Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

diffinita fuerunt, sine metropolitani conscientia, sine- A tribuam eis in tempore, u. tavatur pes eorum : juxta

que canonico et episcopali judicio, per judices sæ-
culares, Helmigarium scilicet mercati palatii te-
lonearium, et Flotharium ac Ursionem villarum
regiarum majores, refricarentur contra canones,
qui ab ecclesiasticis ad majoris auctoritatis eccle-
siasticos judices, et non a majoribus ad minores,
nec ab ecclesiasticis ad sæculares, neque a consensu
partium electis provocari permittunt. A quibus ju-
dicibus sæcularibus a te petitis, quædam ex diffini-
tis refricata et immutata, quædam vero ex diffinien-
dis sunt diffinita, adinventitia reputatione, sicut ab
ipsis qui in eodem placito fuerunt dicitur, de non
necessariis et inconvenientibus juramentis reperta,
el a te coram prædictis judicibus, ipsis tuis accusa-
toribus, quos contra electos judices sicut expetieras B
suscepisti, proposita quatenus et is, de quo legali-
ter et regulariter diffinitum fuerat, ut beneficium
suum haberet, quod contra rationem et æquitatem
perdiderat, eadem adinventione dimitteret: et illi,
quibus judicatum fuerat, ut quoniam tu post expeti-
tum electorum judicium idem judicium subterfu-
gisti, beneficia sua usque ad legalem diffinitionem
tenerent, beneficia ipsa desererent, et tu quod ince-
pisti evindicares, cum sicut tibi non licet de accusa-
tione, sive criminalis causæ, sive civilis, relicto
ecclesiastico, publico purgari judicio, ita etiam non
licet tibi, postposito vel contempto ecclesiastico
judicio, ad sæcularia judicia convolare, vel quem-
cunque, nec etiam laicam personam pertrahere,
neque ad forum suum sequi, si ipsa laica persona
consenserit ecclesiasticum subire judicium, sicut lex
Valentiniani, quam probat Ecclesia, demonstrat.
Item post ostensas auctoritates. Et non per-
transcat etiam tuam considerationem, cur domnus
rex tuæ petitioni annuerit, ut unde in presentia
illius electos judices episcopos secundum sacros ca-
nones accepisti, sine conscientia metropolitani, sine-
que ecclesiastico judicio, consenserit ut sæculares
judices ad retractanda ea quæ diffinita fuerunt, vel
ad diffinienda, de quibus judices acceperas, demum
acciperes. Scio enim et certus sum hinc illum cano-
nicum scire judicium, et miror ac doleo cur tu hoc
videre non voluisti, aut Deo judice arrogantia cæca-
tus non potuisti. Inunge igitur secundum consilium
Apocalypsis Joannis (cap. 111, 18) collyrio oculos
tuos, ut videas et albuginem arrogantia de oculo
mentis, id est intellectu tuo abjicere valeas : et
pensa, ne forte domnus rex, quem toties exacer-
basti, sciens divina judicia atque eloquia, hinc in
annuendo votis tuis cogitaverit contra se sententias
divinas, de his qui duræ cervicis et indomabiles
corde sunt, Qui nocet noceat adhuc, et qui in sor-
dibus est sordescat adhuc (Apoc. xx11, 11); et :
Ut impleant peccata sua semper (1 Thes. 11, 16);
et: Dimisi eos secundum desideria cordis eorum,
ibunt in adinventionibus suis (Psal. LXXX, 15);
et Nonne hæc condita sunt apud me, el si-
gnata in thesauris meis? mea est ultio el ego re-

C

D

est dies perditionis, et adesse festinant tempora (Deut. XXXII, 34). Et cum tantarum transgressionum inveniaris obnoxius, non cessas me provocare, ut de promisso pittacio tuæ professionis atque tuæ suðscriptionis, de quo tibi, ut prædixi, respondere hactenus distuli, sed et de aliis tuis professionibus atque subscriptionibus vel lacessitus rescribam, quatenus professionum et subscriptionum tuarum historias plures legentes, si forte sunt qui adhuc eas ignorent, earum diligentiam, cautelam quoque et utilitatem cognoscant. Et primum quidem respondebo tibi de præfato a te subscripto pittacio, in quo scribis in adminiculo tuo te a me reprehensum, et esse me ostendis reprehensibilem, sed ego spreta reprehensione tua, qua me, quasi sub quodam excusationis velamine, de scriptoris vitio more tuo evidenter reprehendere satagis, qui aut differentiam verbi detractem, quod in meis scriptis tibi datis posui, nesciam, aut scriptoris vitium in eis corrigere non sapuerim, vel emendare neglexerim, et ex mea reprehensione tuam ostentare scientiam Cham Noe filius voluisti, non solum in verbi illius differentia, sed et in alio verbo, quod ad ostentationem tui in tuis adinventionibus iteratum inveni, et cum hinc meam insipientiam voluisti ostendere, tuam studuisti apud scholasticos stultitiam propalare. Pro me nil curo dicere mihi enim pro minimo est ut a te judicer, aut sine dilectione a tua scientia reprehendar. Sed ne apud illos, qui tecum rumusculos captant, glorieris quasi me mutum effeceris et elinguem, qui solus nostris temporibus thesauros sapientiæ et scientiæ penetrans introisti, hic causa compendii prætermittens, cum mihi vacaverit ostendam quid regularum grammaticæ artis auctores, quid orthographia doctores, quid sanctæ Scripturæ tractatores inde sentiant atque dicant. Item post nonnulla. ‹ Sed alia sunt hinc ex sacris canonibus et apostolicæ sedis decretis, quæ mihi hic ponere longum fuit, et in opusculo quinquaginta quinque capitulorum, quod ad tuam commonitionem et correctionem atque instructionem tibi dedi, potes relegere, præter epistolas præmissas quas tibi direxi ad redarguendam tuam temeritatem, contra evangelicam veritatem, et apostolicam atque canonicam auctoritatem, contraque sedis apostolicæ decreta, in tuam et perniciem multorum præsumptam, sicut in synodo plurimum episcoporum est comprobatum: sed et præter alias epistolas ac alia scripta quæ tibi direxi, vel dedi ad comprimendam tuam insolentiam, et commouendam ac instruendam tuam dilectionem, ut ageres juxta Domini dictum (Deut. xxvi, 27): Quid quærit Dominus Deus tuus a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et facias voluntatem ejus, obediasque ipsius imperio? Quæ, frater, sollicita cordis intentione revolve, et recogita quid sit quod dixisti: Quia ex tune quando mihi litteras illas misisti, ut archiepiscopo coepiscopus obtemperare debet canonice, scirem obsequi mihi te non posse, et revoca ante

oculos quod coram episcopis decem provinciarum A dicio. Non enim de me verum esse valebis unquam professus es, et manu propria subscripsisti, scilicet quia privilegio metropolitani provincia Rhemorum ecclesiæ, secundum sacros canones, et decreta sedis apostolicæ sacris canonibus promulgata, pro scire et posse te obediturum profitereris, et subscripsisti. Dic, frater, quando, et ubi, vel in quibus a te requisivi vel extorquere volui, ut mihi contra hæc in aliquo obedires? qui nunquam tua, sed juxta Apostolum te quæsivi, et qui meas injurias, scilicet meæ personæ, facile Deo gratias possum dimittere, sicut et pro te quotidie omnipotentiam Domini devote exorans facio, injurias ordinationis divinæ, quæ a tua insolentia exquiruntur, ut metropolitano privilegio canonice non subdaris, in eum redundantes, qui Spiritu sancto suo, a quo promulgati leguntur et creduntur canones, instituit, patienter ferre non possum, nec debeo, quin tantum inde non satagam quantum potero, Nam sicut sollicitudo et primatus totius Ecclesiæ catholicæ sanctae sedis Romanæ pontifici divinitus est collata, ita et unicuique metropolitano ac primati provincia sollicitulo sibi delegata provinciæ per sacros canones spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos noscitur esse commissa, et cætera. Sequuntur denique plura de professionibus et subscriptionibus ejusdem Hincmari, et correptionibus ejus, usque ad-finem operis.

EPISTOLA HINCMARI LAUDUNENSIS

AD HINCMARUM RHEMENSEM.

vel usquam probare quod dicis, ab his, inquiens, a quibus pro apostolicæ sedis privilegiis, quæ Christi sunt, usque ad mortem fas erat decertari, prædicatur et docetur, in his quæ eadem sedes statuit, vel ut respuendum probari. Sed tu probaris ejus privilegio resultare, qui secundum sacrosanctorum conciliorum canones supra positos, ab ipsa prima sede, atque ab omni Ecclesia catholica comprobatos, ut re vera spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, et juxta decreta ipsius sanctæ sedis ex eisdem sacris canonibus promulgata, metropolitano privilegio semel et secundo ac tertio commonitus obedire detrectasti, ut colligationes impietatis, quas contra evangelicam veritatem, et apostolicam atque B propheticam auctoritatem, contraque sanctorum canonum, et decreta ipsius venerandæ sedis, exitiabiliter in tuum et multorum periculum colligasti, dissolveres. Insuper contra sacras regulas adversus metropolitanum privilegium libello perniciose subscripsisti, et subscribi fecisti. Unde in synodo conventus ab episcopis decem provinciarum, libellum professionis de futura tua obedientia, subscriptum manu propria, quod habeo, porrexisti: contra quem iterum resubscripsisti. Nam ego decretales epistolas sedis apostolica, diversis temporibus pro diversorum patrum consolatione vel consultatione ab ejusdem sedis pontificibus datas, et venerabiliter suscipio, et venerabiliter suscipiendas dico, et scribo, et sacrosanctorum conciliorum canones, cum decretis apostolicæ sedis

Respondet ad opusculum quinquaginta quinque ca- C ex eisdem sacris canonibus promulgatis et recipitum et ad alia quæ contra ipsum scripta vel

acta.

(Vide Patrologiæ tom. CXXIV, coi. 1027.)

HINGMARI LAUDUNENSIS

AD EUMDEM

piendos et custodiendos et servandos, sicut supra ostendi, profiteor. Et quod te dicis audire obloqui de judicio domni papæ Nicolai, si de me dicis, mendacium dicis. Nam quod ille de Rothado, sive de Vulfado judicavit, non contradixi, sed sicut ipse præ

De consensu in excommunicationem ab eo factam cepit obedire curavi. De eo quod dicis de Rothado,

quem exigebat.

(Vide ubi supra, col. 1069.)

EPISTOLA HINCMARI RIEMENSIS

AD HINCMARUM LAUDUNENSEM.

(Apud Sirmond., ex Flodoardi lib. ш, cap. 22.) HINGMARUS Rhemorum episcopus HINCMARO Laudunensi episcopo.

Vir diversis flagellis a diversis attritus dicit : Qui me comedunt non dormiunt; ac si diceret, non quiescunt. Et tu, frater, me tuæ linguæ flagellis atterere, et venenosis scriptis tuis ad iracundiam provocando inficere non quiescis. Sed ille qui servum suum custodivit a murmurationibus, me peccatorem et fragilem in se confidentem potest custodire a rancore et malitia contra tuas falsas criminationes. Post alia multa super dolorem vulnerum meorum addens dicis: Sicut in scriptis tuis perversis invenio, quia apostolicæ sedis potestati derogo. Unde nemo sanum sapiens tibi unquam credidit vel credet: quoniam et ipsa scripta quæ ad apostolicam sedem sæpissime misi, et illa quæ tibi resultanti sæpe transmisi, te revincent, et in isto sæculo et in futuro ju

quia in ejus depositione non consensisti, subscriptiones tuæ manus propriæ te revincunt. Nihil enim inde egi quod mecum non egeris, nihil subscripsi quod non subscripseris. Habeo enim illas ipsas manus tuæ subscriptiones

Et circa hujus operis finem. De aliis vero, quæ in scripto apud Autiniacum dato mihi improperando mendaciter dicis, tibi respondere non curo. Sed scias D quia non sum oblitus quod scriptum est in Isaia propheta, quoniam sanctus Ezechias arctatus angustia, blasphemas epistolas sibi directas in templo coram Domino expandit, et ad eum clamavit, et exauditus est. Expandam autem manus meas ad Dominum cum blasphemis et superbissimis scriptis tuis mihi a te directis, orans ut quando scit, et quando vult, et sicut scit, et sicut vult, te convertat ad veræ pacis et dilectionis atque debitæ obedientiæ dilectionem, et me liberet a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Et Dominæ meæ beatæ et gloriosæ Dei genitricis Mariæ meritis, ac precibus sancti Remigii, cujus privilegio derogas, exaudiet me adjutor in opportunitatibus in tribulatione. Et quia beatus Hieronymus de his, quo

rum adversum me gratis suscepisti officium, dicit: A Maias pastor noster in monte Lauduno in sua synodo Audiant canes mei, tu qui de filio in fratrem, indeque crevisti in coepiscopum, et post adeo profecisti ut in canem meum excreveris, accipe hanc perversi contumaciæ tuæ pittacioli exigente causa prolixam responsionem. Cum autem mihi vacaverit, succinctius de aliis perversis et incompositis scriptis tuis, in quibus quædam mendaciter, quædam reprehensibiliter me reprehendendo, quædam ficte humiliter et vere superbe scripsisti, rescribam, et in illo scripto, quia lego dixisse Dominum : Jam non irascar tibi amplius, quantum mihi adhuc paret, de hujusmodi altercationibus tibi scribendi finem imponam. De hoc quod dicis, quia dicunt de me homines : Qualis est ille avunculus, qui talia suo nepoti scribit, dicant et de te ipsi homines: Qualis est ille nepos, ab avunculo suo talis ut tunc erat assumptus, et talis sicut nunc est in spiritali ac temporali honore effectus, qui talia sibi exigit ab invito avunculo, ne talis ab aliis, sicut a nepote suo depingitur, æstimatus, per eum blasphemetur nomen Domini, et vituperetur ministerium ejus; secutus Apostolum scribentem ad Corinthios contra se blasphemantes, et vilipendi ab aliis laborantes. Egit quippe doctor egregius, ut dum ipse qualis esset agnoscitur, et vita et lingua male prædicantium ejus prædicatione vilesceret. Illos videlicet commendaret, si se absconderet. Cumque se non ostenderet, errori locum dedisset. Dicunt etiam ipsi homines de te: Qualis est ille nepos, qui talia contra suum avunculum et nutritorem atque ordinatorem machinatur, et quantum potest mali agit, et plusquam potest agere cupit? Sicut tu in die magni judicii manifeste videbis, si te antea inde non recognoveris, et dignis pœnitentiæ fructibus non emendaveris. Multum me fatigas, et merito, non imputetur tibi. Sed fatigationem meam consolatur, quod sicut tibi scripsi dicit Gregorius: Et si Æthiops niger balneum intrat, et niger de balneo exit, tamen balneator denarium balnei sui non perdit. Timeo de te meo Alexandro, quod de suo dicebat Paulus : Alexander ærarius multa mala mihi ostendit, reddet illi Dominus. ›

de perplurimis utilitatibus suæ sanctæ ecclesiæ, ordinando et emeliorando quædam in eis disputaret; occurrit pro successu temporum quædam pars ejusdem disputationis, pro qua quia ordinandi rerum ecclesiasticarum potestas ab eo, cum jus et lex canonum jubendo præcipit, ut episcopus res ecclesiæ suæ quibus voluerit, et quomodo voluerit disponendo dispenset, auferretur; dispenset, auferretur; perplurimæ auctoritates sancti Petri successorumque ejus, quibus qualiter et quomodo data sit potestas ligandi et solvendi, ab eodem pastore nostro in præsentia totius synodi eas relegendo recitatæ sunt. Quibus recitatis, memor injuriarum suarum, quæ ei moderno acciderant tempore addidit, quod immineret tempus comproB vincialis synodi, quæ in Vermeria palatio regio a vobis vestrisque suffraganeis vIII Kal. Maias habita est. Ad quam vestris litteris evocatus libenti animo coram omnibus professus est, se sine ulla intercapedine progressurum. Sed quia credebat in ipsa synodo, quod mos haud exposcit canonicus, aliquam violentiam sibi illegaliter et contra leges canonum a quocunque fieri, sermone contestatorio et auctoritate sancti Petri, quod si ei licentia eundi Romam prohiberetur, aut ipse captus obtineretur, omnes sacerdotes totius parochiæ suæ colligavit, ut nemo eorum in ea sacerdotali ministerio tandiu uteretur, usque dum ille ipse nobiscum iterum viva voce loqueretur; aut litteræ ex ipsa sancta sede beati Petri apostoli nobis mitterentur. Quo facto quod C tunc non accidit, nunc in Silvaco palatio v Kal. Junias peractum est. Qua tamen die priusquam ad ip sum Silvacum perveniret, præscius venturæ violen tiæ suæ, prædixit sacerdoti nostro Clarentio, simulque diacono Teutlando, ut nobis denuntiarent per omnia nos servaturos, quæ causa suarum injuriarum, et ut satius dicamus, pro statu sanctarum ecclesiarum, in præscripta synodo XIII Kal. Maias omnibus sacerdotibus suæ parochiæ observare auctoritate sancti Petri ipse præceperat.

[blocks in formation]

Et post aliquanta Quapropter quia eumdem dominum nostrum regia potestate retentum et reclusum viva voce adire non poteramus, et sacerdotali ministerio prohibiti ab eo frui non audebamus, III Kal. Junias ad capitolium nostrum convenimus, et ibidem communi colloquio retractantes ratum fore duximus, ut exinde consilium nostræ salutis a sacra paternitate almitatis vestræ humiliter deposceremus, utrum sacerdotalis ministerii officio missas celebrando, et domino pro receptione pastoris nostri ac communi utilitate totius sanctæ Ecclesiæ sacrificia offerendo, baptizando pueros, visitando infirmos, reconciliando cum viatico munere pœnitentiam petentes, sepeliendo mortuos, cum penitus ab his omnibus prohibiti simus. Et paulo post: in parochia nostra uti debeat, an non, et reliqua. Quam relegens satis superque dolui fateor, quia dilectus frater et coepiscopus noster Hincmarus contra episcopalem gravitatem), es contra evangelicam ve

tius provinciæ gerere. Propter quod ad metropolim undique qui negotia videntur habere concurrant.

ritatem, atque apostolicam et canonicam auctorita- A nosse metropolitanum episcopum sollicitudinem totem talia inconsulte causa suarum injuriarum agere præsumpsit; qualia nullus ante ipsum episcopus egit: quæ non modo sacrarum Scripturarum tramiti contraria, et decretis sunt sanctorum adversa, verum et saluti humanæ ac universæ Christianitati sunt inimica. Quia, sicut Hilarus papa dicit, non minus in sacrarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius domini prosilitur. Vestram autem solertiam laudo, filii ac fratres charissimi, quos præcepta sacrorum canonum non perfunctorie legisse cognosco. Ait enim sacra et mystica Nicæna synodus : ‹ Antiqua consuetudo servetur per Ægyptum, Libyam et Pentapolim, ita ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem; quia ut urbis Romæ episcopo parilis mos est. Similiter autem et apud Antiochiam cæterasque provincias suis privilegia serventur ecclesiis. › Quod capitulum sanctus Bonifacius papa scribens ad Hilarium Narbonensem episcopum exponit hoc modo: Convenit nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes. Nulli etenim videtur incognita synodi constitutio Nicænæ, quæ ita præcipit, ut eadem proprie verba ponamus; per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse subjectas : quod illi, quia aliter credendum non est, servandum, Spiritu sancto suggerente, sibimet censuerunt. Et post aliquanta: Quod idcirco dicimus, ut advertat charitas tua, adeo nos canonum præcepta servare, ut ita constitutio quoque nostra diffiniat; quatenus metropolitani sui unaquaque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. Et secundum Africanum concilium scribens ad Coelestinum papam : Decreta, inquit, Nicæna sive inferioris gradus clericos, sive episcopos ipsos suis metropolitanis apertissime commise

runt. >

C

Unde, fratres charissimi, docente nos beato Gregorio ac dicente, qui non corrigit resecanda, committit, › ad præfatum fratrem et coepiscopum nostrum Hinemarum has quæ sequuntur litteras auctoritate metropolitana dirigere necessarium duxi; monens illum paterna ac fraterna dilectione, ut juxta beati papæ Hilari decreta ipse quantocius iniquum factum suum dissolvat. Quod si agere noluerit, et contumaciter, quod absit, magis differre quam obedire maluerit, sciat generalitas fraternitatis vestræ virtute Domini nostri Jesu Christi, qui, ut ipse dicit, venit animas salvare, non perdere, et B venit quærere et salvare quod perierat: qui est, ut ipse insinuat, via, veritas et vita (Joan. Iv): via scilicet conversationis sanctæ, veritas doctrinæ divinæ, vita beatitudinis sempiternæ. A quo, et per quem in ædificationem, et non in destructionem sacer ordo episcopalis accepit exordium. Judicio etiam sancti Spiritus, quo sacri promulgati sunt canones; et sancti prophetæ atque apostoli, eorumque successores, et apostolicæ beati Petri sedis pontifices nobis documenta salutis et regulas ac decreta salubria ediderunt, et servanda inviolabiliter tradiderunt, sicut in subsequentibus relegetis cuncta quæ de capitulis in vestra petitione conscriptis contraria divinæ auctoritati, quæ tenetur in subditis, aut verbo præcepit, aut scripto decrevit, irrita et vacua et nullius virtutis vel auctoritatis esse pronuntio atque decerno; vobisque ministris ecclesiæ Laudunensis parochiæ præfata auctoritate præcipio, ut et in missarum celebrationibus, et in cæteris officiis, tam diurnis, quam nocturnis, et in distributione secundum traditionem Domini sacramentorum cœlestium fratribus et populis consulendis, sed et in baptizandis parvulis, et in suscipiendis ad pœnitentiam indigentibus, et in subveniendis viatico munere secundum sacros canones obeuntibus, et in sepeliendis mortuis, sine ulla retractatione aut negligentia, quantum patitur humana fragilitas, secundum tramitem sacrarum Scripturarum traditionenique majorum divina munia exsequendo fratribus et populis consulere studeatis: scientes vos ordinum vestrorum sustinere jacturam, si confessi aut regulariter convicti fueritis de proximorum per vestram negligentiam, quod absit, periculo. Si autem, quod non esi credendum, frater et coepiscopus noster Hincmarus quocunque tempore cuicunque vel quibuscunque vestrum pro hoc quia ejus illicitam præceptionem non observastis, contra regulas in antiquo fecerit, secundum sacros canones ad metropolim vestram, vel ad provinciale concilium qui læsos se existimaverint festinent recurrere; ut quod perperam illis, quod Deus longe faciat, fuerit irrogatum, synodi experti examen debitam et necessariam emendationem suscipiant.

Et venerandum Antiochenum concilium: «Per singulas, inquit, regiones episcopos convenit nosse metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciæ gerere. Propter quod ad metropolim omnes undique qui negotia videntur habere concurrant. Unde placuit eum et honore præcellere, et nihil amplius præter eum cæteros episcopos agere, secundum antiquam a patribus nostris regulam con- D stitutam, nisi ea tantum quæ ad suam diœcesim pertinent possessionesque subjectas. Unusquisque enim episcopus habeat suæ parochiæ potestatem, ut regat juxta reverentiam singulis competentem; et providentiam gerat omnis possessionis quæ sub ejus est potestate: ita ut presbyteros et diacanos ordinet, et singula suo judicio comprehendat. Amplius autem nihil agere tentet præter antistitem metropolitanum. › Presbyteros, inquit, et diaconos parochiæ suæ episcopus ordinet, et non exordinet. Quia quos solus episcopus ordinare potest, solus nisi ut venerandi præfigunt canones a sacris officiis submovere vel suspendere nequaquam potest. Et singula, inquit, non autem generalia suo judicio comprehendat, quem convenit

HINCMARI RHEMENSIS

AD EUMDEM.

HINGMARUS Rhemorum episcopus dilecto fratri HINCMARO Laudunensi coepiscopo nostro salutem. Pridie Kal. Junias præsentis secundæ indictionis misit ad me grex Laudunensis ecclesiæ per legatos suos, quorum nomina scripta habemus, oblatam petitionem, in qua inter cætera continetur: Dum XIII Kal. Maias idem pastor noster in monte Lauduno in sua synodo de perplurimis utilitatibus suæ sanctæ Ecclesiæ ordinando et emeliorando quædam in eis disputaret, occurrit pro successu temporum quædam pars ejusdem disputationis, pro qua quia ordinandi rerum ecclesiasticarum potestas ab eo, cum jus et lex canonum jubendo præcipit, ut episcopus res suæ ecclesiæ, quibus voluerit et quomodo voluerit, dis- B ponendo dispenset, auferretur, perplurimae auctoritates sancti Petri successorumque ejus, quibus qualiter et quomodo data sit potestas ligandi et solvendi, ab eodem pastore nostro in præsentia totius synodi eas relegendo recitatæ sunt. Quibus recitatis, memor injuriarum suarum, quæ ei moderno acciderant tempore, addit quod immineret tempus comprovincialis synodi, quæ in Vermeria palatio regio a vobis vestrisque suffraganeis vini Kal. Maias habita est, ad quam vestris litteris evocatus libenti animo coram omnibus professus est se sine ulla intercapedine progressurum. Sed quia credebat in ipsa synodo, quod mos haud exposcit canonicus aliquam violentiam sibi illegaliter et contra leges canonum a quocunque fieri, sermone contestatorio et auctoritate C sancti Petri, quod si ei licentia eundi Romam probiberetur, aut ipse captus obtineretur, omnes sacerdotes totius parochiæ suæ colligavit, ut nemo eorum in ea sacerdotali ministerio tandiu uteretur, usque dum ille ipse nobiscum iterum viva voce loqueretur, aut litteræ ex ipsa sancta sede beati Petri apostoli nobis mitterentur. Quo facto, quod tunc non accidit, nunc in Silvaco palatio regio v. Kal. Junias peractum est. Qua tamen die priusquam ad ipsum Silvacum perveniret, præscius venturæ violentiæ suæ prædixit sacerdoti nostro Clarentio simulque diacono Teutlando, nt nobis denuntiarent per omnia nos servaturos, quæ causa suarum injuriarum, et ut satius dicamus, pro statu sanctarum ecclesiarum in præscripta synodo XIII Kal. Maias omnibus sacerdotibus suæ parochiæ observare auctoritate sancti Petri ipse præceperat.

Et post aliquanta Quapropter quia eumdem dominum nostrum regia potestate retentum et reclusum viva voce adire non poteramus, et sacerdotali ministerio prohibiti ab eo frui non audebamus III Kal. Junias ad capitolium nostrum convenimus, et ibidem communi colloquio retractantes ratum fore duximus, ut exinde consilium nostræ salutis a sacra paternitate almitatis vestræ humiliter deposceremus, utrum sacerdotalis ministerii officio missas celebrando, et domino pro receptione pastoris nostri ac communi utilitate totius sanctæ Ecclesiæ sacrificia offerendo, baptizando pueros, visitando infirmos,

A reconciliando cum viatico munere pœnitentiam petentes, sepeliendo mortuos; cum penitus ab his omnibus prohibiti simus. Et paulo post: In parochia nostra uti debeat, an non, et reliqua. Quam novitatem a sæculo hactenus inauditam, frater charissime, satis contremiscens exhorrui, satis superque dolui. Unde augentur mihi lacrymæ gemitus se in meo corde'non capiunt, atque ex intimo viscerum dolore peccatis meis reputo, quod tu talia filius meus in tempore isto novitatis præsumptione, quæ de superbia descendere noscitur, agis, qualia nunquam ullus episcoporum legitur præsumpsisse. › Nam sicut in sacra Historia legitur: Petrus quidem servabatur in carcere, oratio fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo (Act. xII). Liberius papa, Vigilius papa, Joannes papa, et pontifices sanctæ Romanæ Ecclesiæ in exsilium missi, et quidam eorum carcere conclusi fuerunt: Athanasius Alexandrinæ secundæ sedis episcopus, et sanctus Meletius Antiochenæ tertiæ sedis episcopus, et Cyrillus Hierosolymitanus episcopus, Joannes Constantinopoli. tanus episcopus, Paulinus Treverensis episcopus, sanctus Hilarius Pictaviensis episcopus, Eusebius Vercellensis episcopus de parochiis suis abducti et in exsilium missi fuerunt, et tale quid agere, sicut egisti, non præsumpserunt. Beatus Ambrosius in ecclesia Mediolanensi Justina hæretica imperatrice præcipiente, conclusus, et armatis circa ecclesiam excubantibus obsessus, et carpento posito ante ostium, quo in exsilium traheretur, animam suam tenens in manibus suis, quid tale non egit. Rigobertus Rhemorum épiscopus crudeli violentia a sede sua expulsus, et in proprietate sua non longe ab eadem urbe cum magna indigentia pluribus annis residens deguit, sed quid tale cum coepiscopis suis non egit. Fuerunt etiam alii nostra ætate ac tempore a sedibus suis pro diversis causis ad tempus expulsi, quidam etiam irrecuperabiliter abjecti, et tale quid non egerunt; attendentes sibi dixisse Apostolum, et ex prophetico testimonio confirmasse: Non vos defendentes, charissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim. Mihi vindicta, ego retribuum, dicit Dominus (Rom. XII; Hebr. x; Deuter. xxx11). Et si enim aliud vel hoc te ab hac præsumptione cohibere debuerat, ne solus talia faceres, quæ nemo alius fecit: Cum beatus Petrus apostolus dicat: Nemo vestrum patiatur tanquam homicida, aut fur, aut maledicus (I Petr, iv). Tanquam maledicus, inquiunt catholici doctores, patitur, qui persecutionis suæ tempore in sui saltem injuria persecutoris effrenatur. Et item idem apostolorum princeps dicit: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus: qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ejus, qui cum malediceretur non maledicebat, cum pateretur non comminabatur; tradebat autem judicanti se injuste (1 Petr. 1). Tradebat autem, et non excommunicabat neque maledicebat. Et Paulus apostolus dicit: Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum; sed in omnibus

D

« VorigeDoorgaan »