Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

omnino virtutis sit, Paulus apostolus insinuat dicens: A manu subscribitur. Et sicut tu absolvi non potes si

contraria ore prædices, contraria uno eodemque tempore manu subscribas: sic ipsa omnium vestrum collectio absolvi non potest si contraria dicat et contraria faciat; id est, si communicet sacerdoti, a cujus prædicatione et subscriptione dissentit. Sicut enim os tuum et manus tua unius ejusdemque corporis membra sunt, ita unius ejusdemque Eccle siæ membra sunt sacerdotes et populus, sive cum catholicis catholicus, sive cum non fidelibus infldelis. Inde est enim quod a Domino in finem sæculi coligi jubentur zizania et alligari fasciculos ad comburendum (Matth. xm). Hinc est quod sancto propheta Ezechiele testante: Si sacerdos non distinxerit populo, ipse quidem populus in suo peccato morietur, animam tamen ejus de manu sacerdotis inquirit (Ezech. 1), non ait, quia extra peccatum populus est non morietur, sed quia in suo peccato morietur, sed populus quidem pro seipso tantum, sacerdos vero etiam pro populo. Hinc est: Si cæco cæcus ducatum præbeat, non ipse qui ducatum præhet solus, sed ambo in foveam cadunt (Matth. xv). Et item in eisdem decretis, Schismaticus enim et hæreticus populus schismatico et hæretico sacerdoti communicans, sicut universa Dei semper tenuit et tenet Ecclesia, schismaticus et hæreticus in regnum Dei intrare non possunt, sed pars ejus est in gehenna. Cessa igitur talia prædicare, quæ scelus sit cogitare: cessa vastare gregem Christi, ne sicut et ipse negare non potes, super tuum caput sit illius populi universi perditio. Quod quidem tibi perfectæ damnationis est causa, illos vero absolvere omnino non poterit. Et item ibi, quod et in alio loco istius ipsius opusculi posui: Quisquis assentit principi schismatis, schismaticus esse negare non poterit. Quod si et omnes sacerdotes et mundus assentiat, damnatio consentientes involvit, non prævaricationem consensus absolvit. Non enim crimen minuitur sed accrescit, cum generale fit ex privato. Hoc enim Deus omnium indicavit, qui mundum peccantem generali diluvio interemit. Sed quid miseri facietis, quia qui illum et prædixit et fecit, ipse ignis diluvium nunc minatur, ipse gehennæ sine fine tormenta? Sicut enim justos in æternam vitam prædixit ituros, sic impios æterno D damnandos interitu, ut sicut non potest finiri beatitudo justorum, sic nec impiorum tormenta finiantur. Hæc hæreticis schismaticisque sunt: et quia quidquid nunc gerit Ecclesia, mystice typus est futurorum, si gustabunt de pane cœlesti, id est de suavitate divina gehennæ participes, damnatio est schismaticis et hæreticis corporis Christi communio. Et sanctus Augustinus in epistola concilii Africani ad Donatistas: Quisquis, inquit (August., epist. 152), a catholica Ecclesia fuerit separatus, quantumlibet laudabiliter se vivere existimet, hoc solo scelere qued a Christi unitate disjunctus est non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum. Quisquis autem in hac Ecclesia bene vixerit, nihil

Si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem
non habeam, nihil mihi prodest (1 Cor. xxxin). Alii
quippe prava de Deo sentiunt, alii recta de auctore
tenent, sed unitatem cum fratribus non tenent : illi
errore fidei, isti vero schismatis perpetratione divisi
sunt. Unde et in ipsa prima parte Decalogi utrarum-
que partium culpe reprimuntur, cum divina voce
dicitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde
tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua
(Deut. vi), atque mox subditur, Diliges proximum
tuum sicut teipsum. Qui enim de Deo perversa sentit,
liquet profecto quia Deum non diligit. Qui vero de
Deo recta sentiens a sanctæ Ecclesia unitate divisus
est, constat quia proximum non amat, quem habere
socium recusat. Quisquis ergo ab hac unitate matris B
Ecclesiæ, sive per hæresim de Deo perversa sen-
tiendo, sen errore schismatis proximum non di-
ligendo, dividitur, charitatis hujus gratia privatur,
de qua hoc quod præmisimus Paulus dicit: Si
tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem
non habeam, nihil mihi prodes! (I Cor. x); ac si
aperta voce diceret, extra locum suum conflationis
mihi ignis adhibitus tormento me cruciat, munda-
tione non purgat. Hunc omnes sanctæ pacis amato-
res summo studio locum quærunt, hunc quærentes
inveniunt, hunc invenientes tenent, scientes pecca-
torum remissio, vel ubi, vel quando, vel qualibus
detur. Ubi quippe, nisi in catholicæ matris sinu?
Quando, nisi ante venturi exitus diem? quia ecce
nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. C
Et: Quærite Dominum dum inveniri potest, invocate
eum dum prope est. Qualibus, nisi conversis, qui ad
parvulorum imitationem magistra humilitate for-
mantur, quibus dicitur: Sinite parvulos venire ad
me: talium est enim regnum cœlorum (11 Cor. v1);
el Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli,
non intrabitis in regnum cœlorum (Isa. Lv). » Et in
decretis apostolicæ sedis, quando Vigilius ex apo-
stolico, post multa et terribilia præstita sacramenta
in hæresim lapsus Constantinopoli detinebatur, ab
Ecclesiæ Romanæ catholicis clericis Joanni schisma-
tico presbytero directis, quæ ipsa sancta Romana
Ecclesia inter catholicas regulas retinet, inter alia
scriptum est: Sic semper habuit omnis Ecclesia,
quia qui in una communione consentiunt, uno
dogmate, una charitate, uno tenentur assensu. Sicut
enim communio et ex omnibus offerentibus una fit,
el una redit in omnibus, non parte corporea,
sed
virtute divina: sic unanimitas per omnes illic com-
municantes excurrit. Nam si non est unius consen-
sionis signum una communio, quid erit quod ad
confitendam per omnem Ecclesiæ consonantiam
mystice celebretur? Nec nobis jam dicas (Matth. XIX):
Ergo si criminosus sit sacerdos, crimen redundat in
populos. Aliud est enim quod committitur, aliud
quod etiam prædicatur. Privatum est quod ab uno-
quoque committitur: commune vero fit Ecclesiæ
quod publice prædicatur, tantorumque sacerdotum

ei præjudicant aliena peccata, quia unusquisque in A tibi necessarium est replicari, dicit (Cyprian., epist. ea proprium portabit, sicut Apostolus dicit: Et quicunque in ea corpus Christi manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. x1): cum enim dicit judicium sibi manducat, satis ostendit quia non alteri judicium manducat, sed sibi quia communio malorum non maculat aliquem participatione sacramentorum, sed consensione factorum. Nam si in factis malis non eis quisque consentiat, portat malus causam suam et personam suam, nec præjudicat alteri, quem in consentione mali operis sociam non habet criminis. Et Prosper in libro Sententiarum Escam vitæ accipit, æternitatis poculum bibit, qui in Christo manet, et cujus Christus habitator est. Nam qui discordat a Christo, nec carnem Christi manducat, nec sangui- B nem bibit, etiamsi tantæ rei sacramentum ad judicium suæ præsumptionis quotidie indifferenter accipiat. Audis, frater, quia nimis amando quis sententiam suam, vel invidendo melioribus, ad sacrilegium schismatis pervenit; audis, quia non in schismate, nec nisi in unitate Ecclesiæ est primatus; audis, quia non in schismate, et nonnisi in Ecclesiæ unitate vera sunt ligamenta, in qua vera et ad salutem pertinentia sunt sacramenta; audis quia non in schismate, et non nisi in unitate Ecclesiæ datur vel accipitur Spiritus sanctus, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris; audis quia illis, qui non sunt in unitate pacis ecclesiasticæ, si gustant de pane cœlesti, est perfecta damnatio corporis Christi communicatio. Depone ergo tumorem cordis tui, et pertinaciam contumacis animi tui: et nimium amando sententiam tuam, noli te præcidere ab illa charitatis compage, in qua omnia sacramenta ecclesiastica catholice percepisti, et in qua idcirco es ordinatus episcopus, ut in ea permaneres, et alios in ea permanere fide et operibus, exemplis et verbis doceres. Denique unde oriantur schismata, idem catholicus doctor dicit (August., de Bapt., lib. 1, cap. 11 et cap. 15): < Origo et pertinacia schismatis nulla est alia, nisi odium fratris, et Ecclesia non prius carnales, vel animales, et postea spiritales habuit, sed in ipsa sorte mortalitatis nostræ, ex quo de Adam nascimur, non est prius quod spiritale, sed quod animale, postea spiritale. Ex ipso autem animali sensu, quia homo animalis non percipit quæ sunt Spiritus Dei, omnes dissensiones et schismata generantur. In quo sensu perseverantes Apostolus dicit ad Vetus Testamentum pertinere, id est ad terrenorum promissorum cupiditatem, in quibus quidem spiritalia figurantur, sed animalis homo non percipit quæ sunt Spiritus Dei. Quocunque ergo tempore tales homines esse cœperint in hac vita, jam divinis pro sæculorum distributione sacramentis imbuti, adhuc tamen carnaliter sapiunt, et carnalia de Deo sive in hac vita, sive post hanc vitam sperent atque desiderent, animales sunt. Et item ex verbis beati Cypriani, ut partim et supra scripsi, quod

65, ad Antonianum): Ignosci enim potest simpliciter erranti, sicut de seipso dicit apostolus Paulus Qui primum fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus, sed misericordiam merui quia ignorans feci (1 Tim. 1). Post inspirationem vero et revelationem factam qui in eo quod erraverat perseverat, prudens et sciens sine venia ignorantiæ peccat. Præsumptione enim atque obstinatione quadam nititur, cum ratione superetur. Hinc Augustinus (August., de Bapt., lib. iv, cap. 5):« Hoc verissimum est, longe gravius esse peccatum ejus qui sciens quam ejus qui nesciens peccaverit. Et ideo vir sanctus Cyprianus, non solum doctus, sed etiam docibilis, quod in laude episcopi tamen designat Apostolus, sic ipse intellexit ut diceret, etiam hoc in episcopo esse diligendum, non solum ut scienter doceat, sed etiam patienter discat. Docibilis autem ille est qui est ad discendi patientiam lenis et mitis. Oportet enim episcopos non tantum docere, sed et discere quia et ille melius docet, qui quotidie crescit et proficit discendo meliora. His utique verbis satis indicat vir sanctus, et pia charitate præditus, non esse metuendum sic ejus epistolas legere, ut si quid postea pluribus et diuturnioribus inquisitionibus compertum Ecclesia confirmavit, non ambigamus, quia sicut multa erant quæ doctus Cyprianus doceret, sic erat et aliquid quod Cyprianus docibilis disceret. Hæc, frater, auribus percipe, et mente intellige, et non dedigneris cum Cypriano et Augustino, Apostolo præcipiente, docibilis esse episcopus, et quia si perseverare in obstinatione et præsumptione tua delegeris cum ratione supereris, prudens et sciens sine venia ignorantiæ peccabis. Hinc enim psalmus dicit: Descendant in infernum viventes (Psal. LIV), id est labantur in peccatum scientes. Unde Leo ad Constantinopolitanos scribit dicens (epist. 25):

C

D

Nam si vix in laicis tolerabilis videtur inscitia, tanto magis in eis qui præsunt nec excusatio est digna nec venia maxime cum etiam defendere perversarum opinionum commenta præsumunt, et in consensum suum, aut terrore, aut gratia insanabiles quosque traducunt. Separentur hujusmodi a sanis membris corporis Christi, neque sibi catholica liberlas infidelium jugum patiatur imponi.› Revoca ergo te a pertinacia tua, quoniam illi, quos in conventiculis tuis ad tecum subscribendum pellexisti vel coegisti, habent quidem excusationem, quoniam aut captivas manus sine cordis consensione timori dederunt, aut ignorantes quid agerent, palliata suasione tua de vinculo pacis et communione pacis tuæ consensu etiam deliquerunt, aut forte scientes et illi et isti quiddam tibi exinde suggerere ausi non fuerunt. Unde beatus Gregorius: Nemo, inquit, amplius in Ecclesia nocet, quam qui perverse agens nomen vel ordinem sanctitatis habet. Delinquentem namque hunc redarguere nullus præsumit, et in exempium culpa vehementer extenditur, quando pro reverentia ordinis peccator honoratur, quibus est facilior ve

B

spondeant, sed nebulas imperitis ostendunt, cum ipsi vivi sorbeantur, id est scientes et agnoscentes intereant. Vident horrere homines et graviter detestari, quod etiam se ipsi in multa schismata diviserunt, et maxime in capite Africæ et notissima civi tate Carthagine, conati sunt resarcire dedecus pannorum suorum, putantes quod possent maximianistas auferre. Et post aliqua (ibid., c. 12 et 13):

nia, quoniam inest eis et levior culpa. Nam de his A quid mali faciant, vident non esse quid omnino requi per ignorantiam peccaverunt traducti, sanctus Augustinus in supramemorato opere dicit (lib. 1 de Bapt., c. 2):‹ Si quem forte, inquiens, coegerit extrema necessitas, ubi catholicum per quem accipiat non invenerit, et in animo pace catholica custodita, per aliquem extra unitatem catholicam positum acceperit quod erat in ipsa catholica unitate accepturus, si statim etiam de hac vita emigraverit, non eum nisi catholicum deputamus. Si autem fuerit a corporali morte liberatus, cum catholicæ congregationi etiam præsentia corporali reddiderit, unde nunquam corde discesserat, non solum non improbamus quod fecit, sed etiam securissime verissimeque laudamus, quia præsentem Deum credidit cordi suo, ubi unitatem servabat. De his autem qui scienter, sed causa timoris vel favoris, in hanc transgressionem ierunt, Leo ad Pulcheriam Augustam scribit (epist. 55) : « Sic utimur justitia commotionis, ut non amittamus remedia charitatis: quod sicut pietas vestra cognoscit non verbis solis promittitur, sed etiam factis docetur. Siquidem pene omnes, qui in consensum præsidentium, in illo Ephesino, non judicio sed latrocinio, aut traducti fuerant, aut coacti, rescindendo quod statuerant, et condemnando quod scripserant, perpetuam culpe abolitionem et apostolicæ pacis gratiam sint adepti. Et in epistola ad Anatolium (epist. 42) : « Neque enim potest in aliquo benignitas nostra reprehendi, cum satisfacientes recipimus, quos doluimus esse deceptos. Nec aspere igitur communionis nostræ gratia deneganda est, nec temere largienda : quia sicut plenum pietatis est oppressis charitatem Dominicam redhibere, ita justum est omnia perturbationis auctoribus imputari. Audite igitur et tu et illi, quos traduxisti, vel ad tecum subscribendum coegisti, admonitionem beati Augustini, qua eos de illis alloquens qui se ab unanimitate fraterna disciderunt, admonuit dicens (lib. 11 de Bapt., c. 10, 11): ‹ Videant, inquit, nihil sibi remansisse quod dicant, sed tamen remansisse quod faciant, ut pro factis eorum præteritis sacrificium dilectionis offeratur placabili Deo, cujus unitatem nefario scelere diruperunt, cujus sacramentis tam diuturnas injurias irrogarunt. Misericors est enim et miserator Dominus, longanimis, et multum misericors, et verax. Amplectantur in præsenti vita misericordem et longanimem, et timeant in futura veracem. Non vult enim mortem impii, quantum ut revertatur et vivat, quia sententiam inflectit adversus injurias irrogatas. Hæc est nostra exhortatio. Propter hoc eos habemus inimicos, quia vera dicimus, quia tacere metuimus, quia cessare ab instantia quanța possumus formidamus, quia obtemperamus Apostolo dicenti: Prædica verbum, insta opportune, importune, argue, tare, increpa (II Tim. IV), sed sicut Evangelium loquitur: Diligunt gloriam hominum magis quam Dei (Joan. x11), et reprehendi ad tempus timent, damDari in sempiternum non timent. Vident etiam ipsi

hor

C

Urget eos undique veritas, vident se non habere quid respondeant, et putant se non habere quid faciant: quid loquantur non inveniunt, tacere non permittuntur, malunt perversis vocibus veritati reluctari, quam confessis erroribus paci restitui. Quis autem non intelligat quid in corde suo possint dicere? Quid ergo facimus, inquiunt, de his quos jam rebaptizavimus? Et vos: Quid ergo faciemus de his quos jam traduximus, vel quid faciemus qui traducti sumus? Respondetur: Redite cum eis ad Ecclesiam, videlicet ad unanimitatem fraternam medicamento pacis offerte curandos quos vulnerastis, vitæ charitatis offerte suscitandos quos occidistis. Multum valet ad propitiandum Deum fraterna concordia. Si duobus ex vobis, ait Dominus, convenerit super terram, quidquid petieritis fiet vobis (Matth. xvm). Si duobus hominibus, quanto magis duobus populis? Simul nos Domino prosternamus, participamini nobiscum unanimitatem, participemur vobiscum dolorem, et charitas cooperiet multitudinem peccatorum. Et beatus Gregorius in homilia Ezechielis dicit (hom. 7, in fine) : Perfectorum semper et virtutes et lacrymas ante mentis nostræ oculos ponamus, imitemur quæ in illis aspicimus, ut dum cœperimus per incrementa crescere, possimus ab illo distincto examine mala quæ fecimus velare. In assiduis enim fletibus, in quotidiana nostra pœnitentia, habemus sacerdotem in coelis qui interpellat pro nobis, de quo etiam per Joannem dicitur : Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. 11). Ecce exsultat animus, cum advocati nostri potentiam audimus sed exsultationem nostram iterum remordet tinaor, quia ipse qui nobis advocatus est dicitur justus. Nos enim causas injustitiæ habemus. Justus vero advocatus injustas causas nullo modo suscipit, D nec verba dare pro injustitia consentit. Quid ergo agimus, charissimi fratres mei? Sed ecce occurrit animo quid agamus. Mala quæ fecimus, et deseramus et accusemus. Scriptum est: Justus in principio accusator est sui (Prov. xvm). Quilibet enim peccator conversus in fletibus jam justus esse inchoat cum cœperit accusare quod fecit. Cur enim justus non sit qui contra suam injustitiam jam per lacrymas sævit? Justus igitur advocatus noster justos nos defendit in judicio, quia et nosmetipsos et cognoscimus et accusamus injustos. Non ergo in fletibus, non in actibus nostris, sed in advocati nostri allegatione confidamus. Timeamus quod scriptum est: Filius malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non

[ocr errors]

abluit, hoc est, ut Augustinus dicit, non excusat, A vitæ quæ nunc est, et futuræ (1 Tim. iv, 7). Nemo

non diluit, non defendit, Noli ergo, frater, te convertere, post auditas tot sacras auctoritates, et admonitiones, ac salubria tibi porrecta consilia, ad excusandas excusationes in peccatis, atque ad contumacem defensionem, cum nemo quærat tuam damnationem, sed tuam correctionem, et coram Deo et hominibus salvationem. Et hæc legens, quæ tibi paterna devotione scribo, cum his etiam beati Gregorii non prolixam verborum numero, sed maximam ac pretiosam intelligentia, in mentis arcano reconde sententiam qua dicit: In verbis, inquiens, sacri eloquii iste debet studii nostri ordo servari, ut hæc ideo cognoscamus, quatenus de iniquitate nostra compuncti, cognoscentes mala quæ fecimus, vitemus ne alia faciamus, et cum jam ex magno usu lacrymarum, B de peccatorum remissione cœperit esse fiducia, per verba Dei quæ intelligimus, ad vitam quoque et alios trahamus. Ad hoc enim intelligenda sunt, ut et nobis prosint, et intentione spirituali aliis conferantur. ›

CAPUT XLIX,

Admonetur ut talentum intellectus, quod Dominus sibi gratuito dedit, non negligat.

Audiamus et obaudiamus beatum Apostolum sccum nos admonentem: Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem invidentes, invicem provocantes (Gal.v); et iterum nobis dicit: Videte quomodo caute ambuletis, non ut insipientes, sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. v),et: Sub. jecti eslote invicem in timore Christi (ibid.); et:

Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem C Christi (Gal. vi); et: Honore invicem prævenientes (Rom. x11). Dic frater ac fili, quid aliud a te exegi, postquam episcopus factus es, et divitias terrenas adeptus es, misi ut Deum haberes placabilem, et episcopaliter vivens, et episcopalem habitudinem gerens, te hominibus faceres venerabilem? et pro quibus me contra te commovi, nisi quia talem coram Deo ad salutem, et coram sæculo ad honorem episcopali gravitati et ordini debitum esse cupiebam, et esse commonebam? et tibi hoc esse grave videbam et hoc quidem tibi grave hactenus esse potuit, et propter ætatem, et quia sæculi hujus instabilitatem, ac quam mutabile et fragile sit, eatenus non cognovisti. Nunc autem hora est jam nos de somno surgere (Rom. XII). Et non debemus esse semper juvenes, sicut bos malus semper est vitulus. Debemus ante oculos mentis neglecta reducere, et de pristinis erubescere, sicut egregius prædicator nos admonens dicit: Quem fructum habuistis tunc in qui'bus nunc erubescitis (Rom. vi)? Et debemus certare, ut fructum nostrum habeamus in sanctificatione, finem vero vitam æternam. Etsi, frater et fili, me non vis aut dedignaris audire, audi et obaudi ipsum beatum Paulum apostolum Timotheum spiritalem filium suum, quem juvenem episcopum ordinaverat, admonentem: Exerce, inquit, teipsum ad pietatem : nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pie tas autem ad omnia utilis est, promissionem habens

D

adolescentiam tuam contemnat, sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. Noli negligere gratiam quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, et impositionem manuum presbyterii: hoc enim faciens, teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. Sin autem time, frater ac fili, quod terribiliter Dominus dicit ei qui unum talentum acceperat, et abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui : Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non spargo (Matth. xxv), et reliqua. Talentum quippe in terra abscondere, est acceptum ingenium in terrenis actibus implicare, lucrum spiritale non quærere, cor a terrenis desideriis nunquam levare. Sunt namque, ut beatus dicit Gregorius (Greg., hom. in Evang.), nonnulli, qui donum intelligentiæ perceperunt, sed tamen sola quæ carnis sunt sapiunt, de quibus per prophetam dicitur (Jer. 1v): Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem nesciunt facere sed Dominus qui talenta contulit, rationem positurus redit, quia is qui nunc spiritalia dona dístribuit, districte in judicio merita exquirit, quid quisquis accepit considerat, et quod lucrum de acceptis reportet, pensat. › Considera ergo quæ sine tuo merito in talento intelligentiæ accepisti, et vide ne in terra illud abscondas, et quod Deus longe faciat a te, inde ab illo damneris.

CAPUT L.

De eo quod dicitur ferre non posse, ut quisquam dicatur ei bonum aliquod sine ipsius merito exhibuisse.

Denique dicitur a quibusdam, quod portare patienter non possis, ut tibi a quoquam dicatur, quod quisquam tibi bonum aliquod sine tuo merito exhibuerit. Hæc namque qualitas animi non de humilitate, sed de superbia manifeste descendit. Ait enim Apostolus: Quid enim habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? (I Cor. iv). Hæc enim et Domini consuetudo, et sanclorum ejus in Scripturis legitur esse, ut cum non recognoscimus a quo bona accepimus, et aut bonis factis malis operibus respondemus, aut ingrati existimus, ostendantur bona quæ nobis impensa sunt, quatenus illa recognoscentes, de malis nostris et de bonorum ingratitudine erubescamus, et ad bona reparanda, et ad gratias referendas convertamur. Sic enim Dominus agere in Scripturis sæpissime legitur, ut de pluribus pauca numero sed non merito ad medium devocemus. Ait enim ad peculiarem populum suum; Popule meus, quid molestus fui tibi? Ostende mihi. Adduxi vos per desertum quadraginta annis, non sunt attrita vestimenta vestra, manna de cœlo plui vobis, et obliti estis me? (Mich. vi.) Et ad David dilectum servum suum, de quo dicit: Inveni David servum meum, qui facit omnes voluntates meas. Ego, inquit, te tuli de domo patris tui, et posui te pascere gregem populi mei, et fui tecum in omnibus ubicunque ambulasti, firmans regnum tuum in æter

num (II Reg. vi). Et alia plurima quæ illi impro- A exterius proficiunt, inde ab intimis cadunt. A multis perat, quoniam post multiplicia dona graviter in eum sine respectu peccaverat. Lege epistolas Pauli ad Corinthios et ad Galatas, et hinc sufficienter invenies. Nam quatuor legimus species arrogantium, cum aut bonum se putant a se habere quod habent, aut pro meritis suis se habere quod habent, aut singulariter se habere quod habent, aut præ cæteris se habere quod habent. Ab his omnibus cor tuum custodi, juxta quod scriptum est: Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit (Prov. 1v).

CAPUT LI.

De exeniis, quæ a clericis et laicis exigere dicebatur.

B

C

Dicitur et a multis, quod et clericos et laicos tibi commissos in multis exeniis per diversas occasiones graves, quod sanctus Leo papa non christianæ devotioni, minime autem episcopali religioni convenire ostendens, dicit:Sicut, inquit (epist. 84, ad Anastas.), prælatus non vult gravis oneris sarcinam ferre, ita non audeat aliis importabile pondus imponere. Discipuli enim sumus humilis et mitis magistri dicentis: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. X1). Qui humilis et mitis magister iterum de gravi et importabili prælato dicit: Si dixerit, inquiens, malus ille servus in corde suo, moram facit Dominus meus venire, et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis, veniet Dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat, et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis (Matth. XXIV). Hinc beatus dicit Gregorius (Pastor. 11, cap. 6): ‹ Inter hypocritas enim jure deputatur, qui ex simulatione discipline, ministerium regiminis vertit in usum dominationis. Et beatus apostolus Paulus vetat, non percussorem esse episcopum (1 Tim. II; Tit. 1). Non quidem qui non percutiat pugnis subditos, sed qui non percutiat actis et dictis suis conscientiam subjectorum, quos per prophetam Dominus redarguit: Qui percutiunt pugno impie (Isa. LVII). Audiendum ergo nobis est prælatis quod per quemdam sapientem dicitur: Ducem te constituerunt, noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis (Eccli. xxx91); et: Divitiæ si affluant, nolite cor apponere (Psal. LX1). Timere etiam debemus, ne præ- D si latio et honores, quos in isto sæculo habemus, aliquid boni sumus, retributio nobis fiat, et a retributione justorum alienos efficiat. Unde Abrahæ voce ardenti diviti dicitur: Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua (Luc. xv1). Idcirco enim bona hic recepit et malus, ut illic plenius mala reciperet, quoniam hic fuerat nee per bona conversus : quia cum largientem Deum humana mens boni operis responsione non sequitur, unde nutrita pie creditur, justius inde damnatur. Hinc enim per Psalmistam dicitur: Dejecisti eos dum allevarentur (Psal. LXXII). Quoniam videlicet reprobi, cum recta opera divinis muneribus non rependunt, cum totos se hic deserunt, et affluentibus prosperitatibus dimittunt, unde

enim dicitur, quod vix pauci, aut potius nulli apud
te quiddam beneficii, nisi præmii datione prævalent
obtinere quod satis superque sanctarum Scriptu-
rarum auctoritati contrarium, et canonum est sa-
crorum decretis adversum, ut res et facultates
ecclesiasticas, quas in ordinatione episcopali ad
regendum et regulariter dispensandum sine pretio.
suscepisti, ad turpis lucri præmium in benefi-
cium dones, eum Paulus apostolus Tito de-
scribens qualis debeat esse episcopus, inter
alia dicat Oportet, inquiens, episcopum sine
crimine esse sicut Dei dispensatorem, non superbum,
non iracundum, non vinolentum, non percussorem,
non turpis lucri cupidum (Tit. 1). Et item idem
dicit; Avaritia quæ est idolorum servitus (Ephes. v, 5);
Et: Radix omnium malorum cupiditas (I Tim. VI,
10). Et sacri Carthaginenses canones (can. 5) : ‹ Om-
nino, inquiunt, cuiquam clericorum non liceat de
qualibet re fenus accipere; et paulo post : Pro-
inde quod in laicis reprehenditur, id multo magis
debet in clericis prædamnari. Universum concilium
dixit: Nemo contra prophetas, nemo contra Evan-
gelia facit sine periculo. Et Nicænum concilium,
quod sæpe et in aliis invenitur canonibus, more suo
plures causas uno comprehendens capitulo, hinc
cum aliis conclusive dicit (can. 17): Quoniam
multi sub regula constituti avaritiam et turpia lu-
cra sectantur, juste censuit sancta et magna syno-
dus, ut si quisque inventus fuerit ex adinventione
aliqua vel quolibet modo negotium transigens, vel
aliquid tale prorsus excogitans turpis lucri gratia,
dejiciatur a clero, et alienus existat a regula. › Et
Leo in epistola ad universos episcopos per universas
provincias constitutos: Illud, inquit (epist. 1),
duximus præmonendum, ut sicut non suo, ita non
alieno nomine, aliquis clericorum exercere fenus
attentet. Indecens enim est crimen suum commodis
alienis impendere. Fenus autem hoc solum aspicere
et exercere debemus, ut quod hic misericorditer
tribuimus, ab eo Domino, qui multipliciter, et in
perpetuum mansura retribuet, recipere valeamus.
Hoc itaque admonitio nostra denuntiat, quod si quis
fratrum contra hæc constituta venire tentaverit, et
probibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit
officio submovendum, nec eum communionis nostræ
futurum esse consortem, qui socius noluit esse di-
sciplinæ. Et Dominus in Evangelio: Esurivi, in-
quit, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non
dedistis mihi bibere; hospes eram et non collegistis
me, nudus et non cooperuistis me, infirmus et in car-
cere, et non visitastis me (Matth. xxv, 42). Quibus
etiam præmittit dicens: Discedite a me, maledicti,
in ignem æternum, qui præparatus est diabolo et an-
gelis ejus (ibid., 41). Ecce nequaquam
quia rapinas vel quælibet alia violenta commiserunt,
et tamen æternis gehennæ ignibus mancipantur.
Hinc ergo colligendum est, quanta damnatione ple-
ciendi sunt qui aliena rapiunt, si tanta animadver-

[ocr errors]

audiun

« VorigeDoorgaan »