Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Se tamen urticis ustum negat, haud negat illas
In tenebris nudum se reperisse tamen.
Unguibus aut igitur vitata carne necesse est,

Aut nudis tantùm dentibus inciderint.
Cum tamen in tenebris illæsus repperit herbas,
Urticas quanam repperit esse nota?

DE VULPE ÆGROTA ET LEONE, APOLOGUS.

Dum jacet angusta vulpes ægrota caverna,

Ante fores blando constitit ore leo :

Ecquid amica vales? citò me lambente valebis,

Nescis in lingua vis mihi quanta mea.

Lingua tibi medica est, vulpes ait: at nocet illud,
Vicinos quòd habet tam bona lingua malos.

DE LEONE ET LYSIMACHO.

Dum domitus placido leo lamberet ore magistrum,
Provocat exemplo quemlibet ipse suo.
Cumque diu ex tanta prodiret nemo corona,
Prosiliit forti pectore Lysimachus.

Ipse, ait, audebo linguam tetigisse leonis,
Sed tam vicinis dentibus haud faciam.

IN FABIANUM ASTROLOGUM.

Uno multa die de rebus fata futuris,

Credula quum de te turba frequenter emat. Inter multa unum si fors mendacia verum est, Illico vis vatem te Fabiane putem.

At tu de rebus semper mentire futuris,

Si potes hoc, vatem te Fabiane putem.

Tt2

IN REGEM SCOTIÆ, QUI ARCEM NORHAMAM PRODITAM SIBI TAMEN OPPUGNAVIT, DISSIMULANS PRODITAM ESSE.

Scote quid oppugnas Norhamam viribus arcem?

Antè tibi falsa proditione datam.

Artibus ergo malis capta fuit arce voluptas

Magna tibi forsan, sed brevis illa fuit.
Teque, tuisque mala (merita sed) morte peremptis,
Ars intra est paucos capta, recepta dies.
Proditor inque tuo peteret cum præmia regno,
Mors sceleri est merces reddita digna suo.
Proditor ut percat, percat cui proditur hostis,
Invicta in fatis arx habet ista suis.

EPITAPHIUM JACOBI REGIS SCOTORUM.

Scotorum Jacobus princeps, regno hostis amico,
Fortis et infelix hac ego condor humo.
Quanta animi fuerat, fidei vis tanta fuisset :
Cætera contigerant non inhonesta mihi.
Sed pudet heu jactare, queri piget: ergo tacebo,
Garrulaque O utinam fama tacere velis.

Vos tamen O reges moneo, rex nuper et ipse,
Ne sit (ut esse solet) nomen inane fides.

IN MALUM PICTOREM.

Exprimit egregia pictor mirabilis arte,
Dira canis pavitans ut fugit ora lepus.
Intima naturæ scrutatus viscera fingit,

In cursu leporem retro metu aspicere.
Tam bene qui leporem fugientem expresserit, opto,
Sit lepus, et fugiens ipse retro aspiciat.

IN EUNDEM.

Cum cane sic pictus lepus est, ut dicere nemo
Esset uterve canis, posset, uterve lepus:
Pictor ubi hoc didicit, quod inerti defuit arti,
Supplevit miro callidus ingenio.

Res ut aperta foret, longeque facesseret error.
Subscripsit tantum, est hic canis, iste lepus.

DE TYNDARO.

Non minimo insignem naso dum fortè puellam
Basiat, en voluit Tyndarus esse dicax.
Frustra ait ergo tuis mea profero labra labellis,
Nostra procul nasus distinet ora tuus.

Protinus erubuit, tacitaque incanduit ira,

Nempe parum salso tacta puella sale.

Nasus ab ore meus tua si tenet oscula, dixit,

Qua nasus non est, hac dare parte potes.

IN GERMANUM BRIXIUM FALSA SCRIBENTEM DE CHORDIGERA NAVE GALLORUM, ET HERVEO EJUS DUCE.

Hervea dum celebras Brixi, tua carmina damnas,
Nam tibi scripta mala est res bene gesta fide.

Historiam spondes illa Germane poesi,

Quæ modò quum non sit vera, nec historia est.

Aut odio incipiant, aut indulgere favori,

Et quisnam historiis qui modò credat, erit?
Jamque nec ipse tuus per te laudem Herveus ullam

Sublata rerum possit habere fide.

IN EUNDEM, DE EODEM HERVEO ET EADEM NAVE, QUÆ IN PUGNA NAVALI CONFLAGRAVIT.

Brixius immerita quòd sustulit Hervea laude,

Quòd merito adversum fraudat honore ducem.

Quòd de Chordigera mendacia mille carina

Contrà quàm sese res habuere, canat :
Non equidem miror, neque pravo falsa favore,
Quod voluit prudens scribere, credo tamen.
Sed de Chordigera, vatem qui vera doceret,

Quivit adhuc reducem nemo referre pedem.
Ipse tamen (sciret quo certius omnia) dignus,

Qui media præsens nave fuisset, erat.

VERSUS EXCERPTI E CHORDIGERA BRIXII, AD QUOS ALLU.
DUNT QUÆDAM EPIGRAMMATA SEQUENTIA.

Circumeunt unum dextra, lævaque Britanni
Hervea, tela volant brumali grandine plurą
In caput unius Hervei: quæ fortiter heros
Excutiens clypeo, contraria in agmina vertit.

POSTEA DE EADEM CHORDIGERA.

Ipse suos Herveus comites hortatur, et instat,
Atque inter primos audax magno impete in hostes
Invehitur, ferit hos misso per tempora telo,
Transigit huic gladio costas, huîc ilia nudat,
Decutit his caput impacta per colla bipenni,

His latus, his humeros hasta præstringit acuta.

EPIGRAMMA MORI, ALLUDENS AD VERSUS SUPERIORES.

Quod ferit hos Herveus misso per tempora telo,

Пliaque et costas transigit huîc gladio,

Decutit his caput impacta per colla bipenni,
His humeros hasta perforat atque latus :
Tum clypeo adversa quòd tela volantia parte
Fortiter excutiens unde volant, regerit.
Effugit hoc sensum, tot telis pugnet ut unus,
Isque cui clypeo est altera onusta manus.

Fortis huic pugnæ rerum natura repugnat,

Præteritum quiddam est hac puto parte tibi.

Namque ubi magnanimum produxeris Hervea, telis

Pugnantem pariter quattuor, et clypeo,

Fortè tibi exciderat: sed debuit antè moneri

Lector, tunc Herveo quinque fuisse manus.

ALIUD, DE EODEM.

Miraris clypeum, gladium, hastam, tela, bipennem,
Herveus quoque gerat belligeretque modo.
Dextera crudeli manus est armata bipenni,

Instructa est gladio sæva sinistra suo.
Jam telum, telique vicem quæ præbeat, hastam
Fortiter (impressis dentibus) ore tenet.
At quia tela caput brumali grandine plura
Involitant, clypeum collocat in capite.
Duritia capitis draco cesserit, ungue Celano,
Sic elephas illi dentibus impar erat.

Ergo novum adversos monstrum procurrit in hostes,

Terribilis rictu, terribilisque manu.

HIC PRIMUS VERSUS BRIXII EST, QUO HERVEA JAM MORITURUM DE SE FACIT VATICINANTEM.

Inter Phœbeos non aspernandus alumnos,

Hervei magna canit Brixius acta ducis.

Inter Phœbeos non aspernandus alumnos,

Herveum, hostes, socios, concremat atque rates.

Inter Phœbeos non aspernandus alumnos :

Unde igitur vates, quæ cecinit, didicit?

Inter Phœbeos non aspernandus alumnos,

Phoebeo reliquum est audiat ex tripode.

IN EUNDEM, VERSUS POETARUM SUFFURANTEM.

Priscos poetas nemo te colit magis,

Legitve diligentius.

Nam nemo priscis è poetis omnibus

Est, cujus ipse ex versibus,

« VorigeDoorgaan »