Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

IN EFFLATUM VENTRIS. E GRÆCO: Te crepitus perdit, nimium si ventre retentes :

Te properè emissus servat item crepitus. Si crepitus servare potest et perdere, aunquid

Terrificis crepitus regibus æqua potest ?

DE MORTIS ÆQUALITATE. E GRÆCO.

Victor ad Herculeas penetres licet usque columnas,

Te terræ cum aliis pars manet æqua tamen. Iro par moriere, obolo non ditior uno :

Et tua te (sed non jam tua) solvet humus.

IN SORDIDUM. E GRÆCO.

Te ditem appellant omnes, ego planè inopem te.

Nam facit usus opes, testis Apollophanes. Si tu utare tuis, tua fiunt: sin tua serves

Hæredi, tua jam nunc aliena facis.

VENATUS ARANEÆ.

Insidiata vagam comprendit aranea muscam,

Et lentis trepiđam cassibus implicuit:
Jamque hiat in morsum. Sed sæpe os inter et offam,

Ut verbam vetus est, multa venire solent.
Sors muscæ miseretur, et adversatur Arachnæ,

Inque malam è misera transtulit exitium. En stimulante fame properans invadis utramque

Sturne ; ruunt casses : hæc fugit, illa perit. Sic misero spes est plerumque secure sub ipsa,

Inter et armatos mille malo metus est.

IN CYNICUM STULTE ABSTINENTEM. E GRÆCA.

Barbati Cynici, baculoque vagantis egeni,

In cæna magnam conspicimus sophiam.

Scilicet hic raphanis Cynicus primùm atque lupino,

Ne virius veniti serviat, abstinuit.
At niveum postquam bulbum conspexit ocellis,

Jam rigidum et sapiens excutit ingenium :
Flagitat, atque avidè spem præter devorat omnem,

Virtuli bulbus nil, ait, officiet.

EPITAPHIUM MEDICI. E GRÆCO.

Thessalus Hippocrates, Cous genere, hac jacet urna,

Phobi immortalis semine progenitus.
Crebra trophæa tulit morborum armis medicinæ,

Laus cui magna : nec id sorte, sed arte fuit.

IN SERVUM MORTUUM. E GRECO.

Hic servus dum vixit, erat, nunc mortuus idem,

Non quàm tu, Dari magne, minora potest.

IN ANCILLAM MORTUAM.

Antè fuit solo Sosime corpore serva,

Nunc fato pars est hæc quoque missa manu.

IN PISCATOREM ADAMATUM. E GRÆCO. Pisces dum captat piscator, divitis illum

Nata videt, visi flagrat amore viri :
Deinde viro nubit. Sic illi ex paupere vita,

Magna superbarum copia venit opum.
Muneris hoc nostri est, Venus inquit : verba retorquens

Fortuna, hæc nostri est muneris, inquit hera.

IN REPENTE FELICEM E MISERO. E GRÆCO.

Non tibi quòd faveat, sic te fortuna levavit :

Vel de te liqueat, vult, sibi quid liceat.

IN MEDIOCRITATEM. E GRÆCO.
Invidia est pejor miseratio, Pindarus inquit,

Felici invidiam splendida vita facit.
At nimium miseros miseramur: dent superi ut sing

Nec nimium felix, nec miserandus ego.
Scilicet extremis longè mediocria præstant :

Infima calcantur, summa repentè ruunt.

NIHIL PRODESSE TORQUERI METU MALI VENTURI. E GRÆCO.

Cur patimur stulti ? namque hæc vecordia nostra,

Urat ut indomitus pectora nostra metus.
Seu mala non venient, jam nos metus urit inanis :

Sin venient, aliud fit metus ipse malum.

MONOSTICHUM IN LAUDEM POEMATIS HOMERICI. E GRÆCO.

Ipse quidem cecini, scripsit divinus Homerus. .

IN RIDICULUM JUDICIUM. E GRÆCO.

Lis agitur, surdusque reus, surdus fuit actor :

Ipse tamen judex surdus utroque magis.
Pro ædibus hic petit æs, quinto jam mense peracto.

Ille refert, tota nocte mihi acta mola est.
Aspicit hos judex : Et quid contenditis, inquit,

An non utrique est mater ? utrique alite.

AD LUCERNAM NOCTURNAM.

Lychne reversuram ter te juravit amica,

Nec redit, ô ponas det tibi, si Deus es.
Ludenti cum nocte places, extinguere ; et aufer

Tam sacra tam sacris lumina luminibus.

LAIS ANUS AD SPECULUM. E GRÆCO.

Nequiter arrisi tibi, quæ modò gratia ? amantum

Turbam in vestibulis Lais habens juvenum, Hoc Veneri speculum dico. Nam me cernere talem

Qualis sum nolo, qualis eram nequeo.

[ocr errors]

am

IN MORTIS DIEM OMNIBUS INCERTUM.

Non ego quos rapuit mors, defleo, defleo viros,

Quos urunt longo fata futura metu.

ALIUD.

Fleres, si scires unum tua tempora mensem ;

Rides, quum non sit forsitan una dies.

IN APUM INDUSTRIAM. E GRÆCO.

Mellis apes fluvios ipsæ sibi in æthere fingunt,

Ipsæ quos habitant ædificant thalamos.
Grata apis humanæ frugesque facillima vitæ est,

Non bovis, aut curvæ falcis egebit ope.
Tantum opus hic situla est, ubi dulcia pocula mellis

Ubertim parvo fundat ab alveolo.
Congaudete sacræ, varios et pascite flores,

Ætherei volucres nectaris artifices.

IN ANUM FUCIS FRUSTRA UTENTEM.

Sæpe caput tingis, nunquam tinctura senectam,

Aut tensura genis quæ tibi ruga tuis. Desine jam faciem stibio perfundere totam,

Ne persona tibi hæc sit modò, non facies. Cum nihil assequeris fuco stibioque, quid amens

Vis tibi ? nunquam Hecuben hæc facient Helenen. IN HOMINIS NATIVITATEM. E GRÆCO. Heus homo si memor es, quid te dum gigneret egit

Tum pater, ex animo jam tumor ille cadet. At Plato te fastu dum somniat, inflat inani,

Æternumque vocat semen et æthereum. Factus es ecce luto, quid suspicis alta ? sed istud

Plasmate, qui te ornat, nobiliore feret. Quin si vera voles audire, libidine foeda

Natus es è coitu, guttula et è misera.

DE ASTROLOGO RIDICULO.

Non Cumæa sacro vates correpta furore,

Certius afflata mente futura videt : Quàm meus astrologus divina clarus in arte

Prævidet inspecto sidere præterita.

ALIUD, IN ASTROLOGUM UXORIS IMPUDICÆ MARITUM.

Astra tibi æthereo pandunt sese omnia vati,

Omnibus et quæ sint fata futura, monent. Omnibus ast uxor quod se tua publicat, id te

Astra, licet videant omnia, nulla monent.

IN EUNDEM, IAMBICUM.

O chare nobis siderum coelestium
Inspector astris, ipse nunc Phoebus tibi
Optem libenter indicare clanculum
Quiddam, quod ad te pertinens quàm maximè,
Dum cuncta lustro, deprehendi pridie,
Quàm tu redires nuper ex aula domum.
Sed territat Venus, minatur et mihi
Secundum amorem, qui nihilo secundior
Mibi sit futurus, quàm fuit Daphnes prior :
Quicquam cuivis garrulus si deferam
De se marito, quale detuli prius.

« VorigeDoorgaan »