Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

qui hujusmodi actiones exercet, præsumatur negligens in considerandis nocumentis quæ inde sequi possunt, eò quòd debuit cogitare ea evenire posse.

Secunda regula generalis est, quòd quando aliquis dat operam rei illicita ctiam per respectum ad læsionem et necem, quia scilicet ad illam tendit, ejusque proximè affert periculum, quantùmcumque adhibeat diligentiam, si tamen ex suà actione sequatur occisio alterius, incurrit homicidii reatum et irregularitatem, ut dicit D. Thomas hic, ad 2 de eo qui percutit mulierem gravidam. Idem dicendum de eo qui gravem illi timorem incutit, quoniam tales actus, ut in pluribus, tendunt ad causandum abortum. Item tenere infantes tenellos secum in lecto inter dormiendum, est opus periculosum et illicitum per respectum ad homicidiun, quia inde facilè et ut plurimùm sequitur eorum oppressio et suffocatio; nec propter frigus censetur hoc licitum, quia non sunt facienda mala, ut evitetur aliud malum, sed alio modo provideri potest, puta tenendo tabulam intermediam supra cooperturam lecti, ne infans ab eâ suffocari possit, aut aliquid simile faciendo. Ad hoc genus reducit Cajetanus immoderatam sagittæ emissionem, relaxationem equorum calcitrantium aut animalium malignantium, et quorumcumque de se lædere valentium: hæc enim aliaque similia culpabilem reddunt necem inde consequentem. Comprehendit etiam sub hoc genere immoderatam medicinam, quæ tantò magis medicum reddit homicidam, quantò minùs est præter intentionem ; quia non debet tentare medicinarum vim cum periculo vitæ alienæ nec ubi certa morbi notitia deest, potest exhibere periculosam de vità medicinam, de cujus medicinæ viribus non potest se excusare qui vacat medicinæ. Hæc Cajet.

Si verò aliquis det operam rei illicitæ ex aliâ tantùm ratione et circumstantiâ quàm per respectum ad homicidium, cujus nullum prorsùs affert periculum, videtur illius reatum non incurrere si accidat, dummodò adhibuerit sufficientem diligentiam ad illud vitandum, ut constat exemplis et rationibus pro tertiâ sententiâ adductis, per quam concordantur duæ aliæ contrarie et optimè salvatur D. Thomæ doctrina, nempe quòd occisio hominis per accidens, seu præter intentionem, culpabilis reddi potest ex duplici capite, scilicet vel ex immoderatâ actione, vel ex negligentiâ. Distinguit autem Cajetanus negligentiam eorum qui possunt et debent ex officio providere, à negligentia eorum qui possunt et debent ex articulo necessitatis providere. Nullus enim negligit, qui licet possit, non tamen debet; negligentia itaque hæc tria exigit, scilicet, posse, debere et non facere. Unde imputatur homicidii peccatum doninis et officialibus, si ex eorum negligentia occidatur homo; et hoc sive in casu invasionis particularis occurrat, sive in casu quo publicis viis non providetur, sive in casu quo civitas sine justitiâ aut quasi sine justitiâ regitur, et quasi cuilibet licet impunè occidere, mutilare, ob favores, aut pecuniam, aut ignaviam, etc. Omnium enim ma

lorum hujusmodi rei sunt, qui tenentur custodire justum publicam.

Sub hoc quoque genere comprehenditur negligentia medicorum, qui alicujus ægri curam susceperunt. dùm ob corum negligentiam in studendo, visitando, etc., perit, quoniam ex susceptâ curâ tenentur. Imputatur denique homicidii crimen iis qui possunt et ex articulo necessitatis occurrente tenentur occurrere, si non occurrunt : puta si non pascit fame morientem, juxta illud D. Ambrosii : Si non pavisti, occidisti. Item si non occurrit ad tuendum proximum invasum, si potest cum moderamine, juxta illud D. Ambrosii : Qui non repellit à proximo injuriam si potest, tam est in vitio quàm ille qui facit. Item si revelando aut retrahendo, etc., non providet ne aliquis ex sibi noto tractatu, proposito, etc., interficiatur, quia tenetur adjuvare et quantùm in se est eruere proximos à morte. Hactenus Cajetanus in Sumina.

Et in Commentario hujus octavi D. Thomæ articuli assignat tres conditiones communes duabus regulis et radicibus jam à nobis allatis, nempe quando contingat homicidium casuale imputari homini danti operam rei illicitæ vel etiam licitæ, non adhibenti sufficientem diligentiam. Primò, ut non habeat intentionem nec directè neque indirectè alium occidendi, aliàs homicidium non esset casuale, sed volitum. Secundò, ut mors proximi consequatur ex illâ actione vel omissione diligentiæ, et non aliunde ex aliis causis, ut si non ex vulnere inflicto, sed ex malà curâ et regimine proveniat. Tertiò, quòd teneatur removere id ex quo sequitur homicidium, seu quòd ad hoc obligatus fuerit naturali, vel divino, vel humano jure. Ratio est, quia cùm homicidium casuale non sequatur ex intentione, nec possit esse directè voluntarium, restat ut solùm se qui possit ex opere et actione istius hominis, et esse voluntarium indirectè in câ causâ. Ad voluntarium autem indirectum, non sufficit quòd voluntas possit illud prohibere, sed etiam requiritur quòd debeat et non facial.

Porrò quotiescunque aliquis incurrit reatum homicidii casualis, sive dando operam rei illicita, sive non adhibendo sufficientem diligentiam, tunc ad dignoscendum an culpa sit mortalis, aut venialis, in primo casu desumi debet à naturâ actùs illiciti; in secundo verò casu, à negligentiæ qualitate. Si enim actus ille fuerit periculosus et mortalis, iste mcurrit culpam lethalem; si verò fuerit solùm venialis, culpa etiam erit solùm venialis. Idem dicendum de negligentiâ; v. g., si vir nobilis dans operam rei licitæ, puta venation moderatæ, non satis circumspexit, et ex levi negligentià occidit hominem casu et per accidens, occisio illa erit solùm venialis. Atverò monachus dando operam venationi, quæ est ipsi venialiter illicita, si post adhibitam sufficientem diligentiam, casu hominem occidat in nemore, quidam docent quòd occisio erit veniatis; in quo casu, secularis nec etiam venialiter peccàsset, quia scilicet in causâ est solùm veniale peccatum ex parte monachi : nullum verò est peccatum in seculari qui exercet venatiorem moderatan,

adhibitâ sufficienti diligentiâ. Vel, ut ait Cajetanus, soius venationis reus foret monachus, idque colligit in simili casu, ex cap. Dilectus, vel cap. Significásti, extra. de Homicidio, et ex D. August. dicente quòd Loth, non quantùm ille incestus, sed quantùm ebrietas præ cedens meruit, in culpâ fuit.

QUÆSTIO SECUNDA.

DE AFFECTIBUS ET VITIIS, QUÆ AD HOMICIDIUM QUODAMMODO REDUCI POSSUNT.

Cùm lex Christi sit spiritualis, que proinde non solo externo opere, sed magis spiritu adimpleri debet, non sufficit ad hoc præceptum implendum continere manum à cæde et membrorum mutilatione, aut quâvis aliâ violentiâ, nisi etiam homines contineant aninum ab omnibus affectibus, qui ad homicidium possunt tendere, iracundiâ scilicet, odio, alienæ mortis pravis desideriis, aut gaudio de illâ, aliisque proximi nocumentis. Hinc Catechismus concilii Tridentini reprehendit Judæorum stupiditatem credentium se istud præceptum observare abstinendo præcisè ab homicidio, ostenditque interprete Christo prohiberi etiam voluntatem occidendi, iram, rixam, dissensiones, et alia hujusmodi, ex quibus occisiones hominum plerùmque oriri solent. Ideòque de illis breviter hic sermo erit.

ARTICULUS PRIMUS.

An aliquis, ob bonum proprium temporale, alterius mɔrtem vel grave malum optare possit absque peccato.

Dico, hoc esse prorsùs illicitum et ab Ecclesià meritò condemnatum. Innocentius enim papa XI istam quorumdam damnavit propositionem et opinionem : Si cum debità moderatione facias, potest absque peccato mortali de vitâ alicujus tristari, et de illius morte naturali gaudere, illam inefficaci affectu appetere et desiderare; non quidem ex displicentiâ personæ, sed ob aliquod temporale emolumentum.

Probatur primò nostra conclusio ex D. Thomâ in quæstionibus disputatis q. 2 de Virtutibus, et q. unicâ de Charitate, ubi ait, quòd possumus illis quos ex charitate diligimus, velle aut inferre aliquod malum temporale propter tria. Primò propter correctionem ; secundò, in quantum temporalis prosperitas aliquorum est in detrimentum alicujus multitudinis, vel etiam totius Ecclesiæ; tertiò ad servandum ordinem divinæ Justitiæ, juxta illud Psalm. : Lætabitur justus cùm viderit vindictam, etc. Idemque docet in 3 lib. Sent. dist. 30, art. 1, ad 4. Atqui motivum proprii boni temporalis, etiam valdè notabilis, ad nullum ex his tribus capitibus reduci potest, prout consideranti patebit. Ergo sentit D. Thomas id non esse licitum.

Confirmatur. Ex eodem D. Thomâ, 2-2, q. 26: Ordo charitatis cadit sub præcepto; ex illo autem plùs tenemur diligere et æstimare vitam proximi quàm ejus divitias. Ergo videtur gravis inordinatio, et valdè ordini elraritatis opposita, optare proximo mortem omnium malorum maximum, ex motivo fruendi illius bonis temporalibus, maximè cùm et bona fortunæ

nobis propria et quæ actu justèque possidemus, te. beamur vitæ proximi postponere, cæteris paribus ; its ut debeamus esse in præparatione animi ad ea profundenda ad eum ab injustà nece liberandum, in casu quo illis extremè indigeat, ut supra ostensum est. Nihilque refert 2d propositum, quòd furem invadentem ea licitè occidere valeamus pro illorum defensione. Non refert, inquam; in nostro enim casu Petrus, v. g., cui Paulus optat mortem, non invadit bona .Pauli, sed sua justè possidet, nullumque injustum patitur Paulus ex hoc quòd nondùm habeat Petri divitias, ut suppono, proindeque rationabili motivo caret optandi mortem Petri, ad ejus divitias acquirendas.

Dices, D. Thomam docuisse contrarium, 2-2, q. 76, art. 1, in corpore, et in 3 Sent. dist. 50, art. 1, ad 4. Contra est, quia D. Thomas in primo loco sic loquitur: Quandoque verò dicitur aliquod malum sub ratione utilis, puta cùm aliquis optat aliquem peccatorem pati aliquam ægritudinem, aut aliquod impedimentum, ut vel ipse melior efficiatur, vel út saltem ab aliorum nocumento cesset. Hæc sanè verba, quibus recentiores pessimam suam doctrinam fulcire conantur, nullum ipsis patrocinium præstant, ut patet. Solummodò enim indicat S. doctor aliquando esse licitum optare peccatori aliquam ægritudinem, pro majori illius bono aut aliorum, quos injustè vexat. Petrus autem in nostro casu non est malefactor, nec aliquem injustè vexat ut suppono, nec Paulus ipsi optat solùm ægritudinem ut melior inde evadat et ex motivo boni illius spiritualis, sed mortem proindeque malum omnium gravissimum illi exoptat ex motivo habendi ejus bona et proprii commodi temporalis. Quod quantùm distet à verbis D. Thomæ nemo non videt: ut enim faveret istis recentioribus, debuisset dicere: Licitum esse optare aliquem etiam justum et innocentem incurrere mortem naturalem, ob aliquod temporale emolumentum inde consequens optanti, quod S. doctor ne quidem somniavit. Nec magis favet adversariis alius locus D Thomæ ex 3 lib. Sent.; ibi enim solùm docet licitum esse optare malum temporale injustè vexanti alium, quem plùs diligere tenemur, et communitatem vel Ecclesiam; Petrus autem, ut jam dixi, in nostro casu est innocens et neminem vexat.

Observandum est ex Cajetano, hujusmodi timores et tristitias de bono alterius nocivo, indigere freno rationis conferentis qualitatem mali suæ causæ, et præponentis præponenda, ut tristitia de bono, ex sanctâ seu rectà detestatione mali excusanda sit et aliunde debet esse certa et clara malorum sequela. Si enim ambiguum sit an aliquis potentiâ vel divitiis abutetur in alterius damnum, quamvis tune licitum sit timere et cavere, non tamen tristari de bono alterius tibi justè, vel saltem non injustè nocivo; multòque minus tibi licitum est optare illius mortem, præcisè ex motivo habendi divitias, quas justè possidet, et qui tibi nullatenùs nocet. Itaque pro minori malo et nocumento removendo, non est licitum optare malum longè majus ci qui etiam injustè illud tibi infert,

Ilinc D. Thomas non dixit quòd liccat optare mortem peccatoris, ut ipse melior efficiatur, vel ab aliorum nocumento cesset, sed dixit propter hoc ei optari posse ægritudinem, aut aliquod impedimentum. Duo igitur requiruntur, ut alicui malum temporale optari possit licitè. Primum est quòd optetur mali remotio spiritualis vel temporalis in eo cui optatur malum, vel in alio quem injustè vexat; ita tamen ut si carentia boni, propter quod inducendum optatur malum, non sit reverà malum in optante, eò quòd sit privatio et carentia boni indebiti, tunc nullum prorsùs malum temporale, sive grave, sive leve alteri optari possit. Secundò, requiritur proportio debita inter malum quod optatur et nocumentum quod timetur et quod per hoc intenditur removendum, ut mox explicatum est. Probatur secundò nostra conclusio ratione fundamentali. Optare alicui mortem naturalem etiam affectu inefficaci ex motivo emolumenti temporalis etiam magni momenti, est actus intrinsecè malus, continens specialem difformitatem contra rectam rationem, contra æquitatem ac justitiam, et contra dilectionem proximo debitam. Ergo id nequit esse licitum. Prob. antecedens: Contra rectam rationem, contra justitiam et charitatem est ut quis alteri à quo minimè læditur, nec malum accipit, neque injustum patitur, optet malum, et omninò irreparabile. Item quòd ille, qui justè possidet bona sua, illis privetur, et præcipuè mediante malo omnium gravissimo, scilicet morte. Atqui hoc contingit in præsenti. Ergo contra rationem et æquitatem est alicui ob emolumentum temporale mortem optare, de eå gaudere, ac de illius vitâ tristari; aliàs liceret etiam ex eodem motivo alterius mortem à Deo petere; licitum quippe est petere quodcumque licitum est desiderare, quod falsissimum esse constat. Nec valet dicere desiderium et gaudium de morte alterius non esse de eâ quatenùs est malum illius, sed quatenùs est bonum optantis, nempe ut est adductiva pinguis hæreditatis. Non valet, inquam, quia eâdem ratione viarum grassatores, ac malefactores, possent se excusare dicendo quòd occidunt transeuntes ex bono motivo, nec volunt illorum necem, quatenùs est illis mala, sed quatenùs est causa emolumenti inde sibi provenientis, quod est absurdum. In proposito autem primarium objectum et finis operis est malum proximi, licet motivum et finis operantis sit bonum proprium; quod motivum nequit tale objectum cohonestare, nec à malitia denudare, cùm non tollat desiderium de morte alterius, quam non licet private personæ illi inferre, sicut motivum furandi ad dandam eleemosynam, non excusat à peccato furti. Confirmatur, nam actus internus etiam inefficax sumit speciem ab eodem "objecto, à quo actus externus ipsi correspondens. Sic cogitatio morosa de re turpi, peccatum est ejusdem speciei cum opere venereo illi correspondente, ut patet. Et ut ostendunt nostri theologi 1-2, omnes actus voluntatis, præter intentionem finis, sumunt speciem ab objecto, seu fine volito, non à motivo. Ergo sicut non est licitum personæ privatæ mortem proximi, præsertim innocentis procurare, ita nec eam optare

TH. XIV.

ac desiderare ob proprium temporale emolumentum. Hinc idem pontifex Innocentius XI meritò damnavit adhuc istam recentiorum propositionem: Licitum est absoluto desiderio cupere mortem patris, non quidem u malum patris, sed ut bonum cupientis, quia nimirùm e obventura est pinguis hæreditas. Et adhuc istam, præcedentibus abominabiliorem: Licitum est filio gaudere de parricidio parentis, à se in ebrietate perpetrato, propter ingentes divitias inde ex hæreditate consecutas. Heu! quis in tali filio, aut potiùs naturæ monstro, tripudium hujusmodi non abhorreret? Quis hanc ferocem et supra modum barbaram impietatem non execraretur? Tam amara et inopinata parentis cædes, à cæteris dolorem et lacrymas extorquet; et in filio gaudium sine inhumanitate et culpâ excitabit! in filio, inquam, propriis manibus illam inferente! Sic etiam esset licitum filio gaudere de homicidio patris à sicario voluntariè ac injustè perpetrato, quia tunc filius respectu hujus cædis, non minùs culpâ vacaret, quàm dùm ipse in ebrietate constitutus illam perpetravit ; et quamvis alterius culpa tunc intercedat, objectum tamen gaudii in filio non foret hujusmodi culpa, sed effectus bonus inde subsecutus, pinguis scilicet hæreditas, de quo juxta istos recentiores, licitum est gaudere. Et certè si licitum sit absoluto desiderio cupere mortem patris, non quidem ut malum patris, sed ut bonum cupientis, etc., licitum etiam erit de ipsâ gaudere quocumque modo accidat, quia impletio desiderii affert gaudium, et si desiderium sit licitum, gaudium quoque de eodem objecto, et ex eodem fine erit licitum. Hinc etiam exploditur aliud recentiorum dogma asserentium licitum esse matri filiarum mortem expetere, eò quòd ob inopiam vel earum deformitatem, illas juxta votum suum aut conditionem elocare nequeat, vel earum ob causam torvè malèque tractetur à marito.

Quæres an quis possit licitè sibi optare mortem naturalem, Deumque rogare ut illam immittat.-Resp.: 1° quòd si quis patriæ cœlestis desiderio accensus, exemplo D. Pauli, cupiat dissolvi et esse cum Christo, vel mortem exoptet ut eripiatur ex hoc seculo nequam ut Deum non ampliùs offendere valeat, aut injurias contra ipsum illatas non videat, tunc iste non peccat, quinimò actum heroica charitatis exercet Resp. 2o quòd si quis suî compos, ad vitandas hujus vitæ calamitates et aerumnas, ex irâ, impatientiâ, et passione immoderatâ, sibi deliberatè exoptet mortem, non solo ore, sed ex corde, non videtur à gravi peccato excusandus. Tum quia D. Thomas 2-2, q. 125, art. 2, ad 2, ait quòd ille qui se periculis mortis exponit, ut fugiat servitutem vel aliquid laboriosum, à timore vincitur, quod est contrarium fortitudini. Ergo velle incurrere mortem potiùs quàm sustinere mala morte minora, non est virtutis, sed vitii: tum quia tale desiderium graviter lædit charitatem, quam quisquis sibi debet, dùm vult privari vitâ quæ est maximum bonum naturale, cujus non est dominus, absque causâ rationabili, cùm tunc tale desiderium bono fine, nempe majori commodo ac maximi momenti bono non ho

17

nestetur. Hinc colligitur mulierculas et præsertim vetulas graviter peccare, quæ ob res minimas vociferantur, et ex impatientiâ sibi mortem exoptant, nisi eas excusare velimus ex defectu advertentiæ et deliberationis, aut quòd non seriò mortem sibi optent, ut id plurimum contingit.

Non omittenda est hic Cajetani doctrina in Summå v. Maledictio, ubi ait quòd maledicere seu optare maJum alteri, dupliciter incurritur, scilicet vel per se, id est, ex intentione maledicendi, ut malum pœnæ sub ratione mali ipsi eveniat, et sic est peccatum mortale; nisi propter imperfectionem actûs, vei ex parte mali, quia minimum est, et parùm pro nihilo reputatur; vel ex parte affectùs, quia non ex consensu rationis cupiebat, excusetur. Secundò incurritur maledictio, materialiter, cùm quis maledicit verbo, sed non animo maledicendi, sed ex subreptione, vel lapsu linguæ, aut malo usu, hujusmodi profert. Et est veniale peccatum. Monet tamen Cajetanus confessarium ne faltatur quoad duo : Primò ad discernendum si persona maledixerit ex animo, an non. Siquidem non oportet inspicere ad tempus quietis, sed ad tempus iræ et furoris ex hoc enim quòd post iram persona quicta nollet malum illi cui imprecata est, non habetur signum sufficiens quòd non maledixerit ex animo, sed solùm quòd non perseveraverit in malo animo. Unde oportet scire si, tunc quando imprecabatur, passio iræ et furoris in tantum prævaluit quòd flexit voluntatem ad consensum, ita ut tunc voluisset ut evenerit quod imprecabatur. Nam si sic est, non excusatur à mortali: sicut nec ille qui ex nimio libidinis ardore fornicari vellet, quamvis transactâ tentatione nollet, ac gaudeat quòd non fecerit, et multùm doleret si fecissel, etc. Secundò Cajetanus docet quòd ad discernendum animum ejus qui maledixit creaturæ irrationali respectivè ad bona humana, v. g., diei in quo quis natus est, etc., oportet examinare animum dicentis. Si enim optando alteri vel sibi malum notabile, dixerit : Maledictus sit dies nativitatis! quasi optans alium non esse natum, aut fuisse malè natum; sine dubio est peccatum mortale. Si verò ex irâ maledixit illi diei, et intendit quòd dies sit maledictus, non tamen per hoc intendit velle ut ille habuerit, vel habeat malum ex nativitate suâ, ita ut non intelligat verborum proprium sensum, quòd scilicet redundet in maledicendum illum hominem nascentem, est peccatum veniale. Hactenus Cajetanus.

ARTICULUS II.

De iracundiâ et odio proximi ac inimici. Catechismus concilii Tridentini reducit ad istud præceptum ea quæ Christus Dominus contra iram tradit Matth. 5, áliaque peccata interiora contra proximum. Intelligendns tamen est Christi sermo de irà malà quæ vindictæ libido est, et lædendi conjunctum affectum habet: potest enim quandoque ira bona esse, quà scilicet irascimur his quos diligimus, non ut lædamus, sed ut corrigamus, juxta illud Psalm 4: Irascimini, et nolite peccare.

tra juxta D. Thomam 2-2, q. 158, art. 1 et 2, pro

priè loquendo est passio quædam appetitûs sensitivi, à quâ vis irascibilis denominatur. Passio autem appetitûs sensitivi in tantum est bona, in quantum ratione regulatur si autem ordinem rationis excludat, est mala. Ordo autem rationis in irâ potest attendi quantùm ad duo. Primò quidem quantùm ad appetibile in quod tendit, quod est vindicta. Unde si aliquis appetat quòd secundùm ordinem rationis fiat vindicta, est laudabilis iræ appetitus, et vocatur ira per zelum. Si autem aliquis appetat quòd fiat vindieta qualitercumque contra ordinem rationis, puta si appetat puniri eum qui non meruit, vel ultra quàm meruit, vel etiam non secundùm legitimum ordinem, vel non propter debitum finem, qui est conservatio justitiæ et correctio culpæ, erit appetitus iræ vitiosus, et nominatur ira per vitium. Alic modo attenditur ordo rationis circa iram quantùm ad modum irascendi; ut scilicet motus iræ non immoderatè fervescat, nec interiùs nec exteriùs. Quod quidem si prætermittatur, non erit ira absque peccato, etiamsi aliquis appetat justam vindictam. Monet autem D. Gregorius, lib. 5 Moral., cap. 33, curandum summoperè esse ne ira quæ ut instrumentum virtutis assumitur, menti dominetur, ne quasi domina præeat, sed quasi ancilla ad obsequium parata à rationis tergo nunquàm recedat. Hæc autem, etsi in ipsâ executione actûs judicium rationis aliqualiter impediat, non tamen rectitudinem rationis tollit. Unde D. Gregorius ibidem dicit quòd ira per zelum turbat rationis oculum, sed ira per vitium excæcat. Non est autem contra rationem virtutis ut intermittatur deliberatio rationis in executione ejus quod est à ratione deliberatum, quia etiam ars impeditur à suo actu, si dùm debet agere, deliberet de agendis.

Igitur ira vitiosa est appetitus vindicta inordinatus à rectâ ratione exorbitans, ut dùm quis appetit vindictam injustam, sive sit injusta secundùm se, puta quia appetit quòd alius occidatur, qui mortem non meruit; sive sit injusta quantùm ad actorem, puta quia licet mereatur mortem, non tamen ab homine privato; sive sit injusta quantùm ad intentionem appetentis, quia licet ille mereatur mortem à judice, iste tamen illam appetit non ut justam, sed ut sui animi satiativam. Sic autem ira est peccatum mortale ex genere suo, quia contrariatur charitati, ut docet D. Thomas 2-2, q. 158, art. 2. Et quidem capitale, ut probat. D. Thomas ibidem art. 6, cùm ex irà multa vitia oriri possint, sive ex parte sui objecti, quod multùm habet de ratione appetibilitatis, in quantum scilicet vindicta appetitur sub ratione justi vel honesti, quia suâ dignitate allicit; sive ex suo impetu, quo mentem præcipitat ad inordinata quædam agenda. Ira enim dicitur janua vitiorum per accidens, scilicet removendo prohibens, id est, impediendo judicium rationis, per quod homo retrahitur à malis. Directè autem et per se ira est aliquorum causa specialium peccatorum, quæ dicuntur filiæ ejus sex autem assignat D. Gregorius, lib. 31, Moral., nempe rixam, tumorem mentis, contumeliam, clamorem, indignationem, et blasphemias, quas exponit D. Thomas ibidem art. 7. Ira tamen potest esse

[ocr errors]

solummodò peccatum veniale in individuo ex imperfectione actûs, vel ex parte irati, dùm ira non est ex consensu rationis, ut contingit in passionum motibus antequàm verè consentiamus; vel ex parte vindictæ, quæ minima est, ut contingit in punitionibus minimis, quæ si fierent pro nihilo haberentur.

Contingit insuper iram à rectâ ratione discordare ex alio capite, nempe quantùm ad modum irascendi, puta dùm quis immoderatè et nimis ardenter interiùs fervescit, aut exteriùs secundùm exteriores motus supra modum excandescit. Et tunc ira non est sine peccato: veniali quidem, si justam appetat vindictam nudusque sit iste excessus; si verò sit connexus cum aliquo contra Dei et proximi dilectionem ut blasphemia, maledictione ex animo, etc., tunc ex adjuncto lethali erit peccatum mortale. Vide D. Thomam quæstione citatâ, et q. 12 de Malo.

Indignatio est quandò aliquis ex irà sic afficitur contra proximum, ut illum habeat tanquàm indignum suâ affabilitate, conversatione, etc. Et est peccatum propter inordinatam passionem, et communiter veniale, procedens ex hoc quòd indignum quis reputat se à tali homine nunc pati scu tractari. Potest tamen esse peccatum mortale, quande scilicet procederet usque ad subtrahendum aliquid de necessitate salutis proximo, aut usque ad deliberatum contemptum, aut odium proximi cresceret, aut causaret scandalum, etc. Potest autem quandoque esse sine peccato, quando scilicet ex justo rationis judicio procedit, juxta illud D. Gregorii: Indignantur justi, sed non dedignantes, hoc est non habentes affectum inordinatum. Sic superiores justâ de causâ possunt isto modo erga inferiores se gerere, ut sic magis doleant de casu, et in futurum cautiùs ambulare discant. Unde D. Thomas 2-2, q. 158, art. 8, ait quòd defectus iræ, quæ est simplex motus voluntatis quo aliquis non ex passione sed judicio rationis pœnam infligit, est peccatum; citatque D. Chrysost. homil. 11 super Matth. Oper. imperfect. dicentem quòd ille qui cum causâ non irascitur, peccat. Patientia enim irrationabilis vitia seminat, negligentiam nutrit, et non solùm malos, sed etiam bonos invitat ad malum. Non loquimur hic de peccato indignationis quod procedit ex superbiâ, sed de eâ quæ iram comitatur.

Odium inimici dupliciter considerari potest: primò ratione inimicitiæ reduplicativè; secundò ratione substantiæ, seu naturæ hominis. Certum est autem quòd sub priori consideratione non est diligendus inimicus sic enim malum ut tale diligeretur, nempe prout pravam animi affectionem et peccatum habet. Sed tantum sub posteriori ratione, nempe prout est homo et noster proximus: sic enim mandat Christus Dominus ut à nobis diligatur Matth. 5: Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, etc. Quibus verbis non solùm consilium, sed etiam præceptum insinuatur. Inimicus enim est noster proximus: sub præcepto autem tenemur nostros proximos amare sicut nos ipsos. Item quia contra rationem est odisse naturam propter culpam, et opus Dei propter malitiam hominis. Item quia vindicta Deo reservatur et ejus

ministris; sicque contra rationem et contra justitiam est sumere vindictam de inimico propriâ auctoritate: tandem quia plures ethnici solo lumine naturali id senserunt justuni ac rationabile, ut multis exemplis demonstrant auctores.

Nunquàm licitum est inimicum odio habere, sed statim ac odium contra aliquem concepimus, illud sub peccato deponere, tenemur. Ratio est quia præceptum de non odio habendi proximos est negativum, proinde obligans semper et ad semper : hoc autem præceptum negativum habetur et continetur virtualiter in præcepto affirmativo quo inimicos diligere tenemur. Hoc autem præcepto affirmativo obligamur ad non frustrandum nec excipiendum à communibus benevolentiæ signis exterioribus; inimicum, eâ solùm ratione quia est inimicus, et qui aliter facit, mortaliter peccat, nisi levitas materiæ, aut indeliberatio actus illud reddat veniale, prout colligitur Matth. 5: Diligite inimicos vestros, bencfacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus vos. Quibus verbis non tantùm præcipitur inimicorum dilectio, sed etiam exhibitio ad minùs signorum benevolentia communium. Cùm enim effectus et signa benevolentiæ ex interiori dilectione procedant eique proportionentur, eodem modo ratiocinandum est de istis signis exterioribus ac de dilectione inimici. Sunt enim quædam signa vel beneficia dilectionis quæ exhibentur proximis in communi, puta dùm quis orat pro omnibus fidelibus, vel pro toto populo, aut aliquod beneficium impendit toti communitati, etc. Et talia inimicis etiam exhibere est de necessitate præcepti, nec possuut ab iis excludi absque livore vindictæ, et absque peccato.

Alia verò sunt amicitia signa specialia et bcneficia quæ exhiberi solent quibusdam personis. Et ista inimicis præstare non est de necessitate salutis, sicut nec omnes homines singulariter diligere, nisi secundùm præparationem animi, nempe quòd homo sit ita animo dispositus ad hoc quòd inimicum in singulari diligeret eique succurreret sicut aliis, si foret in necessitate constitutus: extra verò necessitatis casum ea benevolentiæ signa specialia exhiberc ei propter Deum est tantùm de consilio et de perfectione charitatis, ut docet S. Thomas 2-2, q. 25, art. 8, in quo innuit non esse faciendam differentiam de inimicis, magis quàm de quovis alio homine ut proximus est omnibus autem in necessitate constitutis subvenire tenemur ex charitate. Imò si inimicus ut talis non peccet contra Deum, non videtur contra rationem charitatis aliquando eum diligere etiam ut est nobis molestus ac contrarius, si illa contrarietas aliundè non sit offensa Dei, sed tantùm nobis invisa.

Cajetanus in Summâ, v. Odium, ait quòd odii effectus seu signa prohibita sunt, subtrahere proximo debita beneficia eo modo quo sunt illi debita ad hoc, et similiter debita colloquia co modo quo sunt illi debita ab isto. Sunt autem debita proximo à concive quæ debentur civitati in communi; à consanguineo quae debentur consanguinitati in communi; à Chri

« VorigeDoorgaan »