Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

hanc collectionem fere integram conflatam esse ex A Cum veris et perfectis servis tuis; collector reposuit, opusculis Joannis abbatis, qui Augustini sententiis cum veris et perfectis monachis, quorum vestigia miidentidem usus est. Non ergo Augustinus harum tari nequeo, etc. Meditationum auctor, sed aliquis alius Joanne posterior. Anselmo eam tribuit Theophilus Rainaudus, hac adductus ratione quod nonnulla ex Anselmi genuinis libris desumpta sint. Verum neque hæc ratio id evincit, neque tam Anselmi quam Joannis abbatis scriptis constat hæc collectio. Neque sane crediderim Anselmum, hominem tantum, ex meris auctorum æqualium plagiis libros consarcinasse, qui ex propriis ingenii sui fontibus propria condere natus erat; aut, si id tentasset, tam male rem exsecuturum fuisse. Quisquis vero collector ille sit, certe monachus fuit. Cujus rei argumentum est, quod in cap. 6 Meditationum, ubi Joannes habet: B Analectorum, ut prolixioru, seorsim edita sunt.)

Cæterum si quis has Meditationes et auctiores, et emendatiores, atque adeo meliori ordine digestas habere voluerit, consulat codicem Mettensem, in quo habentur opuscula Joanuis abbatis, ut quidem puto, Fiscamnensis, cujus epistolas tres inferius referam. Nunc, quoniam tum in opusculis Joannis, tum in Meditationibus Augustinianis reperiuntur permulta quæ itidem exstant in Confessione fidei, sub Alcuini nomine non ita pridem vulgata, juvat exponere hoc loco quæ ipsi Confessioni illustrandæ assequi mihi licuit. (Quæ hic de Confessione Alcui niana expositurum se ait Mabillonius, ad calcem tomi

JOANNIS ABBATIS

PROLOGUS.

Al imperatricem viduam Henrici imperatoris, in opus precum variarum a se compositum ex Patribus.

Dudum quidem, domina imperatrix, tibi petere placuit ut ex Scripturis colligerem luculentos brevesque sermones, in quibus juxta legem ordinis tui absque gravi labore discere posses normam bene videndi. Omnis enim gradus, ætas et sexus ad informationem vitæ suæ in sacris litteris propriam habet doctrinam, ut unusquisque in vocatione qua vocatus est rectissime ambulans, pervenire valeat ad regnum in quo multæ sunt mansiones. Denique post obitum reverendæ memorie domini Heinrici clarissimi sapientisque imperatoris, quondam viri tui, laudabile propositum laboriosæ viduitatis totis amplexa es viribus. Et quanquam nobilitas, opes et cetas ad repetendum thalamum te invitarent, noluisti tamen cor tuum inclinare ad verba hominum pro veris falsa contendentium; sed erecta sursum, accinctis lumbis stefisti fortiter super pedes tuos, ut contemptis illecebris carnis et mundi servias Christo Domino in castitate, et cæteris nobilibus matronis præbeas dignum imitationis exemplum, videlicet ut per continentiam tuam ad meliora provocatæ, defunctis maritis servent fidem, eisque per cœleste sacrificium necnon et per assiduas eleemosynas petant a Domino peccatorum remissionem. Quam decorum et honestum est, ut Christiana mulier, post primam amissæ virginitatis palmam, sic deinceps caste et sobrie studeat vivere, quatenus unius viri uxor, opitulante Domino, et esse et dici valeat. Hanc autem unius copule gloriosam virtutem, ni fallor, observandam pronuntiat illa una costa quæ tulta est de corpore viri, ex qua formata est mulier.

Cognitis itaque piis desideriis cordis tui, mox oparam dedi, et nonnullas ex opusculis Patrum sententias celeriter defloravi; ut veridica ubique

tecum habeas documenta, quæ rectum plenius ostendant iter, per quod fidelis vidua justo et pie incedere debeat. Insuper et alium addidi sermonem de vita et moribus virginum, ad instruendas sanctiC moniales quæ in tuo monasterio congregata sun!. Et quia te actibus misericordiæ ded tam comperi, nec illud quoque me scribere piguit, quod non ecclesiasticis divitias multas possidentibus, sed viduis, orphanis, infirmis, peregrinis illisque permaxime qui vere sunt pauperes Christi, procul dubio dispensandæ sunt eleemosynæ. Hæc vero omnia faciens, in laboribus meis propter multam charitatem tuam non sensi laborem.

[ocr errors]

Obmutescite, Scillæi canes, en ego obturala aure obstrepentem lacerationis vestræ rabiem pertransibo. In conventiculis vestris, ut ferunt, sonat littera hæc de nare canina. Cum profitearis te monachum, et monasticæ religionis t cere sit proprium quid ergo tibi et mulieribus? Unde tibi tanta auctoD ritas ut in cathedra magistrorum sedeas, et ipsas etiam feminas absque rubore conscriptis schedulis doceas? Silete, miseri: ideo istud dicitis quia cæci estis, duces cæcorum. Redite, prævaricatores, ad cor, et ubi turpiter jacetis diligenter considerate. Utinam maliciosa mens vestra resipisceret, et honestarum mulierum pia opera aliquatenus imitari studeret. Nonne mulier hæc totius venerationis digna est, quæ divitiis et honoribus prætulit Christi amorem ? Igitur cum esset domina regnorum, humiliavit se et facta est serva pauperum. Taceam quod totam fere peragravit Italiam, devotissime visitans sanctorum reliquias, et offercns cis pretiosa donaria, plurimasque faciens eleemosynas in urbibus et vicis, et in omnibus locis ad quæ orationis gratia properavit.

Igitur quia epistolaris angustia noa sinit me in ejus A nas assumas, et sursum volitans, de fonte supernæ Jendibus diutius immorari, libet et hoc præterire, quod Galliarum partes regressa, similiter pauperes et ecclesias Dei larga consolata est manu, sicut scriptum est: ‹ Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in sæculum sæculi. ›

[ocr errors]

Verum his procul amotis qui in terram sufflant, et ne se videant, pulverem in oculos excitant, ad te redeo, venerabilis Christi ancilla, ut sermo meus qui te cœpit instruere, tanquam præsens colloquendo ad extremam suscepti operis manum auctore Deo pertingat. Igitur licet illas parvitatis meæ defloratiunculas, quarum superius memini, saluti tuæ posse sufficere arbitrer, tamen quia relatione amicorum didici te desiderare et poscere ut ipse quoque, quem de contemplatione divina Christique amore et de illa superna Hierusalem, omnium fidelium matre, editum habeo, tibi scribatur Libellus; multum gaudet, fateor, cor meum, et in te magnificat datorem omnium bonorum Deum. Nisi enim Christo duce ad altiora conscenderes, ambulans de virtute in virtutem, nullo modo valeres talia petere. Quis on miretur animum tam ferventem, qui rivulos dulcium bibendo aquarum non cessat sitire? Satis stolidus est et nimis obstinatus, qui talis feminæ pias preces spernit, et votis justissimis non acquiescit. Ecce ego libens atque ovans pro scire quod mihi dedit Deus, paratus sum, mater veneranda, tuæ in omnibus obsequi voluntati. Utinam ille in me igniculus foret, qui vaporatæ menti aliquid incrementi addere posset!

Accipe igitur tu, bona anima, præclarum sanctæ viduitatis exemplar, accipe, quæso, pervigili mente illud quod expetis meæ per Christi gratiam deflorationis opusculum: in quo videlicet reperies magna ex parte cœlestis theorie dulcia verba, quæ reverenter legenda sunt et cum timore debito meditanda, ne forte de temeritate judicetur, qui tepidus et indevotus accesserit. Unde sciendum est quod hujus libelli lectio illis præsertim debetur, qui mentes suas carnalibus desideriis et terrenis concupiscentiis obtenebrari non sinunt. Quando autem ista leguntur cum lacrymis et devotione nimia, tunc mitis lector ipso cordis palato sapit quid dulcedinis intus lateat. Si ita est, imo quia ita est, eloquiorum divinorum arcana et sublimia verba tangere non præsumat superba et fastidiosa mens, ne forte Jabatur in errorem ; quia cæcis oculis lumen intueri non potest. Hinc etenim actum est ut plerique per hæresim in damnationis æternæ barathrum rucrent, alios secum in mortem trahentes, quia sacræ Scriplura mysteria, quorum radices in cœlo sunt, nemini perfectorum hic tota patent. Illi vero soli secundum Deum sapientes, qui profunda pollent humilitate, tantum capiunt, quantum eis Spiritus sanctus revelare dignatur. Hæc ergo frequenter lege, et tunc præcipue cum mentem tuam cœlesti afflatam desiderio vides. Justum namque est ut tu, quæ in actuali bene conversaris vita, contemplationis pen

dulcedinis haurias, dicens cum Propheta: Apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum. Domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriæ tuæ. Similiter et illa quæ in amoris Cantico leguntur, ubi anima quæ solum Deum amat, loquitur Christo dilecto suo, dicens: Unguentum effusum nomen tuum, ideo adolescentulæ dilexerunt te. Trahe me post te, curremus in odore unguentorum tuorum. Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies, et removeantur umbræ. › Inter hæc autem scire oportet quod illa summa et incommutabilis essentia quæ Deus est, in hac terra morientium mortalibus oculis nullo modo conB spici valet, nec aliquando visa est ab ullo mortalium, ex quo primus parens de paradisi amœnitate in has ærumnas expulsus est. Hinc namque est quod contemplativa vita hic incipit, sed illic perficitur, ubi Deus facie ad faciem cernitur. Mens etenim mitis et simplex, cum in speculationem attollitur, et carnis angustias superans cœlestia rimatur; retrahente eam mole carnis ad ima, diu super se stare nequaquam permittitur. Sed licet ipsa superni luminis immensitate reverberata celeriter ad se revocetur, magna tamen proficit virtute ex co ipso quod divinam dulcedinem prælibare potest: quia mox amore nimio accensa ire super se festinat, et sublevata cernit, quia videre non possit hoc quod ardenter diligit; nec tamen ardenter diligeret nisi aliquatenus C inspiceret. Sunt aliqui minus proficientes, qui Deum sibi imaginaliter fingunt, quia in hæc temporalia deformiter sparsi illam miram et incircumscriptam lucem contemplari intellectualiter nesciunt. Quid istis aliud est oculus contemplationis nisi laqueus perditionis? Admonendi quippe sunt tales ut, solius active vitæ exercitio contenti, contemplationis montem non præsumant ascendere, quia, sicut scriptum est : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei; et sapere secundum carnem, mors est. Humanus enim animus nisi exteriorum desideria a se repellat, interna non penetrat, quia tanto subtilius invisibilia conspicit, quanto perfectius visibilia contemnit. Idcirco quamvis invisibilis et incomprehensibilis in natura sua sit Deus, tamen per mentem mundam et sanctam quæ solis supernis inhiat, hic sine aspectu cernitur, sine sono auditur, sine motu suspicitur, sine corpore tangitur, sine loco retinetur. His ita necessario præmissis, rogo dilectionem tuam ut si quosl bet inveneris qui Libellum hunc velint habere, moneas eos et diligenter transcribere, et scriptum frequenter relegere, usque adeo ut aliquid addi, vel subtrahı, aut immutari non patiantur in eo. Hoc autem dicimus propter incuriam librariorum, qui non solum veritatem corrumpunt, sed etiam mendacia mendaciis jungunt. Sit Deus tecum, et confortet te manus ejus, ut tanquam pennatum et oculatuin animal effecta, per dies singulos in utraque proficias vita, modo cum Martha in activa serviens Christo in membris

qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

suis, modo cum Maria in contemplativa sedens ad A Unigenitus quippe est omnipotenti Patri coæternus, pedes Domini, et intente audiens verbum ex ore ejus quatenus bene operando et pure contemplando, ad illam beatissimam pervenias visionem, ubi palam de Patre loquitur Filius. Ad hanc autem pro pietate et bonitate sua perducere dignetur servos et ancillas suas ipse, qui descendit ad hæc ima, ut nos ascenderemus ad illa summa; qui inclinavit se, ut nos erigeret; qui infirmatus est, ut nos fortes faceret ; qui suscepit vitam nostram, ut nobis donaret suam.

Ego, Joannes, ultimus servorum Christi, et qui mecum sunt fratres, beatitudinem tuam salutamus in Christo, pia mater pauperum, et nobile decus viduarum. Vale.

Conservet te in voluntate sua semper omnipotens Trinitas.

INCIPIT LIBELLUS

De Scripturis et verbis Patrum collectus, ad eorum præsertim utilitatem qui contemplativæ sunt amatores.

PSAL. Deus misereatur nostri..

incrementum, nec casus finem dabit; sed ante sæcula, et in sæculis, et per secula in æternum vivis, et est tibi perennis laus et æterna gloria, summa potestas, ac singularis honor, perpetuum regnum, et sine fine imperium per infinita et indefessa et immortalia sæcula sæculorum. Amen.

Summa Trinitas, virtus una, et indiscreta maje- B tura succedunt ; cui nec origo initium, nec tempora stas, Deus noster, Deus omnipotens, confiteor tibi ego ultimus servorum tuorum, et exiguum membrum Ecclesiæ tuæ. Confiteor et honorifico te debito sacrificio laudis, pro scire et posse quod mihi tantillo donare dignatus es. Et quia cordis oblatio in conspectu tuo pretiosior est ; ideo ea quæ in me sunt vota laudationis ex dono misericordiæ tuæ ecce libens atque ovans effero tibi de fide non ficta et conscientia pura. Credo igitur te toto corde, Rex cœli et terræ, Domine, et ore te confiteor Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, in personis trinum, et in substantia unum, verum Deum omnipotentem, unius, simplicis, incorporeæ, invisibilis et incircumscriptæ naturæ. Nibil in te majus aut inferius habentem, sed per omnem modum sine deformitate C perfectum; sine quantitate magnum, sine qualitate bonum, sine tempore sempiternum, sine morte vitam, sine infirmitate fortem, sine mendacio veritatem, sine loco ubique totum, sine situ ubique præsentem, sine extensione omnia implentem, sine contradictione ubique occurrentem, sine motu omnia transcendentem, sine statu intra omnia manentem, sine indigentia omnia creantem, sine labore omnia regentem, sine tui initio omnibus initium dantem, sine tui immutatione omnia mutabilia facientem; in magnitudine infinitum, in virtute omnipotentem, in bonitate sunimum, in sapientia inæstimabilem, in consiliis terribilem, in judiciis justum, in cogitationibus secretissimum, in verbis veracem, in operibus sanctum, in misericordiis copiosum, D De Christi amore simul et de illa superna Hierusalem

erga delinquentes patientissimum, erga poenitentes pium; semper idem ipsum, æternum ac sempiternum, immortalem atque incommutabilem: quem nec spatia dilatant, nec brevitas locorum angustat, nec receptacula ulla coarctant, nec voluntas variat, nec necessitudo corrumpit; nec mosta perturbant, nec læta demulcent: cui nec oblivio tollit, nec memoria reddit, nec præterita transeunt, nec fuPATROL. CXLVII.

Huc usque, omnipotens Deus, Trinitas, cordis mei inspector et scrutator, confessus sum omnipotentiam majestatis tuæ, et majestatem omnipotentiæ. Nunc autem qualiter humano generi in fine sæculorum subvenire dignatus es, sicut corde credo ad justitiam, ita ore coram te confiteor ad justi salutem. Tu quidem, Pater Deus, solus nusquam legeris missus; de Filio autem tuo ita scribit Apostolus: Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Cum dicitur misit, satis ostendit quod in hunc mundum missus advenit, cum de Maria semper virgine natus, verus et perfectus homo in carne apparuit. Sed quod de illo præcipuus evangelistarum ait : In mundo erat, et mundus per ipsum factus est ; illuc ergo missus est per humilitatem, ubi semper fuit et est per divinitatem. Quain videlicet missionem opus esse totius sanctæ Trinitatis corde credo, et ore confi teor, etc.

Desinit: Et beata tui sine fine visio et laudatio: ubi tu cum illo, et ille tecum in communione sancti Spiritus æternaliter ac sempiternaliter vivis et regnas Deus, etc.

INCIPIT PARS SECUNDA.

matre nostra. Psalm. Eructavit.

Spes mea, Christe Deus, etc. Desinit: Et manifestabo meipsum.

INCIPIT PARS TERTIA. Ubi mens devota Deo ad altiorem contemplationis gradum ascendit.

Psalm. Te Deum laudamus. Psal. Benedicite omn.a. 15

Psalm. Laudate Dominum. I. Benedic, anima mea, Domino, etc. Desinit, Tibi honor, virtus et fortitudo Deo nostro in sæcula sæculorum. Amen.

II. INCIPIUNT PRECES.

Ardentis desiderii, ut fidelis anima solum Christum possit amare, quia bonus et malus amor non se simul in uno capiunt pectore, sicut scriptum est: Nemo potest duobus dominis servire.

Psalm. Jubilate Deo omnis terra.

Jesu nostra redemptio, etc., desinit, impetrante gloriosa Genitrice tua Domina mea cum omnibus Sanctis. Amen.

III. Hic peccatrix anima gemit nimis et dolet, videns terram sine aqua, et idcirco præ desiderio lacrymarum devotas preces fundit ad Dominum.

Psalm. Quemadmodum.

Christe Domine, verbum Patris, etc. desinit, precibus et meritis omnium sanctorum.

IV. Hic optat ardore nimio mens pia, et datorem omnium bonorum Deum humiliter rogat ut, divinæ gratiæ fulla præsidio, hoc constanter agere possit quod Apostolus præcipit, dicens: Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.

Psalm. Quam dilecta'

Jesu Domine, Jesu pie, qui mori dignatus es propter peccata nostra, etc. Desinit in hunc modum : In pace in id ipsun dormiam et requiescam. Dormiat, obsecro, Deus meus, dormiat memoria mea ab C omnibus quæ sub cœlo sunt, vigilans in te, sicut scriptum est: Ego dormio, et cor meum vigilat, Sit tuta, sit semper secura sub pennis protectionis tuæ anima mea, Deus meus. Maneat in te, et foveatur semper a te. Contempletur te in mentis excessu, et cantet laudes tuas in jubilatione, et hæc dulcia dona tua sint inter hos turbines consolatio mea. Interim

A donec veniam ad te, pacem veram, ubi non est arcus, scutum, gladius et bel'um: sed est summa et certa securitas, et secura tranquillitas, et tranquilla securitas, et jucunda felicitas, et felix æternitas, et æterna beatitudo, et beata tui visio et laudatio in sæcula sæculorum. Amen.

V. Vir desideriorum, et cœlestium contemplator, præsentia fastidiens, futura desiderans, gemit ex fundo cordis, et implorat quotidie, dolens se ibi non esse ubi dilectum suum revelata facie mereatur videre sicut scriptum est? Cupio dissolvi, et esse cum Christo Psalm. Jubilate Domino.

Christe Domine, virtus et sapientia Patris, qui ponis nubem'ascensum tuum, qui ambulas super pennas ventorum, qui facis angelos tuos spiritus, et miniB stros tuos ignem urentém: obsecro et suppliciter rogo, da perpetes pennas fidei, da celeres alas virtutum, quibus erectus æterna et coelestia valeam contemplari. Adhæreat, quæso, anima mea post te, et suscipiat me dextera tua; sustollat me super altitudinem terræ, et cibet me illa cœlesti hæreditate, eni suspirat peregrinatio mea nocte ac die. Et quia moribunda membra vigorem animæ hebetant,

Dissice terrena nebulas et pondera molis ; Siste vagam mentem per devia multa ruentem. Da cœlestem menti conscendere sedem, ut, superno lumine irradiata, terram despiciat, cœlum aspiciat, peccata odiat, justitiam diligat. Quid enim pulchrius quidve dulcius quam inter tencbras hujus vitæ multasque amaritudines divinæ dulcedini inhiare, et æternæ beatitudini suspirare: illicque teneri mentem ubi haberi vera gaudia certissimum est, etc. Desinit: Ecce quod concupivi jam video, quod speravi jam teneo, quod desideravi jam habeo: illi jam in cœlis junctus sum, quem in terris positus tota virtute dilexi, tota charitate amplexus sum, toto amore inhæsi. Ipsum laudo, benedico atque adoro, qui vivit et regnat in sæcula, sæculorum. Amen.

[blocks in formation]

cura quies, etc.

le perveniam, in te requiescam, qui es via et veritas A valeat requiescere; nusquam tuta pax, nusquam seet vita. Deus meus, una spes et prægrandis misericordia mea, esto mihi in domum refugii et in locum munitum, etc.

Desinit: Et temporalium sempiternæ vivunt rationes, æternæ sapientiæ confiteor, et nomini tuo laudem dico. Tibi benedictio et claritas, tibi gratiarum actio, tibi honor, virtus et fortitudo, Domino Deo nostro in sæcula sæculorum. Amen.

ALLE ORATIONES.

I. Isti versiculi ad excitandum cordis conpunctionem de Scripturis collecti sunt.

Heu homo! heu homo! heu te, miser homo! cur vivis equum, cui non est intellectus, etc.

Desinit, ad coelum cum Rege suo ibunt sancti. Gloria tibi, Christe, etc.

11. ORATIO DE VITIIS ET VIRTUTIBUS. Christe, virtus salutis nostræ Deus, lux de luce, illumina me quæso lumine gratiæ tuæ. Concede pro pietate et bonitate tua, ut hæc me semper inhabitet, et ubique regat, etc.

Desinit: Ad vitam perveniam æternam, te miserante et donante, qui cum Patre, elc.

Ill. APOLOGETICI SERMONIS BREVIS ET VERA RESPONSIO.

Multa igitur sunt contemplationum genera, quibus anima tibi, Christe, devota delectatur et proficit : sed in nullo earum ita gaudet mens mea sicut in illa quæ, cunctis remotis, in te solum Deum attollit simplicem puri cordis intuitum.

Desinit, omnia bona nostra opera tu operatus es nobis.

IV. HUMILIS CONFESSIO PECCATORIS ET INDIGNI

LAUDATORIS.

Ignosce, Domine, ignosce, pie, et noli me tanquam temerarium reprobare.

Desinit, in sæcula sæculorum laudabunt te.

V. QUID SIT JUBILUM.

Jubilum dicitur, quando ineffabile gaudium mente concipitur.

Desinit, sufficit lingua dicentis.

VI. ORATIO ANTE MISSARUM CELEBRATIONEM DICENDA. Summe sacerdos et vere pontifex, qui te obtulisti Deo Patri hostiam puram, etc.

VII. ORATIO DOMNI WILLELMI ABBATIS. In Commemoratione sancti Augustini ante consecralionem missæ dicenda.

Memento, Domine, animæ famuli tui Patricii, etc., inferius edita.

VIII. CONFESSIO HUMILIS PECCATORIS IN TEMPORE ANGUSTIÆ ET INFIRMITATIS.

Miserere, Domine, miserere, pie, miserere mihi miserrimo peccatori, indigna agenti, et digna patienti.

Desinit, scis omnia, potes omnia.

IX. INCIPIT ORATIO DECORA, compilata per contemplationem, vel Meditatio theorica. Spes mea, Christe Deus..... qui es via, veritas et vita. Sed quia in hoc magno hujus vitæ diluvio, uli circumflantibus agitamur procellis, non invenitur fida statio, et locus eminentior, ubi pes columbæ

B

Desinit, Gloria Patri qui fecit nos, gloria Filio qui redemit nos, gloria Spiritui sancto qui sanctificavit nos. Sit laus, sit beneditcio, etc. Oratio prolixa est et devota.

X. ALIA ORATIO.

Domine, Deus meus, da cordi meo te desiderare, desiderando quærere, quærendo invenire, inveniendo amare, elc.

Desinit, secundum multitudinem tuarum complaceat miserationum, per Jesum Christum, etc. XI. GRATIARUM ACTIONES PRO BENEFICIIS MISERICORDIÆ DIVINE.

Spes mea, Christe Deus..... Te deprecor, supplico et rogo, ut perficias in me cœptum opus misericordiæ tuæ. Ego enim ultimus servorum tuorum, non immemor beneficiorum miserationis tuæ, quæ mihi peccatori collata sunt, gratias tibi ago, qui me indignum pro tua sola clementia per aquam sacri baptismatis, et renovatione sancti Spiritus ab originalibus vincuJis expedisti..... Tu Pastor et rector omnium, Christe Deus, qui nullis meis meritis, sed sola dignatione misericordiæ tuæ vocasti parvitatem meam ad hoc pastorale officium, propter te et nomen tuum sanctum, fac me idoneum ad hoc ministerium, ut sapienter domum tuam regam, et in omnibus secundum voluntatem tuam gregem tuum pascere valeam. Concede, propter honorem nominis tui, ut cum multo bono fructu fraternæ societatis pervenire merear ad C gloriam tuam..... Scio et certus sum quod tu vales fructus bonos et magnos facere de grege tuo, per me exiguum et infirmum. Parvulus quippe sum et nullius virtutis homuncio, nihil habens in me quod expeti debeat, vel quod dignum sit tanti officii. Idcirco, desperans de parvitate mea, non respiro nisi in sola misericordia tua. Sed licet sis magnus in magnis, gloriosius tamen operaris magna in minimis. Erit certe laus tua dulcior, et copiosior more hominum, cum per me tantillum operari dignatus fueris magna de grege tuo..... Da mihi cœlestia et terrena subsi dia ad omnem sufficientiam, ut habeam unde gregem tuum possim pascere et sustentare, tam spiritaliter quam corporaliter, atque venientes in tuo nomine suscipere absque ulla hæsitatione, simulque loca commissa ordinare et præparare ad quietem et salutem Francorum, sicut decet et oportet..... Duo a te peto: unum horum pro tua clementia non deneges mihi. Rogo te per omnes miserationes tuas, da mili consolationem tuam cœlestem in multis tribulationibus meis! pondus enim istud gravissimum quod impositum est super infirmas cervices meas, ferre non valeo, deponere timeo..... Gratias tibi ago, Domine, qui me etiam a vano hujus mundi consortio separasti, et ad tuum servitium sanctum perduxisti, etc, XII. ORATIO AD SANCTAM MARIAM.

D

[ocr errors][merged small]
« VorigeDoorgaan »