Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

At domus hæc nova nunc,

tardè seroque senescat,

Tunc videat dominum, nec tamen usque, senem.

DE PHILOMENO ET AGNA, CONJUGATIS MALA FIDE.

En redeunt nostro Veneris miracula sæclo,

Qualia nec prisco tempore facta reor;

Flos juvenes inter Philomenus, et Agna puellas,

Junguntur Paphiæ ritè favore Deæ.
Ille sed heu nimium laudata voce superbit,
Illa tumet placidi laudibus ingenii.
Ergo conjugium votis tam sæpe petitum,

Non Veneri acceptum, sed retulere sibi.
Ingratis adimit formam Dea, neve coircnt
Mutati, dispar indit utrique genus.
Mox Philomenus avem quavis æstate canentem

In cuculum: inque avidam vertitur Agna lupam.

MEDICINE AD TOLLENDOS FOTORES ANHELITUS, PROVENIENTES A CIBIS QUIBUSDAM.

Sectile ne tetros porrum tibi spiret odores,

Protinus a porro fac mihi cepe vores.

Denuò fœtorem si vis depellere cepæ,

Hoc facile efficient allia mansa tibi.

Spiritus at si post etiam gravis allia restat,

Aut nihil, aut tantum tollere merda potest.

AD LECTOREM DE NOVO TESTAMENTO, VERSO AB ERASMO ROTERODAMO.

Sanctum opus, et docti labor immortalis Erasmi

Prodit, et ô populis commoda quanta vehit!
Lex nova nam veteri primum est interprete læsa,
Scribentum varia post vitiata manu.
Sustulerat forsan mendas Hieronymus olim,

Sed periere pigro tam bona scripta situ

Aut ferrum, aut varii præcedent funcra morbi,

Quorum uno est quovis mors minus ipsa gravis.
Quin eadem tumidas frustra vitata per undas,

Te premet in plumis insidiosa tamen.

IN PINGUEM QUENDAM PATREM, CUI FREQUENS ERAT IN ORE, SCIENTIA INFLAT.

Quemlibet inflat ais vel teste scientia Paulo,

Hanc fugis: unde igitur tu pater ample tumes ?
Vix gestas crasso turgentem abdomine ventrem,
Inflaturque levi mens tibi stultitia.

IN CHELONUM.

Cur adeò invisum est pigri tibi nomen aselli ?
Olim erat hoc magnus Chelone philosophus.
Ne tamen ipse nihil differre puteris ab illo,
Aureus ille fuit, plumbeus ipse magis.
Illi mens hominis asinino in corpore mansit:
At tibi in humano est corpore mens asini.

DE FELE ET MURE.

Muscipula exemptum feli dum porrigo murem,
Haud avido prædam protinus ore vorat.
Sed trepidum in media captivum exponere terra
Sustinet, et miris ludere læta modis.

Adnutat cauda, tremulis inspectat ocellis,

Et lasciva caput jactat in omne latus.
Molliter attonitum pede suscitat ire parantem,
Corripit, inque vicem datque negatque viam.
Mox pede sublimem jaculatur, et excipit ore,

Deinde abit, et falsæ spem facit usque fugæ.

Excubat, et saltu fugientem læta reprendit

Protinus, inque locum quo fuga cœpta redit.
Digrediturque iterum, mirandoque improba sensu
Quæ misero mens est experimenta capit.

Hoc dum sæpe facit, securaque longius exit,

Mus rimam subitò repperit et subiit.
Illa cito revocata gradu frustra obsidet antrum,
Ilic latebra tectus tutus ab hoste fuit.
Muscipula occiderat, nisi quòd tutela salusque

Feles, interitus quæ solet esse, fuit.

GRATULATUR, QUOD EAM REPERERIT INCOLUMEM, QUAM
OLIM FERME PUER AMAVERAT.

Vivis adhuc, primis ô me mihi charior annis,
Redderis atque oculis Elisabetha meis.
Quæ mala distinuit mihi te fortuna tot annos,
Penè puer vidi penè reviso senex.
Annos vita quater mihi quattuor egerat, inde
Aut duo defuerant, aut duo penè tibi.
Quum tuus innocuo rapuit me vultus amore,
Vultus, qui quo nunc fugit ab ore tuo !
Cum quondam dilecta mihi succurrit imago,
Hei facies quàm nil illius ista refert.
Tempora quæ, teneræ nunquam non invida formæ,
Te rapuere tibi, non rapuere mihi.
Ille decor nostros toties remoratus ocellos,
Nunc tenet à vultu pectora nostra tuo.
Languidus admoto solet ignis crescere flatu,

Frigidus obruerat quem suus antè cinis.
Tuque facis quamvis longè diversa priori,

Ut micet admonitu flamma vetusta novo.
Jam subit illa dies quæ ludentem obtulit olim
Inter virgineos te mihi prima choros.
Lactea cum flavi decuerunt colla capilli,

Cum gena par nivibus visa, labella rosis.
Cùm tua perstringunt oculos duo sidera nostros,
Perque oculos intrant in mea corda meos.
Cum velut attactu stupefactus fulminis hæsi

Pendulus à vultu tempora longa tuo.

Aut ferrum, aut varii præcedent funera morbi,

Quorum uno est quovis mors minus ipsa gravis.

Quin eadem tumidas frustra vitata per undas,

Te premet in plumis insidiosa tamen.

IN PINGUEM QUENDAM PATREM, CUI FREQUENS ERAT IN ORE, SCIENTIA INFLAT.

Quemlibet inflat ais vel teste scientia Paulo,

Hanc fugis: unde igitur tu pater ample tumes?
Vix gestas crasso turgentem abdomine ventrem,
Inflaturque levi mens tibi stultitia.

IN CHELONUM.

Cur adeò invisum est pigri tibi nomen aselli ?
Olim erat hoc magnus Chelone philosophus.
Ne tamen ipse nihil differre puteris ab illo,
Aureus ille fuit, plumbeus ipse magis.
Illi mens hominis asinino in corpore mansit :
At tibi in humano est corpore mens asini.

DE FELE ET MURE.

Muscipula exemptum feli dum porrigo murem,
Haud avido prædam protinus ore vorat.
Sed trepidum in media captivum exponere terra
Sustinet, et miris ludere læta modis.

Adnutat cauda, tremulis inspectat ocellis,

Et lasciva caput jactat in omne latus.
Molliter attonitum pede suscitat ire parantem,
Corripit, inque vicem datque negatque viam.
Mox pede sublimem jaculatur, et excipit ore,

Deinde abit, et falsæ spem facit usque fuga.

Excubat, et saltu fugientem læta reprendit

Protinus, inque locum quo fuga cœpta redit.
Digrediturque iterum, mirandoque improba sensu
Quæ misero mens est experimenta capit.

Quem non putre solum, quem non male turbidus aêr, Exiguusque altas trans equus actus aquas,

A vobis poterant divellere, quo minus omni

Se memorem vestri comprobet esse loco.
Nam crebrò dum nutat equus, casumque minatur,
Condere non versus desinit ille tamen :
Carmina quæ multis vacuo vix pectore manant,
Sollicito patrius ritè ministrat amor.
Non adeò mirum si vos ego pectore toto

Complector, nam non est genuisse nihil.
Provida conjunxit soboli natura parentem,
Atque animus nodo colligat Herculeo.
Inde mihi tenera est illa indulgentia mentis,
Vos tam sæpe meo sueta fovere sinu.
Inde est vos ego quòd soleo pavisse placenta,
Mitia cum pulchris et dare mala piris.

Inde quòd et serum textis ornare solebam,

Quòd nunquam potui vos ego flere pati.
Scitis enim quàm crebra dedi oscula, verbera rara,
Flagrum pavonis non nisi cauda fuit,
Hanc tamen admovi timideque et molliter ipsam,
Ne vibex teneras signet amara nates.

Ah ferus est, dicique pater non ille meretur,
Qui lachrymas nati non fleat ipse sui.
Nescio quid faciant alii, sed vos bene scitis

Ingenium quàm sit molle piumque mihi.
Semper enim quos progenui vehementer amavi,
Et facilis (debet quod pater esse) fui.
At nunc tanta meo moles accrevit amori,

Ut mihi jam videor, vos nec amasse prius.
Hoc faciunt mores puerili ætate seniles,

Artibus hoc faciunt pectora culta bonis : Hoc facit eloquio formatæ gratia linguæ,

Pensaque tam certo singula verba modo. Hæc mea tam miro pertentant pectora motu, Astringuntque meis nunc ita pignoribus :

« VorigeDoorgaan »