Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

aliquis lestem eum invocet falsitatis, quia per hoc dat intelligere, vel quòd Deus veritatem non cognoscat, vel quòd falsitatem testari velit. Quod sine dubio gravis est Dei injuria. Idem probat S. doctor expressiùs art. 3, quia PROPTER QUOD UNUMQUODQUE TALE, ET ILLUD MAGIS; videmus autem quòd ea quæ ex se sunt peccata venialia, vel etiam bona ex genere, si in contemptum Der fiant, sunt peccata mortalia. Unde multò magis quidquid tale est, quod de sui ratione pertinet ad contemplum Dei, est peccatum mortale: perjurium autem de sui ratione importat contemptum Dei. Ex hoc enim habet rationem culpæ, quia ad irreverentiam Dei pertinet. Unde manifestum est, quòd perjurium de sui ratione, est peccatum mortale. Hactenus D. Thomas. Et ibidem ad 2, ait, quòd ille qui jocosè perjurat, non evitat divinam irreverentiam, sed quantùm ad aliquid magis auget et ideò non excusatur à peccato mortali. Ille autem qui ex lapsu linguæ falsum jurat, si quidem advertat se jurare, et falsum esse quod jurat, non excusatur à peccato mortali, sicut nec à Dei contemptu; si autem hoc non advertat, non videtur habere intentionem jurandi, et ideò à crimine perjurii excusatur.

Perjurium in judicio, est specialiter exprimendum, non quòd in ratione perjurii differat specie: sed propter adjunctam malitiam injustitim specie diversam, ex hoc quòd jurans judici juridicè interroganti, non obediat; quod in re gravi, etiam secluso juramento, esse peccatum mortale, ostendemus in octavo præcepto.

QUESTIO PRIMA.

DE JURAMENTO.

D. Thomas agit de juramento, 2-2, q. 89, per decem articulos, ejusque necessitatem statin art. 1 probat hoc discursu : Juramentum ad confirmationem ordinatur, ut dicit Apost. ad Heb. 6; confirmatio autem in scibilibus per rationem fit, quæ procedit ex aliquibus naturaliter notis, quæ sunt infallibiliter vera. Sed particularia facta hominum contingentia non possunt per rationem necessariam confirmari : et ideò ea quæ de his dicuntur, solent confirmari per testes. Sed humanum testimonium non est sufficiens ad hujusmodi confirmationem propter duo: primò quidem propter defectum veritatis humanæ : quia plurimi in mendacium labuntur, secundùm illud Psal. 16: ‹ Os eorum loculum cst men

[ocr errors]

dacium. Secundò propter defectum cognitionis, quia homines non possunt cognoscere neque futura, neque cordium occulta, vel etiam absentia, de quibus tamen homines loquuntur; et expedit rebus humanis ut certitudo aliqua de his habeatur; et ideò necessarium fuit recurrere ad divinum testimonium, quia Deus neque mentiri potest, neque cum aliquid latet. Assumere autem Deum in testem, dicitur jurare, quia quasi pro jure introductum est, ut quod sub invocatione divini testimonii dicitur pro vero habetur. Et art. 3, docet quòd jurare est actus latriæ et Religionis; nam ille qui jural, invocat divinum testimonium ad confirmandum ea quæ dicit;

nihil autem confirmatur nisi per aliquid quod certius est et potius; el ideò in hoc ipso quòd homo per Deum jurat, profitetur Deum potiorem, utpote cujus veritas est indefectibilis, et cognitio universalis : et sic Deo aliquo modo reverentiam exhibet. Unde et Apostolus dicit ad Hebræos 6, quòd ‹ homines per majorem se jurant. › Et Hieronymus dicit super Matth., quòd qui jurat aut veneratur, aut diligit eum per quem jurat. Et Philosophus etiam dicit in 1 Metaph., quòd juramentum est honorabilissimum; exhibere autem reverentiam Deo, pertinet ad Religionem sive latriam. Unde manifestum est, quòd juramentum est actus Religionis, sive latrix.

Et ad Hebræos 6, exponens hæc verba Apostoli: Homines per majorem sui jurant, et omnis controversiæ finis ad confirmationem est juramentum, rationem ejus ponit, quia nihil aliud est jurare nisi dubium confirmare; sicut ergo in scientiis nihil confirmatur, nisi per id quod est magis notum, ita quia nihil certius est apud homines, quàm Deus, ideò per ipsum tanquàm per majus et certius juratur. Et sicut in scientiis quando fit resolutio usque ad prima principia sndemonstrabilia, quiescit intellectus et finitur controversia ; ita divinâ lege introductum est, quòd cùm pervenitur ad primam veritatem, est standum, quod fit quando ipsa in testimonium invocatur. Exodi 22: ‹ Applicabitur ad deos, et jurabit, et sic sopitur omnis quæstio et controversia. ›

Licet oratio sit divini nominis invocatio, non est propterea juramentum, quia per cam divinum nomen invocatur gratiâ petendi ab eo auxilium tanquàm à misericorde et omnipotenti : atverò juramento invocatur ut tanquàm testis infallibilis veritatis, confirmet et manifestet, id quod jurejurando affirmatur, Item concionatores et alii referentes sacræ Scripturæ testimonia, non censentur jurare, cùm Deus sponte suâ hæc testimonia dederit ad suas veritates asserendas atque ea referens nihil aliud facit, quàm Dei asserta referre, nisi ulteriùs Deum in suarum assertionum testem invocet.

ARTICULUS PRIMUS.

Quid et quotuplex sit juramentum.

Jurare est Deum in testem assumere pro confirmatione alicujus rei, prout colligitur ex D. Thomâ locis mox adductis. Hinc fit non esse juramentum, nisi Deus tacitè vel expressè invocetur in testem; id enim est de juramenti essentiâ; est enim invocatio divini nominis in testimonium.

Tunc autem est invocatio expressa, quando fide faciendæ causâ, divinum nomen expressè adhibetur, ut si quis dicat: Jura per Christum ; testis sit mihi Deus, etc. Tunc verò est solùm tacita, quando fidei faciendæ causâ aliquid fit indicans invocationem Dei, quamvis ejus nomen expressè non interponatur, ut si aliquis requisitus at juret, manu tangat Evangelium aut crucem, aliudve signum quo ostendat se jurare, et de facto habeat intentionem jurandi. Item dùm jurat per creaturas in quibus specialiter relucet bonitas et potentia Dei, ut si juret per sanctos, per angelos, per

:

animam rationaleni, per cœlum, per solem in his enim et similibus juramentis creatura non censetur per se adduci in testem, sed quatenùs dicit ordinem ad Deum, præsertim si addatur nomen Dei, ut si juret per solem Dei, per ignem Dei: accipit enim creaturam pro creatore, nec vult cam esse testem, sed Deum, qui in ipsà speciali modo residet, ut docet D. Thomas hic art. 6, ubi dicit quòd juramentum per creaturas relatas in Deum fieri potest duobus modis, nempe per simplicem contestationem, in quantum scilicet testimonium Dei invocatur, et in creaturâ divina veritas, cui juramentum innititur, relucet. Item per execrationem, quando inducitur aliqua creatura ut in eâ judicium divinum exerceatur, si res aliter se habeat, quàm juramento confirmatur, ut: Deus me damnet, nisi, etc.; juro per capul meum, per vitam meam, etc. Quasi illam creaturam obliget Deo tanquàm judici, ut de perjurio vindictam sumat. Jurare per creaturas constituendo in illis per se sumptis finem juramenti, nempe confirmationem, afferendo illas tanquàm testes infallibiles veritatis, quod est proprium veri Dei, ad blasphemiam reducitur, et est species idololatrix, cùm per hoc illis attribuatur quod soli Deo competit. Hinc videtur quòd juramentum per falsos deos non sit juramentum, nec ex visuâ obliget, sed tantùm propter conscientiam erroneam jurantis, existimantis esse vera numina. Ratio est, quia reverà tunc Deus non adducitur in testem, neque est ibi obligatio ex Religione proveniens, sed solùm ex affectu et conscientiâ erroneâ : unde infidelis ad fidem conversus, non tenetur juramenta sua servare, nisi ex vi simplicis promissionis acceptatæ, quia utile per inutile non vitiatur, ut habetur in Reg. juris in 6. Si autem Catholicus seriò juret per falsos deos, lethaliter peccat; secùs si joco vel absque intentione jurandi; hinc etiam quidam docent esse peccatum lethale jurare hoc modo per dæmonem, ob scilicet rationem allatam, quia honor Dei videtur tribui dæmoni, adduntque tale juramentum præcisâ conscientià erroncå non obligare: tum quia testimonium Patris mendacii nequit humanam promissionem confirmare; tum quia omnis societas et communicatio cum hoste Dei, qualis est, titulo invocationis dæmonum servare promissum, nobis est interdicta. Tandem jurare per creaturas sine ullo ordine ad Deum, sed duntaxat præcisè secundùm dignitatem quam habent in seipsis, non est juramentum, quia tunc jurans non intendit Deum testem suorum verborum adducere, sed solùm per res humanas dictum suum confirmare. Ut enim ait Cajetanus hic art. 6, dùm dicitur: In veritate sic est, nihil aliud significatur quàm: Verè sic est; nec obstat quòd Deus sit veritas, hinc enim non sequitur quòd quidquid affirmatur de veritate, affirmetur de Deo, quia veritas est communior quàm Deus. Item qui dicit: Per fidem meam sic faciam, aut, sic est, non intendit loqui de fide, quæ est virtus theologica, sed de fide quæ est virtus moralis, id est, de fidelitate, et perinde est ac si diceret. Ita hoc faciam, sicut sum fidelis in promissis vel in dicendo verum :

seipsum ergo affert in testem, non Deum. Sicut reges promittentes in fide regiâ, non jurant per hoc, sed propriam fidelitatem excellentem afferunt ad confirmandum. Sic etiam solet dici: Sic faciam in conscien tia. Ita res se habet fide boni viri vel sacerdotis vel religiosi, quia, per se loquendo ex vi verborum tantùm significant se loqui ex veracitate et fidelitate, quæ virum probum, sacerdotem, religiosum decent: per accidens tamen, si ista proferens putet se jurare, procul dubio iste ex intentione suȧ jurat, non ex vi verborum. Unde consideranda est dicentis intentio.

Prima igitur regula est, ut testimonium divinum expressè aut tacitè adhibeatur in confirmationem alicujus dicti vel facti. Secunda verò regula est, ut semper habeatur ratio intentionis et animi interioris jurantis; nam ut sæpè ait D. Thomas, peccata verborum maximè pensantur ex intentione proferentis : et in proposito satis est jurantem velle usurpare verba in eo sensu, in quo pro aliorum jurantium consuetudine usurpari solent, vel in quo juxta morem patriæ intelliguntur, puta si pro juramento habeantur. Tertia regula est, quòd ad essentiam juramenti non est necessarium istud verbum, juro, quia Deus sine illo potest tacitè revocari in testem. Unde in lege veteri, sic juramentum fiebat: Vivit Dominus, et Apostolus sic jurabat: Testis est mihi Deus. Imò nulla verba præcisè necessaria sunt ad substantiam juramenti, eò quòd sine ullâ verborum prolatione, sed solis signis Deus possit in testem invocari, ut si quis rogatus ac jussus manu tangat crucem aut librum Evangelii, aut pectus, si fuerit sacerdos, intendens et significans se jurare; nam juramentum fit Deo, qui mentis est inspector. Tandem ad essentiam juramenti non cst necessarium regulariter, ut verbis juratoriis addatur contactus Evangeliorum aut rei sacræ, cùm sine istis signis sufficienter verbis adducatur Deus in testem. Tamen, ad incutiendum terrorem, et ob alias causas, leges volunt hoc modo juramenta præstari. Quarta regula est quòd ista verba: Coram Deo loquor, vel Deus scit, et hujusmodi, possunt dupliciter intelligi: uno modo invocativè, quando scilicet inducuntur ad confirmandum id quod dicitur, et tunc habent rationem juramenti; altero modo purè enuntiativè, quando solùm per modum narrationis proferuntur ab iis qui non intendunt jurare ad confirmandum dicta sua, sed tantùm significare ea quæ dicunt coram Deo dici, et ab ipso sciri: illaque ad divinum judicium remittere, et ad futuram vitam ubi omnia aperta erunt, ac per hoc exprimere se habere conscientiam rectam et Deum præ oculis, sic non mentiendo. Tunc non est juramentum, ut ostendit Cajetanus in hâc quæst. 99, art. 1, in fine. Quando autem non constat, sed dubium est de proferentis verba ista intentione, tunc putandum est non fuisse dicta invocativè et per modum juramenti in viris bonæ conscientiæ illud abhorrentibus, sed tantùm dicta esse enuntiativè, præsumendum est, nisi constet de contrario: secùs verò dicendum in viris ad jurandum assuefactis, nisi aliter constet de eorum

:

animo. Nam actus præsumitur factus juxta consuetudinem si verò proferantur in judicio, aut in causâ concernente damnum tertii, intelligenda sunt juxta communem audientium sensum: nam isteita tenebatur aliis uti, ne audientes deciperet aut damnificaret. Ita Cajetanus loco citato. Quinta regula: Juramentum est quoties aliqua fidei veritas adducitur in testimonium, comparando illi aliam veritatem, v. g. : Iloc ita, et tam benè est, sicut Deusest veritas, sicut estunus Deus, sicut Christus natus est ex Virgine, etc. Quia veritas divina invocatur in testem, et non simpliciter enuntiative: imò et ad blasphemiam accedit.

Differentia per se formalis ct essentialis juramenti, est adductio et invocatio Dei in testem ad confirmationem alicujus rei quæ cùm in omnibus juramentis necessariò reperiri debeat, rectè Cajetanus hic, art. 1, infert omnia juramenta esse ejusdem speciei, solùmque differre materialiter et per accidens penès assertionem, promissionem, contestationem et execrationem, quia hæ differentiæ materialiter et per accidens sc habent ad Dei testificationem. Hoc igitur modo juramentum dividitur à D. Thomà art. 1, in corp. in assertorium et promissorium ex parte veritatis enuntiatæ, et ibidem ad 3, in illud quod fit per simplicem contestationem, et in illud quod fit per execrationem ex parte inodi proferendi.

Assert rium est quando divinum testimonium inducitur ad præsentia et præterita asserenda, aut neganda. Promissorium est quando assumitur ad aliquid futurum confirmandum. Rursus tam assertorium quàm promissorium aliquando fit simpliciter per nudam contestationem, dùm scilicet quis invocat divinum testimonium sine obligatione sui vel alterius ad pœnam, ut cùm dicit: Testis est mihi Deus; coram Deo loquor ; per Deum, per evangelia, per fidem Christi, per sanctos, etc. Aliquando fit per execrationem, adducendo scilicet Deum non solùm ut testem, sed etiam ut judicem et punitorem, id est, se vel aliquid ad se pertinens obligando ad pœnam, nisi sit verum quod dicit, v. g. Deus nunquàm mihi parcat, malà morte feriat, me damnet; sim maledictus à Deo; non permittat me ex hoc loco moveri, non me adjuva, si id non sit verum : Item quotiescumque Deus tanquàm alicujus boni impetitor adhibetur in testem Ita Deus me adjuvet. Ita me salvet, etc. Quia in isto loquendi modo subintelligitur contraria execratio nempe: His bonis me privet, si ita res non se habeat: nisi hec verba solùm voluntatis appetitum significent, ac contrariam execrationem ex intentione proferentis excludant, ut dùm quis dicit: Ego sum pauper, et alius respondet: Faxit Deus ut ita sim dives et felix ac tu es, etc.

ARTICULUS II.

An et quando juramentum sit licitum.

D. Thomas hic, art. 2 probat juramentum esse licitum ex illo Deuteron. 6: Dominum Deum timebis, ct et per nomen ejus jurabis. Item ex origine et fine juramenti colligit ejus honestatem. Ex quidem origine, quia juramentum est introductum ex fide, quâ homines credunt Deum habere infallibilem veritatem

et universalem hominum cognitionem et provisionem. Ex fine autem, quia juramentum inducitur ad justificandum homines et ad finiendum controversias, ut dicitur ad Hebr. 6; tandem quia juramentum est actus religionis, ut constat ex dictis, proindeque juramentum est secundùm sc licitum et honestum.

Verùm nihil prohibet aliquid esse secundùm se bonum, quod tamen cedit in malum ejus qui non utitur eo convenienter, sicut sumerc Eucharistiam est bonum; et tamen qui indignè sumit, judicium sibi manducat et bibit, ut dicitur 4 ad Corint. 41. Sic juramentum cedit in malum alieni, ex eo quòd illo malè utitur, id est, sine necessitate et cautelà debitâ. Videtur enim parvam reverentiam habere ad Deum, qui eum ex levi causâ testem inducit; quod non præsumeret etiam de aliquo viro honesto. Imminet etiam periculum perjurii, quia de facili homo in verbo delinquit, juxta illud Jacobi, 3: Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Unde dicitur Eccles. 23: Jurationi ne assuescal os tuum, multi enim casus in illà. Ex D. Thomà, art. 2. Et art. 5 probat juramentum, non esse per se appetendum et frequentandum, quamvis secundùm se sit bonum et honestum. Dicitur enim Eccles. 23: Vir multum jurans replebitur iniquitate. Idemque reprobat August., lib. 2, de Mendacio. Ubi dicit quòd Apost. in Epistolis suis jurans, ostendit quomodò accipiendum sit illud Matth. 5: Dico vobis non jurare omninò, ne scilicet jurando ad facilitatem jurandi perveniatur; ex facilitate, ad consuetudinem, et à consuetudine in perjurium decidatur, et ideò non invenitur juråsse, nisi scribens, ubi consideratio cautior non habet linguam præcipitem. Ratio est, sicut medicina est utilis ad sanandum, et tamen quantò est virtuosior, tantò majus nocumentum inducit, si non debitè sumatur; ita etiam juramentum utile quidem est ad confirmationem; attamen quantò magis est venerandum, tantò est magis periculosum, nisi debitè inducatur. Id enim quod quæritur ad subveniendum infirmitati, vel defectui, non numeratur inter ea quæ sunt per se appetenda, sed inter ea quæ sunt necessaria, ut patet de medicina. Juramentum autem quæritur ad subveniendum alicui defectui, quo scilicet unus homo alteri discredit; et ideò juramentum est habendum non inter ea quæ sunt per se appetenda, sed inter ea quæ sunt huic vitæ necessaria, quibus indebitè utitur quicumque ultra terminos necessitatis, illis utitur.

Nec valet dicere sic perversum videri testimonium divinum ad res humanas confirmandas referre; non valet, inquam. Nam in juramento duo sunt consideranda, unum minùs principale, nempe confirmare veritatem divino testimonio: alterum verò principale, quod est exhibere Deo hunc honorem, quo Deus ex veritatis confirmatione, id exigente hominum infirmitate, afficitur, ita ut ipsamet terminatio controversia humanæ, tandem in Dei reverentiam cedat, in quo sanè nulla est perversitas, sicut nec in hoc quòd Incarnatio Christi simili modo ordinata fuerit in remis. sionem peccati, neque quòd gratia ad naturam hominis sanandain ordinctur, quia hæc omnia tandem ad Dei

gloriam, tanquàm in finem principalem referuntur, prout innuit D. Thomas, art. 4, ad 1. Hic infertur non solùm licitum esse jurare, sed etiam obligatorium, quando recta ratio id exigit; sic judex et potestaspublica habet facultatem exigendi juramentum à subdito, quando hoc reipublica: bono expediens judicaverit; imò quandoque homo non requisitus tenebitur jusjurandum offerre, scilicet vel pro bono publico, aut pro liberando innocente à morte, et non jurando peccaret. Debet tamen debito modo usurpari.

Dico igitur, quòd ut juramentum sit licitum et actus virtutis ac religionis, tres comites et circumstantia requiruntur jure divino et naturali, nempe judicium seu discretio, ex parte jurantis. Item justitia ex parte causæ, et veritas ex parte rei, ut docet D. Thomas art. 3, et probat ex illo Jerem.: Jurabis, vivit Dominus in veritate, in judicio, et in justitià. Et ex D. Ilieron. ibid., et ex causâ 22, q. 2, can. 2, et q. 4, can. ultimo.

Probat D. Thomas hâc ratione, quia ad bonum usum juramenti duo requiruntur, primò quidem quòd aliquis non leviter, sed ex necessarià causâ et directè juret, et quantùm ad hoc requiritur JUDICIUM, scilicet discretionis ex parte jurantis, secundò quantùm ad id quod per juramentum confirmatur, ut scilicet neque sit falsum, neque illicitum ; et quantùm ad hoc requiritur VERITAS per quam aliquis juramento confirmat quod verum est. Et JUSTITIA per quam confirmat quod licitum est; judicio autem caret juramentum incautum; veritate juramentum mendax; justitià verò juramentum iniquum, sive illicitum. Hæc D. Thomas.

Jurantentum itaque debet fieri cum judicio discretionis et prudentiâ, scu non temerè et inconsultò, sed consideratè et cum magnâ cautelâ jurans procedere debet, perpendendo an quæ juramento confirmanda sunt, absque juramento sufficienter probari atque confirmari possint: tunc enim juramentum non est adhibendum sine necessitate. Item considerando attentè quomodò res se habeat in se et quomodò ipsemet sit affectus. Tandem ut non ex quâcumque causâ, nec in re levi, sed tantùm gravi et necessariâ juret. Item juramentum fieri debet cum justitià, seu ut cadat super materiam justam licitam et honestam; quia gravis fit injuria Deo, si adducatur in testem rei turpis et illicitæ; quæ irreverentia est mortale aut veniale peccatum pro gravitate aut levitate materiæ, ut si quis juret se fornicaturum, est ibi duplex lethale peccatum contra duo præcepta Decalogi. Qui verò jurat se prolaturum mendacium jocosum, peccat tantùm venialiter secundùm aliquos, si habeat intentionem tale peccatum committendi; si verò tunc non habeat talem intentionem, juretque contra propriam mentem, mortaliter peccat, quia jam reus est perjurii, quod non desinit esse mortale, quamvis res videatur levis, eò quòd gravis Deo fit injuria, quòd adducatur in testem falsitatis, etiam in re alioqui levi. Imò et in hoc videtur inesse gravior injuria. Item materia juramenti non est res indifferens aut impossibilis aut impeditiva majoris boni, seu contraria Dei consiliis, v. g., non ingredi religionem. Item Deus non vult obligare ad aliquid

vanum, quaic est juramentum non transcundi per talem viam, non emendi in tali officinâ, etc., quamdiù res illæ manent indifferentes; si enim habeant aliquid boni, puta quia non frequentando hanc officinam et viam, evitas aliquam jacturam facultatum aut occasionem peccandi et jures ad cavendum istud periculum, tunc teneris id adimplere, quia est materia apta juramenti. Item si tale juramentum feceris in utilitatem alterius, illud servare debes, modò sine peccato etiam veniali servari possit; tunc enim non censetur res indifferens. Item juramentum factum de re prohibità per legem naturalem, divinam aut canonicam, non est de re licità et aptà. Item si sit contra legem civilem primariò et immediatè ordinatam ad bonum commune, aut inde redundet damnum tertii. In prædictis omnibus casibus juramentum non obligat, defectu materiæ aptæ.

Justitiam tanquàm comitem utriusque juramenti, promissorii et assertorii, assignant auctores, diversimodè tamen. Nam in promissorio requiritur tum ex parte ipsius actus jurandi, ut nempe sit justus, et non noceat proximo; tum etiam ex parte rei quæ juramento affirmatur, ut scilicet res justa promittatur. In assertorio verò non requiritur justitia ex parte rei asseriæ, quia sæpè res injusta licitè detegitur: sed solùm requiritur justitia ex parte actûs jurandi, id est, ex parte causæ, quæ compellit ad jurandum; nempe ut sit licita et justa, contra quod facit ille qui absque ullà rationabili causâ occultam gravem proximi infamiam detegit et juramento confirmat; gravem enim Deo injuriam infert adducendo illum in testem suæ malitiæ et violationis legis.

Tandem veritas consistit in hoc quòd jurans arbitretur cum fundamento, non levi sed valdè gravi et rationabili, verum esse quod profert in juramento assertorio: aliàs erit perjurium mortale in quâcumque materiâ etiam levi, quibuscumque verbis dicatur, et quâcumque coactione, metu, joco, levitate, consuetudine, utilitate, aut excusatione fiat. Nulla enim admittitur in hoc excusatio, nisi ob imperfectionem actûs, puta quia inadvertenter, tanquàm primus motus, vel ex lapsu linguæ, et si quod aliud est, reddens actum imperfectum, procedit, ob scilicet rationem supra adductam, nempe quia magna irreverentia irrogatur Deo inducendo eum in testem mendacem, aut ignorantem rerum quae apud homines geruntur; quod est de se intrinsecè malum et in nullo prorsùs casu licitum. In illud peccatum incidit non solùm qui falsum scienter jurat, sed etiam qui rem sibi dubiam, tanquàm certam juramento affirmat, aut negat, cùm mentiatur, seu contra id quod novit ac contra mentem suam loquatur. Denique jurans non excusatur à perjurio, si leviter ac temerè putans esse verum, illud asserat, sive postea contingat in re esse verum aut falsum quandoquidem non sufficienter providet ut verum dicat, sed hoc contingit per accidens. Equalis tamen non requiritur diligentia in omni materiâ ad rei juratæ veritatem perscrutandam; sed ejus qualitas et conditio spectanda est; major enim requiritur in rebuз egregiis et arduis, quàm minoris momenti, et in rebus

obscuris, quàm in omninò perviis et claris. Si verò præmissâ diligentià sufficienti rem probabilissimè putando veram juraverit, quæ tamen falsa est, tunc non est formale, sed tantùm materiale mendacium et perjurium; secùs si non adhibuerit debitam curam; tunc enim erit peccatum mortale aut veniale pro ratione negligentiæ in veritate inquirendà, et attentå rei juratæ dignitate.

Juramentum verò promissorium duplicem veritatem exigit, unam de præsenti quando fit, nempe ut reverà jurans habeat tunc animum implendi suo tempore id quod promittit, ac se obligandi. Alteram de futuro, nempe ut rem juramento promissam adimpleat, nullâ omittendi subsistente justâ causâ. Quando deest veritas de præsenti, est peccatum mortale semper, sive res quæ promittitur sit licita, sive illicita, sive parva, sive magna, quia est perjurium formale, quod ob solam inadvertentiam et indeliberationem excusatur à mortali. Quando autem deest veritas de futuro, et rés promissa non adimpletur, tunc non est semper mortale peccatum, puta quando materia non est capax vinculi obligationis, aut quia mala, aut quia impeditiva majoris boni, aut quia indifferens, solùmque peccavit jurans adducendo Deum in testem promissionis, quam oportet falsificare. Item quando eventus est malus, ut patet de juramento Herodis; tolerabile enim erat sanè intellectum, sed malus fuit eventus, dùm puella petiit caput Joannis Baptista: non enim tunc ex juramento astringebatur Herodes ad tantum scelus perpetrandum, quia eventus malæ petitionis vim excludebat juramenti. Hinc qui juravit gladium reddere domino petenti, non tenetur illi reddere si furiosus evaserit, etc. Idem dicendum quando eventus est impeditivus majoris boni, ut si quis juraverit matrimonium contrahere, et postea inspirante Deo, vult ingredi religionem.

Denique quando consuetus modus juramenti aliud fert. Sic in juramento hyperbolico assertorio et promissorio, veritas pensanda non est juxta sonum verborum, sed juxta sensum hyperbolicum à jurante intentum, v. g. : Juro quòd si hoc facias, statuam auri tibi rependam, quantùm ponderas: sufficit enim quòd jurans habeat tunc animum copiosè remunerandi et de facto magnificè donet. Item qui jurat filio aut famulo, fore ut ipsum interimat aut ejus ossa fuste confringat, satis est ut habeat animum severè ac graviter puniendi. Similiter dùm aliqui se honorare volentes, jurant per Deum quòd non se præcedent, et non priùs altero, se per januam egressuros; in his enim et similibus casibus, juxta communem et sanum sensum, subintelligitur: Non te præcedam, nec prior transibo quantùm ex me est; sicut dùm D. Petrus dixit Christo: Non lavabis mihi pedes in æternum; et tamen absque peccato perjurii faciunt statim oppositum, permittendo se vinci.

An autem semper committat peccatum mortale, qui rem juratam parvam absque causâ non adimplet, vel ex parvitate materiæ excusetur, sub lite est; resp. tameu eum Cajetano, probabilius esse istun peccare

mortaliter, si totam omittat; secùs dicendum, si solùm omittat partem minimam re promisse, et reliquum promissionis adimpleat. Ratio primi est, quia iste, quantùm est in se, facit ut Deus testatus fuerit falsum, fallax fidejussor ac confirmator promissionis inveniatur; in quo sanè gravis injuria illi irrogatur. Sic qui sub juramento promisit dare alteri tres asses, tenetur per se loquendo sub mortali implere promissum, nisi fortè verisimiliter putet alterum parvam illam pecuniam sibi condonare (1).

Ratio secundi est, quia illa minima pars non consideratur tunc ut materia juramenti, cùm non fuerit juramenti vinculo separatim supposita, sicque nequaquàm judicanda est efficere transgressionem juramenti, saltem mortalem; v. g., si quis promiserit triginta solidos, et omittat tantùm dare unum, vel juramento se obligavit recitare Psalmum, illumque recitando omittit unum versiculum, non peccat mortaliter.

Juramentum execratorium aliquando coincidit cum assertorio, ut dùm adhibetur ad confirmandam rem præsentem aut præteritam, v. g., si quis dicat: Deus me destruat nisi hoc ita sit aut si id non fecerim; aliquando verò coincidit cum promissorio, ut dùm adhibetur ad confirmandum aliquid futurum quod dependet à jurante; v. g. Hæc addat mihi Deus mala, nisi id fecero. Proindeque juramenti execratorii veritas regulanda est eodem modo ac veritas juramenti assertorii et promissorii. Idem quoque dicendum est de juramento comminatorio, quod scilicet non est de malo inferendo à Deo, sed ab ipso jurante; v. g. : Per Deum te castigabo, te percutiam, etc., in quo differt ab execratorio, quod è converso, non est de malo inferendo ab ipso jurante, sed à Deo.

(1) Multi theologi ab eâ opinione recedunt, ut videre est apud P. Antoine de virtute Religionis, cap. 4: Alii, inquit, communiter, aut saltem communiùs docent, juramentum promissorium obligare tantùm sub veniali in re levi, sive res levis sit tota materia promissionis, sive solum illius pars. Vid. B. Liguori, lib. 3, n. 173; Billuart, dissert. 5, art. 6. Existimant in eo casu non esse perjurium propriè dictum, sed simplicem infidelitatem quæ proinde desumit gradum malitiæ à gravitate sui objecti. Sic ratiocinantur: 1° Perjurium est mendacium omne firmatum juramento; porrò qui non adimplet promissionem antea factam se levem ct infidelem prodit, non verò mentitur: quandoquidem nihil actualiter dicit aut facit contra mentem unde alii in errorem inducantur. 2° Ut Deus adduceretur in testem falsitatis, in quo est ratio perjurii, oporteret ut jurans illum invocaret vel ut testem futuræ executionis; talis autem non est intentio jurantis qui solùm invocat Deum in testimonium sue sinceritatis in promittendo, actualis voluntatis et obligationis quæ inde nascitur ad præstandum promissum, quamque Deus suå auctoritate foveat. Sic in rebus humanis, testis non assumitur in contractu in testimonium futuræ executionis pacti, sed actualis promissionis et obligationis inde secute, et si postea pactum initum violetur, non ideò dicent hunc testem adductum fuisse ad testificandum falsum.... Attamen agnoscenda est obligatio fidelitatis virtute Religionis consecrata propter interpositam auctoritatem Dei; illa obligatio commen suratur capacitati materiæ, adeò ut gravis aut levis sit, prout objectum est magni aut levis momenti.

(EDIT.)

« VorigeDoorgaan »