Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

veniuntur etiam sine mercede, ut patet in illis qui mechanica, ut calceos, vestes, texturas, etc., propter seipsos propriumque usum duntaxat conficiunt; ergo servilitas operis, penès mercedem non attenditur ; colligiturque manifestè, quòd aliud est esse servile, aliud esse mercenarium : tum quia operari serviliter, non est operari propter se, eò quòd servus quidquid operatur, in gratiam domini facit: operari autem mercenariè, est operari propter se; nam mercenarius operatur principaliter propter mercedem sibi necessariam aut utilem servo autem non redditur aliqua merces. Ergo non censendum est opus esse servile per hoc quòd fiat propter mercedem. Neque etiam ex hoc quòd exerceatur propter alium, quia tunc non serviliter, sed gratis fieri potest. Adde quòd opus de se liberale non efficitur servile per hoc quòd fiat in obsequium alterius. Sed opus servile est illud duntaxat quod ex se et ex genere suo est proprium servorum, ad quod servos deputatos habemus, ut sunt opera mechanica; quæ tamen ob causas enumeratas exuuntur à servilitate transeuntque in communia aut licita in die festo, neque redeunt in servilitatem ex hoc solo quòd fiant propter mercedem aut propter alium : quoniam neutrum horum, nec utrumque simul constituit servilitatem propriè dictam, licet aliquam servilitatis affinitatem adducat. Hactenùs Cajetanus.

Prima opinio est probabilis et tutior. Secunda verò est communior et probabilior. Requirerem tamen judicium prælatorum aut prudentům virorum ad discernendum in quibus particularibus casibus ex benignå Ecclesiæ permissione, et morali quâdam necessitate, aliisque titulis, licitè pro aliis operantes in die festo, licitè etiam principali intentione possint sperare ac exigere mercedem laborum. Videtur enim non posse absolutè unam generalem ac uniformem regulam pro omnibus constitui. Nam scribere aut transcribere propter se, est licitum in die festo: secùs verò pro mercede et propter alium: quia corporalis operis limen tunc non egreditur et censetur opus servile ac mechanicum, sicut pingere, statuam facere, etc., ex quo patet opera mercenaria quandoque habere aliquid de servili, seu non exui à servilitate hoc ipso quòd ob lucrum et propter alium exerceantur, ut contingit in arte typographicà, aliisque hujusmodi. Tandem circa hæc attendenda est consuetudo approbata et præscripta. In quibusdam enim locis consuetum est non tantam mercedem solvere pro conductione operariorum aut equorum in die festo, quanta dari solet pro labore aut itinere aliorum dierum, ex hoc quòd tunc otio vacarent, etc. Item quando Ecclesia concedit pis cationem thunnorum aliorumque piscium illicò discedentium, ob scilicet lucrum transitorium inde piscatoribus obveniens, eisdem injungit propter hanc indulgentiam, ut ecclesiis vicinis, et Christi pauperibus honestam lucri portionem elargiantur.

Quæres secundò, an civis absens à suâ patriâ in quâ celebratur dies festus, adhuc teneatur illum observare, si in loco ubi reperitur tunc non sit festum. Resp. negative. Unusquisque enim tenetur observare

TU. XIV.

festa illius loci in quo degit, non autem illa quæ tunc in propriâ patriâ observatur dùm abest; quia cùm præceptum tunc in eo loco celebrandi festum, sit quodam modo illi affixum, tantùm obligat ratione existentiæ in eo loco, et non extra territorium. Imò potest quis ad locum ubi non est festum ire, ad ibi serviliter et mercenariè operandum, quia jure suo utitur, nec dicitur violator legis, non observando illam in loco ubi non obligat. Mihi tamen vidctur, quòd in hâc re omnis fraus abesse debet: nec passim, id est admittendum, sed duntaxat ex justâ causâ et necessitate, puta quia iste pauper est, familiamque magnam alendam habet, aut quia labor ejus multùm utilis esse potest in eo loco, aut intervenit alia similis causa. An autem si in ipso die festi tantùm è patriâ suâ egrediatur ad eundum in alium locum ubi non est festum, teneatur priùs audire Missam, si commodè possit, et summo mane ante destinatum et consuetum tempus discessus, ibi Misse celebrentur, sub lite est. Alii enim negant, si ante meridiem seu tempus quo cessat celebratio Missarum in eo loco, iste sit perventurus ad locum in quo non celebratur festum. Ratio est, quia cùm in loco proprio existens, differre posset auditionem usque ad ultimum sacrum, si ante illud tem pus quo celebrari solet ultima Missa, inveniatur in loco ubi non est festum, eximitur obligatione. Alii verò affirmant: tum quia tempore quo iste profectus est è suâ patriâ, jam præcepto audiendi sacrum adstrictus erat, ipsumque deprehendit in loco ubi vim habet: tum quia præscius impedimenti futuri auditionis Missæ, tenetur prævenire tempus, summoque manè audire sacrum, si commodè possit, quod maximè verificatur, si post hanc Missam manè celebratam, non supersit alia dicenda in suâ patriâ, cò quòd tunc præcepti tempus urgeat.

Ex hoc autem quòd subditus extra territorium suum existens, non obligetur ad jejunia, et festa municipalia illius, colligitur ipsum obligari ad jejunia et festa municipalia loci in quo tunc existit et commoratur : non enim propter suam peregrinationem ab omni omniumque legum obligatione debet esse immunis. Unde tenetur se conformare moribus illius populi, juxta illud:

Cùm fueris Roma, Romano vivito more;
Cùm fueris alibi, vivito more loci.

Peregrini et advenæ existentes in loco in quo celeDratur festum, ibique sistentes per unum diem, vel per majorem ejus partem, censentur moraliter commorari, ac tenentur audire sacrum, quod quidam limitant, quando commodè sua negotia, aliàs expedire poterant, et per multum tempus ante prandium illud accederent, quod arbitrio boni ac prudentis viri, spectatis omnibus circumstantiis judicandum relinquitur. Si verò solùm pertranseant iter facientes, ac per unam horam ad sumendum cibum obiter maneant, non tenentur audire sacrum; cùm enim parùm pro nihilo reputetur, non censentur eo die in isto loco existere. Si tamen in eo dormierint ibique celebretur tunc Missa quam commodè possunt audire, nec habeant

10

commoditatem illam audiendi in alterâ parte ejusdem territorii per quod notabile tempus, puta usque ad meridiem, sunt iter facturi, tenentur tunc sistere ad cam audiendam, si non multum tempus expectare debeant, possintque sine magno rerum ac negotiorum dispendio id præstare

(lec omnia fusè pertractantur tom 12 theol., tractatu de Legibus).

ARTICULUS VI.

De præcepto ecclesiastico audiendi Missam in die festo.

Extat Ecclesiæ præceptum obligans sub mortali peccato quemlibet Christianum ad Missam integram attentè audiendam singulis Dominicis et festis diebus, nisi ipsum moralis impossibilitas, seu gravis necessitas impediat et excuset. Can. Missas. Et can. Omnes fideles, de Consecr., dist. 1.

Nec ab isto præcepto eximuntur pueri, dùm incipiunt habere usum rationis sufficientem ad peccandum, quia unusquisque fidelis, cùm ad annos discretionis pervenit, obligatur Ecclesiæ præceptis; tenetur enim eo tempore abstinere à carnibus diebus vetitis, semel in anno confiteri, etc. Unde pueri antea sunt assuefaciendi ad audiendam Missam, item surdi ac cæci tenentur adesse.

Simpliciter loquendo fideles tenentur audire integram Missam, id est, à principio confessionis usque ad benedictionem: si autem omittatur aliqua pars magna, erit peccatum mortale, si verò parva, crit solùm veniale, quia hæc est natura præcepti et virtutis moralis, quando est simpliciter necessaria, ut in materiâ gravi, obliget sub mortali, in materiâ verò levi, solùm sub veniali; atqui Religio, ad quam pertinet istud præreptum, est virtus necessaria. Ergo, etc., dist. 1 de consecr., can. Omnes fideles. Can. Missas. Et can. Cùm ad celebrandas. Idque etiam convincitur ex consuctudine et usu communi totius Ecclesiæ, quæ semper voluit hoc modo obligari fideles. Item D. Thomas, 1-2, q. 100, art. 3, ad 2, docet, quòd præceptum servandi festa duo continet. Primum est, in quantum præcipitur, quòd aliquo tempore homo vacet rebus divinis, et quantùm ad hoc est præceptum morale, et ponitur in Decalogo. Secundum est taxatio temporis, scilicet diei Dominicæ et festorum, et secundum hoc est præceptum ecclesiasticum. Itaque hujusmodi dies sunt consecrati et deputati cultui divino in nullâ autem aliâ re, poterant fideles meliùs vacare cultui divino, quàm assistendo sacrificio Missæ, ut de se patet. Unde istud præceptum ecclesiasticum est convenientissimum, præceptoque divino omninò conforme. Et ut ait Sotas in 4 sent., dist. 13, art. 1, isti allegati canones non habent formam novi præcepti, sed tanquàm de re compertissima, et à temporibus Apostolorum usitatissima censentur, quod sanè indicat, præceptum istud nunquàm in Ecclesiâ fuisse ambiguum, sed usu communi, et fidelium more, semper et ubique fuisse observatum. Tandem fundatur in illo divino mandato: Sabbata sanctifices. Hæc autem sanctificatio ordinatur ad vacandum divinis, idque Ecclesia de au

diendâ Missâ consultò interpretata est.

Licet autem dicti canones solùm mentionem faciant dici Dominicæ, non propterea excluduntur festa ab eå dem obligatione, sicut non eximuntur religiosi ab eà lege, quamvis seculares in iis solummodò exprimantur, eædem quippe rationes militant pro festis, ut scilicet homo aliquibus diebus ab Ecclesià cultui divino dedicatis, vacet divinis, et consuetudo, quæ est legum interpres, ita habet. Imò expressè loquuntur de festis canones, dist. 1 de Consecr., can. Qui in die solemni. Et can. 2, Extra de paroch. Ita Sylvester, D. Anton. Ledesma, Sotus et omnes communiter.

Item licet dicti canones dicant Missas in plurali, nemo tamen per se loquendo ex vi præcepti tenetur plures Missas audire in die festo, etiam natalis Domini, id enim nullâ lege cavetur, et consuetudo audiendi tres, non est ita universalis et manifesta ut vim legis obtineat; unde isti canones singula singulis referunt et intendunt, quòd illi qui audiunt istam Missam, audiant totam, similiter et qui audiunt aliam, et sic de cæteris, prout benè exponit Sylvester v. Missa. Unde fideles audiendo unam Missam satisfaciunt huic præcepto, exceptis illis, qui aut ex voto, aut ex pœnitentiâ à confessario imposità, aut statuto particulari vel pacto, tenentur audire duas, idque dijudicandum est ex intentione, quam habuit vovens aut confessarius, an intenderit satisfacere huic duplici obligationi audiendo unam tantùm Missam, pluribus titulis; in quo casu illam omittens teneretur se accusare de violatione voti, et transgressione præcepti Ecclesiæ. Ita Sylvester, Navarrus, Sotus, Ledesma, et alii. Item ad satisfaciendum huic præcepto, non est necesse audire Missam propriam diei et festi, id enim nullo jure nullâque ratione fulcitur, solùmque præcipitur indistinctè Missam audire, sive votivam, sive aliam, tametsi sacerdotes reprehensione sint digni, qui nullam rationem festi habentes, satis esse putant alias dicere Missas ad instantiam secularium, sine causâ multùm urgente: docendus est quippe populus, non sequendus. Ita D. Anton., 2 p., tit. 9, cap. 10. Sotus, lib. 4 Sent., dist. 3, art. 1. Ledesma, Cajetanus, et communiter aucto

res.

Tandem dictis canonibus præcipitur fidelibus, ut audiant totas, id est, integras Missas, quod non est intelligendum more mathematico, ut nulla prorsùs particula omitti possit absque peccato, parùm enim pro nihilo reputatur, sed sumendum est moraliter, uf habet civilitas humana, ut scilicet non omittatur pars notabilis Missæ; verùm non est facile determinare istam partem adamussim.

Conveniunt omnes auctores, quòd tertia pars Missæ est magna; quinta verò censetur parva, loquendo de accidentalibus; secùs verò de substantialibus, et essentialibus sacrificio. Si quis enim dùm consecratur hostia, egrediatur ab ecclesià, et post ejus elevationem redeat ut continuet auditionem Misse, non satisfacit præcepto, sicut nec ille, qui dùm sacerdosi hostiam sumit, non assistit ejus communioni, etiamist omnes alias Missæ partes audiat et nisi aliam inte

gram Missam audiat, lethaliter peccat, cò quòd istæ actiones etsi minimo tempore fiant, non sunt minimæ, et id quod pertinet ad substantiam sacrificii, reputatur pars gravissima Missa. Ex hoc etiam colligitur quòd partes Canonis Missæ præponderant aliis quæ sunt extra Canonem, ut orationes quæ in principio et fine Missæ dicuntur, sicque minor quantitas potest sufficere ad constituendam partem gravem, quæ non est tam mensuranda ex quantitate temporis quo durat, quàm ex qualitatibus et circumstantiis, quibus vestitur, maximèque ex dignitate et affinitate, quam habet cum sacrificio. Ita Ledesma, Nugnus, et alii.

Notabilis verò pars accidentalis Missæ, moraliter metienda est, et arbitrio prudentum definienda videtur. Sylvester, Tabiena et alii docent, quòd si quis audiat Missam à principio Epistolæ, usque ad finem Missæ, non peccat mortaliter; benè tamen si omittat etiam Epistolam; et hanc sententiam Nugnus reputat probabiliorem. Alii verò docent, quòd si quis audiat à principio Evangelii usque ad finem Missæ, non peccat mortaliter: si verò post Evangelium Missam audiat, non est tutus à mortali peccato. Ita Sotus, Navarrus, Vilalobos, Turrianus et alii. Nugnus hanc sententiam reputat probabilem. Pari modo in fine Missæ, si post communionem sacerdotis quis exiret, non peccaret mortaliter, quia partem notabilem non omitteret. Si tamen unius et ejusdem Missæ partes in principio usque ad Epistolam exclusivè, et in fine postcommunionem ac benedictionem omitteret, si istæ partes omissæ simul sumptæ integrent partem notabilem Missae, consurgit transgressio præcepti lethalis.

An autem omissio auditionis partis levis, debeat suppleri ad vitandum peccatum veniale, v. g., si quis veniat ad ecclesiam cum animo audiendi integram Missam, et fortè inveniat eam incœptam, et perductum usque ad Kyrie eleyson ac orationes, et audiat illam, teneatur illum defectum supplere audiendo illam partem omissam alterius Missæ.

Nugnus affirmat ad id teneri, ut liberetur etiam à peccato veniali, quia in canonibus supra allatis præcipitur quòd audiatur tota Missa, à confessione usque ad benedictionem, et quamvis iste adimpleat præceptum, quoad substantiam, ideòque non peccet mortaliter, non tamen debito modo et quoad accidentia. Unde si videot se posse audire integram Missam, et habeat intentionem audiendi tantùm illam jam incœptam, peccat venialiter, si postea possit supplere iilum defectum et non faciat, in eo peccato permanet, et aggravat.

Ledesma verò distinguit, et hoc quidem concedit de co qui de industriâ et ex proposito non vult audirc illas partes Missæ, puta quia sacerdos est valde morosus, cjusque Missa longa, ideòque non intrat in ecclesiam, nisi dùm legit Epistolam, et deinde audit Missam usque ad finem animo satisfaciendi præcepto. Iste, inquam, venialiter peccat, nisi suppleat hunc defectum in alià Missâ quamvis ad id simpliciter

non obligetur. Negat vero de eo, qui veniens ad ecclesiam cum verâ et sincerâ voluntate audiendi Missam integram, invenit inchoatam in orationibus: iste siquidem omninò involuntariè Missam audit non integram, neque proinde peccat etiam venialiter non supplendo cum defectum, audiendo illas partes omissas in aliâ Missâ, etiamsi habeat commoditatem supplendi. Porrò qui partem notabilem Missæ non audit, si non habeat tunc propositum supplendi illum defectum, audiendo aliam, mortaliter peccat, et quamdiù est tempus et occasio audiendi aliud sacrum, obligatur ad supplendum defectum, mutandum malum propositum, et adimplendum præceptum; si verò audiendi aliam Missam voluntatem habet, et de facto audiat, tum satisfacit præcepto, et non peccat.

Difficultas restat an ad supplendum hunc defectum, iste teneatur audire aliam Missam integram, aut sufficiat auditio partium solummodò omissarum.

Alii docent satisfacere præcepto audiendo tunc duas medietates, aut partes notabiles Misse, non simul, sed successivè à diversis celebrantibus, quia præceptum Ecclesix solùm obligat ad audiendam integram Missam, et non ad audiendam totam continuatam ab uno sacerdote. Iste autem audit integram moraliter loquendo; quando enim non est valdè notabilis interruptio, nec intervallum temporis notabile inter istas partes, censentur moraliter integrari, continuari, et efficere unam Missam nec hujusmodi unitas impeditur per diversitatem celebrantium, cùm etiam unum reputetur sacrificium, si moriente sacerdote post hostie consecrationem, alter sacrificium perficiat. Ergo cùm ista lex sit pœnalis, non est amplianda, sed potiùs restringenda, ita ut impleatur in casu posito, saltem quoad substantiam; fatentur tamen esse peccatum veniale gravissimum, si fiat absque magnâ necessitate, maximè si interveniat inversio ordinis requisiti, ut priùs audiat posteriores partes Missæ, deinde priores. Ita Sotus, Major, Navarrus, Nugnus, Hurtado et alii.

Alii asserunt istum teneri ad audiendam alteram Missam integram, unius et ejusdem sacerdotis, cò quòd in nostro casu, non audit totam unam Missam, quia ex istis partibus nequit conflari unum totum, sicque non adimpletur præceptum, quod est de audienda una Missa non interpolatà. Adde quòd ex opposita sententiâ sequeretur fidelem posse simu! et semel audiendo duas medietates Missa in diversis altaribus et à sacerdotibus celebratæ, satisfacere, cùm non teneatur totam ab uno audire, simulque possit attendere ad duo. Quod tamen falsissimum esse constabit ex mox dicendis.

Utraque sententia reputatur probabilis. Quidam tamen isto modo distinguunt, nempe primam sententiam posse verificari de partibus solùm accidentalibus sa. crificio, puta si quis veniret ad ecclesiam audiretque Missam in quâ tunc fit consecratio hostiæ, usque ad finem. Tunc iste posset supplere partes omissas, andiendo illas in alterâ Missâ usque ad consecrationem exclusive; secùs dicendum de partibus essentialibus

sacrificio, puta si post consecrationem hostia recessit ab ecclesià, non satisfaceret postea audiendo in alià Missà reliquas partes usque ad finem, ita ut in unâ parte Missæ contineatur consecratio, et in alterius Missæ parte hostia sumptio, et adhuc pejus se haberet, si priùs in unâ Missà assisteret communioni, et supplere vellet assistendo consecrationi alterius Missæ. Ratio est quia ex iis medietatibus separatis, non constituitur unum moraliter sacrificium, perinde ac si aliquis sacerdos sumeret de corpore et sanguine Christi jam in aliâ Missâ ab alio consecrato, et denuò consecraret, sed non sumeret, utique non diceretur ex hâc duplici parte unum confici sacrificium integrum, quod in hoc consistit ut idem sacramentum priùs conficiatur, et postea consumatur, eademque victima plenè et perfectè per consecrationem et sumptionem sacrificetur, nec ista unitas consistit essentialiter in unitate ministri, sed in unitate morali ministerii jam dicti circa victimam : ideòque dùm sacerdos post consecrationem moritur, et alter Missam illam prosequitur, est unum integrum sacrificium, et fideles, qui ei assistunt, satisfaciunt præcepto. Secùs dicendum in casu proposito.

Innocens papa XI damnavit hanc quorumdam recentiorum opinionem : Satisfacit præcepto Ecclesiæ de audiendo sacro, qui duas ejus partes, imò quatuor simul audit à diversis celebrantibus. Caret enim omni prorsùs probabilitate. Quia iste modus ridiculus audiendi Missam est contra Ecclesiæ intentionem, neque ex eo impletur præceptum sicut Ecclesia mandat et contra consuetudinem in illà continuatam ac approbatam audiendi integram Missam successivè et distinctè quoad singulas partes, non verò simul et semel ac confusè nulloque servato ordine inter eas. Et tandem est contra reverentiam sacramento debitam, ut de se patet.

Probat Nugnus ratione à priori. Istud præceptum obligat ad Missam integram audiendum, ut habetur de Consecrat. dist. 1, can. Missas. Atqui iste fidelis non audiret Missam integram. Ergo non satisfacit præcepto. Probatur min. Illæ duæ aut quatuor partes Missæ simul et semel auditæ, neque in esse physico, neque in esse morali, conflant unam Missam integram. Ergo, etc. Probatur antecedens contra rationem rei successivæ in esse physico et morali, est habere partes simul et semel eodemque tempore existens, ut de se patet. Atqui de ratione Missæ est, quòd sit successiva, ejusque auditio est actio successiva. Ergo ex illis partibus simul et semel auditis nequit conflari una integra Missa. Prob. min. Missa ejusque auditio habet veras partes physicè et moraliter ordinatas sibique succedentes, unam post aliam, proindeque illæ duæ aut quatuor partes in nostro casu non possunt reputari tanquàm partes unius Missæ etiam moraliter loquendo, sed tanquàm unica pars tantùm : perinde ac si aliquis homo haberet intellectum angelicum, ita ut posset attendere ad horas matutinas quas aliqui recitarent, êt ad horas canonicas simul eodemque tempore ab aliis recitatas, et tunc ipse recitaret officium Vesperarum, satisfaceret suæ obligationi

ritè persolvendi officium divinum, quod est absurdum.

Nec est eadem ratio quando fidelis diverso tempore audit unam Missæ medietatem et postea aliam alterius Missæ, quia in isto casu servatur veræ successionis ratio, duæque istæ medietates continuantur moraliter et efficiunt unam integram Missam: ad continuitatem quippe moralem non obstat aliqua parva interruptio.

Probatur tandem ex inconvenientibus quæ inde orirentur. Si enim præceptum impleri possit audiendo simul quatuor partes Missæ, ergo etiam audiendo octo aut decem simul eodem tempore:v. g.,unus sacerdos incipit introitum Missæ, alius Evangelium, alius consecrationem, alter Pater noster, alter communionem, ita ut. antequàm iste perveniat ad finem Missæ, unusquisque aliorum pervenerit ad locum alterius; sicque fidelis audire posset integram Missam in momento : atqui hoc est absurdum. Ergo et illud: unde sequitur, etc. Ilinc quidam inferunt, eum qui duplicem Missam distinctè audire tenetur, non posse eas simul et semel eodemque tempore audire, dùm simul in duplici altari conjuncto etiam celebrantur. Sic enim posset etiam audire quinque, si altaria quinque forent ante illius conspectum; et unicâ præsentiâ ac attentione posset illis satisfacere, aliisque innumeris, quod de facili non videtur admittendum; adde quòd duo divini cultus debiti debent ut duo persolvi, et non confundi sub uno tempore et una actione.

An autem aliquis tempore quo Missam in festo audit, possit absque necessitate recitare horas canonicas, vel quascumque alias preces, ad quas ratione voli aut ordinis, aut pœnitentiæ injunctæ tenetur, ita ut simul et semel duplici obligationi satisfaciat? - Respondent communiter auctores, maximèque recentiores, affirmative. Quia Missam qui audit, non tenetur ad verba sacerdotis attendere, sed sufficit quòd mente attendat ad Deum, et res divinas. Id autem rectè facere potest, recitando horas canonicas absque necessitate. Cajetanus tamen in Summâ, licet non damuet de peccato mortali istum recitantem horas canonicas, dicit eum malè facere, idque non esse usquequàque tutum primâ facie, et Nugnus existimat esse peccatum veniale, si fiat absque ullà necessitate; quia licet ratio mox adducta probet impleri præceptum quoad substantiam, iste tamen agendi modus magnam arguit indecentiam, devotionis carentiam, et negligentiam erga divina redolet signum quippe est, quòd non vult tanto tempore vacare divinis, et aliunde sufficiens est Missæ mysterium ut totus circa illud occupetur homo, et ad illud solùm attendere debeat. Sylvester verò id damnat de peccato mortali, quia scilicet ibi sunt duæ graves obligationes, quarum quælibet attentionem et devotionem etiam exteriorem requirit, nec potest esse exteriùs attentus Missæ, qui exteriùs est attentus officio, cùm unum aliud impediat. Item quia duo divini cultus debiti debent ut duo exsolvi, et non confundi sub eodem tempore, et unâ actione et attentione : ca

que videtur esse mens Ecclesiæ, etc. Sylvestrum sequuntur Angelus, Rosella, Armilla (1).

Ille qui omisit audire Missam die ab Ecclesiâ præceplo, nequit satisfacere eam audiendo alterâ die, nec ad id tenetur, quia est onus diei affixum, nec potest præveniri aut retardari, neque suppleri in altero die.

§ 1. De requisitis ad ritè implendum præceptum audiendi Missam diebus dominicis et festivis.

Tria hæc requiruntur, nempe assistentia, seu præsentia corporalis et moralis, debita intentio obediendi Ecclesiæ, et attentio interior, saltem virtualis. De quibus sigillatim obiter agendum est.

Fideles inprimis ex vi hujus præcepti tenentur assistere Missæ, præsentiâ nedùm corporali, sed et morali, ac per se loquendo, in quantum in ipsis est et commodè fieri potest audire, vel saltem videre celebrantem ad id tamen non tenentur absolutè, aliâs surdi, et cæci non implerent istud præceptum, neque ii qui audiunt Missam sacerdotis submissè loquentis, nec qui ob populi multitudinem in magnâ ecclesiâ distant ab altari, ita ut sacerdotem audire et videre nequeant. Intentio igitur Ecclesiæ, dùm præcipit fidelibus ut audiant Missam, est ut illi assistant, præsentes sint, Deo vacent, intersintque cum reverentiâ, ut, sacrificium suâ præsentiâ honorent, et advertant tunc offerri; debent esse in Ecclesià, aut saltem in ejus atrio.

Præterea fideles debent audire Missam cum intentione saltem implicità et virtuali adimplendi præceptum Ecclesiæ, eique in hoc obediendi, et non habere voluntatem huic obligationi contrariam in repugnantem. Tunc enim satisfaciunt præcepto, etiamsi huic intentioni admisceatur aliqua prava voluntas et affectio, videndi amasiam, etc. Quia iste substantiam operis præcepti implet, si Missam audiat, et cavet peccatum omissionis Missæ, quamvis malo illo proposito ac sinistro animo peccet, sicut impletur præceptum, dùm immiscetur vana gloria cum auditione Missæ. Ita Sotus, Ledesma et alii. Hinc qui nolentes positivè audire Missam, detinentur ibi per vim, nullatenùs satisfaciunt præcepto, quia non habent intentionem obediendi Eclesiæ, nec expressam et actualem, neque implicitam et virtualem; si tamen adducti ad Ecclesiam nolentes ac per vim, facerent de necessiLate virtutem, ex quo ibi detinentur, mutarent propositum et intenderent audire Missam, ac obedire Ecclesia, tunc, licet antea graviter peccaverint ex malâ illâ voluntate, satisfaciunt tamen Ecclesiæ præcepto. Ilinc qui habet quidem intentionem et devotionem audiendi Missam in die festo, eamque audit, non tamen

(1) Standum videtur sententiæ communiori, ob principia in tract. de Legibus statuta. Non decet quidem quòd quis sine ra ionabili causâ velit simul duabus legibus satisfacere; verùm, quùm illud nullibi prohibuerit Ecclesia, et solà attentâ naturâ rerum nihil obstet quominùs eodem actu possimus simul varias virtutes colere, diversis mandatis obtemperare, dicendum est clericum posse simul audire Missam et horas breviarii persolvere. (Edit.)

habet voluntatem per eam adimplendi præceptum Ecclesiæ, sed tantùm per aliam, quam vult audire, per illam primam Missam non satisfacit præcepto, cùm habuerit voluntatem contrariam et repugnantem, et tenetur aliam audire, ita ut si non habeat proposituni alteram audiendi, aut spem probabilem quòd illam de facto audiet, peccabit mortaliter. Ita Nugnus, Petrus Ledesma, qui citat D. Antoninum, Navarrum et Martinum de Ledesma. Hinc si aliquis manè surgens existimans non esse diem festum, neque cogitans de præcepto, audit Missam ex devotione tantùm cum debitis circumstantiis, postea cognoscens esse diem festum, an teneatur audire alteram Missam, non est certum. Nugnus ait istum casum esse dubium, et protestatur, quòd tunc ipse non auderet alteram Missam non audire. Ledesma et alii docent valdè probabile esse istum hominem ad id teneri, quia non apparet quòd habuerit intentionem etiam virtualem adimplendi Ecclesiæ præceptum, cùm ignoraret obligationem. Alii verò probabiliter negant, quia cùm non habuerit voluntatem positivè contrariam præcepto, censetur habuisse intentionem implicitam illud adimplendi, so-lùmque postea tenetur illam Missam auditam ad præceptum implendum referre.

Quidquid sit de hoc, iste casus differt à duobus jam relatis, quia iste homo ex quo non habuerit voluntatem contrariam, probabiliter autumare possumus', habuisse interpretativam adimplendi præceptum, quia omnis vir prudens et religiosus semper habet intentionem adimplendi præcepta, si occurrant. In dictis autem casibus homo habet formaliter et positivè intentionem contrariam præcepto.

Tertiò denique requiritur, non solùm quòd fideles tunc sint præsentes, nec in tali distantiâ ab altari, ut per se loquendo audire et videre non possint, nec attendere ad ministerium, quòd non sint occupati in alia re, quòd assistant sacrificio cum intentione satisfaciendi præcepto, sed etiam requiritur quòd habeant attentionem interiorem, saltem virtualem ad divina; illa namque Missæ auditio debet esse actus numanus deliberatus, virtuosus, religiosus, ad cultum Dei pertinens, sicque ad implendum istud præceptum not sufficit exterior attentio, sed etiam necessaria est in. terior, religiosa, ordinata ad cultum divinum, et ad vacandum Deo, et hunc actum interiorem indirecte præcipit Ecclesia ratione actùs exterioris, scilicet auditionis Missæ, tanquàm formam et perfectionem il lius, utpotè necessariam ad hoc ut sit bonus et virtuosus ac religiosus. De hoc sacerdos fideles monet, dùm dicit: Sursùm corda, etc.

Itaque quilibet fidelis quantùm est ex parte suå, debet esse ita dispositus ut vellet hujusmodi attentionem fore actualem; non tamen est necessaria quòd duret actualiter per totam Missam, cùm attentå humanâ fragilitate, id sit impossibile, sed sufficit quòd duret virtualiter, quòd non distrahatur voluntariè per maj rem, aut notabilem Missæ partem, quòd tunc non occupetur operibus exterioribus hujusmodi altentioni et reverentix contrariis, quòd non dormiat,

« VorigeDoorgaan »