Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

AUCTORUM ET OPERUM QUI IN HOC TOMO XIV CONTINENTUR,

[blocks in formation]

DOCTRINE THOMISTICA

CIRCA

DECALOGUM.

Decem esse præcepta Moysi à Deo tradita, constat ex ipso decalogi nomine, et ex cap. 20 Exodi, ubi recensentur in duabus tabulis digito Dei scripta: quorum tria prima virtutem religionis concernunt, cultumque Dei respiciunt, et mandata prima tabulæ communiter appellantur; reliqua verò septem, ad pietatem et justitiam commutativam spectant, et versantur circa proximum, secundæque tabulæ præcepta appellantur. Ad juvandam memoriam, auctores sub bis versibus hæc decem præcepta comprehendunt:

1. Unum cole Deum. 2. Nec jures vana per ipsum.
3. Sabbata sanctifices. 4. Habeas in honore parentes.
5. Non sis occisor. 6. Fur. 7. Mœchus. 8. Testis
iniquus.

9. Alterius nuptam, 10. Nec rem cupias alienam. Hanc enumerationem D. Thomas, 1 2, p. 100, art. 5, rectam et convenientem esse docet, quia, sicut legis humanæ præcepta homines ad quamdam communitatem humanam ordinant, ita legis divinæ præcepta hominem ordinant ad quamdam communitatem, seu rempublicam hominum sub Deo. Ad hoc autem ut aliquis in aliquà communitate benè commoretur, duo requiruntur; quorum primum est, ut benè se habeat ad eum qui præest communitati: aliud ut benè se habeat ad alios communitatis consocios et comparticipes. Oportet igitur quòd in lege divinà, primò ferantur quædam præcepta ordinantia hominem ad Deum; et alia benè ordinantia homines ad alios proximos, simul convenientes sub Deo.

Principi autem communitatis tria debet homo, primò fidelitatem, secundò reverentiam, tertiò famulatum. Fidelitas quidem ad Dominum in hoc consistit, ut honorem principatûs ad alium non deferat: et quantùm ad hoc accipitur primum præceptum: Non habebis deos alienos, etc. Reverentia autem ad Dominum requiritur ut nihil injuriosum in eum committatur : et quantùm ad hoc assumitur secundum præceptum : Non assumes nomen Dei tui in vanum. Famulatus autem debetur Domino in recompensationem beneficiorum, quæ ab ipso percipiunt subditi. Et ad hoc pertinet tertium præceptum : Memento ut diem sabbati sanctifices. Vel, juxta D. Augustinum, à D. Thomâ relatum, per primum præceptum, jubemur revereri primi principii unitatem, quæ Patri appropriatur. Per secundum, divinam veritatem, quæ Filio attribuitur. Per tertium, divinam bonitatem, quæ Spiritui sancto tribuitur; nam per illius gratiam sanctificamur, et in

TH. XIV.

cà bonitate quiescimus sicut in fine. Vel ex hoc quòd hominis conversio ad Deum potest fieri tripliciter : primò corde, et sic primo præcepto inducitur reve rentia et cultus unius veri Dei in corde. Secundò in ore, et sic secundo præcepto jubetur non assumere Dei nomen in vanum, dùm profertur juramentum. Tertiò in opere exteriori, sic tertio præcepto prohibentur opera servilia et determinatur quies in sabbato ad exteriùs etiam vacandum Deo.

Ad proximos autem aliquis se habet specialiter et generaliter. Specialiter quidem quantùm ad illos, quorum est debitor, ut scilicet eis debitum reddat. Et quantùm ad hoc accipitur quartum præceptum : Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, etc. Generaliter autem quantùm ad omnes, ut nulli nocumentum inferatur, neque opere, Beque ore, neque corde. Opere quidem infertur nocumentum proximo, quandòque quidem in propriam personam, quantùm ad consistentiam persona, et hoc prohibetur per quintum præceptum : Non occides Quandòque autem in personam conjunctam quantum ad propagationem prolis, et hoc prohibetur sexto mandato Non mochaberis. Quandòque autem in rem possessam, quæ ordinatur ad utrumque. Et quantùm ad hoc ponitur septimum præceptum : Non furtum facies. Nocumentum autem oris prohibetur octavo præcepto: Non loqueris falsum testimonium contra proximum tuum. Tandem nocumentum cordis prohibetur nono et decimo præcepto: Non concupisces uxorem, neque rem proximi tui. Hactenùs S. doctor loco citato, et 2-2, q. 122, ubi hæc decem præcepta egregiè suo more explicat tum in communi, tum in particulari, cujus vestigiis fideliter inhærebimus.

In hac igitur primâ parte, veluti in primâ tabulâ, reponimus tria priora decalogi præcepta : etenim cùm rationis ordo à fine incipiat, finis verò humanæ vitæ et societatis sit ipse Deus, priori loco collocanda erant ca quibus homo ad eum ordinatur per virtutem religionis ; quorum primum est, ut ei fideliter subdatur, nullam participationem et communicationem cum illius hostibus habens. Secundum, ut reverentiam exhibeat. Tertium, ut ipsi famulatum impendat; quæ ria præcipiuntur in primæ tabulæ præceptis; cun. quibus reponemus et quartum, ordinans hominem specialiter ad speciales proximos repræsentantes Deum, veluti secundaria principia nostri esse sub isto primo et supremo omnium rerum principio; el est

1

affirmativum, de honoratione parentum, ac differt ab aliis sex ordinantibus ad proximum, quæ sunt negativa; ac versatur non circa justitiam propriè dictam sicut ista, sed circa virtutem pietatis, quæ valdè religioni approximat, unde quidam auctores docuerunt

hæc quatuor præcepta in primâ tabulâ fuisse exarata. Quidquid sit de hoc, in istà primâ parte decalogi, istud quartum præceptum cum aliis tribus etiam exposituri sumus.

PRÆLOQUIUM DE RELIGIONE,

MAXIMEQUE DE ORATIONE.

D. Thomas, 1-2, q. 100, art. 3, ad 3, et art. 6, docet quòd præcepta decalogi dantur de his quæ statim in promptu mens suscipit : ideòque sunt immediatè de actibus justitiæ, cùm in eâ ratio debiti, quæ requiritur ad præceptum, manifestatione appareat, eò quòd sit ad alterum, et per hoc ostendatur quòd homo sit alteri obligatus ad reddendum ei quod debet. Unde tria prima præcepta sunt de actibus religionis, quæ est potissima pars justitiæ. Quartum autem præceptum est de actibus pietatis, quæ est pars justitiæ secunda. Alia verò sex, dantur de actibus justitiæ, communiter dictæ, quæ est inter æquales.

Tantò autem aliquid magis à ratione suscipitur quantò contrarium est gravius, et magis repugnans rationi: manifestum verò est, quòd cùm rationis ordo à fine incipiat, maximè est contra rationem, ut homo inordinatè se habeat circa finem. Finis autem humanæ vitæ et societatis est Deus: et idcò primò oportuit per præcepta decalogi hominem ordinare ad Deum; cùm ejus contrarium sit gravissimum. Sicut etiam in exercitu, qui ordinatur ad ducem sicut ad finem, primum est quòd miles subdatur duci; et hujus contrarium est gravissimum : secundum verò ut aliis coordinetur. Inter ipsa autem per quæ ordinantur in Deum, primum occurrit quòd homo fideliter ei subdatur, nullam ticipationem cum inimicis habens. Secundum quòd ei reverentiam exhibeat. Tertium quòd etiam famulatum impendat majusque peccatum in exercitu est, si miles, infideliter agens, cum hoste pactum habeat, quàm si aliquam irreverentiam faciat duci : et hoc est gravius quàm si in aliquo obsequio ducis deficiens inveniatur. Inde habes ordinem inter præcepta primæ tabulæ.

par

Hæc itaque tria præcepta ordinant hominem ad Deum per actus religionis, quæ est pars potentialis justitia, cùm sit ad alterum; quia tamen per eam homo nequit reddere Deo æquale debito, ideò Religio deficit à perfectâ ratione justitiæ, solùmque ei annectitur, ut ostendit D. Thomas, 2-2, q. 80, art. unico. Et q. 81, de illâ agit per octo articulos.

Religio propriè sumpta juxta D. Augustinum, lib. 10 de Civit., cap. 1, est habitus quo inclinamur ad cultum et honorem Deo exhibendum : non enim quemlibet, sed Dei cultum propriè respicit. Unde definiri potest virtus moralis, per quam homines exhibent cultum et honorem Deo tanquàm omnium creatori et supremo Domino debitum.

Quod ut clariùs percipiatur, notandum est, virtu

Les posse tripliciter ad Deum ordinari. Quædam eniın immediatè illum respiciunt, tanquàm proximum objectum formale quod, et cui, per actus à se elicitos directè ipsum attingentes sub aliquâ ratione deitatis et ultimi finis; et hæ sunt virtutes theologica. Sic fides per se directè immediatè respicit Deum, ut est in se summè verax, et dùm credimus Deo, ipsum proximè attingimus. Et sic de spe et de charitate dicendum. Aliæ verò sunt virtutes quæ versantur in alio extremo, nempe quæ non habent Deum pro objecto, neque pro fine proximo et intrinseco, seu Deum nec tanquàm objectum quod, nec tanquàm finem cui de se respiciunt. V. g., temperantia versatur circa cibum et potum moderatè sumptum, et circa passiones tanquàm circa subjectum et materiam proximam, habetque pro fine proximo et intrinseco subjectionem corporis, et animi quietem ac elevationem. Quòd verò ejus actus deinde referatur in Deum, ei præfigitur ab ordinatione cha ritatis, et ab ejus imperio provenit. Idemque dicen dum de aliis virtutibus moralibus. Virtus verò reli gionis directè et immediatè respicit aliquid creatum tanquàm objectum formale quod, nempe culium quen. offert Deo; illius enim actus, nos nostraque directè attingunt tanquàm materiam proximam, quam in cultum offerimus Deo, sicque Deus est ad summum objectum cui remotum, et materiale illius. Unde non est virtus theologica, sed moralis; inter morales tamen est præstantissima; quia ea quæ sunt ad finem, ex ordine ad illum suam sortiuntur bonitatem, et quò sunt fini propinquiora, eò sunt meliora : virtutes autem morales sunt circa ea quæ ordinantur in Deum tanquàm in finem. Ergo cùm religio magis de propinquo accedat ad Deum quàm aliæ virtutes morales, utpote quia illum respicit tanquàm finem intrinsecum ad quem ordinat hominem, eò quòd cultus divious suapte naturâ immediatè et directè in Deum referatur; ideò inter virtutes morales præeminet, magnamque cum theologicis affinitatem habet. Ita D. Thomas loco citato, art. 5 et 6.

Et art. 7 ostendit religionem habere actus interio res et exteriores, eò quòd illis Deus sit à nobis colendus, juxta illud psalm. 83: Cor meum et caro mea exulaverunt in Deum vivum. Per eam enim nos et nostra, nempe mentem seu animam cum suis potentiis et viribus, corpus et usum membrorum aliaque exteriora Deo offerimus in cultum. Actus interiores sunt principales et per se ad religionem pertinentes quia, ut dicitur Joan.: Spiritus est Deus, et eos qui

:

adorant eum, in Spiritu et veritate adorare oportet. Exteriores verò actus sunt quasi secundarii, et ad interiores ordinati, tanquàm signa illorum quos per se Deus acceptat, et quibus illi conjungimur item se habent ut incitamenta ad eliciendos actus interiores : mens enim humana ad hoc ut Deo conjungatur, indiget sensibilium manuductione, quia, ut dicitur ad Rom. 1: Invisibilia Dei, per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur. Et ideò in divino cultu necesse est aliquibus corporalibus uti.

D. Thomas, 2-2, q. 82, assignat duos actus interiores religionis. Primus se tenet ex parte voluntatis, et vocatur Devotio, seu voluntas quædam promptè tradendi se ad ea quæ pertinent ad Dei famulatum. Et de illå agit S. doctor, quæst. citatà, per quatuor articulos; verùm quia non occurrunt dubia casuum conscientiæ circa istam materiam, remittimus lectorem ad textum D. Thomæ, et commentaria egregia piaque Cajetani. Secundus se tenet ex parte intellectus, et est Oratio, quasi oris ratio. Unde pertinet ad rationem practicam, cujus est ordinare; imperare enim, petere, et deprecari, ordinationem quamdamn important, prout scilicet homo disponit aliquid per aliud esse faciendum. De oratione autem agit S. doctor, q. 83, per septemdecim articulos, ex quibus aliqua ad theologiam moralem et Dei cultum spectantia, attingemus.

ARTICULUS PRIMUS.

DE ORATIONE IN GENERE CONSIDERATA.

§ 1. De naturâ et necessitate orationis. Quæres primò, quid sit oratio, et an sit actus religionis?

Resp. esse actum religionis. Dicitur enim, Psalm. 140: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo. Incensum autem in hujus figuram in lege veteri dicebatur offerri Domino in suavem odorem et cultum. Et ratio est quia per orationem homo Deo reverentiam exhibet, in quantum scilicet ei se subjicit, et profitetur orando, se eo indigere sicut auctore suorum bonorum, eique tradit mentem suam. Igitur per orationem, religio intellectum hominis movet in Deum. Ita D. Thomas, art. 3, et art. 1, ad 2, ait, quòd voluntas movet rationem in suum finem, unde nihil prohibet movente voluntate, actum rationis tendere in finem charitatis, qui est Deo uniri. Tendit autem oratio in Deum, quasi à voluntate charitatis mota dupliciter. Uno quidem modo ex parte ejus quod petitur; quia hoc est præcipuè in oratione petendum, ut uniamur Deo, juxta illud Psalm. 26: ‹ Unam petii à Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini. Et Damascenus definit orationem, quatenùs est quædam deprecatio, dicens, quòd est petitio decentium à Deo. Alio modo ex parte ipsius petentis; quem oportet accedere ad eum, à quo petit, vel loco, sicut ad hominem; vel mente, sicut ad Deum; et secundùm hoc idem Damascenus dicit quòd oratio est ascensus mentis in Deum.

Quæres secundò an sit conveniens Deum orare, et ad id ex præcepto teneamur, et an debeat esse vocalis oratio?

Resp. 1° affirmativè cum D. Thomà. art 2, quia ex divinâ providentiâ non solùm disponitur qui effectus fiant, sed etiam ex quibus causis et quòd ordine proveniant. Inter alias autem causas sunt etiam quorumdam causæ actus humani: unde oportet homines agere aliqua, non ut per suos actus divinam dispositionem immutent, quæ est immutabilis, sed ut per actus suos impleant quosdam effectus secundùm ordinem à Deo dispositum. Sic non propter hoc oramus, ut divinam dispositionem immutemus, sed ut impetremus, quod Deus disposuit per orationes sanctorum esse implendum; ut scilice! homines mereantur accipere, quod ei Deus omnipotens ante secula disposuit donare, ut Gregorius dicit in 1 lib. Dialog., cap. 8. Item, licet Deus nobis præstet ex suâ liberalitate etiam non petita, aliqua tamen vult præstare nobis petentibus; et hoc propter nostram utilitatem, ut scilicet fiduciam quamdam concipiamus recurrendi ad Deum, et ut recognoscamus eum esse bonorum nostrorum auctorem. Unde Chrysostomus dicit: Considera quanta est libr concessa felicitas, quanta gloria attributa, orationibus fabulari cum Deo, cum Christo miscere colloquia, optare quod velis, quod desideras postulare, etc. Nec est necessarium nos Deo nostras preces porrigere, ut et nostras indigentias et desideria manifestemus: Scit enim pater vester cœlestis, quia his omnibus indigetis, ut Matth. 6 dicitur: sed ut nos ipsi consideremus in his ad divinum auxilium esse recurrendum. Hactenus D. Thomas. Vide D. Gregorium loco citato : D. Augustinum, lib. de Dono perseverantiæ, cap. 16, el Epist. 121.

Resp. 2o, quòd tenemur præcepto naturali et divino Deum orare. Prob. ex illo Lucæ 16: Oportet semper orare, etc. Ex quo verbo, oportet, Chrysostomus necessitatem et preceptum orandi colligit; rò autem semper, multipliciter exponit D. Thomas hic, art. 14, ad 4, dicens quòd aliquis continuè orat vel propter continuitatem desiderii charitatis, quod in nobis debet esse continuum actu aut virtute; manet enim virtus hujus desiderii in omnibus quæ ex charitate facimus: omnia autem ex charitate, seu in gloriam Dei facere debemus, ut dicitur, 1 ad Corint. 10, et glosså super hæc verba Apostoli ad Thessalon. 5: Sine intermissione orate, subdit: Continuè vitam beatam desiderate; ipsum enim continuum desiderium boni, continua est oratio. Vel secundò ratione bonæ operationis. Unde glossa jam allata subdit: Semper justè vivite; scmper enim orut, qui benè semper agit. Vel tertiò, quia non est intermittendum quin temporibus statutis oretur. Unde glossa allata ait : Sine intermissione certarum horarum orate, seu quòd non interrumpatur actus orandi, quasi nunquàm resumendus. Quartò tandem vel propter effectum, sive in ipso operante, qui etiam post orationem remanet magis devotus; sive etiam in alio, puta cùm quis suis beneficiis alium provocat, ut per se oret, etiam quando ipse ab oratione cessat et quiescit, prout fit in associatione Rosarii perpetui, et nos ostendimus, in opusculo Rosarii, cap. 2. Unde verba ista: Oportet semper orare, et non deficere, non sunt intelli

genda de ipsâ oratione secundùm se consideratâ, quæ non potest esse continua; quia oportet aliis operibus occupari, et est præceptum affirmativum, quod non obligat semper et pro semper.

Probatur autem ratione, quòd obliget aliquando. Nam omnis actus ad salutem necessarius, si sit liber et in nostrâ potestate, aliquando obligat sub præcepto, ut supra ostensum est. Atqui oratio est actus liber et necessarius ad salutem, ut docent D. Thomas in 4 sent., dist. 15, q. 4, art. 1, q. 3; D. Augustinus, lib. de Bono persev., cap. 15, et lib. de Eccl. Dogm., cap. 56, et lib. de Naturâ et Gratiâ, cap. 43. Item Tridentinum, sess. 6, cap. 11; bona enim spiritualia, maximè perseverantiam finalem, tanquàm media ad finem beatitudinis tenetur unusquisque desiderare, à Deo petere, sibique per orationem procurare, juxta illud Matth. 7: Petite, et accipietis. Ergo, etc.

Confirmatur, quia ratio naturalis dictat et præcipit Deum esse colendum, nos ct nostra ei subjiciendo tanquàm supremo Domino et omnium bonorum auctori, ex cujus largitate nos accepturos speramus; sed hoc fit per orationem; orando enim tradit homo mentem suam Deo, quam ei per reverentiam subjicit, et repræsentat, ut ait Dionysius, ideòque, sicut mens humana praeminet exterioribus vel corporalibus membris, aut exterioribus rebus, quæ ad Dei servitium applicantur, ita etiam oratio præeminet aliis actibus religionis, ut ait D. Thomas hic art. 3, ad 3. Unde Ecclesia ad colendum Deum maximè orationibus utitur. Ergo, etc. Confirmatur insuper ex D. Thomà hîc, art. 2, ubi ait, quòd non solum petere quæ desideramus, sed etiam rectè aliquid desiderare, sub præcepto cadit. Sed deside rare quidem cadit sub præcepto charitatis; petere autem sub præcepto religionis, quod quidem præceptum ponitur Matth. 7, ubi dicitur : Petite, et accipietis. Item 1 ad Thessalon. 5: Sine intermissione orate. Ad Rom. 12: Orationi instantes ; Jacobi 5 : Orate pro invicem, ut salvemini. Et colligitur ex D. Cypriano in expositione orationis Dominicæ. Ex Chrysost., lib. 7 de orando Deum, et passim ab aliis SS. Patribus.

Quando autem nos obliget istud orationis præceptum, dicendum est quòd in primo instanti morali usûs rationis, in mortis articulo, in gravi corporis et animæ periculo, et pluries in vitæ decursu, homo tenetur ad orationem recurrere; sicut enim infirmus probè sciens, omnes in simili infirmitate constitutos, utentes aliquo facili medicamento, aut ferè omnes, incolumes evadere, ad illum adhibendum obligaretur ex tuendæ vitæ et procuranda sanitatis præcepto; ita naturæ dictamine tenetur homo, in suis indigentiis ad Deum per orationem recurrere, maximè quia Deus ferè semper præordinavit, nobis sua auxilia, præsertim ad salutem æternam post primam gratiam necessaria, nediante oratione concedere. Item quoties prudenter homo judicat, orationem esse medium hic et nunc necessarium ad vincendam aliquam gravem tentationem, vitandum peccatum, et custodiendam aliquam virtutem; tunc ratione illius, oratio cadit sub præcepto. liem pro Ecclesià et regno in gravioribus necessitati

bus publicis, fideles aliquando orare tenentur, maximè prælati, parochi, sacerdotes, et personæ religiosa. Item quando prudenter judicamus orationem esse me dium necessarium ad subveniendum proximo in gravi necessitate, præsertim spirituali constituto, qui ex charitate tenemur succurrere, nec possumus aliter quàm per orationem commodè succurrere; tunc ratione hujus, ad orationem obligamur: ejus tamen omissio tunc fortè, regulariter saltem loquendo, non est peccatum mortale, tum quia ordinariè aliâ viâ proximo subveniri potest; tum quia non est omninò certum orationem illam fructum ac felicem successuin habituram, et quòd indigens nullum impetrationi opponat obicem.

Resp. 3°, quòd oratio singularis, quæ scilicet offertur à singulari personâ, sive pro se, sive pro aliis oret, non importat de necessitate quòd debeat esse vocalis, per se absolutè loquendo. Convenienter tamen vox huic orationi adjungitur triplici ratione, primò ad excitandam interiorem devotionem, quà mens orantis clevetur in Deum; quia per exteriora signa sive voceni, sive etiam aliquorum factorum, movetur mens hominis, et secundùm apprehensionem, et per consequens secundùm affectionem, ut dicit D. August., Epist. 121 ad Probam; et ideò in singulari oratione, tantùm est vocibus, et hujusmodi signis utendum, quantùm proficit ad excitandum interiùs mentem : si verò mens per hoc distrabatur, vel qualitercumque impediatur, est à talibus cessandum. Secundò ad redditionem debiti, ut scilicet homo Deo serviat secundùm illud totum quod ex Deo habet, id est, non solùm mente, sed etiam corpore: quod præcipuè competit orationi ut est satisfactoria. Unde dicitur Osex ultimo: Reddemus vitulum labiorum nostrorum. Tertiò ex quâdam redundantiâ ab animâ ad corpus ex vehementi affectione, juxta illud Psalm. 15: Lætatum est cor meum, exultavit lingua mea.

Quæres tertiò an oratio purè mentalis seu meditatio sit omnibus fidelibus ad salutem necessaria (1)?

Resp. Duobus modis spectari potest meditatio, nempe, vel secundùm se precisè, et quatenùs est studiosa occultæ veritatis investigatio vel secundùm circumstantias, puta methodum, temporis diuturnitatem, etc. Certum est meditationem posteriori modo esse duntaxat medium ad salutem utile. Quæstio solùm est de meditatione secundùm se spectată. Resp. Aliqua meditatio est omnibus fidelibus ad salutem necessaria.

Probatur 1° ex Scrip., Jer., 12: Desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde. Eccli. 3: Quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper. Matth. 13, et Luc. 8, verbum Dei auditum et non recogitatum, est semen cadens vel secùs viam et conculcatum, vel in spinas et suffocatum. Spinæ, Domino interprete, sunt sollicitudo seculi, et fallacia divitiarum ac voluptatum, à quibus retrahendam mentem monet Pro

(1) Hæc quæstio et sequentes usque ad articulum de oratione publicâ, adduntur tractaiui Mayolis, de sumptæ ex Th. L. flabert.

« VorigeDoorgaan »