Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

autem nullius observationes contempsit; sed ad candelam cujuslibet lampada suam accendere non erubuit.

Dicta, et pronunciata ejus, vix unquam in dubium vocata sunt; eumque disserentem omnes audierunt, nullus se opposuit; ac si oracula magis, quam eloquia, protulisset. Quod quidem, sive exactæ sententiæ suæ, antequam declarasset, in lance veritatis, et rationis librationi; sive existimationi, qua ab omnibus habitus fuit, ut nemo contrairet, tribuendum censeo. Unde argumentationis genus illud, qua in utramque partem disceptatur, mensa ejus haud novit; aut si aliqua forte intervenerit, eadem cum magna submissione, et moderatione, agitata fuit. Sæpe observavi, neque virorum quorundam illustrium notitiam effugit; quod si occasio forte interveniret sermonis alieni inter colloquendum repetendi, ea facultate præditum fuisse, ut novis subinde et melioribus vestibus indutum proferret: adeo ut auctor ipse sermonem proprium ornatu cultiorem cerneret; sensu autem, et materia minime mulctatum; ac si formulis bonis uti res esset ei a natura indita: id quod in carminibus componendis de se cecinit Ovidius,

"Et quod tentabam scribere, versus erat." Quotiescunque ex officio premebatur reum aliquem peragere (quod muneris regiæ majestatis consilio docto incumbebat) sive in criminalibus, sive in capitalibus, nunquam se superbum, aut fastuosum, versus delinquentem præbuit; sed semper lenem, et decenti temperie affectum: et quanquam sciebat ex munere suo esse pro parte regis crimen adversus reum, pro virili sua, urgere et aggravare; ita tamen se gessit, ut severitatis oculo exemplum, misericordiæ oculo personam, intueretur. In negotiis autem status, quando in sanctius regis concilium ascitus fuit, optimum consulendi modum tenuit; non implicando dominum suum in consiliis aliquibus temerariis, aut populo gravioribus, sed temperatis, et æqualibus: Jacobo rege hoc eum testimonio ornante, "Illum viam calluisse negotia ejus tractandi suavibus modis; atque id majestati suæ maxime cordi fuisse, pronunciavit."

Neque vero (cum occasio tulerat) minus gratiosus apud subditos regni fuit, quam apud regem ipsum. Comitiis parliamentariis inferioris consessus, dum in ea domo sedit, pergratus semper fuit; in qua sæpe peroravit, non sine magno applausu. Postquam ad munus atturnati generalis evectus fuisset, et ad locum in parliamento electus, libertas inter ipsos consultandi communi suffragio ei concessa est; quæ aliis atturnatis generalibus minime indulta.

Sicut autem erga herum suum servi boni laudem reportavit; siquidem in annorum novendecim administratione (prout ipse asseruit) in reprehensionem regis propter aliquam offensam in majestatem regiam immediate admissam nunquam incurrerat ; ita erga servos proprios heri boni nomen obtinuit ; et servitia eorum diuturna præclaris officiis, cum in potestatem suam devenerunt, gratis compensavit. Quæ res in causa fuit cur tot melioris notæ juvenes, e claris familiis oriundos, in numerum asseclarum suorum recipere precibus pene fatigatus sit. Quod si corum

aliqui gratia, et favore ejus perperam usi sint, id solummodo errori bonitatis suæ nativæ, eorum autem perpetuæ infamiæ et intemperantiæ tribuendum est. Heros iste divini Numinis cultor fuit. Quamvis enim viris politicis, et ingeniis præaltis, atheismi notam inurere vulgo inoleverat; ille tamen Deum et agnovit, et coluit. Id quod ex variis testimoniis, per filum operum suorum sparsis, liquidissime apparet. Alias enim principia propria destruxisset et evertisset; quæ fuerunt, "Philosophiam primoribus tantum labiis degustatam a Deo abducere; utpote, quæ causas secundas ultra debitum magni faceret: philosophiam autem plene haustam ad Deum denuo reducere." Illum autem philosophum profundum extitisse nemo, opinor, est, qui neget. Neque hoc solum, sed et "omni poscenti rationem reddere de ea, quæ in illo erat, spe," et potens et paratus fuit. Hocque opus illud "confessionis fidei" abunde testatum reliquit. Interesse frequenter solebat (cum per valetudinem liceret) divinis officiis, sive privatim, sive publice celebratis; concionibus audiendis; sacræ eucharistiæ participandæ ; et tandem in fide vera, in ecclesia Anglicana stabilita, placide obdormivit.

Hoc pro certo ponendum est, eum malevolentiæ omnis penitus expertem fuisse; quam (ut ipse dixerat) neque parturivit, neque pavit. De injuriarum vindicta ne cogitavit quidem: ad quam si ita animo affectus fuisset, et opportunitate et potestate armatus fuit. Deturbator officiariorum a muneribus adeptis neutiquam fuit; ac si exitio, et ruina aliorum se impinguasset. Calumniator apud principem non cluit. Die quodam, cum quidam e ministris status primariis, neutiquam ei favens, nuper defunctus fuisset, rex eum percontatus est, quid de domino illo, jam fatis functo, sentiret ? Cui respondit, "Ejusmodi eum fuisse, qui majestatis tuæ res nunquam promovisset, aut auctiores fecisset; verum a præcipitio et declinatione servare haud dubie sategisset." Neque enim duriorem de eo sententiam proferre voluit.

Quam quidem non inter virtutes illius morales, sed Christianas, numero.

Nomen ejus magis foris, et apud exteros, quam domi, inter populares suos, celebratum est, et inclaruit veluti id quod oraculo illi divino etiam subjicitur, "Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua." In qua re, paucula quædam ex epistola, ab Italia (ingeniorum politorum apotheca) ad comitem nuper Devoniensem, eo tempore baronem Candishium, missa, excerpam: quæ sic se habuerunt; "Delibationes novas domini cancellarii Baconi, nec non Historiam ejus, et quicquid aliud jam molitur, ingenti cum animi ardore exspectabo: speciatim autem in Historia sua opus perfectum, et limatum, mihi spondeo; præsertim in Henrici septimi rebus gestis; in quibus enarrandis acuminis sui divini talentum exercere licebit. Dominus iste indies in majus innotescit, et opera ejus magis magisque apud nos in deliciis habentur ; atque ii, qui in rebus humanis ultra vulgare sapiunt, eum inter ingenia seculi hujus capacissima et celsissima reputant: et sic revera est." Jam fama ejus diuturnitate non deflorescit, sed potius augescit. Librorum ejus plurimi alias linguas, tam eruditas quam modernas, et pridem et nuper, callere edocti

tueretur. Persuasum habeas, illud nullatenus ipsum neglexisse quod in scriptis suis toties decantatum reperies, usum nimirum crebrum nitri; cujus quidem grana circiter tria quotidie in jusculo tenui et tepido, per triginta ad minus annos immediate mortem ejus antecedentes, mane sumpsit. Quantum ad medicinam; verum est, medice eum vixisse, sed non misere. Siquidem rhabarbari sesqui-drachmam, et non amplius, in haustu cerevisiæ et vini albi simul commixtorum ad spatium semi-horæ infusi et macerati (sex aut septem diebus interjectis) continuo sumpserit: idque paulo ante cibum (sive prandium, sive cœnam) quo minus corpus desiccaret: quod (sicut ipse asseruit) humores excrementitios corporis sæpius asportaret; spiritus autem exhalare non provocaret; sicut sudores repetiti faciunt. Jam tantillum medicinæ sumere, miserum non fuit. Aliis autem medicamentis (quicquid vulgo jactatum fuit) non omnino assuevit. Remedium adversus podagram, cujus ipse auctor fuit, quodque intra spatium horarum duarum, sæpius experto, dolorem lenivit, extat in fine “ Historiæ naturalis."

sunt ab illarum nationum indigenis. Viri primarii | pascebatur, licet mensa ejus ferculis aliis non destialiquot, dum adhuc in vivis fuit, nullam aliam ob causam huc in Angliam transfretarunt, quam ut eum conspicerent, et cum eo coram loquendi opportunitatem captarent, quorum unum pictura sua, a capite ad pedes usque delineata, in Galliam secum portanda donavit: quam hospes ille tanquam rem gratissimam conterraneis suis futuram fassus est; ut ita imagine personæ non secus, ac imaginibus cerebri (libris nimirum) potirentur. Inter cæteros marchio Fiatus, nobilis Gallus, qui legatus in Angliam venerat anno primo Mariæ reginæ, Caroli regis nuptæ, ingenti animi ardore eum invisendi captus est. Ad quam rem opportunitatem nactus, et cubiculum ingressus præ infirmitate in lectulo decumbentis, stylo aliquantum grandiore eum adortus est, "Dominationem suam sibi semper angelis similem fuisse; de quibus multa ad illius aures pervenerunt, et in libris similiter lectitarit, sed eos nunquam coram conspicere concessum fuit." A quo congressu tanta inter eos amicitia inita fuit, et marchio eum tanta reverentia prosecutus est, ut præter visitationes crebras, literæ invicem sub nominibus et titulis patris et filii intercesserint. Quod ad salutationes innumeras per epistolas, ab exterarum nationum viris primariis, sapientiæ aut bonarum artium studio deditis, missas, nihil hic addo; utpote rem aliis melioris notæ hominibus cum eo communem.

Jam vero cum de fama ejus dissero, intelligi velim, ac si in stylo non exclusivo, sed comparativo tantum scriberem: fama enim ejus etiam apud Anglos suos non flaccida aut enervis, sed vivida et vegeta est; præcipue apud eos, qui ingenio acutiore et sublimiore, emineant. Cujus rei testimonia tantum duo inserere libet, et non plura. Prius est, cum "Historia regni Henrici septimi" jam prælo matura fuerit, Fulconi baroni Brooko a Jacobo rege perlegenda tradita est: is, cum totam absolvisset, hoc elogio ad auctorem remisit, “Commendatum me habeas dominationi suæ; et exora eum, ut de papyro et atramento bono comparando curam suscipiat; opus enim ipsum supereminet." Alterum doctoris Samuelis Collini, in inclyta academia Cantabrigiensi nuper et theologiæ professoris regii, et collegii regalis præpositi, viri minime vulgaris ingenii; qui mihi ipsi (sive festive, sive serio) affirmavit, “Quod postquam librum De profectu scientiarum perlegisset, eo se adactum putaverit, ut studia sua de integro renovare necesse fuerit; et quod oleum et operam antea impensam perdiderit."

Efflagitatum a nonnullis est ut de diæta ejus, et regimine valetudinis, quædam insererentur; eo, quod, propter universalem ejus in rebus naturalibus cognitionem, poterit fortasse quibusdam exemplo suo præire. Quod ad diætam; plena potius et liberali | usus est, prout stomachus ferebat, quam tenui aut parca: quam etiam in "Historia vitæ et mortis " alicubi collaudavit. Ætate juniori, cibis delicatioribus et levioribus (veluti carnibus volatilium et hujusmodi) præcipue vescebatur; sed experientia edoctus, carnes fortiores, quales in macello veneunt, potius probavit; utpote, quæ succos corporis magis firmos et solidos, et (ut ipsius verbis utar) minus dissipabiles progenerarent; ex quibus solis sæpenumero

[ocr errors]

Verisimile est, lunam in themate ejus natalitio præcipuum aliquem locum (veluti in horoscopo, aut medio cœli) tenuisse. Quoties enim luna defecit, aut eclipsim passa est, repentino animi deliquio correptus fuit: idque etiam si nullam defectionis lunaris notitiam præviam habuisset. Quamprimum autem luna lumini priori restituta fuisset, confestim refocillatus est, et convaluit.

Obiit ixo die Aprilis, anno MDCXXVI, summo mane illius diei qui in festum resurrectionis Domini tunc illuxit, ætatis sexagesimo sexto, apud ædes comitis Arundeliæ in villa de High-gate prope Londinum; ad quem locum, animi reficiendi, non commorandi gratia, ante dies octo casu devenit, Deo sic ordinante, ut illic animam efflaret, e febri lenta, una cum catarrho vehemente; unde humor adeo copiose ad pectus ejus defluxit, ut per suffocationem extinctus sit. Sepultus autem est in ecclesia Sancti Michaelis, fano Sancti Albani vicina, loco supremis tabulis sepulturæ suæ destinato: tum quia matris ejus corpus in eadem ecclesia humatum recumbat; tum quia ecclesia illa ex urbis vetustæ Verulamii ruderibus hodie sola superstes sit. Ubi monumentum præclarum e marmore candido in memoriam illius exstructum est (cura et gratitudine Thomæ Meutesii, equitis aurati, et administratoris ultimi ipsius testamenti, quondam dominationi suæ a secretis, postea concilii regis sanctioris sub regibus duobus clerici) exhibens effigiem suam in cathedra sedentis, et studio incumbentis; una cum epitaphio, quod lectissimus ille, et nitidioris ingenii, nec non equestris dignitatis, vir, Henricus Wottonus, amoris et admirationis ergo, composuit.

Quamvis autem corpus, quod deposuit, mortale fuerit, libri tamen ejus, et memoria, haud dubie perennes erunt; neque prius fatis cessuri, quam orbis terrarum machina dissolvatur. Quo permotus, quantulacunque hæc, pro tenuitate mea, colligere visum est, ut nomini ejus in posterum propagando quoquo modo inservirem.

[blocks in formation]

FRANCISCUS DE VERULAMIO,

SIC COGITAVIT,

TALEMQUE APUD SE RATIONEM INSTITUIT; QUAM VIVENTIBUS ET POSTERIS NOTAM FIERI, IPSORUM INTERESSE PUTAVIT.

magis, quam ea, quæ adhuc facta sunt. Exitus enim hujus rei est nonnullus. In iis vero, quæ jam fiunt circa scientias, est vertigo quædam, et agitatio perpetua, et circulus. Neque eum fugit quanta in solitudine versetur hoc experimentum, et quam durum et incredibile sit ad faciendam fidem. Nihilominus, nec rem, nec seipsum deserendum putavit; quin viam, quæ una humanæ menti pervia est, tentaret atque iniret: præstat enim principium dare rei, quæ exitum habere possit, quam in iis, quæ exitum nullum habent, perpetua contentione et studio im plicari. Viæ autem contemplativæ viis illis activis decantatis fere respondent; ut altera, ab initio ardua et difficilis, desinat in apertum ; altera, primo intuitu expedita et proclivis, ducat in avia et præcipitia. Cum autem incertus esset, quando hæc alicui posthac in mentem ventura sint; eo potissimum usus argumento, quod neminem hactenus invenit, qui ad similes cogitationes animum applicuerit; decrevit prima quæque, quæ perficere licuit, in publicum edere.

Cum illi pro comperto esset, intellectum humanum | tamen idem tractatu sanum invenietur, ac sobrium sibi ipsi negotium facessere, neque auxiliis veris (quæ in hominis potestate sunt) uti sobrie et commode; unde multiplex rerum ignoratio, et ex ignoratione rerum detrimenta innumera: omni ope connitendum existimavit, si quo modo commercium istud mentis et rerum (cui vix aliquid in terris, aut saltem in terrenis, se ostendit simile) restitui posset in integrum, aut saltem in melius deduci. Ut vero errores qui invaluerunt, quique in æternum invalituri sunt, alii post alios (si mens sibi permittatur) ipsi se corrigerent, vel ex vi intellectus propria, vel ex auxiliis atque adminiculis dialecticæ, nulla prorsus suberat spes; propterea quod notiones rerum primæ, quas mens haustu facili et supino excipit, recondit, atque accumulat (unde reliqua omnia fluunt) vitiosæ sint, et confusæ, et temere a rebus abstractæ ; neque minor sit in secundis et reliquis libido et inconstantia: ex quo fit, ut universa ista ratio humana, a utimur quoad inquisitionem naturæ, non bene congesta et ædificata sit, sed tanquam moles aliqua magnifica sine fundamento. Dum enim falsas mentis vires mirantur homines et celebrant, veras ejusdem, quæ esse possint (si debita ei adhibeantur auxilia, atque ipsa rebus morigera sit, nec impotenter rebus insultet) prætereunt et perdunt: restabat illud unum, ut res de integro tentetur melioribus præsidiis; atque fiat scientiarum et artium, atque omnis humanæ doctrinæ, in universum instauratio, a debitis excitata fundamentis. Hoc vero licet aggressu infinitum quiddam videri possit, ac supra vires mortales; | fructum extra quærere.

Neque hæc festinatio ambitiosa fuit, sed solicita; ut si quid illi humanitus accideret, extaret tamen designatio quædam, ac destinatio rei, quam animo complexus est; utque extaret simul signum aliquod honestæ suæ et propensæ in generis humani commoda voluntatis. Certe aliam quamcunque ambitionem inferiorem duxit re, quam præ manibus habuit: aut enim hoc, quod agitur, nihil est; aut tantum, ut merito ipso contentum esse debeat, nec

SERENISSIMO POTENTISSIMOQUE

PRINCIPI AC DOMINO NOSTRO

JACOBO,

DEI GRATIA MAGNÆ BRITANNIÆ, FRANCIÆ, ET HIBERNIÆ REGI, FIDEI DEFENSORI, ETC.

SERENISSIME, POTENTISSIMeque rex,

POTERIT fortasse majestas tua me furti incusare, quod tantum temporis, quantum ad hæc sufficiat, negotiis tuis suffuratus sim. Non habeo quod dicam. Temporis enim non fit restitutio; nisi forte quod detractum fuerit temporis rebus tuis, id memoriæ nominis tui et honori seculi tui reponi possit; si modo hæc alicujus sint pretii. Sunt certe prorsus nova; etiam toto genere: sed descripta ex veteri admodum exemplari, mundo scilicet ipso, et natura rerum et mentis. Ipse certe (ut ingenue fatear) soleo æstimare hoc opus magis pro partu temporis, quam ingenii. Illud enim in eo solummodo mirabile est; initia rei, et tantas de iis, quæ invaluerunt suspiciones, alicui in mentem venire potuisse. Cætera non illibenter sequuntur. At versatur proculdubio casus (ut loquimur) et quiddam quasi fortuitum, non minus in iis, quæ cogitant homines, quam in iis, quæ agunt aut loquuntur. Verum hunc casum (de quo loquor) ita intelligi volo, ut si quid in his, quæ affero, sit boni, id immensæ misericordiæ et bonitati divinæ, et felicitati temporum tuorum tribuatur: cui et vivus integerrimo affectu servivi, et mortuus fortasse id effecero, ut illa posteritati, nova hac accensa face in philosophiæ tenebris, prælucere possint. Merito autem temporibus regis omnium sapientissimi et doctissimi regeneratio ista et instauratio scientiarum debetur. Superest petitio, majestate tua non indigna; et maxime omnium faciens ad id quod agitur: ea est, ut quando Salomonem in plurimis referas, judiciorum gravitate, regno pacifico, cordis latitudine, librorum denique, quos composuisti, nobili varietate: etiam hoc ad ejusdem regis exemplum addas, ut cures historiam naturalem et experimentalem, veram et severam (missis philologicis) et quæ sit in ordine ad condendam philosophiam, denique qualem suo loco describemus; congeri et perfici: ut tandem post tot mundi ætates, philosophiæ et scientiæ non sint amplius pensiles et aëreæ, sed solidis experientiæ omnigenæ, ejusdemque bene pensitatæ, nitantur fundamentis. Equidem Organum præbui: verum materies a rebus ipsis petenda est. Deus Opt. Max. majestatem tuam diu servet incolumem.

Serenissimæ Majestati tuæ

Servus devinctissimus,
et devotissimus,

FRANCISCUS VERULAM,
CANCELLARIUS.

PRÆFATIO,

DE STATU SCIENTIARUM, QUOD NON SIT FELIX, AUT MAJOREM IN MODUM AUCTUS; QUODQUE ALIA OMNINO, QUAM PRIORIBUS COGNITA FUERIT, VIA APERIENDA SIT INTELLECTUI HUMANO; ET

ALIA COMPARANDA AUXILIA, UT MENS SUO JURE IN RERUM NATURAM UTI POSSIT.

VIDENTUR nobis homines, nec opes, nec vires suas bene nosse ; verum de illis majora, quam par est, de his minora, credere. Ita fit, ut aut artes receptas insanis pretiis æstimantes, nil amplius quærant; aut seipsos plus æquo contemnentes, vires suas in levioribus consumant; in iis, quæ ad summam rei faciant, non experiantur. Quare sunt et suæ scientiis columnæ, tanquam fatales; cum ad ulterius penetrandum, homines nec desiderio, nec spe excitentur. Atque, cum opinio copiæ inter maximas causas inopiæ sit; quumque ex fiducia præsentium, vera auxilia negligantur in posterum; ex usu est, et plane ex necessitate, ut ab illis, quæ adhuc inventa sunt, in ipso operis nostri limine (idque relictis ambagibus, et non dissimu

lanter) honoris et admirationis excessus tollatur; utili monito, ne homines eorum aut copiam, aut utilitatem, in majus accipiant, aut celebrent. Nam si quis in omnem illam librorum varietatem, qua artes et scientiæ exultant, diligentius introspiciat, ubique inveniet ejusdem rei repetitiones infinitas, tractandi modis diversas, inventione præoccupatas; ut omnia primo intuitu numerosa, facto examine, pauca reperiantur. Et de utilitate aperte dicendum est; sapientiam istam, quam a Græcis potissimum hausimus, pueritiam quandam scientiæ videri, atque habere quod proprium est puerorum; ut ad garriendum prompta, ad generandum invalida et immatura sit. Controversiarum enim ferax, operum effæta est. Adeo ut fabula illa de Scylla, in literarum statum, qualis habetur, ad vivum quadrare videatur; quæ virginis os et vultum extulit, ad uterum vero monstra latrantia succingebantur et adhærebant. Ita habent et scientiæ, quibus insuevimus, generalia quædam blandientia et speciosa; sed cum ad particularia ventum sit, veluti ad partes generationis, ut fructum et opera ex se edant, tum contentiones et oblatrantes disputationes exoriuntur, in quas desinunt, et quæ partus locum obtinent. Præterea, si hujusmodi scientiæ plane res mortua non essent, id minime videtur eventurum fuisse, quod per multa jam secula usu venit; ut illæ suis immotæ fere hæreant vestigiis, nec incrementa genere humano digna sumant: eo usque, ut sæpenumero non solum assertio maneat assertio, sed etiam quæstio maneat quæstio, et per disputationes non solvatur, sed figatur et alatur: omnisque traditio et successio disciplinarum repræsentet et exhibeat personas magistri et auditoris, non inventoris, et ejus, qui inventis aliquid eximium adjiciat. In artibus autem mechanicis, contrarium evenire videmus: quæ, ac si auræ cujusdam vitalis forent participes, quotidie crescunt et perficiuntur; et in primis auctoribus rudes plerunque et fere onerosæ et informes apparent, postea vero novas virtutes et commoditatem quandam adipiscuntur, eo usque ut citius studia hominum et cupiditates deficiant et mutentur, quam illæ ad culmen et perfectionem suam pervenerint. Philosophia contra et scientiæ intellectuales, statuarum more, adorantur et celebrantur, sed non promoventur : quin etiam in primo nonnunquam auctore maxime vigent, et deinceps degenerant. Nam postquam homines dedititii facti sint, et in unius sententiam (tanquam pedarii senatores) coierint, scientiis ipsis amplitudinem non addunt, sed in certis auctoribus ornandis et stipandis, servili officio funguntur. Neque illud afferat quispiam; Scientias paulatim succrescentes, tandem ad statum quendam pervenisse, et tum demum (quasi confectis spatiis legitimis) in operibus paucorum sedes fixas posuisse; atque postquam nil melius inveniri potuerit, restare scilicet, ut, quæ inventa sint, exornentur et colantur. Atque optandum quidem esset, hæc ita se habuisse. Rectius illud et verius; istas scientiarum mancipationes nil aliud esse, quam rem ex paucorum hominum confidentia, et reliquorum socordia et inertia natam: postquam enim scientiæ, per partes diligenter fortasse excultæ et tractatæ fuerint, tum forte exortus est aliquis, ingenio audax et propter methodi compendia acceptus et celebratus, qui specie tenus artem constituerit, revera veterum labores corruperit. Id tamen posteris gratum esse solet, propter usum operis expeditum, et inquisitionis novæ tædium, et impatientiam. Quod si quis, consensu jam inveterato, tanquam temporis judicio moveatur; sciat se ratione admodum fallaci et infirma niti. Neque enim nobis magna ex parte notum est, quid in scientiis et artibus, variis seculis et locis, innotuerit, et in publicum emanarit; multo minus, quid a singulis tentatum sit, et secreto agitatum. Itaque nec temporis partus, nec abortus extant in fastis. Neque ipse consensus, ejusque diuturnitas magni prorsus æstimandus est. Utcunque enim varia sint genera politiarum, unicus est status scientiarum, isque semper fuit, et mansurus est popularis. Atque apud populum plurimum vigent doctrinæ, aut contentiosæ et pugnaces, aut speciosæ et inanes; quales videlicet assensum aut illaqueant, aut demulcent. Itaque maxima ingenia proculdubio per singulas ætates vim passa sunt; dum viri captu et intellectu non vulgares, nihilo secius existimationi suæ consulentes, temporis et multitudinis judicio se submiserint. Quamobrem altiores contemplationes, si forte usquam emicuerunt, opinionum vulgarium ventis subinde agitatæ sunt, et extinctæ : adeo ut tempus, tanquam fluvius, levia et inflata ad nos devexerit, gravia et solida demerserit. Quin et illi ipsi auctores, qui dictaturam quandam in scientiis invaserunt, et tanta confidentia de rebus pronuntiant; cum tamen per intervalla ad se redeunt, ad querimonias de subtilitate naturæ, veritatis recessibus, rerum obscuritate, causarum implicatione, ingenii humani infirmitate se convertunt : in hoc nihilo tamen modestiores, cum malint communem hominum et rerum conditionem causari, quam de seipsis confiteri. Quin illis hoc fere solenne est, ut quicquid ars aliqua non attingat, id ipsum ex eadem arte impossibile esse statuant. Neque vero damnari potest ars, quum ipsa disceptet, et judicet. Itaque id agitur, ut ignorantia etiam ab ignominia liberetur. Atque quæ tradita et recepta sunt, ad hunc fere modum se habent: quoad opera sterilia, quæstionum plena; incrementis suis tarda et languida; perfectionem in toto simulantia, sed per partes male impleta; delectu autem popularia et auctoribus ipsis suspecta, ideoque artificiis quibusdam munita, et ostentata. Qui autem et ipsi experiri, et se scientiis addere, earumque fines proferre statuerunt, nec illi a receptis prorsus desciscere ausi sunt, nec fontes rerum petere. Verum se magnum quiddam consequutos putant, si aliquid ex proprio inserant et adjiciant; prudenter secum reputantes, se in assentiendo modestiam, in adjiciendo libertatem tueri posse. Verum dum opinionibus et moribus consulitur, mediocritates istæ laudatæ in magnum scientiarum Cetrimentum cedunt: Vix enim datur, auctores simul et admirari, et superare. Sed fit aquarum more, quæ non altius ascendunt, quam ex quo descenderunt. Itaque hujusmodi homines emendant nonnulla, sed parum promovent; et proficiunt in melius, non in majus. Neque tamen defuerunt, qui ausu majore, omnia integra sibi duxerunt, et ingenii impetu usi, priora prosternendo, et destruendo, aditum sibi et placitis suis fecerunt; quorum tumultu non magnopere profectum est; quum philosophiam et artes non re ac opere amplificare, sed placita tantum permutare, atque regnum opinionum in se transferre contenderint: exiguo sane fructu, quum inter errores oppositos, errandi causæ sint fere communes. Si qui autem nec alienis, nec propriis

« VorigeDoorgaan »