Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

et verbo sanctificationis, omnia prorsus mala homi- A Et sicut opera bona ad salutem æternam non pronum regeneratorum mundantur, atque sanantur, non solum peccata, quæ omnia tunc remittuntur in baptismo, sed etiam quæ posterius humana ignorantia vel infirmitate contrahuntur: non ut baptisma, quoties peccatur, toties repetatur, sed quia ipso, quod semel datur, fit ut non solum antea, verum etiam postea, quorumlibet peccatorum venia fidelibus impetretur. Quid enim prodest vel ante baptismum pœnitentia, nisi baptismus sequeretur, vel postea, nisi præcederet? Et in epistola ad Bonifacium scribit: Non aliquid remanet in baptismo, quod non dimittatur, præteritorum omnium peccatorum, si tamen ipse baptismus non frustra foris habeatur, sed aut intus detur, aut si foris datur, non foris cum illo remaneatur. Et quidquid ab eis, qui post acceplum baptismum hie vivunt, humana infirmitate contrahitur quarumeunque culparum, propter ipsum Javacrum dimittitur.

B

sunt sine baptismatis sacramento: et non est baptismum verum, quia non est secundam Seripturam unum, id est, in unitate catholicæ fidei unicum, si catholice non fuerit celebratum sic et legitimum et verum non potest esse conjugium, in quo docetur nuptiale non esse mysterium, vel quod non docetur nuptialiter copulatum. Unde et Dominus de nuptiis Joannem volentem nubere, ut tradunt historiæ, non post celebratas nuptias, sed de nuptiis, et ante carnis copulationem, vocando retraxit, qui legem non solvere, sed adimplere venit. De cujus scilicet Joannis futura uxore, nisi eum Dominus, non solum ante carnis unionem, verum et ante nuptiarum pereelebrationem, revocaret, sicut de beati Petri uxore, quæ continentissime perseveravit, non legitur utrum in continentia manserit, an secundum legem velerem, ut semen in Israel relinqueret, alii forte nubere delegerit in cujus arbitrio hoc non maneret, si post legales nuptias fuissent nuptialiter copulati; nec Joanni esset licitum, secundum Evangelii documentum, si desponsatam, dotatam, et publicis nuptiis honoratam duxisset, etiam ante unionem earnis relinquere, si non delegïsset ex consensu in continentia permanere, sed aliam ducere. Sicut non licet Stephano istam, quam desponsavit, dotavit, et publicis nuptiis honoravit, licet ei non sit misius, relinquere, et aliam cum pœnitentia, vel sine pœnitentia ducere, nisi in istius concubitu incestale malum potuisset intervenire: sed aut ex consensu cum ipsa C in continentia Stephanus permaneret, aut si se continere non posset, eum ea nuptialiter copulatus maneret. Si autem sine incestu, cum hoc debito ordine commisti forent, nisi ex mutuo consensu propter continentiam separari non possent, aut propter fornicationem separati, vel innuptii permanere, vel sibimet reconciliari deberent: et si cam incestu fuissent conjuncti, separatione eorum ac pœnitentia adulterium secundum auctoritatem canonicam sanari deberet.

Hinc liquido demonstratur, quia sicut ut semel acceptum baptismi sacramentum, quo quisque fidelis in unitate catholicæ Ecclesiæ Christo incorporatur, postea nulla interveniente causa amittitur: sic et vinculum conjugale, legaliter et nuptialiter celebratum, indissolubiliter manet connexum licet fornicationis causa vel quacunque de causa videatur separatum. Causa vero fornicationis separatum, si post pœnitentiam fuerit reunitum, non tamen ideo erit reiteratum, quia permanet unum. Sed si in continentia pœnitentiali, quod magis pœnitentibus convenit, manere conjuges non valebunt, reconciliatione medicinali ex consensu mutuo, post ecclesiasticam reconciliationem, indulgentia computabitur esse sanatum sicut nec baptismum, quoties peccatur, toties reiteratur, sed pœnitentiæ medicamento per reconciliationem ecclesiasticam, non iteratum creditur, sed divina gratia reparatur. Reparari autem de non amisso eo modo dicitur, sicut mens et corpus eucharistiæ perceptione reparari, et satisfactione congrua renovari mentis nostræ spiritus legitur. Et sicut quæ ante baptismum, vel post baptismum humana ignorantia vel infirmitate peccantur, baptismatis munere est ut dignis pœnitentiæ fructibus remittantur : ita nuptiarum bono defenditur, ne crimina habeantur, quæ ab Apostolo secundum indulgentiam D conceduntur: illa videlicet, quæ concupiscentia impellente non nisi conjugibus conceduntur; tantum ut cum legaliter nuptis naturaliter concumbatur. Naturaliter autem dicimus, quia de Ona legitur (Gen. xxxvi), quod cum uxore naturaliter non concumbens interiit percussus a Domino.

Unde beatus Augustinus in libro de bono conjugii, et de Nuptiis et Concupiscentia, et in aliis suis libris, sufficientissime disputat. Sed et ibidem inter alia dicit: Quod ergo præcipiunt apostoli conjugibus, hoc est nuptiarum; scilicet, uxori vir debitum reddat, et uxor viro, et filios procreare, matres familias esse. Quod autem venialiter concedunt, aut quod impedit ad orandum, non cogunt nuptiæ, sed ferunt.

Et hæc sibimet ita concinere sacra demonstrat auctoritas, dicens de Maria et Joseph: Antequam, inquit, convenirent (Matth. 1), id est, antequam nuptiarum solemnia rite celebrarent. Verbo enim conveniendi, non ipsum concubitum, sed nuptias, quæ præcedere solent concumbendi tempus, insinuat, quando ea quæ prius desponsata fuerat, esse conjux incepit. Et paulo post : Voluit occulte dimittere eam (ibid.). Videns Joseph sponsam concepisse suam, quam bene noverat a nullo viro fuisse attaclam, cum esset justus, et juste omnia vellet agere, optimum duxit, ut neque hoc aliis proderet, neque cam ipse acciperet uxorem, sed mutato occulte nuptiarum proposito, in conditione eam sponsæ manere pateretur ut erat. Sed si cam occulte dimitteret, neque acciperet conjugem, et illa sponsa pareret, nimirum perpauci essent, qui cam virginem, et non potius autumarent esse meretricem, et quasi adultera lapidaretur a Judæis.

for.

Unde et sacri canones in capitulo, in quo de pa- A tuam, et reliqua, qua latius ibidem prosequirentibus, qui fidem sponsalitiorum frangunt, decernentes providentissime statuerunt adjungere (cone. Elib. c. 54). Si tamen, inquiunt, sponsus vel sponsa in gravi crimine fuerint deprehensi, excusati erunt parentes quia quod parentes fidei fractæ debuissent judicium punitionis sustinere, ad eos jam qui meruerant pertinebit. Et ut ad superioris exempli ordinem redeamus, propterea consilium Joseph repente consilio meliore mutatur, ut videlicet ad conservandam Mariæ famam, ipse eam celebrato nuptiarum conjugio conjugem acciperet, sed castus castam perpetuo custodiret, ut sequitur : Hæc autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam (Matth. 1)

Qua de re his edocti testimoniis sacræ auctoritatis, quicunque desponsatas, dotatas, publicis nuptiis honoratas uxores ingenuas, vel ob hoc factas ingenuas duxerint, aut in perpetua continentia maneant, aut nisi hoc crimen incestuale, vel aliud quodlibet prohibuerit, quod in se vel secum non recipit Christi et Ecclesiæ sacramentum, nuptialiter nubant, si se ex consensu continere non poterunt, et non nisi fornicationis causa disjungantur : qui disjuncti, aut innupti permaneant, aut si continere non possunt, sibi post pœnitentiam reconcilientur. Ubi autem, ut in Stephani nuptiis, periculum cum periculo vitandum emerserit, minus periculum ad B majus devitandum periculum, ut sanctus Gregorius in libris docet moralium, eligatur: sed et ipsum quod eligitur periculum non negligatur, verum dignis pœnitentiæ fructibus, videlicet piis operibus, et profusis lacrymis, ne æternaliter periculum maneat, sed salutari remedio temperetur, aut penitus evadatur, apud omnipotentis Domini misericordiam obtineri modis omnibus satagatur.

De cujus conjugii genere Siricius ad Himerium Tarraconensem episcopum scripsit, dicens (cap. 4): De conjugii violatione requisisti, si desponsatam alii puellam alter in matrimonium possit accipere. Hoc ne fiat modis omnibus inhibemus, quia illa benedictio, quam nupturæ sacerdos imponit, apud fideles cujusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur. Etin concilio Ancyrano (can. 10): Desponsatas puellas, et post ab aliis raptas, placuit erui, et eis reddi, quibus ante fuerant desponsatæ, etiamsi eis a raptoribus vis illata constiterit. Quæ supra laxato ordine non modo sponsæ, verum etiam quasi conjuges factæ, etiam violenter corruptæ, ita sponsis reddendæ sunt, sicut etiam separati, sive fornicationis causa, et absque mutuo consensu C disjuncti conjuges rejungendi sunt: fornicationis autem causa separati, aut innupti manebunt, aut ex consensu sibimet mutuo reconciliabuntur. De nuptialis autem, sed innuptis, id est de nuptiarum celebratione, in quibus arrhæ sponsaliorum, et benedictio sacerdotalis, et dotationis confirmatio, et Christi atque Ecclesia mysterium ad completionis perfectionem dirigitur, sed non carnis unione completur, sed consilium bonum, ut de Joseph diximus, consilio meliore mutatur, ut in continentia perpetuo mancatur, ibidem iterum scriptum est: Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut ei præceperat angelus Domini, et accepit conjugem suam, et non cogroscebat eam (Matth. 1). Accepit autem ad nomen conjugis, ob causas necessarias que tunc immine- D vit beatus Coelestinus papa in epistola decretali ad

[blocks in formation]

Nos autem hæc his idcirco interponere necessarium duximus, quia quosdam, etiam qui se doctores esse dicebant, audivimus pertinaci contentione intendere, quasi ex verbis beati Ambrosii, et sancti Augustini, quæ parum diligenter intenderant, virum non fornicantem, et a fornicatore muliere discedentem, aliam illa vivente ducere posse, et quæ causa fornicationis a viro recesserit, non posse reconciliari : illam autem que non causa fornicationis, sed alia qualibet recesserit, aut reconciliari, aut innuptanı debere remanere; non advertentes, quia sic adulte-rino sensu interpretabantur verba Apostoli, sicut et illi, contra quos olim beatus Augustinus istos libros descripserat, et Africana synodus, quæ præmisimus, definivit, quando et Coelestianos evisceravit, et ipsas etiam Pelagianorum medullas excussit. Nec mirum: sic enim pravo erant infecti dogmate, sicut et moderni Prædestinatiani, qui veterum Prædestinatianorum hæresim, quasi de sancti Augustini verbis compilatam instaurare laborant. Quorum capita confregit, et verticem capillorum perambulantium in delictis suis conquassavit, atque contri

Venerium, et cæteros Gallicanos episcopos : et isdem beatus Augustinus in libro de Correptione et Gratia, et de Prædestinatione sanctorum, ac Bono perseverantiæ. Sed et sanctus Prosper, ex. delegatione sedis apostolicæ, in absolutionibus objectionum Gallorum, Vincentianorum, atque Massiliensium, in libris etiam de Vocatione gentium, catholico sensu, et perfecta evidentissimæ rationis facundaque doctrina corum argumenta dissolvit. Verba autem corumdem auctorum, unde imperiti magistri talia insulsa captarunt, hic poneremus, si non pro solutione nodum componere vitaremus.

Addendum etiam necessarium duximus, ut his

B

peragat, ut qui suo neglectu Ecclesiam, et multos Ecclesiæ filios scandalizare præsumpsit, Ecclesie et ejus rectoribus atque filiis satisfaciat, et post satisfactionem, si se continere non poterit, juxta sententiani magni Leonis papæ ad Rusticum Narbonensem episcopum, et secundum decreta sancti Toletani concilii (Decret. cap. 25, conc. Tolet. vi, can. 8), copulam uxoris legitimæ exspectat, ne iterum fornicationis crimen incurrat. In quo tamen, cum codem Patre loquentes sanctissimo, non regulam constituimus, sed quid sit tolerabilius æstimamus. Nam secundum veram cognitionem nihil magis ei congruit qui pœnitentiam agit, quam castitas perseverans, et mentis, et corporis. Cui ne laqueum injiciamus, remedii manum porrigimus, non imperium actionis imponimus.

sanctorum sententiis cognoscamus, nuptias, quas A larem suscipiat, et cum dignis pœnitentiæ fructibus concubitus pro quibusdam causis non sequitur, solvi posse, et propter incontinentiam feminas ad alias convolare valere. Sed subtilis investigatio, et rationabilis discretio in his prius est adhibenda, utrum quasi naturalis in viris sit bujusmodi commistionis impossibilitas (quia et sunt eunuchi, sicut scriptum est, qui de matris utero sic nati sunt,) an hoc impedimentum operatione diaboli, sient fieri assolet, illis accidit. Quod si per sortiarias (33. q. 1), atque maleficas, occulto, sed nunquam vel nusquam injusto, Dominici judicio permittente, et diabolo operante, accidit, hortandi sunt quibus ista eveniunt, ut corde contrito, et spiritu humiliato, Deo et sacerdoti de omnibus peccatis suis puram confessionem faciant, et profusis iacrymis, ac largioribus eleemosynis, et orationibus, atque jejuniis, Domino satisfaciant, cujus judicio, pro suo merito, et ab illa benedictione privari inviti meruerunt, quam Dominus primis parentibus ante peccatum in paradiso donavit, qua etiam post peccatum genus humanum in totum privari non voluit et per exorcismos, atque cætera medicinæ ecclesiasticæ munia, ministri Ecclesiæ tales, quantum annuerit Dominus, qui Abimelech ac domum ejus Abrahæ orationibus sanavit, sanare procurent (Gen. xx). Qui forte si sanari non poterunt, separari valebunt. Sed postquam alias nuptias expetierit, illis in carne yiventibus, quibus junctæ fuerint, prioribus quos reliquerant, etiamsi possibilitas concumbendi eis reddita fuerit, reconciliari nequibunt. Incestuosas autem nuptias, propter incestus crimen, quod habere non potest, ut prius diximus, et iterum dicimus, Christi et Ecclesiæ sacramentum, non debere manere, sed crimen separatione et pœnitentia debere sanari noscamus. Stephani vero nuptias, de quibus agitur, ne incestus admittatur, debere dissolvi modis omnibus cognoscamus et nuptias quæ nuptiale habent mysterium, non quacunque alia, nisi sola fornicationis causa, posse dissolvi, docente Veritatis auctoritate teneamus. Quoniam etsi communi consensu continentiam voverint conjuges, tanto obnixius, quanto spiritalius in Domino juncti manebunt : quorum conjunctioni, ac indivisa separationi, nulla simulatio in oculis ejus intervenire valebit, qui cordium ac renum serutator esse dignoscitur.

Unde Stephanus pro fornicatione, de qua, nisi coactus necessitate eam publicaret, secreta confessione pœnitentiam agere poterat, et quia sacro nuptiarum mysterio, licet necessitate compulsus, simulationis culpam superinduxit, sicut ille qui zizaniam tritico superseminare non metuit: et quoniam post tale connubium, antequam legaliter dissolveretur, quod quasi legaliter visum fuit initum, alios pravo exemplo destruens, concubina usus fuisse dicitur, juxta modum culpa, cum pietatis modestia, quia reverentiam Deo exhibuit, ne incestum fornicationi adjungeret, a proprio episcopo secundum ejus arbitrium, qui canones sic decernunt, pœnitentiam regu

Quia etiam sanctus Siricius de benedictione sponsarum in decretis suis quædam ponere studuit. De quibus, quod notum est, sacri canones decernunt, et nos exinde aliqua diximus, et plura alia diceremus si his nuptiis, de quibus loquimur benedictionem sacerdotalem datam fuisse ex more ecclesiastico audiremus. Sed quibus debita fides defuit, locum benedictio sacerdotalis non habuit: præsertim cum scriptum sit: In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui; et si fuerit in za filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, pax vestra ad vos revertetur (Luc. x). Et PeC trus Domino et fidelibus dicit: Fide purificans corda eorum (Ac!. xv). Et item scriptum est: Omnia opera ejus ex fide, et iterum, Quod non est ex fide, peccatum est (Rom. xiv). Et ubi peccatum manet, ante congruam satisfactionem benedictio locum non habet. Nihil enim, ut beatus dicit Gregorius, prodest oratio, ubi iniqua est actio..

Post hæc omnia, si Regimundus filiam suam recipere non voluerit, aut illa in sua libertate manere decreverit, indicandum est eis, quoniam si ipsa stuprum quodcunque consenserit, ad illum, vel ad illam, non autem ad Stephanum, quod perpetratum fuerit pertinebit. Debetis etiam vos, sancti antistites, et Regimundo et Stephano, atque illorum parcutibus et amicis, ex divino mandato suggerere, intiD mare, atque præcipere, ut pacem inter se, quam Dominus præcepit, et sine qua eum nisi ad judicium videre non poterunt, habeant; et terræ principes cum primoribus debent satagere, ne pro hac causa in Ecclesia, et in regno, scandala et seditiones fiant. Quod qui eorum obedire contempserit, juxta evangelicum præceptum, sicut ethnicus et publicanus efficiatur et secundum Apostolum, qui non obedit verbo notetur, ut nemo ei commisceatur; et qui hanc pacis doctrinam non receperit, nullus ei Ave dicat, ut non communicet peccatis ejus, et sicut canones decernunt, oblatio ejus nec in sacrario recipiatur. Et qui ad pacem redire noluerit, tandiu excommunicatus mancat, quandiu ad pacem redire

contempserit, et ad charitatem, quæ operit multitu- A ubi propter Hilderici episcopi ætatis prolixitatem et dinem peccatorum, quantocius redire festinet.

Et item in canonibus scriptum est, ut de concilio bini vel terni judices ad quæque diffinienda deligantur atque mittantur, quæ ecclesiastico debent examinari ac diffiniri judicio, et alibi rationabilius atque convenientius quam in eodem concilio poterunt definiri; et quisquis probatus fuerit pro contumacia nolle obtemperare judicibus, cum hoc primæ sedis episcopo fuerit probatum, det litteras ut nullus ei communicet donec obtemperet. Qua de re sancta synodus vos, qui primarum sedium regni Aquitanici estis, ad hanc causam diffiniendam, cum coepiscopis vestris, et principibus, ac terræ illius primoribus, eligere studuit quorum diffinitioni sine suo periculo et excommunicationis invectione, quisquis B vobis obtemperare distulerit, evadere non valebit.

Hæc de evangelica veritate, et apostolica atque canonica auctoritate, seu catholicorum doctrina et traditione, sicut synodus sancta jussit, pro mediocritate ingenioli mei colligere studui. De quibus, sicut audivi quoniam quidam faciunt, nemo contra me debet irasei: quia non meo sensu mea verba composui, neque quod meum non est mihi arrogare præsumpsi, neque statuendo vel imperando in hac causa, quod non est meum, quiddam scribere procuravi, nullius præjudicans sana sententiæ, nec dehonorans auctoritatem, aut ad obsequendi quemquam cogere volens necessitatem. Sed cum beato Leone scribente ad Rusticum Narbonensem episcopum, dilectissimam atque reverentissimam fraternitatem vestram commoneo, quia sicut quædam sunt, quæ nulla possunt ratione convelli, ita multa sunt quæ aut pro consideratione ætatum, aut pro necessitate rerum oporteat temperari: illa semper conditione servata, ut in his quæ vel dubia fuerint, aut obscura, id noverimus sequendum, quod nec præceptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum inveniatur adversum.

EPISTOLA XXIII.

AD CAROLUM IMPERATOREM.

De auctoritate Vitæ S. Dionysii ab Anastasio translatæ.

(Apud Mabill., Analect. pag. 212.)

Domno glorioso CAROLO imperatori Augusto, HINCMARUS, nomine, non merito, Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus.

Lecta beati Dionysii Passione a Methodio Constantinopolim Roma directo Græce dictata, et ab Anastasio utriusque linguæ perito et undecunque doctissimo, apostolicæ sedis bibliothecario, Latine conscripta, sicut in præfatione sua narrat, recognovi his quæ ibi seripta sunt ea quæ in adolescentia legeram consonare, videlicet per quos et qualiter gesta martyrii beati Dionysii sociorumque ejus ad Romanorum notitiam indeque ad Græcorum pervenerint. Nam quando Deo disponente in Franconofurth palatio nati estis, Hucberto præcentori palatii cpiscopium Meldensis urbis commissum est,

C

D

diuturnam ægritudinem, quædam ad scientiam et religionen pertinentia, necnon et ædificia et cætera quæque necessaria neglecta invenit. Quapropter a familiari suo Bodone clerico domni et nutritoris mei Hilduini abbatis sacri palatii clericorum summi, quemdam clericum ipsius Bodonis propinquum, nomine Wandelmarum, qui cantilenam optime a Teugario magistro in sancti Dionysii monasterio didicit, ad erudiendos clericos suos obtinuit; cui abbatiolam sancti Sanctini in beneficium dedit. Idem autem Wandelmarus in loco sibi commisso quaterniunculos valde contritos, et quæ in eis scripta fuerant pene deleta, de Vita et actibus beati Sanetini reperit, quos ob familiaritatis notitiam, et quia me sciolum putabat, ad exhaurienda ea quæ in eisdem quaterniunculis contineri videbantur, et ad transcribendum aperte in nova pergamena mihi commisit. Quod et studiose peregi, et mihi emendata emendanti restitui. Sed quia diu est quod idem Wandelmarus etiam ante obitum Hucherti defunctus fuit, et sicut audivi, idem locus neglectus exstitit, ac demum in eadem urbe Nortmanni fuerant, et quædam incendio concremaverant, quædam vero prædantes diripuerant, nescio si ipsi quaterniunculi vel eorum exemplaria in eadem urbe valeant reperiri. Propterea eorum exemplarium quod mihi retinui, vestro devoto et bono studio offerendum putavi ut si quæ sunt illorum reliquiæ, qui negabant Dominum et Patrem nostrum, patronum nostrum Dionysium esse Areopagiten, et a beato Paulo apostolo baptizatum, ac Atheniensium ordinatum episcopum, et in Gallias a sancto Clemente directum, ex his quæ Græca testificatio et Romanæ sedis assertio et Gallicana intimat contestatio, ratum et in hac recognoscant, quod inde ante nos dictum est. Nam veritas sæpius agitata magis splendescit in lucem.

EPISTOLA XXIV.

AD CONVENTUM EPISCOPORUM.

Responsio ad interrogationem Guntharii archiepiscopi Coloniensis, de uxore Bosonis quæ virum suum reliquerat.

(Apud Sirmond., ex veteri codice Biblioth. Thuanæ.) HINGMARUS, nomine, non merito, Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, sacro CONVEN

[merged small][ocr errors][merged small]

corporis sui, sed mulier (ibid.). Uxori vir debitum reddere debet, et uxor viro, ut non tententur a Satana propter incontinentiam. Quod qui eorum non. fecerit, nisi ex consensu propter Deum dimiserit, parem suum, imo partem corporis sui mochari facit. Si tu huic feminæ pœnitentiam posueris, quæ pars est corporis viri diœcesis alterius, sine consensu rectoris et viri, contra regulas ecclesiasticas facis, et, docente Leone papa, honoris communione privaris. Et item: Si huic feminæ lege pœnitentiæ. manum imponis, et illa membrum caput suum (caput enim mulieris vir), in alteram provinciam secuta fuerit, sub providentia alterius præsulis quis curam de ejus accipiet pœnitentia? Quis ut recon

fundere potius quam proferre, antequam alius mihi A corporis sui, sed vir; et vir non habet potestatem sententiam ab ipsis labiis rapiat, ut nec bucca efferre sufficiat quod vel convulsa memoria subministrat. Sed et sicut scriptum est: Qui fortiter premit ubera, exprimit butyrum; et qui vehementer emulget, elicit sanguinem (Prov. xxx), timui ne si inconsulte ac præpropere responderem, in carnalem intellectum deciderem, quia occupatum ad alia cor meum me dereliquerat, et lumen intelligentiunculæ serenum mihi vel mecum non erat. Quapropter distuli, donec si forte secundum prophetam (Ezech. H) mitteretur manus, quæ me cibaret intellectus volumine quæ videlicet toties mittitur quoties quæ ante nesciebamus divina nobis gratia revelantur. Qua de re propositionem domni Guntharii præferamus, et solutionem ex largitione di- B cilietur secundum canones, ad ejus attendet lacryvinæ gratiæ pro captu nostræ intelligentiae refe

ramus.

Si, inquit, femina Bosonis ad nos venerit, et publice confessa fuerit, dicens: Mea culpa, virum meum adulteravi: quapropter timore mortis perterrita ad vos confugi, qui. Dei estis vicarius, ut me et Deo salvetis, et a morte corporali, « quæ mihi imminet ex parte mariti mei, me liberetis; utrum debeam illi publicam pœnitentiam imponere, quam aut in parochia mea, in quam confugit, sejuncta a viro suo peragat, aut eam eidem viro suo sub tali conditione reddere ‹ debeam, ut nullo modo eam interficiat, sed post pœnitentiam illam in conjugio habeat. Quam si interfecerit, sciat se ecclesiastica damnatione C plectendum, quoniam nefas est quemquam in publica pœnitentia positum a quocunque inter、fici.

Respondemus: Feminam illam in tua vel alterius cujusque parochia natam, baptizatam, nutritam, adultam, facultatum hæreditate ditatam, Boso ex alia non modo parochia, verum ex alia provincia natus, et per omnia incrementa in perfectum virum perductus, sub alterius episcopi cura degens secundum legem divinam et humanam, apud eos quorum intererat obtinuit, desponsavit, dotavit, publicis nuptiis honoravit, et sibi in conjugii copula sociavit, et unum corpus unamque carnem secum effecit, sicut scriptum est: Erunt duo in carne una; jam non sunt duo, sed una caro (Gen. 1; Matth. XIX); et Quod Deus junxit, homo non separet (Matth. XIX); nisi forte perpetuo, ex consensu, propter continentiam, unde tanto conjuncti sunt amplius quanto et spiritualius; aut ad tempus, ut vacent orationi, et revertantur iterum in idipsum, ne tententur a Satana propter incontinentiam (I Cor. vII); aut causa fornicationis, qua separati, aut sic, id est innupti et separati maneant, aut mutuo reconcilientur. Quomodo poteris inferiorem partem corporis hominis illius qui sub alterius providentia degit, separare, et tenere sub pœnitentia, quæ nec orationi continenter sine consensu partis superioris vacare potest? Mulier enim non habet potestatem

mas et confessionem, quam non audivit? Quis ei manum ad reconciliationem imponet, sacris regulis decernentibus, ut nemo episcoporum sub manu positum alterius sacerdotis ad reconciliationem suscipiat, neque reconciliatum sine litteris vel consensu reconciliatoris recipiat? Et quomodo partem corporis, imo hominem alterius episcopi et parochiæ judicabis, quin pœnitentiali judicio condemnabis? cum scriptum sit, quod sanctus Gregorius hinc in suis decretis exposuit: Si transieris per messem amici tui, fricans confricabis spicas manibus tuis, et manducabis, falcem autem non mittas (Deut. xxm), sive falce non metas, id est homines parochie alterius verbo prædicationis et exemplo operis (ita tamen ut non conculces simpliciorem fratrem tuum, ne incidas in ruinam et laqueum, vanam scilicet gloriam diaboli) in corpus Christi, quæ est Ecclesia, festina trajicere, falcem autem judicii non permitteris mittere, vel falce judicii metere, id est incidere sive abscidere. » Et quoniam, sicut ipse Boso dicit, eidem mulieri, quæ caro sua est, nullum crimen impingit, sed non modicam negligentiam, quia ab cjus se subtraxit servitio, et quantum ex ipsa est, illum mæchari fecit, contra auctoritatem atque justitiam eum dimittens, et in aliis regnis circiter per triennium immorans, contumax mandatis illis adeo exstitit, ut nec compellata' per tanta temporum spatia ad eum redierit, pro domni apostolici est jussione illi paratus indulgere ; D restat ut rex, in cujus regno degit, secundum conscriptionem chirographi regum nostrorum, cam ad viri sui præsentiam adduci faciat, et tu episcopus, in cujus parochia immoratur, quia hoc non est regis, sicut sanctus Gregorius de his qui ad Ecclesiam confugiunt præcipit, si exposcit necessitas, securitatem de æquitate sibi servanda apud virum ejus expetas et obtineas, et post hoc missus reipublicæ viro uxorem fuga lapsam restituat. Qui vir, si sacramentum fregerit, et apostolicis monitis inobediens exstiterit, episcopus ad cujus curam pertinet, canonicum judicium in illum proinde exerat. Si autem confessa, vel legaliter de adulterio convicta, incolumis evaserit, lege ecclesiastica pœnitentiæ illam

« VorigeDoorgaan »