodus constituta, ut sive per pauciores, sive per plures ecclesiastica judicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum. › Et ad Maximum Antiochenum episcopum : Etsi diversa nonnunquam sunt merita præsulum, tamen jura permanent sedium, quibus præsunt. Æmuli perturbationem aliquam fortassis inferre, non tamen possunt minuere dignitatem quantumlibet enim amplior numerus sacerdotum aliquid per quorumdam

videre debuisti. Sed quoniam cum intentione tua A bilis, nulla sibimet de multiplicatione congregationon faciunt, nec digito movere sustinuisti. Ingeram ergo illa tibi, ut scias per ea quæ congessisti, intentionis tuæ affectum te non posse perducere ad effectum decernit enim contra tuam intentionem mystica et sancta Nicæna synodus, quoniam sollicitudo omnium ecclesiarum pertinet ad primæ et sanctæ Romanæ sedis pontificem, ut Alexandrinus episcopus omnium sibi commissorum habeat potestatem; similiter et apud Antiochiam, cæterasque provincias suis privilegia illis servantur ecclesiis de quibus autem ecclesiis dicat, et quæ, ac qualiter privilegia illis servari debeant, Antiochenum demonstrat concilium. Per singulas, inquiens, regiones episcopos convenit nosse metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciæ gerere; propter quod ad me- B subreptionem decernat, quod illis trecentorum detropolim omnes undique qui negotia videntur habere, concurrant. Et notis quibusdam interpositis: Amplius autem nihil agere tentet quin provincialis episcopus præter antistitem metropolitanum, nec metropolitanus cæterorum sine gerat consilio sacerdotum.

Et Africanum concilium: ‹ Decreta, inquit, Nicæna sive inferioris gradus clericos, sive episcopos ipsos suis metropolitanis apertissime commiserunt,› et reliqua. Et sanctus Innocentius dicit: Si quæ causæ vel contentiones inter clericos, tam superioris ordinis, quam etiam inferioris fuerint exortæ, ut secundum synodum Nicænam congregatis ejusdem provinciæ episcopis jurgium terminetur, et reliqua. Et sanctus Bonifacius scribit: Convenit nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes : nulli etenim videtur incognita synodi constitutio Nicenæ quæ ita præcipit, ut eadem proprie verba ponamus; per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse subjectas. Quod illi quia aliter credendum non est, servandum sancto Spiritu suggerente sibimet censuerunt. Et paulo post : « Quod idcirco dicimus ut advertat charitas tua adeo nos canonum præcepta servare, ut ita constitutio quoque nostra diffiniat quatenus metropolitani sui unaquæque provincia in omnibus rebus ordinationein semper exspectet. › Et sanctus Coelestinus: Juxta decreta canonum unaquæque provincia metropolitano suo contenta sit, ut decessoris nostri data ad Narbonensem episcopum continent constituta. Nec usurpationi locus alicui sacerdoti in alterius concedatur injuria: sit concessis sibi contentus unusquisque limitibus, alter in alterius provincia nihil præsumat. Et Leo: Secundum sanctorum Patrum canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, metropolitanos singularum provinciarum episcopos jus traditæ sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decernimus. › De quibus canonibus idem sanctus Leo apostolicæ sedis pontifex non ignorans quæ sui decessores ac prædecessores scripserunt, ad Anatolium dicit: Illa, inquiens, Nicænorum canonum per sanctum vere Spiritum ordinata conditio in nulla est parte solu

C

D

cem et octo episcoporum constitutionibus invenitur adversum, justitiæ consideratione cassatur. › Et ad Theodorum Forojuliensem episcopum dicit :

Sollicitudinis quidem tuæ is ordo esse debuerat, ut cum metropolitano tuo de eo quod quærendum videbatur esse conferres, ac si id quod ignorabat dilectio tua etiam ipse nesciret, instrui vos pariter posceretis, quia in causis quæ ad generalem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum, nihil sine primatibus oportet impleri. ›

Et Hilarus papa Illud etiam non potuimus præterire, quod sollicitudine diligentiore curandum est, ne præter metropolitanorum suorum litteras aliqui episcopi ad quamlibet provinciam audeant proficisci, quod etiam in omni genere officii clericalis per singulas debet ecclesias custodiri.› Et sanctus Gregorius ad Innocentium et cæteros episcopos Hortamur, inquit, fraternitatem vestram, ut si quemquam vestrum pro causis propriis ubicunque longius compulerit ambulare necessitas, a metropolitano vestro, secundum inclytam a sanctis patribus regulam petere licentiam debeatis, nec eum postponere in aliquo præsumatis, excepto si, quod non optamus, contra eumdem metropolitanum vestrum vos habere aliquid causæ contingat, ut hoc sedis apostolicæ judicium hi qui petere festinant, licentiam habeant. Quod scitis per canones etiam antiquorum patrum institutione permissum, › manifestum est enim de quibus canonibus, id est Sardicensis concilii sicut et Innocentius ad Victoricium Rothomagensem episcopum dicit. Et Gelasius præfatis concordans exponendo psalmi versum dicit Deus in gradibus ejus cognoscetur (Psal. XLVII). Et item: Distribuite domus ejus (ibid.) quin Ecclesiæ hic ordo procul dubio qui ecclesiasticarum narratur in altitudine dignitatum, gradibus utique distributis nobis cognoscibilem Deum fieri, et tribuit esse rectorem. Quod Leo ad Anastasium evidenter exponit: Etsi ordo, inquiens, generalis est omnibus sacerdotibus, non tamen communis est dignitas omnibus. Quia et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quædam discretio potestatis, et cum omnium par esset electio,

« VorigeDoorgaan »