Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

XVI.

Notiones infimarum specierum, hominis, canis, columbæ, et prehensionum immediatarum sensus, calidi, frigidi, albi, nigri, non fallunt magnopere; quæ tamen ipsæ a fluxu materiæ et commissione rerum quandoque confunduntur; reliquæ omnes (quibus homines hactenus usi sunt) aberrationes sunt, nec debitis modis a rebus abstractæ et excitatæ.

XVII.

Nec minor est libido et aberratio in constituendis axiomatibus, quam in notionibus abstrahendis; idque in ipsis principiis, quæ ab inductione vulgari pendent. At multo major est in axiomatibus, et propositionibus inferioribus, quæ educit syllogismus.

XVIII.

Quæ adhuc inventa sunt in scientiis, ea hujusmodi sunt, ut notionibus vulgaribus fere subjaceant: ut vero ad interiora et remotiora naturæ penetretur, necesse est ut tam notiones, quam axiomata, magis certa et munita via a rebus abstrahantur; atque omnino melior et certior intellectus adoperatio in usum veniat.

XIX.

Duæ viæ sunt, atque esse possunt, ad inquirendam et inveniendam veritatem. Altera a sensu et particularibus advolat ad axiomata maxime generalia, atque ex iis principiis eorumque immota veritate judicat et invenit axiomata media: atque hæc via in usu est. Altera a sensu et particularibus excitat axiomata, ascendendo continenter et gradatim, ut ultimo loco perveniatur ad maxime generalia; quæ via vera est, sed intentata.

XX.

Eandem ingreditur viam (priorem scilicet) intellectus sibi permissus, quam facit ex ordine dialecticæ. Gestit enim mens exilire ad magis generalia, ut acquiescat et post parvam moram fastidit experientiam: sed hæc mala demum aucta sunt a dialectica ob pompas disputationum.

XXI.

Intellectus sibi permissus, in ingenio sobrio et patiente et gravi (præsertim si a doctrinis receptis non impediatur) tentat nonnihil illam alteram viam, quæ recta est, sed exiguo profectu; cum intellectus, nisi regatur et juvetur, res inæqualis sit, et omnino inhabilis ad superandam rerum obscuritatem.

XXII.

Utraque via orditur a sensu et particularibus, et acquiescit in maxime generalibus: sed immensum quiddam discrepant; cum altera perstringat tantum experientiam et particularia cursim; altera in iis rite et ordine versetur; altera rursus jam a principio constituat generalia quædam abstracta, et inutilia; altera gradatim exurgat ad ea quæ revera naturæ sunt notiora.

XXIII.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Frustra magnum expectatur augmentum in scientiis ex superinductione et insitione novorum super Non leve quiddam interest inter humanæ mentis vetera; sed instauratio facienda est ab imis funda

mentis, nisi libeat perpetuo circumvolvi in orbem, cum exili et quasi contemnendo progressu.

XXXII.

Antiquis auctoribus suus constat honos, atque adeo omnibus; quia non ingeniorum aut facultatum inducitur comparatio, sed viæ: nosque non judicis, sed indicis personam sustinemus.

XXXIII.

Nullum (dicendum enim est aperte) recte fieri potest judicium nec de via nostra, nec de iis quæ secundum eam inventa sunt, per anticipationes (rationem scilicet quæ in usu est) quia non postulandum est ut ejus rei judicio stetur, quæ ipsa in judicium vocatur.

XXXIV.

Neque etiam tradendi aut explicandi ea, quæ adducimus, facilis est ratio; quia, quæ in se nova sunt, intelligenter tamen ex analogia veterum.

XXXV.

Dixit Borgia de expeditione Gallorum in Italiam, eos venisse cum creta in manibus, ut diversoria notarent, non cum armis, ut perrumperent: Itidem et nostra ratio est ; ut doctrina nostra animos idoneos et capaces subintret: confutationum enim nullus est usus, ubi de principiis et ipsis notionibus, atque etiam de formis demonstrationum dissentimus.

XXXVI.

Restat vero nobis modus tradendi unus et simplex, ut homines ad ipsa particularia et eorum series et ordines adducamus; et ut illi rursus imperent sibi ad tempus abnegationem notionum, et cum rebus ipsis consuescere incipiant.

XXXVII.

Ratio eorum, qui acatalepsiam tenuerunt, et via nostra, initiis suis quodammodo consentiunt; exitu immensum disjunguntur et opponuntur. Illi enim nihil sciri posse simpliciter asserunt; nos, non multum sciri posse in natura, ea, quæ nunc in usu est, via: verum illi exinde auctoritatem sensus et intellectus destruunt; nos auxilia iisdem excogitamus et subministramus.

XXXVIII.

Idola et notiones falsæ, quæ intellectum humanum jam occuparunt, atque in eo alte hærent, non solum mentes hominum ita obsident, ut veritati aditus difficilis pateat; sed etiam dato et concesso aditu, illa rursus in ipsa instauratione scientiarum occurrent, et molesta erunt; nisi homines præmoniti, adversus ea se, quantum fieri potest, muniant.

XXXIX.

Quatuor sunt genera idolorum, quæ mentes humanas obsident. Iis (docendi gratia) nomina imposuimus, ut primum genus, idola tribus; secundum, idola specus; tertium, idola fori; quartum, idola theatri, vocentur.

[blocks in formation]

Idola specus sunt idola hominis individui. Habet enim unusquisque (præter aberrationes naturæ humanæ in genere) specum sive cavernam quandam individuam, quæ lumen naturæ frangit et corrumpit vel propter naturam cujusque propriam et singularem ; vel propter educationem et conversationem cum aliis; vel propter lectionem librorum, et auctoritates eorum quos quisque colit et miratur ; vel propter differentias impressionum, prout occurrunt in animo præoccupato et prædisposito, aut in animo æquo et sedato, vel ejusmodi; ut plane spiritus humanus (prout disponitur in hominibus singulis) sit res varia, et omnino perturbata, et quasi fortuita Unde bene Heraclitus, homines scientias quærere in minoribus mundis, et non in majore sive communi.

XLIII.

Sunt etiam idola tanquam ex contractu et societate humani generis ad invicem, quæ idola fori, propter hominum commercium et consortium, appellamus. Homines enim per sermones sociantur; at verba ex captu vulgi imponuntur. Itaque mala et inepta verborum impositio miris modis intellectum obsidet. Neque definitiones aut explicationes, quibus homines docti se munire et vindicare in nonnullis consueverunt, rem ullo modo restituunt. Sed verba plane vim faciunt intellectui, et omnia turbant; et homines ad inanes et innumeras controversias et commenta deducunt.

XLIV.

Sunt denique idola, quæ immigrarunt in animos hominum ex diversis dogmatibus philosophiarum, ac etiam ex perversis legibus demonstrationum ; quæ idola theatri nominamus; quia quot philosophiæ receptæ aut inventæ sunt, tot fabulas productas et actas censemus, quæ mundos effecerunt factitios et sceniNeque de his quæ jam habentur, aut etiam de veteribus philosophiis et sectis tantum loquimur, cum complures aliæ ejusmodi fabulæ componi et concinnari possint; quandoquidem errorum prorsus diversorum causæ sint nihilominus fere communes. Neque rursus de philosophiis uuiversalibus tantum hoc intelligimus, sed etiam de principiis et axioma

COS.

tibus compluribus scientiarum, quæ ex traditione et | intellectus est, et inhabilis, nisi hoc illi per duras fide et neglectu invaluerunt. Verum de singulis leges et violentum imperium imponatur. istis generibus idolorum fusius et distinctius dicendum est, ut intellectui humano cautum sit.

XLV.

Intellectus humanus ex proprietate sua facile supponit majorem ordinem et æqualitatem, in rebus, quam invenit: et cum multa sint in natura monodica et plena imparitatis, tamen affingit parallela, et correspondentia, et relativa, quæ non sunt. Hinc commenta illa, "In cœlestibus omnia moveri per circulos perfectos," lineis spiralibus et draconibus (nisi nomine tenus) prorsus rejectis. Hinc elementum ignis cum orbe suo introductum est ad constituendam quaternionem cum reliquis tribus, quæ subjiciuntur sensui. Etiam elementis (quæ vocant) imponitur ad placitum, decupla proportio excessus, in raritate ad invicem; et hujusmodi somnia. Neque vanitas ista tantum valet in dogmatibus, verum etiam in notionibus simplicibus.

XLVI.

Intellectus humanus in iis quæ semel placuerunt (aut quia recepta sunt et credita, aut quia delectant) alia etiam omnia trahit ad suffragationem et consensum cum illis et licet major sit instantiarum vis et copia, quæ occurrunt in contrarium; tamen eas aut non observat, aut contemnit, aut distinguendo summovet et rejicit, non sine magno et pernicioso præjudicio, quo prioribus illis syllepsibus auctoritas maneat inviolata. Itaque recte respondit ille, qui cum suspensa tabula in templo ei monstraretur eorum, qui vota solverant, quod naufragii periculo elapsi sint, atque interrogando premeretur, anne tum quidem deorum numen agnosceret: quæsivit denuo," At ubi sint illi depicti qui post vota nuncupata perierint?" Eadem ratio est fere omnis superstitionis, ut in astrologicis, in somniis, ominibus, nemesibus, et hujusmodi; in quibus homines, delectati hujusmodi vanitatibus, advertunt eventus ubi implentur; ast ubi fallunt (licet multo frequentius) tamen negligunt et prætereunt. At longe subtilius serpit hoc malum in philosophiis et scientiis; in quibus quod semel placuit, reliqua (licet multo firmiora et potiora) inficit, et in ordinem redigit. Quinetiam licet abfuerit ea, quam diximus, delectatio et vanitas, is tamen humano intellectui error est proprius et perpetuus, ut magis moveatur et excitetur affirmativis, quam negativis; cum rite et ordine æquum se utrique præbere debeat; quin contra, in omni axiomate vero constituendo, major est vis instantiæ negativæ.

XLVII.

Intellectus humanus illis, quæ simul et subito mentem ferire et subire possunt, maxime movetur; a quibus phantasia impleri et inflari consuevit; reliqua vero modo quodam, licet imperceptibili, ita se habere fingit et supponit, quomodo se habent pauca illa quibus mens obsidetur; ad illum vero transcursum ad instantias remotas et heterogeneas, per quas axiomata tanquam igne probantur, tardus omnino

XLVIII.

Gliscit intellectus humanus, neque consistere ant acquiescere potis est, sed ulterius petit; at frustra. Itaque incogitabile est ut sit aliquid extremum aut extimum mundi, sed semper quasi necessario occurrit ut sit aliquid ulterius. Neque rursus cogitari potest quomodo æternitas defluxerit ad hunc diem; cum distinctio illa, quæ recipi consuevit, quod sit infinitum a parte ante, et a parte post, nullo modo constare possit; quia inde sequeretur, quod sit unum infinitum alio infinito majus, atque ut consumatur infinitum, et vergat ad finitum. Similis est subtilitas de lineis semper divisibilibus, ex impotentia cogitationis. At majore cum pernicie intervenit hæc impotentia mentis in inventione causarum: nam cum maxime universalia in natura positiva esse debeant, quemadmodum inveniuntur, neque sunt revera causabilia: tamen intellectus humanus, nescius acquiescere, adhuc appetit notiora. Tum vero, ad ulteriora tendens, ad proximiora recidit, videlicet ad causas finales; quæ sunt plane ex natura hominis, potius quam universi: atque ex hoc fonte philoso phiam miris modis corruperunt. Est autem æque imperiti et leviter philosophantis, in maxime universalibus causam requirere, ac in subordinatis et subalternis causam non desiderare.

XLIX.

Intellectus humanus luminis sicci non est; sed recipit infusionem a voluntate et affectibus; id quod generat ad quod vult scientias: quod enim mavult homo verum esse, id potius credit. Rejicit itaque difficilia, ob inquirendi impatientiam; sobria, quia coarctant spem; altiora naturæ, propter superstitionem; lumen experientiæ, propter arrogantiam et fastum, ne videatur mens versari in vilibus et fluxis; paradoxa, propter opinionem vulgi; denique innumeris modis, iisque interdum imperceptibilibus, affectus intellectum imbuit et inficit.

L.

At longe maximum impedimentum et aberratio intellectus humani provenit a stupore et incompetentia et fallaciis sensuum; ut ea, quæ sensum feriunt, illis quæ sensum immediate non feriunt, licet potioribus, præponderent. oribus, præponderent. Itaque contemplatio fere desinit cum aspectu; adeo ut rerum invisibilium exigua aut nulla sit observatio. Itaque omnis operatio spirituum in corporibus tangibilibus inclusorum latet, et homines fugit. Omnis etiam subtilior metaschematismus in partibus rerum crassiorum (quam vulgo alterationem vocant, cum sit revera latio per minima) latet similiter: et tamen nisi duo ista, quæ diximus, explorata fuerint et in lucem producta, nihil magni fieri potest in natura quoad opera. Rursus ipsa natura aëris communis, et corporum omnium, quæ aërem tenuitate superant (quæ plurima sunt) fere incognita est. Sensus enim per se res infirma est et aberrans; neque organa ad amplificandos sensus aut acuendos multum valent; sed omnis verior interpretatio naturæ conficitur per

instantias, et experimenta idonea et apposita; ubi | tatis, alia in amorem et amplexum novitatis effusa; sensus de experimento tantum, experimentum de natura et re ipsa judicat.

LI.

Intellectus humanus fertur ad abstracta propter naturam propriam; atque ea, quæ fluxa sunt, finget esse constantia. Melius autem est naturam secare, quam abstrahere; id quod Democriti schola fecit, quæ magis penetravit in naturam quam reliquæ. Materia potius considerari debet, et ejus schematismi | et metaschematismi, atque actus purus, et lex actus sive motus; formæ enim commenta animi humani sunt, nisi libeat leges illas actus formas appellare.

LII.

Hujusmodi itaque sunt idola quæ vocamus idola tribus; quæ ortum habent aut ex æqualitate substantiæ spiritus humani; aut ex præoccupatione ejus; aut ab angustiis ejus; aut ab inquieto motu ejus; aut ab infusione affectuum; aut ab incompetentia sensuum; aut ab impressionis modo.

LIII.

Idola specus ortum habent ex propria cujusque natura et animi et corporis; atque etiam ex educatione, et consuetudine, et fortuitis. Quod genus, licet sit varium et multiplex, tamen ea proponemus, in quibus maxima cautio est, quæque plurimum valent ad polluendum intellectum, ne sit purus.

LIV.

Adamant homines scientias et contemplationes particulares; aut quia auctores et inventores se carum credunt; aut quia plurimum in illis operæ posuerunt, iisque maxime assueverunt. Hujusmodi vero homines, si ad philosophiam et contemplationes universales se contulerint, illas ex prioribus phantasiis detorquent et corrumpunt; id quod maxime conspicuum cernitur in Aristotele, qui naturalem suam philosophiam logicæ suæ prorsus mancipavit, ut eam fere inutilem et contentiosam reddiderit. Chemicorum autem genus, ex paucis experimentis fornacis, philosophiam constituerunt phantasticam, et ad pauca spectantem: quinetiam Gilbertus, postquam in contemplationibus magnetis se laboriosissime exercuisset, confinxit statim philosophiam consentaneam rei apud ipsum præpollenti.

LV.

pauca vero ejus temperamenti sunt, ut modum tenere possint, quin aut quæ recte posita sunt ab antiquis convellant, aut ea contemnant quæ recte afferuntur a novis. Hoc vero magno scientiarum et philosophiæ detrimento fit, cum studia potius sint antiquitatis et novitatis, quam judicia: veritas autem non a felicitate temporis alicujus, quæ res varia est; sed a lumine naturæ et experientiæ, quod æternum est, petenda est. Itaque abneganda sunt ista studia; et videndum, ne intellectus ab illis ad consensum abripiatur.

LVII.

Contemplationes naturæ et corporum in simplicitate sua intellectum frangunt et comminuunt: contemplationes vero naturæ et corporum in compositione et configuratione sua, intellectum stupefaciunt et solvunt. Id optime cernitur in schola Leucippi et Democriti, collata cum reliquis philosophiis. Illa enim ita versatur in particulis rerum, ut fabricas fere negligat; reliquæ autem ita fabricas intuentur attonitæ, ut ad simplicitatem naturæ non penetrent: itaque alternandæ sunt contemplationes istæ, et vicissim sumendæ ; ut intellectus reddatur simul penetrans et capax; et evitentur ea, quæ diximus, incommoda, atque idola ex iis provenientia.

LVIII.

Talis itaque esto prudentia contemplativa in arcendis et summovendis idolis specus; quæ aut ex prædominantia, aut ex excessu compositionis et divisionis, aut ex studiis erga tempora, aut ex objectis largis et minutis, maxime ortum habent. Generaliter autem pro suspecto habendum unicuique rerum naturam contemplanti, quicquid intellectum suum potissimum capit et detinet; tantoque major adhibenda in hujusmodi placitis est cautio, ut intellectus servetur æquus et purus.

LIX.

At idola fori omnium molestissima sunt; quæ ex fœdere verborum et nominum se insinuarunt in intellectum. Credunt enim homines, rationem suam verbis imperare. Sed fit etiam ut verba vim suam super intellectum retorqueant et reflectant; quod philosophiam et scientias reddidit sophisticas et inactivas. Verba autem plerunque ex captu vulgi induntur, atque per lineas, vulgari intellectui maxime conspicuas, res secant. Cum autem intellectus acutior, aut observatio diligentior, eas lineas transferre velit, ut illæ sint magis secundum naturam; verba obstrepunt. Unde fit ut magnæ et solennes disputationes hominum doctorum sæpe in controversias circa verba et nomina desinant; a quibus (ex more et prudentia mathematicorum) incipere consultius foret, easque per definitiones in ordinem redigere. Quæ tamen definitiones, in naturalibus et materiatis, huic malo mederi non possunt; quoniam et ipsæ definitiones ex verbis constant, et verba gignunt verba: adeo ut necesse sit ad instantias particulares, earumque series et ordines recurrere; ut mox dicemus, cum ad modum et rationem conReperiuntur ingenia alia in admirationem antiqui- stituendi notiones et axiomata deventum fuerit.

Maximum et velut radicale discrimen ingeniorum, quoad philosophiam et scientias, illud est; quod alia ingenia sint fortiora et aptiora ad notandas rerum differentias; alia, ad notandas rerum similitudines. | Ingenia enim constantia et acuta figere contemplationes, et morari, et hærere in omni subtilitate differentiarum possunt; ingenia autem sublimia et discursiva etiam tenuissimas et catholicas rerum similitudines et agnoscunt et componunt: utrumque autem ingenium facile labitur in excessum, prensando aut gradus rerum, aut umbras.

LVI.

LX.

Idola, quæ per verba intellectui imponuntur, duorum generum sunt: aut enim sunt rerum nomina, quæ non sunt (quemadmodum enim sunt res, quæ nomine carent, per inobservationem; ita sunt et nomina, quæ carent rebus, per suppositionem phantasticam) aut sunt nomina rerum, quæ sunt, sed confusa et male terminata, et temere et inæqualiter a rebus abstracta. Prioris generis sunt, fortuna, primum mobile, planetarum orbes, elementum ignis, et hujusmodi commenta, quæ a vanis et falsis theoriis ortum habent. Atque hoc genus idolorum facilius ejicitur, quia per constantem abnegationem et antiquationem theoriarum exterminari possunt.

Nostra vero inveniendi scientias ea est ratio, ut non multum ingeniorum acumeni et robori relinquatur; sed quæ ingenia et intellectus fere exæquet. Quemadmodum enim ad hoc ut linea recta fiat, aut circulus perfectus describatur, multum est in constantia et exercitatione manus, si fiat ex vi manus propria, sin autem adhibeatur regula, aut circinus, parum aut nihil; omnino similis est nostra ratio. Licet autem confutationum particularium nullus sit usus; de sectis tamen et generibus hujusmodi theoriarum nonnihil dicendum est; atque etiam paulo post de signis exterioribus, quod se male habeant; et postremo de causis tantæ infelicitatis, et tam diuturni et generalis in errore consensus; ut ad vera minus difficilis sit aditus, et intellectus humanus volentius expurgetur, et idola dimittat.

LXII.

Idola theatri, sive theoriarum, multa sunt, et multo plura esse possunt, et aliquando fortasse erunt. Nisi enim, per multa jam secula, hominum ingenia circa religionem et theologiam occupata fuissent; atque etiam politiæ civiles (præsertim monarchiæ) ab istiusmodi novitatibus, etiam in contemplationibus, essent aversæ; ut cum periculo et detrimento fortunarum suarum in illas homines incumbant, non solum præmio destituti, sed etiam contemptui, et invidiæ expositi; complures aliæ proculdubio phi

At alterum genus perplexum est, et alte hærens; quod ex mala et imperita abstractione excitatur. Exempli gratia, accipiatur aliquod verbum (humidum, si placet) et videamus quomodo sibi constent, quæ per hoc verbum significantur; et invenietur verbum istud, humidum, nihil aliud, quam nota confusa diversarum actionum, quæ nullam constantiam aut reductionem patiuntur. Significat enim et quod circa aliud corpus facile se circumfundit; et quod in se est indeterminabile, nec consistere potest: et quod facile cedit undique ; et quod facile se dividit et dispergit; et quod facile se unit et colligit; et quod facile fluit et in motu ponitur; et quod alteri corpori facile adhæret, idque madefacit; et quod facile re-losophiarum et theoriarum sectæ, similes illis, quæ ducitur in liquidum, sive colliquatur, cum antea consisteret. Itaque cum ad hujus nominis prædicationem et impositionem ventum sit; si alia accipias, flamma humida est; si alia accipias, aër humidus non est; si alia, pulvis minutus humidus est; si alia, vitrum humidum est: ut facile appareat istam notionem ex aqua tantum, et communibus et vulgaribus liquoribus, absque ulla debita verificatione, temere abstractam esse.

In verbis autem gradus sunt quidam pravitatis et erroris. Minus vitiosum genus est nominum substantiæ alicujus, præsertim specierum infimarum, et bene deductarum (nam notio cretæ, luti, bona; terræ, mala): vitiosius genus est actionum, ut generare, corrumpere, alterare: vitiosissimum qualitatum (exceptis objectis sensus immediatis) ut gravis, levis, tenuis, densi, etc. Et tamen in omnibus istis fieri non potest, quin sint aliæ notiones aliis paulo meliores, prout in sensum humanum incidit rerum copia. |

LXI.

At idola theatri innata non sunt, nec occulto insinuata in intellectum; sed ex fabulis theoriarum, et perversis legibus demonstrationum, plane indita et recepta. In his autem confutationes tentare et suscipere consentaneum prorsus non est illis, quæ a nobis dicta sunt. Cum enim nec de principiis consentiamus, nec de demonstrationibus, tollitur omnis argumentatio. Id vero bono fit fato, ut antiquis suus constet honos. Nihil enim illis detrahitur, cum de via omnino quæstio sit. Claudus enim (ut dicitur) in via, antevertit cursorem extra viam. Etiam illud manifesto liquet, currenti extra viam, quo habilior sit et velocior, eo majorem contingere aberrationem.

magna varietate olim apud Græcos floruerunt, introductæ fuissent. Quemadmodum enim super phænomena ætheris plura themata cœli confingi possunt; similiter, et multo magis, super phænomena philosophiæ fundari possunt et constitui varia dogmata. Atque hujusmodi theatri fabulæ habent etiam illud, quod in theatro poëtarum usu venit; ut narrationes fictæ ad scenam narrationibus ex historia veris concinniores sint et elegantiores, et quales quis magis vellet.

In genere autem, in materiam philosophia sumitur aut multum ex paucis, aut parum ex multis; ut utrinque philosophia super experientiæ et naturalis historiæ nimis angustam basin fundata sit, atque ex paucioribus, quam par est, pronunciet. Rationale enim genus philosophantium ex experientia arripiunt varia et vulgaria, eaque neque certo comperta, nec diligenter examinata et pensitata; reliqua in meditatione atque ingenii agitatione ponunt.

Est et aliud genus philosophantium, qui in paucis experimentis sedulo et accurate elaborarunt, atque inde philosophias educere et confingere ausi sunt; reliqua miris modis ad ea detorquentes.

Est et tertium genus eorum, qui theologiam et traditiones ex fide et veneratione immiscent; inter quos vanitas nonnullorum, ad petendas et derivandas scientias, a spiritibus scilicet et geniis, deflexit; ita ut stirps errorum, et philosophia falsa, genere triplex sit: sophistica, empirica, et superstitiosa.

LXIII.

Primi generis exemplum in Aristotele maxime conspicuum est, qui philosophiam naturalem dialec tica sua corrupit; cum mundum ex categoriis effecerit; animæ humanæ, nobilissimæ substantiæ, genus

« VorigeDoorgaan »