Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

quam, et dolum malum, ab adversa parte, in judicis abusum adhibitum, detegat.

PARABOLA XVIII.

"Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem."

EXPLICATIO.

Servandus est principibus et dominis, ex consilio Salomonis, in gratia et favore suo erga servos modus. Is triplex est. Primo, ut promoveantur per gradus, non per saltus secundo, ut interdum assuefiant repulsæ tertio (quod bene præcipit Machiavellus) "ut habeant præ oculis suis semper aliquid, quo ulterius aspirare possint." Nisi enim hæc fiant, reportabunt proculdubio principes, in fine, a servis suis, loco animi grati et officiosi, fastidium et contumaciam. Etenim, ex promotione subita, oritur insolentia; ex perpetua desideratorum adeptione impatientia repulsæ; denique si vota desint, deerit itidem alacritas et industria.

PARABOLA XIX.

"plures adorare solem orientem, quam occidentem." Neque tamen imperantes multum hac re commoventur, aut eam magni faciunt, sicut nec Sylla, nec Tiberius fecit; sed rident potius hominum levitatem, nec pugnant cum somniis: "est autem," ut aiebat ille, "spes vigilantis insomnium.”

PARABOLA XXI.

"Erat civitas parva, et pauci in ea viri; venit contra eam rex magnus, et vadavit eam, instruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio; inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit eam per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis."

EXPLICATIO.

Describit parabola ingenium hominum pravum et malevolum. Ii in rebus duris, et angustis, confugiunt fere ad viros prudentes, et strenuos, licet antea contemptui habitos. Quamprimum autem tempestas transierit, ingrati demum erga conservatores suos reperiuntur. Machiavellus vero, non sine causa, instituit quæstionem, "Uter ingratior esset erga

" Vidisti virum velocem in opere suo, coram regi- benemeritos, princeps an populus?" Sed interum bus stabit, nec erit inter ignobiles."

EXPLICATIO.

Inter virtutes, quas reges, in delectu servorum, potissimum spectant et requirunt, gratissima est præ cunctis celeritas, et in negotiis expediendis strenuitas. Viri profunda prudentia regibus suspecti, utpote qui nimium sint inspectores, et dominos suos, inscios et invitos, ingenii sui viribus (tanquam machina) circumagere possint. Populares, invisi; utpote qui regum luminibus officiunt, et oculos populi in se convertunt. Animosi, pro turbulentis sæpe habentur, et ultra, quam per est, ausuris. Probi, et vitæ integræ, tanquam difficiles existimantur, nec ad omnes nutus heriles apti. Denique non est virtus alia, quæ non habeat aliquam quasi umbram, qua regum animi offendantur; sola velocitas ad mandata, nihil habet, quod non placeat. Insuper, motus animorum regiorum celeres sunt, et moræ minus patientes: putant enim, se quidvis efficere posse; illud tantum deesse, ut cito fiat. Itaque ante omnia iis grata est celeritas.

PARABOLA XX.

"Vidi cunctos viventes, qui ambulant sub sole, cum adolescente secundo, qui consurgit pro eo."

EXPLICATIO.

Notat parabola vanitatem hominum, qui se agglomerare solent ad successores designatos principum. Radix autem hujus rei est insania illa, hominum animis penitus a natura insita; nimirum ut spes suas nimium adament. Vix enim reperitur, qui non delectatur magis iis, quæ sperat, quam iis, quæ fruitur. Quinetiam novitas humanæ naturæ grata est, et avide expetitur. In successore autem principis ista duo concurrunt; spes et novitas. Innuit autem parabola idem, quod olim dictum erat; primo a Pompeio ad Syllam; postea a Tiberio de Macrone;

utrumque ingratitudinis arguit. Attamen hoc non solum ex ingratitudine principis aut populi oritur, sed accedit plerunque his invidia procerum, qui se creto indolent eventui, licet felici et prospero, quia ab ipsis profectus non sit: itaque et meritum hominis extenuant, et ipsum deprimunt.

PARABOLA XXII.

"Iter pigrorum, quasi sepes spinarum."

EXPLICATIO.

Elegantissime ostendit parabola, pigritiam in fine laboriosam esse. Diligentia enim, et sedula præparatio, id præstant, ut pes in aliquod offendiculum non impingat; sed ut complanetur via, antequam ineatur. At qui piger est, et omnia in extremum momentum executionis differt, necesse est, ut perpetuo, et singulis passibus, quasi per rubos et sentes incedat, qui eum subinde detineant, et impediant. Idem observari possit etiam in familia regenda; in qua, si adhibeatur cura et providentia, omnia placide et veluti sponte procedunt, absque strepitu et tumultu: sin hæc desint, ubi major aliquis motus intervenerit, omnia simul agenda turmatim occurrunt; tumultuantur servi, ædes personant.

PARABOLA XXIII.

"Qui cognoscit in judicio faciem, non bene facit; iste et pro buccella panis deseret veritatem."

EXPLICATIO.

Prudentissime notat parabola, in judice magis perniciosam esse facilitatem morum, quam corrupte lam munerum. Munera enim haudquaquam ab omnibus deferuntur; at vix ulla est causa, in qua non inveniatur aliquid, quod flectat judicis animum, si personas respiciat. Alius enim respicietur, ut popularis ; alius, ut maledicus; alius, ut dives; alias, ut gratus; alius, ut ab amico commendatus. Deni

que omnia plena sunt iniquitatis ubi dominatur respectus personarum ; et levi omnino de causa, veluti pro buccella panis, judicium pervertetur.

PARABOLA XXIV.

EXPLICATIO.

Duplex, concordiam tractandi, et animos reconciliandi, via. Altera, quæ incipit ab amnestia; altera, quæ a repetitione injuriarum, subjungendo apo

"Vir pauper calumnians pauperes, similis est logias et excusationes. Equidem memini sentenimbri vehementi, in quo paratur fames."

EXPLICATIO.

Parabola ista antiquitus expressa et depicta fuit sub fabula hirudinis utriusque, nimirum, plenæ et vacua. Pauperis enim et famelici oppressio longe gravior est, quam oppressio per divitem et repletum; quippe quæ omnes exactionum technas, et omnes nummorum angulos, perquirit. Solebat hoc ipsum etiam spongiis assimilari, quæ aridæ fortiter sugunt, madidæ non item. Monitum autem utile continet, tum arga principes, ne præfecturas provinciarum, aut magistratus, viris indigentibus et obæratis committant; tum erga populos, ne reges suos cum nimia egestate conflictari permittant.

PARABOLA XXV.

"Fons turbatos pede, et vena corrupta, est justus cadens coram impio."

EXPLICATIO.

Præcipit parabola, rebuspublicis ante omnia cavendum esse de iniquo et infami judicio, in causa aliqua celebri et gravi; præsertim ubi non absolvitur innoxius, sed condemnatur insons. Etenim injuriæ inter privatos grassantes, turbant quidem et polluunt latices justitiæ, sed tanquam in rivulis: verum judicia iniqua, qualia diximus, a quibus exempla petuntur, fontes ipsos justitiæ inficiunt et inquinant. Postquam enim tribunal cesserit in partes injustitiæ, status rerum vertitur tanquam in latrocinium publicum: fitque plane, ut "homo homini sit lupus."

PARABOLA XXVI.

"Noli esse amicus hominis iracundo, nec ambulato cum homine furioso."

EXPLICATIO.

Quanto religiosius amicitiæ jura inter bonos servanda et colenda sunt, tanto magis cavendum est, jam usque a principio, de prudente amicorum delectu. Atque amicorum natura et mores, quantum ad nos ipsos spectant, omnino ferendi sunt. Cum vero necessitatem nobis imponunt, qualem erga alios personam induamus et geramus, dura admodum et iniqua amicitiæ conditio est. Itaque interest imprimis, ut præcipit Salomon, ad vitæ pacem, et præsidia, ne res nostras cum hominibus iracundis, et qui facile lites et jurgia provocant aut suscipiunt, commisceamus. Istud enim genus amicorum perpetuo nos contentionibus et factionibus implicabit; ut aut amicitiam abrumpere, aut incolumitati proprie deesse, cogamur.

PARABOLA XXVII.

"Qui celat delictum, quærit amicitiam; sed qui altero sermone repetit, separat foœderatos."

tiam viri admodum prudentes et politici, “Qui pacem tractat, non repetitis conditionibus dissidii, is magis animos dulcedine concordiæ fallit, quam æquitate componit." Verum Salomon, illo scilicet prudentior, in contraria opinione est; et amnestiam probat, repetitionem prohibet. Etenim in repetitione hæc insunt mala; tum quod ea sit veluti unguis in ulcere; tum quod periculum impendeat a nova altercatione (siquidem de injuriarum rationibus inter partes nunquam conveniet); tum denique quod deducat rem ad apologias; at utraque pars malit videri potius offensam remisisse, quam admisisse excusationem.

PARABOLA XXVIII.

"In omni opere bono erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas."

EXPLICATIO.

Separat Salomon, hac parabola, fructum laboris linguæ, et laboris manuum; quasi ex altero proveniat egestas, ex altero abundantia. Etenim fit fere perpetuo, ut, qui multa effutiant, jactent multa, multa promittant, egeni sint, nec emolumentum capiant ex illis rebus, de quibus loquuntur. Quinetiam, ut plurimum, industrii minime sunt, aut impigri ad opera; sed tantummodo sermonibus se, tanquam vento, pascunt et satiant. Sane, ut poëta loquitur, “Qui silet, est firmus." Is qui conscius est, se in opere proficere, sibi plaudit, et tacet: qui vero e contra conscius est, auras se inanes captare, multa et mira apud alios prædicat.

PARABOLA XXIX.

"Melior est correptio manifesta, quam amor occultus."

EXPLICATIO.

Reprehendit parabola mollitiem amicorum, qui amicitiæ privilegio non utuntur in admonendo libere et audacter amicos, tam de erroribus, quam de periculis suis. Quid enim faciam (solet hujusmodi mollis amicos dicere) aut quo me vertam? Amo illum, quantum quis, maxime; meque, si quid illi adversi contigerit, ipsius loco libenter substituerim : sed novi ingenium ejus; si libere cum eo egero, animum illius offendam; saltem contristabo: neque tamen proficiam; atque citius eum ab amicitia mea alienabo, quam ab iis, quæ in animo fixa habet, abducam. Hujusmodi amicum, tanquam enervem et inutilem, redarguit Salomon; atque plus utilitatis ab inimico manifesto, quam ab ejus generis amico, sumi posse pronunciat. Siquidem ea fortasse audire ei contigerit ab inimico per contumeliam, quæ amicus mussat præ nimia indulgentia.

PARABOLA XXX.

"Prudens advertit ad gressus suos; stultus divertit ad dolos."

EXPLICATIO.

Duæ sunt prudentiæ species. Altera vera et sana; altera degener et falsa, quam Salomon stultitiæ nomine appellare non dubitat. Qui priori se dederit, viis et vestigiis propriis cavet, periculis prospiciens, meditans remedio; proborum opera utens, contra improbos se ipsum muniens; cautus inceptu, receptu non imparatus; in occasiones attentus, contra impedimenta strenuus; cum innumeris aliis, quæ ad sui ipsius actiones et gressus regendos spectant. At altera species, tota est consuta ex fallaciis et astutiis, spemque ponit omnino in aliis circumveniendis, iisdemque ad libitum effingendis. Hanc merito rejicit parabola, non tantum ut improbam, sed etiam ut stultam. Primo enim, minime est ex iis rebus, quæ in nostra sunt potestate; nec etiam aliqua constanti regula nititur: sed nova quotidie comminiscenda sunt stratagemata, prioribus fatiscentibus et obsoletis. Secundo, qui vafri et subdoli hominis famam et opinionem semel incurrerit, præcipuo se ad res gerendas instrumento prorsus privavit, hoc est, fide: itaque omnia parum votis suis consentientia experietur. Postremo, artes istæ, utcunque pulchræ videantur et complaceant ; attamen sæpius frustrantur; quod bene notavit Tacitus: "Consilia callida et aúdacia, expectatione læta, tractatu dura, eventu tristia."

PARABOLA XXXI.

"Noli esse justus nimium, nec sapientior quam oportet; cur abripiare subito."

EXPLICATIO.

"Sunt tempora," ut inquit Tacitus, " in quibus magnis virtutibus certissimum est exitium." Atque hoc viris virtute et justitia egregiis, aliquando subito, aliquando diu ante prævisum, contingit. Quod si adjungatur etiam prudentia, hoc est, ut cauti sint, et ad propriam incolumitatem evigilent, tum hoc lucrantur, ut ruina eorum subito obveniat ex occultis omnino et obscuris consiliis; quibus et evitetur invidia, et pernicies ipsos imparatos adoriatur. Quod vero ad illud nimium, quod in parabola ponitur (quandoquidem non Periandri alicujus, sed Salomonis verba sunt ista; qui mala in hominum vitæ sæpius notat, nunquam præcipit) intelligendum est, non de virtute ipsa (in qua nimium non est) sed de vana ejus atque invidiosa affectatione et ostentatione. Simile quiddam innuit Tacitus de Lepido, miraculi loco ponens, quod nunquam servilis alicujus sententiæ auctor fuisset, et tamen tam sævis temporibus incolumis mansisset: "Subit," inquit, "cogitatio, utrum hæc fato regantur, an etiam sit in nostra potestate, cursum quendam tenere, inter deforme obsequium et abruptam contumaciam, medium, periculo simul et indignitate vacuum?

PARABOLA XXXII.

"Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia."

EXPLICATIO.

Distinguit parabola inter sapientiam illam, quæ in verum habitum increverit et maturuerit, et illam,

quæ natat tantum in cerebro et conceptu, aut sermone jactatur, sed radices altas non egerit. Siquidem prior, oblata occasione, in qua exerceatur, illico excitatur, accingitur, dilatatur, adeo ut se ipsa major videatur: posterior vero, quæ ante occasionem alacris erat, occasione data, fit attonita et confusa, ut etiam ipsi, qui ea se præditum arbitrabatur, in dubium vocetur; annon præceptiones de ea fuerint insomnia mera, et speculationes inanes.

PARABOLA XXXIII.

"Qui laudat amicum voce alta, surgendo mane, erit illi loco maledictionis."

EXPLICATIO.

Laudes moderatæ et tempestivæ, et per occasionem prolatæ, famæ hominum atque etiam fortunæ plurimum conferunt; at immoderatæ et streperæ, et importune effusæ nihil prosunt; imo potius, ex sententia parabolæ, impense nocent. Primo enim manifesto se produnt, aut ex nimia benevolentia oriundas, aut ex composito affectatas, quo collaudatum potius falsis præconiis demereantur, quam veris attributis ornent. Secundo, laudes parcæ et modestæ invitant fere præsentes, ut ipsis etiam aliquid adjiciant; profusæ contra et immodicæ, ut aliquid demant et detrahant. Tertio (quod caput rei est) conflatur illi invidia, qui nimium laudatur; cum laudes omnes nimiæ videantur spectare ad contumeliam aliorum, qui non minus merentur.

PARABOLA XXXIV.

"Quomodo in aquis resplendent facies; sic corda hominum manifesta sunt prudentibus."

EXPLICATIO.

Distinguit parabola inter mentes prudentium et cæterorum hominum; illas aquis aut speculis comparans, quæ species et imagines rerum recipiunt ; cum alteræ similes sint terræ, aut lapidi impolito, in quibus nihil reflectitur. Atque eo magis apte comparatur animus hominis prudentis ad speculum; quia in speculo imago propria spectari possit, una cum imaginibus aliorum; id quod oculis ipsis sine speculo non conceditur. Quod si animus prudentis adeo capax sit, ut innumera ingenia et mores observare et internoscere possit; superest, ut detur opera, quo reddatur non minus varius applicatione, quam repræsentatione:

"Qui sapit, innumeris moribus aptus erit."

Atque his Salomonis parabolis diutius fortasse immorati sumus, quam pro modo exempli; dignitate et rei ipsius et auctoris longius provecti.

Neque tantum in usu erat apud Hebræos, sed alibi etiam priscorum sapientibus frequentissimum ut, si cujuspiam observatio in aliquid incidisset, quod vitæ communi conducibile fuisset, id redigeret et contraheret in brevem aliquam sententiam, vel parabolam, vel etiam fabulam. Verum, quod ad fabulas (sicut alias dictum est) illæ exemplorum vicarii et supplementa olim extiterunt: nunc quando tempora historiarum copia abundent, ad animatum scopum rectius et alacrius collimatur. At modus scribendi,

qui optime convenit argumento tam vario et multiplici (quale est tractatus de negotiis et occasionibus sparsis) aptissimus ille esset, quem delegit Machiavellus, ad tractandas res politicas; nimirum per observationes, sive discursus (ut loquuntur) super historiam et exempla. Nam scientia, quæ recenter, et quasi in conspectu nostro, ex particularibus elicitur, viam optime novit particularia denuo repetendi : atque certe ad practicam longe conducit magis, cum discursus sive disceptatio sub exemplo militat, quam cum exemplum disceptationi subjungitur. Neque enim hic ordo tantum spectatur, sed res ipsa. Cum enim exemplum statuitur tanquam disceptationis basis, universo cum circumstantiarum apparatu proponi solet, quæ discursum interdum corrigant, interdum suppleant; unde fit loco exemplaris ad imitationem, et practicam. Ubi e contra exempla, in gratiam disceptationis adducta, succincte et nude citantur, et tanquam mancipia nutus tantum disceptationis observant.

Hoc vero discriminis operæ pretium fuerit observasse; quod sicut historiæ temporum optimam præbent materiam ad discursus super politica, quales sunt illi Machiavelli; ita historiæ vitarum optime adhibentur ad documenta de negotiis: quoniam omnem occasionum et negotiorum, tam grandium quam leviorum, varietatem complectuntur. Imo reperire est basin ad præceptiones de negotiis utraque illa historia adhuc commodiorem: ea est, ut discursus fiant super epistolas, sed prudentiores, et magis serias; quales sunt illæ Ciceronis ad Atticum, et aliæ. Siquidem epistolæ magis in proximo, et ad vivum, negotia solent repræsentare, quam vel annales, vel vitæ. Quare jam, et de materia, et de forma portionis primæ, doctrinæ de negotiis, quæ tractat occasiones sparsas, diximus, eamque inter desiderata numeramus.

Est et alia portio ejusdem doctrinæ, quæ tantum differt ab illa altera, de qua diximus, quantum sapere, et sibi sapere. Altera enim movere videtur tanquam a centro ad circumferentiam; altera tanquam a circumferentia ad centrum. Est enim prudentia quædam consilii aliis impertiendi; est vero et alia suis rebus prospiciendi : atque hæ nonnunquam conjunguntur, sæpius separantur. Multi siquidem in suis ipsorum rationibus instituendis prudentissimi sunt, qui tamen in rebuspublicis administrandis, aut etiam consiliis dandis, nihil valent: formieæ similes, quæ creatura sapiens est ad sese tuendum, sed horto plane noxia. Hæc virtus sibi sapiendi, Romanis ipsis, licet patriæ optimis curatoribus, non ignota fuit; unde comicus, " Nam pol sapiens fingit fortunam sibi." Quin et in adagium apud ipsos versum est, "Faber quisque fortunæ propriæ." Et Livius hanc ipsam Catoni Majori tribuit: "In hoc viro tanta vis animi et ingenii inerat, ut, quocunque loco natus esset, sibi ipse fortunam facturus videretur." Hoc genus prudentiæ, si quis ipsum profiteatur et palam venditet, semper habitum est, non modo non politicum, verum etiam infaustum quiddam et inauspicatum: sicut in Timotheo Atheniensi observatum est: qui, postquam præclara multa facinora, in decus et commodum civitatis suæ edidisset, atque administrationis suæ (sicut tum moris erat) populo

rationem redderet; singula conclusit hac clausula ; "Atque in hac re fortunæ partes fuerunt nullæ.” Contigit vero ut post id temporis nunquam ei quicquam feliciter cesserit. Sane nimis elatum hoc, et

altum sapiens; eodem spectans, quo Ezechielis illud de Pharaone: "Dicit, Fluvius est meus, et ego feci memetipsum." Aut illud Habacuci prophetæ : "Exultant, et sacrificant reti suo:" aut illud etiam poëtæ, de contemptore deorum Mezentio ;

"Dextra mihi Deus, et telum, quod missile libro,
Nunc adsint."-

Denique, Julius Cæsar, nunquam (quod memini) impotentiam cogitationum suarum arcanarum prodidit, nisi simili dicto: cum enim aruspex ei referret, exta reperta fuisse non bona, admurmuravit submisse: "Erunt lætiora, cum volo." Quod etiam dictum mortis suæ infortunium non diu præcessit. Verum excessus iste fiduciæ (ut diximus) res ut profana, ita semper infelix. Quapropter, viris magnis et vere sapientibus visum, successus quoslibet felicitati suæ, non virtuti aut industriæ, tribuere : nam et Sylla, felicem se, non magnum cognominavit; et Cæsar (melius quam supra) ad navis gubernatorem: "Cæsarem vehis, et fortunam ejus."

Attamen istæ sententiæ; "Faber quisque fortunæ suæ; Sapiens dominabitur astris; Invia virtuti nulla est via," ac similes; si intelligantur et adhibeantur potius pro calcaribus ad industriam, quam pro stapedibus ad insolentiam magisque ut progignant in hominibus decretorum constantiam et robur, quam arrogantiam et jactantiam, tanquam sanæ et salutares merito habitæ sunt, ac proculdubio in pectoribus hominum magnanimorum sedem nonnullam occuparunt, eousque ut cogitationes tales quandoque ægre dissimulent. Videmus enim, Augustum Cæsarem (qui cum avunculo suo comparatus, potius ab illo diversus quam inferior fuit; sed vir certe paulo moderatior) sub finem vitæ petiisse ab amicis, qui lectum ejus circumstabant, ut, postquam expirasset, sibi plauderent; quasi conscius sibi fuisset, mimum vitæ a se commode transactum. Hæc quoque doctrinæ portio inter desiderata numeranda est: non quin in praxi, etiam nimio plus quam oportet, usurpata sit et frequentata; verum quod libri de illa silent. Quamobrem ex more nostro, sicut in priore, nonnulla ejus capita recensebimus; eamque fabrum fortunæ, sive (ut diximus) doctrinam de ambitu vitæ nominabimus.

Ac primo quidem intuitu, novum quoddam et insolitum argumentum tractare videbor; docendo homines, quomodo fortunæ suæ fabri fieri possint; doctrinam certe, cui quivis libenter se discipulum addixerit, donec difficultatem ejusdem habuerit perspectam. Non enim leviora sunt, aut pauciora, aut minus ardua, quæ ad fortunam comparandam requiruntur, quam quæ ad virtutem: resque est æque difficilis ac severa, fieri vere politicum, ac vere moralem. At hujus doctrinæ pertractatio plurimum ad literarum, tum decus tum pondus, pertinet. Interest enim imprimis honoris literarum, ut homines isti pragmatici sciant, eruditionem haudquaquam aviculæ, qualis est alauda, similem esse, quæ in sublime ferri, et cantillando se oblectare soleat; at nihil aliud quinimo ex accipitris potius genere esse, qui

Notitia hominum sex modis elici et hauriri potest: per vultus et ora ipsorum; per verba; per facta; per ingenia sua; per fines suos; denique per relationes aliorum. Quantum ad vultus attinet, minime nos moveat vetus adagium," Fronti nulla fides :" licet enim hoc ipsum non perperam dictum sit, de vultus et gestus compositione externa et generali; attamen subsunt subtiliores quidam motus et labores oculorum, oris, vultus et gestus: ex quibus resera

et in alto volare, ac subinde, cum visum fuerit, de- | cadat sub præceptum, quoniam individuorum est; scendere, et prædam rapere novit. Deinde et ad attamen mandata de eadem elicienda utiliter di perfectionem literarum hoc ipsum spectat, quia le- possunt. gitimæ inquisitionis vera norma est, ut nihil inveniatur in globo materiæ, quod non habeat parallelum in globo crystallino, sive intellectu. Hoc est, ut nihil veniat in practicam, cujus non sit etiam doctrina aliqua et theoria. Neque tamen literæ hanc ipsam fortunæ architecturam aliter admirantur aut æstimant, quam ut opus quoddam inferioris generis. Nemini enim, fortuna propria, pro dono esse sui, a Deo concesso, ullo modo digna retributio esse possit. Quin et non raro fit, ut viri virtutibus egregii fortunætur et patet (ut elegantur ait Q. Cicero) veluti janua suæ sponte renuncient, ut rebus sublimioribus vacent. Digna tamen est fortuna, quatenus virtutis ac benemerendi organum est, sua quoque speculatione et doctrina.

Ad hanc doctrinam pertinent præcepta, nonnulla summaria, nonnulla sparsa et varia. Præcepta summaria versantur, circa veram notitiam, et aliorum et sui. Primum igitur præceptum (in quo cardo notitiæ aliorum vertitur) illud constituatur, ut procuremus nobis (quantum fieri possit) fenestram illam, quam olim requisivit Momus. Ille, cum in humani cordis fabrica tot angulos et recessus conspicatus esset, id reprehendit, quod defuisset fenestra, per quam in obscuros illos et tortuosos anfractus inspicere quis possit. Hanc autem fenestram obtinebimus, si omni sedulitate nobis informationem comparemus et procuremus, de personis, quibuscum intercedunt negotia, particularibus; earumque ingeniis, cupiditatibus, finibus, moribus, auxiliis et adminiculis, quibus præcipue suffulciuntur et valent; et rursus, defectibus et imbecillitatibus, quaque ex parte maxime pateant et obnoxii sint; amicis, factionibus, patronis, clientelis; rursusque inimicis, invidis, competitoribus; etiam temporibus et aditibus;

("Sola viri molles aditus et tempora noris :") Denique institutis et normis, quas sibi præscripserunt, et similibus. Quinetiam, non solum informatio capienda est de personis, sed insuper de actionibus particularibus, quæ de tempore in tempus in motu sunt, et tanquam sub incude; quomodo regantur et succedant, quorum studiis foveantur, a quibus oppugnentur, cujusque sint ponderis et momenti, et quid secum trahant, et hujusmodi. Etenim actiones præsentes nosse, et in se plurimum prodest; et illud insuper habet, quod absque hoc etiam personarum notitia valde futura sit fallax et erronea. Mutantur enim homines simul cum actionibus: et alii sunt dum actionibus ipsis implicantur et obsidentur; alii, postquam redierint ad ingenium. Atque hæ de rebus particularibus informationes, quæ tam ad personas, quam ad actiones, spectant, sunt tanquam propositiones minores in omni activo syllogismo. Nulla enim observationum aut axiomatum (unde conficiuntur majores propositiones politica) veritas aut excellentia, ad conclusionis firmamentum sufficere possit, si in minore propositione fuerit erratum. Quod vero hujusmodi notitia comparari possit, fidejussor nobis est Salomon, qui ait; "Consilium in corde viri, tanquam aqua profunda; sed vir prudens exhauriet illud." Quamvis autem ipsa notitia non

quædam animi. Quis Tiberio Cæsare occultior? At Tacitus, notans characterem et modum loquendi diversum, quo usus est Tiberius in laudando apud senatum res a Germanico et a Druso gestas; de laudibus Germanici sic; "Magis in speciem adornatis verbis, quam ut penitus sentire videretur." De laudibus Drusi sic: "Paucioribus, sed intentior et fida oratione." Iterum Tacitus eundem Tiberium, alias etiam ut nonnihil pellucidum, notans: "in aliis," inquit," erat veluti eluctantium verborum ; solutius vero loquebatur, quando subveniret." Sane difficile reperiatur simulationis artifex aliquis tam peritus et egregius; aut vultus aliquis ita coactus, et, ut ille loquitur, jussus; qui a sermone artificioso et simulatorio possit istas notas sejungere, quin aut sermo sit solito solutior, aut comptior, aut magis vagus et oberrans, aut magis aridus et quasi eluctans.

Ad verba hominum quod attinet, sunt quidem illa (ut de urinis loquuntur medici) meretricia. Sed isti meretricii fuci optime deprehenduntur duobus modis: cum scilicet proferuntur verba aut ex improviso, aut in perturbatione. Sic Tiberius, cum ex Agrippinæ verbis aculeatis subito commotus esset et nonnihil abreptus, extra innatæ simulationis terminos pedem protulit; “Audita hæc,” inquit Tacitus, “raram occulti pectoris vocem elicuere; correptamque Græco versu, admonuit, ideo lædi, quia non regnaret." Quare poëta perturbationes hujusmodi non inscite appellat torturas, quod ab iis secreta sua prodere homines compellantur ;

"Vino tortus et ira."

Ipsa sane testatur experientia, paucos admodum reperiri, qui erga arcana sua tam fidi sint, animumque gerant adeo obfirmatum, quin interdum ex iracundia; interdum ex jactantia; interdum ex intima erga amicum benevolentia; interdum ex animi imbecillitate, qui se mole cogitationum onerari amplius non sustineat; interdum denique ex alio quopiam affectu, intimas animi cogitationes revelent et communicent. Ac ante omnia sinus animi excutit, si simulatio simulationem impulerit; juxta adagium illud Hispanorum, "Dic mendacium, et erues veritatem."

Quin et factis ipsis, licet humani animi pignora sint certissima, non prorsus tamen fidendum, nisi diligenter atque attente pensitatis prius illorum et magnitudine et proprietate. Illud enim verissimum; fraus sibi in parvis fidem præstruit, ut majore emolumento fallat. Italus vero se ipsum in ipso stare lapide putat, ubi præco prædicat, si melius solito

« VorigeDoorgaan »