Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Totą igitur demptis versa est jam denuò mendis,

Atque nova Christi lex nova luce nitet.
Nec tamen ambitiose singula verba notavit,

Sanctum habuit quicquid vel mediocre fuit.
Quo fit ut hæc celeri si quis prætervolet ala,

Huîc nihil hic magni fortè putetur agi.
Idem si presso relegat yestigia gressu,

Censebit majus commodiusve nibil.

AD REVERENDISSIMUM THOMAM CARDINALEM ET ARCHI

EPISCOPUM EBORACENSEM, IN LIBRUM NOVI TESTAMENTI, EI AB ERASMO DATUM.

Unice doctorum pater ac patrone virorum,

Pieridum pendet cujus ab ore chorus,
Cuî populus quantum defert et cedit honore,

Virtutes infra est tantum honor ipse tuas.
Ab liber iste tuo longè tibi venit Erasmo,

Hunc precor hoc animo quo dedit ipse, cape.
Nec dubito, capies : operi nam jure favorem

Autor, et autori conciliabit opus.
Ille tui cultor semper fuit, est opus ipsum

Lex Christi, studium quæ fuit usque tuum.
Illa paratur ab hac prudens tibi lege facultas,

Qua Momo coram reddere jura potes.
Namque ita perplexas populo mirante querelas

Discutis, ut victus non queat ipse queri.
Non humana tibi facit hoc sollertia, sed lex

Christi, judiciis unica norma tuis.
Ergo opus boc placido præsul dignissime vultu

Excipe, et autori, quod facis, usque fave.

AD REVERENDISSIMUM ARCHI-EPISCOPUM CANTUARIENSEM.

Quod bene sunt collata tuo pie præsul Erasmo
Tanta tua toties munera prompta manu,

Quàm non ducat iners quæ tu facis otia, monstrant

Multa, sed in primis indicat illud opus.
Ediderit quamvis numerosa volumina, fructu

Non sine, vincit opus cuncta priora novum.
Cunctorum utilitas, sed honor te est inter et illum :

Præstitit ille operam, tu bone præsul opem. .
At partem ille suam toto tibi pectore cedit,

Quicquid agit, meritis imputat omne tuis.
Hunc petit ille sui fructum pater alme laboris,

Charus ut hoc tu sis omnibus, ille tibi.

EPITAPHIUM IN SEPULCHRO JOHANNÆ, OLIM UXORIS MORI, DESTINANTIS IDEM SEPULCHRUM ET SIBI ET ALICIÆ, POS. TERIORI UXORI.

Chara Thomæ jacet hoc Johanna uxorcula Mori,

Qui tumulum Aliciæ bunc destino, quique mihi.
Una mibi dedit hoc conjuncta virentibus annis,

Me vocet ut puer et trina puella patrem.
Altera privignis (quæ gloria rara novercæ est)

Tam pia, quam gnatis vix fuit ulla suis..
Altera sic mecum vixit, sic altera vivit,

Charior incertum est, hæc sit, an hæc fuerit.
O simul, ô juncti poteramus vivere nos tres

Quàm bene, si fatum relligioque sinant.
At societ tumulus, societ nos obsecro cælum.

Sic mors, non potuit quod dare vita, dabit.

AD SE GESTIENTEM LÆTITIA, QUOD EVASERAT TEMPES.

TATEM.

Quid juvat insanas maris evasisse procellas ?

Lætitia est, ut non sit tibi vana, brevis.
Talis febre quies ægris intermicat, illa

Dum per acerba statas itque reditque vices.
Quàm te plura manent optata tristia terra,

In rapido fuerant quàm subeunda freto?

Totą igitur demptis versa est jam denuò mendis,

Atque nova Christi lex nova luce nitet.
Nec tamen ambitiose singula verba notavit,

Sanctum habuit quicquid vel mediocre fuit.
Quo fit ut bæc celeri si quis prætervolet ala,

Huîc nihil hic magni fortè putetur agi.
Idem si presso relegat vestigia gressu,

Censebit majus commodiusve nibil.

AD REVERENDISSIMUM THOMAM CARDINALEM ET ARCHI.

EPISCOPUM EBORACENSEM, IN LIBRUM NOVI TESTA.
MENTI, EI AB ERASMO DATUM.
Unice doctorum pater ac patrone virorum,

Pieridum pendet cujus ab ore chorus,
Cuî populus quantum defert et cedit honore,

Virtutes infra est tantum honor ipse tuas.
Ab liber iste tuo longè tibi venit Erasmo,

Hunc precor hoc animo quo dedit ipse, cape.
Nec dubito, capies : operi nam jure favorem

Autor, et autori conciliabit opus.
Ille tui cultor semper fuit, est opus ipsum

Lex Christi, studium quæ fuit usque tuum.
Illa paratur ab hac prudens tibi lege facultas,

Qua Momo coram reddere jura potes.
Namque ita perplexas populo mirante querelas

Discutis, ut victus non queat ipse queri.
Non humana tibi facit hoc sollertia, sed lex

Christi, judiciis unica norma tuis.
Ergo opus boc placido præsul dignissime vultu

Excipe, et autori, quod facis, usque fave.

AD REVERENDISSIMUM ARCHI-EPISCOPUM CANTUARIENSEM.

Quod bene sunt collata tuo pie præsul Erasmo
Tanta tua toties munera prompta manu,

Quàm non ducat iners quæ tu facis otia, monstrant

Multa, sed in primis indicat illud opus.
Ediderit quamvis numerosa volumina, fructu

Non sine, vincit opus cuncta priora novum.
Cunctorum utilitas, sed honor te est inter et illum :

Præstitit ille operam, tu bone præsul opem. .
At partem ille suam toto tibi pectore cedit,

Quicquid agit, meritis imputat omne tuis.
Hunc petit ille sui fructum pater alme laboris,

Charus ut hoc tu sis omnibus, ille tibi.

EPITAPHIUM IN SEPULCHRO JOHANNÆ, OLIM UXORIS MORI, DESTINANTIS IDEM SEPULCHRUM ET SIBI ET ALICIÆ, POS. TERIORI UXORI.

Chara Thomæ jacet hoc Johanna uxorcula Mori,

Qui tumulum Aliciæ hunc destino, quique mihi.
Una mibi dedit hoc conjuncta virentibus annis,

Me vocet ut puer et trina puella patrem.
Altera privignis (quæ gloria rara novercæ est)

Tam pia, quam gnatis vix fuit ulla suis.
Altera sic mecum vixit, sic altera vivit,

Charior incertum est, hæc sit, an hæc fuerit.
O simul, ô juncti poteramus vivere nos tres

Quàm bene, si fatum relligioque sinant.
At societ tumulus, societ nos obsecro colum.

Sic mors, non potuit quod dare vita, dabit.

AD SE GESTIENTEM LÆTITIA, QUOD EVASERAT TEMPES.

TATEM.
Quid juvat insanas maris evasisse procellas ?

Lætitia est, ut non sit tibi vana, brevis.
Talis febre quies ægris intermicat, illa

Dum per acerba statas itque reditque vices.
Quàm te plura manent optata tristia terra,

In rapido fuerant quàm subeunda freto :

Cum sociis risum exhibuit nostrisque tuisque

Tam rudis et simplex et male tectus amor.
Sic tua me cepit species : seu maxima verè,
. Seu major visa est quàm fuit, esse mihi :
Seu fuit in causa primæ lanugo juventæ,

Cumque nova suetus pube venire calor :
Sidera seu quædam nostro communia natu

Viribus afflarant utraque corda suis.
Namque tui consors arcani conscia pectus

Garrula prodiderat concaluisse tuum.
Hinc datus est custos, ipsisque potentior astris

Janua, quos vellent illa coire vetat.
Ergo ita disjunctos diversaque. fata secutos,

Tot nunc post hyemes reddidit ista dies.
Ista dies qua rara meo mihi lætior ævo,

Contigit occursu sospitis alma tui..
Tu prædata meos olim sine crimine sensus,

Nunc quoque non ullo crimine chara manes.
Castus amor fuerat, ne nunc incestior esset,

Si minus hoc probitas, ipsa dies faceret.
At superos, qui lustra boni post quinque valentem

Te retulere mibi, me retulere tibi,
Comprecor, ut lustı is iterum post quinque peractis

Incolumis rursus contuar incolumem.

THOMAS MORUS MARGARETÆ, ELISABETHÆ, CECILIÆ,

AC JOANNI, DULCISSIMIS LIBERIS S. P.

Quattuor una meos invisat epistola natos,

Servet et incolumes à patre missa salus.
Dum peragratur iter, pluvioque madescimus imbre,

Dumque luto implicitus sæpius hæret equus :
Hoc tamen interea vobis excogito carmen,

Quod gratum, quanquam sit rude, spero fore. Collegisse animi licet hinc documenta paterni,

Quanto plus oculis vos amet ipse suis :

« VorigeDoorgaan »