Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

quas eis omnes conjurationes et pacis perturbationes et discordia, et ne Heinrico regi, ut solet regi, obedirent aut servirent, interdictum est. Quas præ cæteris Basiliensis et Argentinus antiepiscopi omnino contemptui habentes, flocci pendebant; alii vero, qualibet arte et occasione poterant, quasi numquam directas sibi dissimulantes non propalabant, et tantum, prout posse eis suberat, eis diligenter obaudiebant.

Eadem tempestate abbas Massiliensis (148), et cum eo Christianus (149) sapientissimus monachus, dum reverti ad domnum apostolicum niterentur, a quo ob sedandas nostrorum discordias in Theutonicas partes missi sunt, a comite quodam Oudalrico

221

quispiam illorum laborum pondere gravatur quanto A nentibus, set ex nomine episcopis directæ sunt, per cæteris præponitur; ita rex a regendo proprie dici vel denominari comprobatur. Regulam vero, vel quod recte ducat nec aliorsum aliquando traliat, vel quod regat, sive quod recte vivendi normam præbeat, seu quod distortum pravumque quid corrigat, nominari non ignotum est. Recte igitur faciendo nomen regis tenetur, alioquin amittitur; unde est hoc vetus elogium: Rex eris, si recte facis; si non facis, non eris. Regiæ igitur virtutes præcipue due sunt, justicia et pietas; plus autem in regibus pietas laudatur, nam justicia persevera 218 est. Si autem nec juste judicent 19, nec pie condescendant, neque regulam officii sui vel sola saltem nominationis imagine minimum quid attingant, set potius ultra modum et insanias ethnicorum superlativas, vite B capti, deprædati, et in castellum Lenciburg (150) facinorosæ et luxuriosæ libertatem nefandissimi omnifariam et portentuosi exerceant, crudelissima dominandi majestate populum supprimant, et miserrime supressum devorent, et ad interneciem 229 usque consumant, cur non magis proprie tyranni in hujusmodi fortissimi, quam abusive et absque rei veritate reges sint nuncupandi ? Tyrannus quippe grece, latine fortis interpretatur; apud veteres enim fortes reges tyranni vocati sunt. Apud Grecos autem, quod tamquam bases populum sustineant, basilei vocantur, unde et bases coronas in se congiratas ostentant. Notandum præter hæc christianis regibus est, qui dominari in populum potius quam secundum nomen suum ipsum regere percupientissimi sunt, quod de Octaviano in Romana historia scrip- C tum est. Postquam idem pro eo, quod rem publicam augeret, Augustus, jam Cæsar et imperator appellatus est, dum Indis et spectaculo Romanorum interesset, et ipsi a populo pronuntiatum foret, ut vocaretur deus et dominus, statim manu vultuque averso indecoris adulationibus restitit, et appellationem domini ut homo declinavit, ac die sequenti omnem populum dictu gravissimo corripuit, dominumque se post appellari ne a liberis quidem suis permisit. Et si tunc tanti vitrum, rex scilicet idolatra, at nunc quanti christianæ dignitatis nobile margaritum? Set hec contra nugigerulos dixisse sufficiat.

His postpaschalibus diebus apostolicæ auctoritatis kiteræ (147) omnibus citra Rhenum per Alsatiam

incarcerati sunt. Quos rex Heinricus captos comperiens, non, ut domno apostolico jurejurando pactum jam fecit, dimitti præcepit. Cluniacensis autem abbas paulo post litteras ad eum commonitorias transmisit, in quibus satis superque illum pro perjurio coarguit; quippe nota ipsi tota reconciliationis et confœderationis causa inter papam et regem fuerat, utpote qui præcipuus mediator his præsto intererat. Insuper ipsi facie revelata liberrimus demandavit, quod id certissimum perditionis illius indicium foret, quod tam magnos et sanctissimos Dei viros incarceratos propter justitiam sedis apostolicæ contemptor inhumanus non liberaret, set potius intrudi præciperet. Qua ille commonitione satis liberrime coargutus et vix confractus, etsi non pro Deo, tamen pro tanti monitoris inportunitate, vinctos Dei, solutos et liberos, suis autem omnibus deprædatos, abire consensit. Qui rerum sibi direptarum rependium juxta regis præceptum aliquantisper præstolantes, tandem diu frustrati ac delusi, vacui et ferme nuduli ad sancti Aurelii cœnobium 22 divertebant. Illic toto humanitatis studio ab abbate Willihelino et suscepti et multum caritative per totum fere annum tractati, pacis tranquillitatem suæque reversionis possibilitatem cum non mediocri suavitate præstolati sunt.

Rex vero Roudolfus collectis undique militum suorum copiis, regi Heinrico occurrere, et virtute bellica ipsi congredi attemptare, Deo judice magnanimus proposuit. Accepta denique ducum comitum

et Lotharingiam et Teutonicam Franciam comma- D que suorum nec non totius militiæ suæ, quæ vix ad

VARIE LECTIONES.

Lenzburg propre Ararim flu

ita 2. per se vera ed. 219 judicant 2. 220 internecionem ed
*** Hirsaug. glossa sæc. XIV in 2.

vium in pago Ergaugia glossa sæc. XIV. in 2.

NOTÆ.

(147) Desunt hæ litteræ apud Mansium. (148) Vid. Gregorii epistola V. 7. (149) Paulus Bernriedensis refert, Bernardum abbatem Massiliensem secum duxisse egregium doctorem quemdam, nomine Christianum, postmodum PATROL. CXLVII

Aversanæ civitatis episcopum, cujus opus exstat eximium contra Turonensem Berengarium. Hic sub alio nomine Guitmundi celebris est. Uss.

(450) Cujus comes erat.

13

scilicet jurejurando, undecumque contraxerat; et sic expeditionem in Saxoniam contra regem Roudolfum, et in Alemanniam contra duces Berhtoldum et Welfum et cæteros illorum suffraganeos, sollertissime disponebat. Et ferme nullus de Pagoariis erat, præter archiepiscopum Juvavensem et comitem quendam Eggebertum (152), quin juxta voluntatem illius ipsi assisteret et consentiret. Eadem tempestate quidam comites de Alemannis, jam pridem regis Roudolfi electissimi adjurati milites, turpis lucri causa ab eo apostatabant, et occupatis quibusdam castellorum præsidiis, prædis, incendiis et totis rapinarum et pervasionum direptionibus in dominum suum, in ducem Welfonem, in bona æcclesiarum, nec non in omnes a se discordantes, totis viribus et artibus inhumanissimi per totam provinciam, prout poterant, grassati sunt. Undique igitur hujusmodi motus per provincias omnes ab utriusque partis sectatoribus promiscue, ut in bellis solet, per totum annum illum agebantur. Unde fames non minima, et quia terra fructum suum non dederat, et quia prædictis violentiis raptores et latrones omnia consumpserant, per partes nostras effecta, multos contabescere et miserabiliter interire coegerat. Divinæ pariter ut et seculares legum constitutiones nec nominabantur saltem his diebus, set unusquisque, prout poterat, ita se judice et correctore victitabat. Inaudita hactenus discordiarum scismata, fraudium turpisque quæstus ignominia, et in ipsis etiam æcclesiis, quo ob spem pacis et defenfensionis res suas conservandas omnes congesserant, a contemptoribus Dei innumera clam et palam sacrilegia plorabili majestate imperiose passim conregnabant.

quinque milium pugnatorum pertingebat numerum, A cumque et quomodocumque poterat, ad se more suo, ananimi satis consultatione, non visum est eis sanum hujusmodi congressionis consilium, set prudenti cautione differendum ad tempus deliberabant, quousque deinceps tot militantium myriades industrius undecumque contraheret, quibus absque detrimento suorum adversarios suos oportunitate adoptata subdere, et omnifariam sibi ad servitium constringere majestate regia victoriosus sufficeret. Ipse autem quamvis nolens et invitus, consiliis illorum acquievit, et dimissa a se dignanter contracta multitudine, intimisque suis ad tuitionem regni et ad inminentium bellorum inmanitates cavendas diligentissime præmonitis, quia a primatibus Saxonum obnixe satis invitabatur, assumptis secum tribus episcopis, Pataviensi, Wormatiensi, Herbipoli- B tano, nec non cardinali apostolicæ sedis, cum nonnullis necessariorum suorum a secretis, in Saxoniam iter suum acceleravit. Quem totis 223 regiæ honoririficientiæ insignibus et laudamentis gloriosissime satis salutatum et glorificatum, ut et regem et dominum suum oportuit, omni subjectionis et reverentiæ dignatione et conamine acceptissimun eum congratulanter magnificabant et venerati sunt. Ubi æquitatis et paternarum illius gentis legum arbiter justissimus, absque personarum acceptione omnium proclamationes querimoniarumque incusationes sollertissimo justitiæ scrutinio judicialiter coram se diffinire conatus est. Unde non inmerito, cum ille prior pro motu sui libitus, in illos semper efferatus, prædis, rapinis et omnibus pressurarum modis grassa- C batur, iste juste judicans, cum rigore justitiæ prava quæque in directa reformaus, ab omnibus pariter amabatur. Uxor (151) autem regis in partes Burgundiæ a Turego divertens, in quodam castello suo, plurimas Burgundionum illic passura injurias, plus quam annum dimidium morabatur. Quippe Basiliensis, Lausannensis et Argentinus antiepiscopi, cum omnibus quos ad se attraxerant, mox prædis incendiis et omnimodis persuasionum et inpugnationum pressuris cuncta quæ ad regem pertinebant studiosissime devastabant, quousque totam ferme illam patriam sibi regique suo subjiciebant. Set non absque malo et detrimento suo. Bis quippe a militibus regis Roudolfi victi, cæsi et fugati sunt Burgundionum turmæ, quæ partes Alemannicas prædaturæ inpetu hostili superbissime invaserant.

His denique domnus apostolicus auditis, litteras (153) specialiter legatis suis nec non omnibus qui in Theotonicis partibus sunt, majoribus et minoribus, transmittebat, toto nisu revera percupientissimus, ut quolibet ingenio posset, nostris ei suffragantibus, componendæ pacis causa in hanc patriam perveniret. In his, inquam, litteris legatis suis præcepit, ut utrumque regem firmissime præmonerent, quatinus sibi viam cum pace et securitate in has partes et hos, in quibus confidere posset, ductores concederent, ut Deo fautore tam præcipuas discordias sedaret. Et illum qui sibi in hac causa et cæteris regni sapientioribus et melioribus consentire et obœdire nollet, publica excommunicatione ab æcclesiæ membris damnatum omnino separarent; ei autem qui obœdiret, regni monarchiam apostolica VARIE LECTIONES.

Rex autem Heinricus ab Ulma se in Pagoariam proripuit, et divisis inter suos et ducis Welfi et cæterorum sibi rebellantium beneficiis et æcclesiarum bonis, set maxime Pataviensis, omnes quos

83 totius ed. 22 superbisse 2.

D

NOTÆ

(151) Adelheida, soror Berthæ reginæ uxoris Heinrici IV, altera Rudolfi conjux. Vid. ad ann. 1079. !Uss.

(152) Vide infra col. 401, 402.

(153) Ex Gregorii VII Regest. IV, 23, ad Bernardum diaconum et Bernardum abbatem.

anctoritate imponerent; et omnibus qui in regno A situm ad dominum suum glorianter peregerunt.

essent, ipsi, ut oporteret, regi obæœdirent, subessent, servirent, et omnifariam eum ad statum et ædificationem æcclesiæ sublimatum dignificarent.

Ad hoc Roudolfus rex cum suis omnibus promptissimus obœdiebat; sed quia vias per Alpes undique obclusas et insidiarum plenas Heinricus rex sub sua manu obtinuerat, id frustra voluerat, quod nequaquam ad effectum perducere poterat. Heinricus autem rex timens apostolicæ auctoritatis judicium, suis omnibus unice præcepit, ne quis ad se accessum inveniret, qui legationem apostolicam haberet; quasi se hac arte defendere ex ratione a reatu vulgatissimo sufficeret. Jam enim aliud quiddam intenderat potius quam obedientiam. Expeditionem scilicet, quam omnes sui jam juraverant, in Saxo- B niam. Unde se de Pagoaria cum quibus poterat omnibus in Julio mense retraxerat in suam Franciam, illic undecumque collectitans militiæ non parvissi me qualescumque copias.

Rex denique Roudolfus postquam comperit, in se et in suos tot cohortium militarium contracto ipsum tantopere institisse collegio, ipse non diu moratus, occurrere et bello ei congredi industrius multum attemplare non cessavit. Et sic ad usque Herbipolim perveniens, illic eadem obsessa civitate aliquantisper tardavit, ea scilicet occasione; ne si ad Renum tam copioso exercitus sui impetu festinanter pertenderet, ipse timidus et exterritus ad cum transmeare non auderet. Illic etiam duces Berhtol

dum et Welfum et cæteros militum suorum Aleman- C norum cuneos præstolatus auxiliarios, quibusdam machinis et instrumentis bellicis urbis 225 muros destruere sollertissimus moliebatur. Ipsi autem numero quasi quinque milium occurrere ei gratulanter accelerabant.

Rex vero Heinricus explorato illorum comitatu, per triduum illorum itineris quendam articulum occupavit, bellum eis non cum parvis suis cohortibus inferre temptaturus. Illi autem congressionis illius perenpientissimi, iter ad eum festinanter prorovebant. Et cum tam proximi convenissent, ut non plus quam duo miliaria a se distarent, et omnes in id ipsum armati bellum cum rege audenter destinarent conserere, ipse se eadem nocte fuga ab eis proripiens cum suis, ante solis ortum præ cæteris Wormatiam suam cum ludibrio et probris ipsorum etiam villanorum ingreditur. Ipsi vero comperta fuga ejus, usque ad castrorum locum illum persecuturi 226, cum non mediocri impetus terribilis festinantia pertenderunt. Et cum tam longinquatum jam a se et tam vehementer exterritum eum ab explorantibus comperissent, ab insectatione proposita satis mœstissimi cessaverunt; iter autem propo

[blocks in formation]

His itaque diebus cardinalis Romanus (454) litteras, ut jussum est ipsi, commonitorias ad Heinricum regem pro prædicta apostolici adventus ad nos causa per quendam monachum Herbipolitanum dignanter transmiserat. Hunc autem, ante quam ad ipsum pervenire posset, quidam ex secretalibus ejus, causa itineris illius diligenter explorata, captuin et male tractatum, nec non servientem illius miserabiliter verberatum, incarcerabant; litteras vero ablatas non ut apostolicas, set quasi diabolicas, omnifariam profanabant. Mox ad eum denuo litteras idem cardinalis Romanus per quendam mifitem familiarem ipsius pro eadem re artificiosus dirigebat; quas sub alterius quidem persona ipse apportatas suscepit et recitari fecit, set aure statim obdurata, litteras auditas efferatus nimis floccipendit, latorem illarum itidem captum in custodiam mitti præcepit; qui post paullulum fuga dilapsus ab eo, vix comite rita se e custodia proripiebat.

Interea toto quoad poterat nisu exercitum undecumque non modicum industrius contraxerat, et Reno cum quibus collegerat omnibus retransito, occursurum se regi Roudolfo simulabat. Ilic inter Renum et Nechoram fluvium, ejus undique vadis qualitercumque obstructis, castra metati sunt, Pagoariorum exspectantes auxilium. Rex denique Roudolfus comperto illorum metatu, relicta urbis (155) obsidione et machinis suis desolatoriis, festinato multum impetu ad ipsos, pugnæ illis inferendæ avidissimus, audacter pertenderat. Confestim ergo ad ipsam usque ripam fluvii prædicti animo audaci pro regni sibi inpositi et christianæ religionis defensione bellaturus perveniens, hostibus e contrario ulteriorem ripam ad tria ferme miliaria cum suis copiis in longum occupantibus, transvadandi locum nequaquam inveniebat; quippe ripa ex adverso tam altissima eminebat, quod nemo, ne dicam eques, pedes saltim illic ascensum præter vada artissima duo sola invenire potuisset.

Tunc Roudolfus rex ipse inclamitavit et rogitavit multotiens regem Heinricum et una cæteros primicerios exercitus, ut si regnum 227 sibi tam pertina citer tantoque jure obtinere decerneret, unum e duobus eligeret; aut ille sibi ad se transvadandi locum daret; sin autem, ipse ad duo miliaria ripam et locum quæ occupaverat relinquens, retrogradus abiret, donec cum tota sua militia ad se itidem transiret; et si in illo minime aliter confideret, hoc jurejurando pactum inviolabiliter confirmaret: demum vero justissimi judicis censuræ uterque causam suam decernendam devotissime commendarent, et sic aut duello ipsi soli, aut si potius prudentioribus ci melioribus regni consilium videretur 228, publico

VARIE LECTIONES.

r. optinere. s. 2. 228 videret 2.
NOTE.

(155) Wirceburgensis.

234

regis Roudolfi, cui fere obviaverant, pacis prædictæ interventu liberatos mox assumebat, et inito cum eis consilio, Alemanniam prædis et incendiis denuo inhumanissimus devastabat, principibus Alemannorum nuper de bello prædicto reversis, et tam ex inproviso fraudulenter invasis. Quippe tunc maxime pacem putabant, et idcirco milites suos ex itinere fatigatos domum abire jam securi permittebant. Set tamen non sine maximo suorum detrimento patriam illam pervaserat.

bello pro justitia sua comprobanda domino Deo mo- A suos aliquot diebus præstolatos *** (156) et de manu deratore indilate concertarent. Rex autem Heinricus aure surditiosa obmutescens, nullum ei responsum dedit. Hic vero, ut id tota simplicitate dictum ostenderet, quod tantopere ab co exegerat, et ut ad hujusmodi judicium eum quolibet ingeniɔ irritatum provocaret, loco suo et castris se cum suis ad duo miliaria quasi fugam simulans dimovebat. Sequenti denique die cum non in hoc etiam profecisse se persentisceret, iterato impetus bellici accursu metatum pridianum audacissime occupavit, ut si arte seu 229 virtute qualibet attemptare posset, ipsi bellicose qualitercunque congredi conaretur.

230

Tunc quidam de primatibus regis Heinrici bellum omnino detrectantes, et dedecus suæ timiditatis et manifestæ injustitiæ conscientiam quantalibet bono- B ris, quamquam falsarii, occasione defendere percupientes, pacis compendium fideique pactum a ducibus Berhtoldo et Welfo obnixe quæritabant, quatinus sibi ad alterutrum pro instanti necessitatis tantæ articulo colloqui quid familiarius licuisset. Quo, prout rogaverant 231, pacifice colloquio illis concesso, ad illud ilico hi qui ex utraque parte idonei visi sunt convenerunt. Illic sermociniis diversis ab utraque parte diutius consertis, hæc collocutionis summa postremo diffinita est: ut videlicet in primis inter se pacem firmiter condixissent, bello inminenti prorsus tunc ea conditione dirempto et consopito, quatinus majores totius regni omnes post paululum præter ambos reges ad colloquium juxta Renum convenirent, et ibidem cum legatis simul apostolicis justissimo 3 rationis judiciariæ examine, quid optimum, quidve justissimum super tam grandi causa foret, dijudicandum deliberarent; et alterutri regum qui diffinitionibus illorum non consentiret despecto, communi voto contrairent; alteri tandem consentaneo tota fidelitate et subjectione, ut regi oportet, obedientissimi servirent. Cardinalem autem Romanum Trevirensis et Metensis episcopi in prædicto hoc colloquio cum quibusdam regis Heinrici consecretalibus primum audire prorsus recusabant, quia a rege non nisi fide data sibi, ne omnino reciperent et audirent papam et legatum illius, licentiam acquirere ad conlocutionem et pacem prædictam agendam poterant. Postremo tamen, licet coactissimi, eundem legatum et litteras D sanctionesque apostolicas et audierant, et ut par fuit tota veneratione susceperant. Sic pro colloquio condicto peragendo, ne quis regum seu principum qualibet arte vel factione id impediret, fide ad alterutrum data et accepta, et pace pariter donec omnes in sua redirent condicta, Roudolfus rex cum suis in Saxoniam 23 glorianter redit.

235

In eodem itinere in loco campestri, cum circa se undique incendiis ardere et fumare regionem depopulatam contemplaretur 235, ubi præter alias plures una æcclesia cum plus quam centum hominibus combusta et desolata est, Imbricconi Augustensi episcopo, ut et prædictum est infeliciter defuncto, Sigifridum capellanum suum, reprobato eo quem fratres canonice electum jam habuerant, qualitercumque supposuit, non ut æcclesiam regeret, set ut sibi ad ingruentia bella ope individua præsidio assisteret. Quod deinceps ita res probavit. Eodem die et loco cellæ sancti Galli quendam consanguineum suum (157), ejusdem loci non monachum, eadem intentione constituit super abbatiam236, eo itidem reprobato, qui regulariter a fratribus electus, a rege Roudolfo illuc abbas ordinatus est. Qui pariter ut Augustensis suppositus, dehinc contra regem Roudolfum non regulariter, semper loricatus, bella non monachica sollertissimus astruxit. Aquileix quoque Heinricum 237, Augustensem canonicum et capellanum suum, patriarcham, reprobato eo qui canonice a clero et populo electus est, qualitercumque apposuit. Deinde in Pagoariam itinere quo ccepit profectus est. Inde collectis undecumque militum suorum auxiliariis cohortibus, iterum 38 in Franciam reversus est, set tamen prius Juvavensi archiepiscopo, simulata quidem fide ad se vocato, et arte omnimoda, si eum sibi adjungere posset, satis superque licet frustra pertemptato. Ipse vero, ut revera sanctæ æcclesiæ immobilis columna, basi veritatis pondere superni amoris fundatissime superposita, cum se tot vecordiarum versutiis tantopere capi perspicaciter persensisset, toto quo poterat se inde proripiens studio, relictis suis omnibus, vix ferme solus in Alemanniam ad suæ partis et communionis viros noctu latenter fugiebat (158).

Tandem igitur, cum tempore condicto undique ad colloquium destinatum qui ad hoc vocati nominatique sunt majores melioresque regni convenire jam cœpissent, rex Heinricus non mediocri iterum collecta militia, fidem per principes ejus jam condictam perfidus infringens, pacis pactum efferatus omnino parvipendens, toto quoad poterat ingenio, ne conVARIE LECTIONES.

Rex autem Heinricus in eodem loco Pagoarios

229

se 2.

230 bellicos 2. 931 rogaveral 2. 232 justissim' 2. 233 saxonia 2. pstolatos 2. præstolatus ed. contemplaret 2. 236 abb'. 2. 237 11. 2. 238 ile 2.

NOTE.

(156) i. e. quos prestolatus erat.
(157) Udalricum scilicet, Marquardi Carentani du-

cis filium. Uss.

(158) Cf. vitam S. Gebelardi.

et duces Bertholdum et Welfum cum cæteris Alemannorum cohortibus sibi bello congressuros non dubitaret, prudenti quidem consilio occursum illorum declinans, recta in Pagoariam cum suis itione, bello cedens, commigravit. Dehinc assumptis secum ducis Boemiorum, illorum provincialium, militaribus copiis, Eggibertum, non parvæ valentiæ et virtutis comitem, qui sibi rebellaverat, prædis, incendiis et castellorum illius obsidionibus pertinax ejus devastator hostiliter inpetebat. In cujus devastatione nivocas algoris nimietates sic cum suis quamquam vix perpetiens, tribus castellis illius aliquamdiu obsessis, et ad ultimum bellicis instruments captis et destructis, pervasor durissimus hiemabat. Ipsum denique sibi resistere minime sufficientem ad regem Ungariorum cum uxore (162) suisque omnibus fugatum exulare coegit.

venirent, illis undique sollertissimus obstiterat. Illi A niam 239 devastaturus suo ritu pervadere destinasset, autem hujusmodi explorata ejus vecordiæ solita tergiversatione, causa suæ collocutionis et propositæ tot discordiarum et scismatum totius regni futuræ confoederationis prorsus infecta, quamvis non absque prægrandi murmuratione permoti, unusquisque in sua remeabat. Ipse autem, uti jam deliberavit, solitis incendiis prædisque insistens, rebelles suos ubicumque manu majestativa pertinaciter pervaserat. Illic Argentinus episcopus (159), præ cæteris in hujus modi negotiis incentor et auxiliator illius tunc præcipuus, quadam die more militari bellicose loricatus, et tot malorum et facinorum armiductor et primicerius, cum ad castra remearet regi suo nimis crudeliter morigerus, morte repentina, cum se lecto collocaret, in momento præventus est. Unde sui B satis superque exterriti, non parum obstupuerunt, qui vita illius flagitiosa tantotiens scandalizati sunt. Ipse namque contra præceptum canonicum concubina quadam vidua, publica pertinacia inpudoratus abusus est, quam militi suo nuptam, non modica ab eo peccunia et beneficiis emptam abstulerat; dehinc apud papam pro hujusmodi accusatus (160) ipsam abjuratam non devitaverat; præterque hæc nefandissimi cujusdam incestus ipsam infamem suspicionem, numquam ob id sua abalienavit fornicaria coitione. Sic Dei contemptor industrius, ut Paulus Samosatenus episcopus ille Antiochenus (161), qui feminarum consortio delectatus, clericis suis idem concessit, ne sibi hoc ab eis crimen imputari posset, cunctis suis canonicis et clericis subparrochianis, C

nec non toti æcclesiæ scandalum non minimum effectus, iram Dei promeruit, æternæ damnationis rigore feriendus: væ quippe homini per quem hujusmodi scandalum venit. Væ namque in divinis litteris pro æterno luctu scribitur. Paulus hereticus ille cum damnatus ab æcclesia nollet discedere, ad sui dedecoris cumulum publica inde manu expellitur: hic itidem ab apostolica sanctione pro heresibus suis et flagitiis canonice jam damnatus, superni judicis sententia ad exemplum cunctis evidentissimum est derepente ut a vita, sic a regno Dei eliminatus. Quem sui acceptum, mox ad sedem suam infausto itinere tumulandum reportarunt.

Eadem tempestate Roudolfus rex, postquam prædicta expeditione finita in Saxoniam cum suis rediit, et colloquium condictum, regis Heinrici factione et perfidia impeditum recognovit, quid tandem potius ageret non habuit, quam ut judex æquissimus reguum Saxonicum pacificaret, et secundum leges illorum prava quæque justissime examinata corrigeret. Præter hæc quosdam 26 Westfalorum et Thoringorum sibi rebellantes regia majestate coercuit. Domuo etiam apostolico totam rerum gestarum seriem, directo janı Romam legato, intimari fecit, ejus super his consilium et auxilium sollertissime quæritans. Ipse autem ei nichil aliud remandavit, nisi quod litterarum, quas proxime et legatis suis et una omnibus Theutonicarum partium principibus transmiserat, se non ignoraret non modica aviditate effectum exspectasse. Unde cardinalis ille Romanus non parum quidem animatus, juxta quod in litteris continebatur, contracto Saxonicæ provinciæ episcoporum cæterorumque principum apud Goslariam collegio, regem Heinricum apostolicæ auctoritatis sententia in 2 Idus Novembris (165) a communione corporis et sanguinis Domini, nec non a liminibus sanctæ æcclesie catholicæ juridicialiter damnatumi omnino excommunicavit, eique omnino regni gubernacula interdixit, eo quod summo primæ sedis apo

241

Rex vero Heinricus, dum tertio tune Aleman D stolicæ pontifici prorsus inobodiens factus,

[blocks in formation]

VARIE LECTIONES.

quosdam usque Mediolani (pag. 393. lin. 26.) folio exciso desunt A*.
NOTE.

(160 cf. Gregorii VII. Registr. III, 4, die 5 Non. Sept. a. 1075 data.

(161) Similia profert Bernold. Opusc. III, 7, p. et Chronicon anno Claudii 1.

232

(162) cf. Vitam beati Adalberonis episcopi Herbipolensis cap. 1, ubi Arnoldus ejus pater filiam babuisse dicitur, quæ (Mechtilda aliis dicta) nupsit Ekkeberto comiti, cujus castrum, Niwenbure dictum, in ora ŒEni fluminis est situm. Huic post felicem fratrum excessum in sortem dotis urbs Putina cum omnibus ad se pertinentibus cecidit. › Paulo vero antea Putina urbs inclyta et famosa vocatur, quæ

241 deest 2.

quasi metropolis et mater civitatum versus Pannoniam ad australem plagam ad arcendos hostiles Pannoniorum incursus et devastationes antiquitus constituta fuit, et nunc Pitten appellatur. Patet hinc ratio tam persecutionis, quam fugæ Eggeberti; cum enim hic partes Adalberonis episcopi Herbipolensis, soceri sui ab Heinrico sede sua pulsi, tueretur, ipse quoque eversis castris suis, quorum præcipuum erat Neuburg Scherdingam inter et Patavium, in tutiora sese recipere coactus est, ad Putinensem scilicet urbem suam in Hungariae finibus sitam. Uss.

(165) a communione regnum ordine mutato ex ep. Gregorii IV, 25, supra laudata petita sunt.

« VorigeDoorgaan »