Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

experti sunt, viso hoc signo, esse in Joanne suo A hominis resurrectione sua mortem calcaret, et vitam gratiam Dei, veneratusque Dei hominem, vocat ad se ejus pincernam, Brithdredum nomine; lætusque regia jucunditate, optime, inquit, profecisti in serviLute tua, nam et optimo potu et mirabili a Domino tuo refecti sumus affluenter, sanctitateque sancti lætificati quam vidimus, discedere nunc habemus cum ejus gratia.

18. Audite, quæso, adhuc Dominum in exemplo ŝui miriâcantem Joannem suum, exhibentemque novum sanctitatis ejus indicium. Si quando in metropoli Eboraco archiepiscopatus scilicet sui sede, eum contigisset morari, amplectebatur valde basiticam Sancti Michaelis archangeli, ibique excubias celebrabat soliti operis sui; contigua enim erat mansioni suæ. Unde accidit quadam vice ut, eo la- B tenter agente inibi illas orationes suas, visibiliter ceriendam se in specie candentis columbæ illi præberet Spiritus sancti majestas, flammeo splendore corusca, supra caput orantis episcopi sedis suæ gloriam (ponere) dignata, Deus æterne et benignissime, de quam mundo corde processerunt orationes illæ quæ sancti Spiritus præsentiam obtinuere, illam, inquam, eamdem que in Jesu filio Dei baptizato apparuit in Jordane! Quam placitæ ascenderunt in conspectum divinitatis, fidelibus etiam perlatæ internuntiis, quae tantum referunt effectum virtutis! Irradiat ergo per quæque foramina et fenestras basilica illa immensa elaritas majestatis inclusæ, ac si relicto æthere sol illuc commigrasset, splendoremque suum in ejus Foci augustias inclusisset. Utque rei veritatem digna prosequamur laudum novitate, vere includebatur ibi sol justitiæ Deus, in suo inclusus Joanne, illuminans eum gratia Spiritus sancti, nec eum ullo errore permittens obtenebrari.

C

19. Cuncti hoc videntes stupent, ut de re insolita, miranturque quæ esse possint illa luminaria, unde tot lucis radii tanto lucerent splendore tantaque emicarent claritate. Accessit tandem Sigga (90) ejus diaconus, pessuloque soluto aperit ostium, participatque gloriam visionis. Videt sanctum po:tifis cem, intentis in cœlum luminibus erectisque manibus, in conspectu Dei effundentem, sicut aquam, animam suam, et in ejus capite columbam super nivem candidam. Cujus viso candenti splendore diaconus, D velut decoctus, facie contracta in rugas, tota cute pœnas excepit temeritatis illatæ. Sensit sanctus Dei diaconum participem visionis; et quamvis irritatus, habitum tamen non exuit mansuetæ intentionis. Accitum ergo ad se tactu emaculat dexteræ, compositaque in pristinum decorem facie obsecrat, protestatur, adjurat ne, quoad ipse in hac vita viveret, visionem illam alicui mortalium detegeret. Audistis Dominum Jesum, post gloriam divinitatis suæ ostensam in monte Petro Jacobo et Joanni, descendentibus illis commendantem taciturnitatem, donec filius

(90) S. Sigga, diaconus S. Joannis, dicitur in Monastico Anglicano.

(91) Beda hæc refert, cap. 6, et Herebaldus, in

mortuis repararet. Videtis et hic Joannem imitatorem Domini sui, testem divinæ glorificationis suæ, quasi mercede, conducere, precibus alligare ut visa conticeret donec hoc mortale exueret et beatæ immortalitatis gloriam indueret. Dubitandum ergo non est quin hic sanctus Dei magnæ puritatis fuerit in conspectu Dei in cœlis, qui tantæ claritatis compos factus sit coram hominibus in terris.

20. Habuit etiam et alium testem signorum quæ per eum propitia gessit divinitas; Herehaldum (91) scilicet Tenemuthenensis cœnobii,qui ejus discipulus a puero et doctrina erat imbutus, comesque commanens individuus. Testabatur hic sæpius se bene, etiam per seipsum comperisse hunc S. Joannem vere esse sanctissimæ vitæ; qui inter alias multis infirmis præstita beneficia, ipsum de morte reduxerit, et subitæ sospitati condonaverit. Dicebat semel contigisse convivantem cum suis hunc charum Dei hominem devenire in planioris viæ grata spatia, cujus jucunda planitie delectati juvenes, militari consuetudine precantur hunc dominum suum, ut liceat eis equos suos in eodem probare inoffenso campi æquore. Quod cum primo vir Dei pro levitate ducens denegaret; tandem petendo instantibus : Agite, inquit, ad libitum, Herebaldus vero maneat mecum. Quod ille audiens juvenili cœpit tristari levitate, quia recenter datum ab episcopo equum, cui iusedebat, volebat probare.

21. Tandem ergo cum laxis frenis omnis campus discurrentibus perstreperet, Hercbaldus, ac si invitus et quasi incitatum equum retinere non posset, reclaman'e episcopo evolat, volucremque cornipedem la-. xioribus frenis ad cursum concitat. Testari solebat idem Herebaldus se tunc audisse ab episcopo post tergum clamante: Male, inquit, agis discedens a me, et hoc modo cognosces. Vix finita comminatione. viri sancti equus labitur Herebaldi; excussusque Herebaldus super ingens saxum, ruina decidit præcipiti, capite confringitur, interioribus discinditur, deilisque manu et pollice redditur. Turbati omnes eo concurrunt, relictis equis ad terram prosiliunt, sed is qui colliditur magis videtur absque sensu quam sapere, magis putatur mori quam vivere. Tenditur super moribundam papilio, et ejus causa per spatiosum æquor cujasque frequentatur obumbratio. Dolent omnes cucurrisse, sed nesciebant quid de cursu providisset Deus ipse.

22. Sanctus autem Dei de ruina mæret specialiter dilecti discipuli, compositisque saccis in tentorio. insomnem noctem ducit, propitiumque Dominun inobedienti suo propitiari precibus et lacrymis convenit. Et valde mane ad debilitatum charum ingre. ditur; primum oratur, et deinde dulci affectu ex nomine compellatur Hercbaldus. Et mirum in mo quit, tunc in clero illius conversatus, nunc in monasterio, quod est juxta ostium Tini fluminis, abbatis. jure prœest, uti hic sub finem dicitur.

dum, cum a præcedentis diei hora septima usque A batur meritis, accersitum quemdam fratrem, Ple

ad illud mane quasi exanimis jacuerit, a sancto Dei vocatus, quasi de gravi somno excitatus, oculos aperit, et in virum Dei intendit. Interrogat pius doctor utrum agnoscat colloquentem sibi, moxque respondet ægrotus voce lacrymabili : Tu es, inquit, Joannes episcopus dilectissimus dominus meus. Et ipse Putasne, inquit, ex instanti periculo cum vita posse evadere. Scio et credo, inquit ille, si per preces tuas hoc mihi Deus annuerit. Quid plura? Imponit præsul Dei manus confracto capiti, sacratas aquas debilitato irrorat corpori; Deum invocans cernuus fili inspirat, deinde cruce signat, et subitam medelam Deus præstat. Hoc sæpius idem ipse referebat postea longo vivens tempore; maturiorque state, factus est albas vigilantissimus eo in loco ubi pela- B gus influit Tina fluvius; unde et Tinemuta ilem dicitur.

23. Referebat etiam venerabilis vitæ abbas ille cujus supra meminimus, quod quadam vice hic sanctus Dei Joannes Beverlacense monasterium adierit, duabus causis poscentibus, ut scilicet gregem Dei inibi commorantem in obsequio Dei commonefaceret salutis suæ, et ut in temporalis substantiæ administratione nihil illis abesset quo minus divinis inten derent. i cunctis manifestum dedit prompta Dei largitio, quantæ integritatis præconio apud se exstiterit hic suus magnus servus. Paraverat idem vencrabilis abbas balneum jam defesso ex instanti senio præsuli. Quo, post longius protractas ex more suo psalmodiarum et orationum celebrationes, abluto, postulat abbas ut cellarium ingrediatur, et quæ Deus ibi in usus servorum suorum præstiterat, benedicere dignaretur. Quibus ad votum abbatis impletis fessus senex conscdit; quem abbas humiliter consulit, utrum post balneum aliquantulum vini degustare velit. At ille placido vultu dicit sibi placere, si ad manum possit sibi venire. Detulerat autem pridie quidam mercator a civitate eidem abbati flasconem vini; quem lætus suscipiens, in cellario reponi jusserat ad opus ejusdem sanctissimi viri.

C

24. Accersitur Brithredus pincerna, jubeturque ut vinum propinet episcopo in vitrea phiala. Qui dum festinus paret jubenti, properantius agens ex affectu obsequii, incautius reliquit dependentem in D pariete prædictum flasconem vini; qui ex alto corruens per medium rumpitur, ita ut in duas partes divideretur. Sed, quia is cui potus ille servabatur vas electæ integritatis Deo erat, nil mirum quod ipse Deus potum illum in partibus vasis divisis conservaret. Nam hinc inde semota pars a parte stabat, vinumque in se quasi congelatum liquorem vel solidam crystallum continebat. A cujus ruentis sonitu permotus idem pincerna Brithredus currit intro, invenitque quod ibi actum erat divinitus. Sed quia hujus rei relationem ingratam sciebat ei cujus age

(92) Hic interponebatur laus discipulorum, quam transferimus ad finem numeri seq. et electio ad Eberacensem archiepiscopatum, quam dedimus suo

chelmum nomine, introducit ad visionem rei insuetæ et mirabilis, ut testimonium haberet in tempore relationis. Suscipiunt ergo illud in alio vase, gratias agentes Deo, qui talia operatur in S. Joanne, complacito vase inhabitationis suæ.

25. Multa quidem et alia signa per eumdem Domius operatus est. Quotquot enim vestimentum ejus cum fide tangebant, omnium infirmitatum suarum celerem sibi sanitatem advenisse gaudebant (92). Dum autem quadam die ad sanctum Joannem episcopum multa conveniret turba, ut sacri chrismatis unctionem acciperet, quemdam juvenem mortuum inter alios sacris chrismatis unctione linivit, et sic de morte ad vitam reduxit. Similiter et dæmonem ab homine quodam expulit; insanos etiam et infirmos semper sanavit, ubicunque eos invenit; sed et tempestatum habebat potestatem per sancti Spiritus vigorem.

[ocr errors]

26. Nec mirum si gratiosus apud Dominum et homines hic electus Dei Joannes exstiterit, utpote qui a magistro et doctore clarissimo et inter theolo gos facundissimo sufficienter edoctus sit, Theodoro scilicet Cantuariensi archiepiscopo, de quo sanctus Beda refert in ecclesiastica Anglorum Historia. Erat, inquit, tempore Ceddæ episcopi, Romæ quidam monachus, nomine Theodorus, natus Tharsi in CiIcia, vir et sæculari et divina litteratura Græce, et Latine, et Hebraice sufficienter instructus, probus moribus, et ætate venerandus, qui ordinatus a Vitaliano papa Britanniam missus est, et venit ad ecclesiam suam Cantuariæ, secundo posiquam corsecratus est anno. Hic etiam Theodorus in suam suscepit disciplinam quamplures de regione Britannica, inter quos quemdam habebat magnæ sanctitatis discipulum, nomine Joannem, quein postmodum vidimus archipræsulem metropolitica ecclesiæ B. Petri Eboracensis, tempore Alfridi regis, ordinatum, quem Dominus Jesus Christus tantum dilexit ut ei in columbina specie Spiritum sanctum divina celebranti transmiserit. Fuit autem Theodorus in archiepiscopatu Cantuariensi per annos viginti et unum,menses tres, dies viginti et sex, et sic migravit ad Christum, Joannes vero multos quoque diaconatus ordine et presbyterii sanctificavit honore, de quorum collegio sanctus exstitit Beda, qui multa apostolicæ fidei scripsit utilia. Ipse etiam Joannes habebat quemdam magnæ sanctitatis diaconum, nomine Brithianum, quem in monasterio suo, quod Beverley dicitur, abbatem sanctimonialis vitæ constituit. Idem vero Joannes episcopus omnes ad se venientes ad viam veritatis convertit, et pro grege sibi commisso el omni populo Christiano jugiter et sine intermissione oravit.

27. Mansit autem in episcopatu (93) hic Christi athleta Joannes triginta tribus annis, octo mensibus, loco, num. 11.

(93) In episcopatu utroque, sive ab ordinatione in episcopum.

terio illo sepeliri permitteret: quia ipse sanctus episcopus, inquit, se antea ad sacerdotalem promoverat gradum. Quod postquam impetraverat, ci e'n ipse presbyter gratias prece supplici atque devota persolvit.

et tredecim diebus, et postea, cum jam episcopatum A abbatem, ut corpus suum, si obisset inibi, in cœme.. præ majore senectute circuire non posset, suo sacerdote Wilfrido (94) cum totius populi electione pontificatum commisit Eboracensem, et ipse cum consilio S. Brithuni abbatis sui Beverlacum petiit, et ibi diu in Dei servitute persistens, Nonis Maii vitam feliciter finivit (95) : et sic ad cœlestia regna conscendens, sepultus est in porticu S. Joannis evangelista, in monasterio suo, anno ab Incarnatione Domini septingentesimo vicesimo primo. In eodem autem loco ubi sepultus est, per ejus merita infirmi sanantur, dæmones effugantur, cæci illuminantur, surdis aures reserantur, mutis verba reparantur, claudis vestigia condonantur, cuncta genera dolorum effugantur, ejusque interventu crimina nostra delentur, et gaudia colica conceduntur, præstante illo, cui B meruit introire. Et cum intentius ante altare S. Joancuncta famulantur.

28. (96) Dominus et Salvator noster Jesus Christus multa miracula per dilectum suum Joannem operatus est. Quorum primum hoc est accidit quodam teinpore ut quidam, ardore febrium oppressus, ad sanctum ipsius sepulcrum pervenerit, ac sensu alienatus, dum ibi diu devolveretur, tandem spiritus malignus ab ipso fugatus est. Qui et integræ sanitati per S. Joannis merita restitutus, assumpto baculo suo, ad propriam domum perrexit; atque ipsum postea nunquam eædem infirmitates invaserunt.

29. In quodam postea tempore abbas Brithunus invitavit abbatem de Swina (97) in anniversario die S. Joannis ad Beverlev, habentem secum illuc quemdam presbyterum, nomine Druchwald, qui et tanta infirmitate detinebatur ut vix illuc ire poterat. Item postea cum abbas de Swina domum redire proposuit, rogatu suo Brithunus abbas ipsum infirmum presbyterum, donec incolumis fieret, in custodia recepit, et maxime propter invocationem nominis S. Joannis atque amorem. Cum quo et ipse abbas de Swina quemdam diaconum suum, qui vocabatur Adde, quatenus procuraretur attentius, reliquerat; cui enim vero abbas Brithunus Welverd presbyterum addiderat, ut ipse infirmanti presbytero omnia ei procurando necessaria famularetur. Tunc autem qui infirmabatur sacerdos rogabat ipsum Brithunum

(94) Ilie est S. Wilfridus junior, cujus Vitam dedimus 27 Aprilis.

(95) Beda, ibique Deo digna conversatione complevil, omissa particula diu, pro qua substituunt Thomas Stubs et auctor Vitæ S. Brithuni quatuor annos. Ricardus annos tres asserit; at non integros duos reperimus. Nam Easa mortuo auno 685, et fortè 26 Octobris, etiamsi paucis solum diebus interjectis fuerit ordinatus episcopus, et in illa administratione permanserit annos 55, menses 8, dies 13, antequam relicta sede migravit Beverlacum, pervenitur ad

C

30. Insequenti vero nocte in tantum aggravabatur infirmitate, quod eam vivus minime putabatur posse transire. Mane autem facto ipse abbas venit ad ipsum, dicens ei: Credo cito melius te fore futuram, si allatus fuisses ad monasterium, in quo sunt multæ reliquiæ sanctorum martyrum. Hoc idem quoque (ait) se credere ipsum, et contestans continuo, post horam tertiam allatus est in ipsum monasterium, ipsi etiam Deo grates referens quia ra ipsum vivus

nis evangelistæ orasset, inde ad sepulcrum ipse progressus est, supplici eum prece deposcens quatenus sibi in infirmitate sua erga suum medicum dignaretur auxiliari. Ac sæpius gratia impetrandi commemorata, quam erga Deum habebat, inde progrediens monasterium S. Martini, quod in se continebat multas quoque sanctorum martyrum reliquias, ingressus est. Quarum igitur impressione ut signum sanctæ crucis fronti suæ intentum est, ac eo regresso ad tumulum sancti confessoris, continuo ab ipsa infirmitate qua detinebatur curatus est; et postea sanus et incolumis domum rediens, hoc ipsum miraculum, quod in se factum fuerat, cum ingenti lætitia sæpe et multum solebat referre.

31. Quodam etiam tempore contigit quamdam sanctimonialem de Esech, cujus manus contracte erant, membraque universa invaletudine detinebantur, ad sancti confessoris tumulum devenisse, ac sui universi languoris sine mora curationem initi recepisse per intercessionem ipsius sancti Confessoris. Sanitate igitur recepta,ipsa multis hominibus in eodem die quo curata est propinando ministravit, et in ea postea sanitate multis vixerat annis. Et hæc per intercessionem hujus sancti confessoris fiebant ad laudem et honorem Creatoris nostri Jesu Christi, qui vivit et regnat Deus per omnia sæcula seculorum.

D annum 719 et mensem Julium, et ultra octavum diem; unde ad hunc diem 7 Maii anni 721, vix decem menses ultra annum possunt superesse; quod sufficit ut dicatur ibi adhuc diu perstitisse.

(96) Quæ sequuntur miracula, ut ex novo apparet exordio, aliunde adjecta sunt.

(97) Abbatiæ Svviniensis in agro Eboracensi mentio celebratur in monastico Anglicano, pag. 1026, cui ex hoc loco ejus antiquitas adstruitur, cum hæc contigerint ante annum 733 quo Brithmus abbas obiit.

CARMEN FOLCARDI DE S. VIGORE.
(ACHERY, Spicil. vet. ed. IV, 576.)

Festa dies Patris rutilat celebranda Vigoris,
Patrem Bajocas, quem fratrem gaudet Atrebas.
Hujus grata Deo genitrix, generosa virago
Pignore de tanto capit assertore superno
Vatum, quem gestat, benedixit diva potestas,
Sacravitque sibi, cuncto sacravit et orbi.
Nascitur ergo puer forma speciosus, et alter
Fit Samuel, Domino condignus ab ungue tenello.
Moxque jugo Domini subclinat lenia colli,
luferturque gregi monachus puer Atrebatensi :
Proficiens cunctis Patribus, profecit ab illis,
Inclytus ille puer, cunctis subjectus ovanter.
Jam quoddam majus meditatur tiro beatus,
Fiat ut a patria peregrinis cum patriarcha.

A Exsulat ergo procul hic semini verbius exsul,
Tendens ad populum sibi cœlitus insinuatum,
Urbs est Bajocas, quam prisca Neustria monstras.
Hanc adit ut doceat quos impius error habebat,
Gratia virtutum Christi comitatur alumnum.
Quæque docendo monet, signis probat, actibus
[implet.

Viribus exsangues reparavit, depulit angues,
Ad superos vita functum traxit prece fusa.
His populus visis, se sacris devovet undis;
Hancque Deo prolem per sacri fontis honorem,
Sancte Vigor, generas; sacras cui solvimus odas.
Flammarum domitor, qui mundi comprimis ignes,
B Ne nos exurant, flammas compesce gehennæ.

FOLCARDI OPUSCULA DUBIA.

VITA S. AUDOMARI

EPISCOPI TERWENNENSIS,

Scripta ab auctore anonymo, qui ante Normannorum cladem vixisse videtur : apud Surium contracta, et interpolata fortasse à Folcardo monacho Sithivensi sæculo x1; restituta ad apographum Corbeiense.

(Apud MABILL. Acta SS. ord. S. Bened., Sæc. II, pag. 559.)

PROLOGUS AUCTORIS.

1. Domino omnipotenti, munerum spiritalium C tos, eodemque spiritu repletos apostolorum vicarios nagnarumque virtutum largitori, multiplices gratias laudesque sedulas dicere debemus, qui, omnium creaturarum visibilium et invisibilium Conditor et gubernator existens, Filium suum unigenitum Dominum nostrum Jesum Christum ad docendas redimendasque omnigenas gentes misit ad terras, etc. Qui duobus et decem apostolis de turba totius generis humani electis, alios quoque alterius ordinis sexaginta et duos regionibus albis ne multæ operarii deessent messi jubet Omnipotens discipulos esse suos, hosque in cœnaculo Sion sancto spiramine repletos, omniumque linguarum mirabili dono ditatos, ad docendas baptizandasque omnigenas gentes ire præcepit, etc. Post hos postque ipsorum successores alios homines agios Dei gratia prædi- D narrare potest?

in omnibus mundi partibus esse concessit, etc. Unde occidentalibus mundi partibus, divinis muneribus decoratum, signis ac virtutibus in multis orbis partibus notum Audomarum (S. Omer) apostolicum donavit doctorem. Ideo te, Deus omnipotens, per gloriosa ejusdem pontificis patrocinia precamur ut largiflua tuæ sapientiæ de supernis fluenta nostris licet maculatis mentibus rorare concedas, ut, de tanti viri meritis atque virtutibus quæ per illum tua gratia gessit scire volentes, licet de magnis parva ac de multis pauca depromere possimus. Quis enim quotidianam ejus conversationem atque in Dei servitio constantiam, cunctosque labores quos in occulto, Deo tantum teste, operatus est, scire aque

INCIPIT VITA.

humilitate refertus, in divina scientia eruditus, charitate et mansuetudine plenus, districtis parcimonite castigatus jejuniis, prolixis noctium pervigil excubiis, sciens quod scriptum est: Beati sunt servi illi quos, cum venerit Dominus, invenerit vigilantes. (Luc. XII, 37).

2. Hic igitur agius pontifex Audomarus et nobi- A enim mente castus et corpore, obedientia atque libus et inclytis secundum sæculi dignitatem et in fide catholica eruditis ortus fuit parentibus (98) in Constantinense regione, nec longe a Constantia (Constance ad Rhenum) civitate, et in eo specialiter loco qui Aurea-Vallis (Imperio vulgo Guldindal) vocatur, natus est. Genitor vero hujus inter suos clarus Friulfus vocabatur; Domitta autem sua nuncupata fuit genitrix. Hi vero religiosi parentes prædictum puerum secundum Christianæ religionis a cunabulis ritum divina gratia suffragante in ecclesiasticis nutriebant disciplinis: unicum enim Audomarum habebant filium. Friulfus vero post prædictæ conjugis suae obitum, et puero ætate et gratia crescente, suavi jugo Christi ac levi, divina famulante misericordia, cum confortante ac suadente B Audomaro filio suo se subdere studuit.

3. Ambo igitur, genitor videlicet Friulfus cum heato filio suo Audomaro, implentes quod scriptum est: Vade, et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et veni; sequere me, et habebis vitam æternam (Matth. xix, 21), mundo mortui, Deo vivi, caducis inopes, perennibus locupletes, Deo subditi, diabolo rebelles, mente similes, ætate dispares, ad Christi tilitum perrexere cœnobium quod famoso nomine vocatur Luxovium, quodque a sancte memoriæ Hibernense viro B. Columbano abbate in Burgundiæ regione in Dei nomine fuit fundatum. Sancto igitur Austasio abbate qui tunc in prædicto mona sterio sanctæ atque beatæ monachorum multitudini præerat, Audomarus cum suo unanimiter genitore religiosa manifestaverunt desideria, sequentes quod scriptum est: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi, et majores tuos, et dicent tibi (Deut. xxx11, 7). Sanctus vero Austasius eos Dei amore flagrare cernens, et in B. Audomari vultu et verbis gratiam cognoscens esse divinam, salubre atque perfectum secundum sacræ Scripturæ auctoritatem prædictis Dei famulis dedit consilium, suadens videlicet utrisque aliquando simul, aliquando separatim, ut sub regulari disciplina secum in Dei perseverarent servitio. Ambo igitur divino ardentes amore, spiritalis Patris Austasii sequentes consilium, sub sacræ regulæ jugum mente devota se subjecerunt. Beatus igitur Austasius immenso gaudio repletus, eos sancto monachorum consortio conjunxit. Dehinc S. Audomarus spiritali gratia plenus late tener, fide robustus, districto regule rigori subditus, inter agium monachorum populum fuit imbutus, omnibusque Christi militibus in prædicto monasterio habitantibus, divina suadente gratia, amabilis fuit. Erat

(98) S. Audomari consanguineus dicitur qui popularis ejus fuit S. Bertinus; qua de re in Actis S. Bertini sæculo insequenti. Addit Joannes de Ipra seu Iperius abbas Sithivensis in Chron. ms. quod ad.

4. Deline B. Audomari fama per multa loca vulgata usque ad Dagoberti Francorum regis noti-tiam pervenit abscondi enim non potest civitas super montem posita (Matth. v, 14). Posthre, multis intervenientibus annis, a reverendissimo prædicto principe Dagoberto, et ab omni Francorum populo vocatus, S. Achario Noviomense episcopo opitulante, ad docendum atque ad gubernandum Terwanensis urbis populum, spiscopalem cum magna mentis. humilitate sumpsit honorem: in quo gradu verbum divinum in corda credentium seminans, animarum corporumque languores curans, captivos vinculatosque redimens, viduarum inopumque præ omnibus. curam gerens, plebem sibi a Domino creditam rite gubernabat. Prædictus igitur Terwanensis populus licet ante adventum B. Audomari a sociis Dionysii martyris, Fusciano videlicet et Victorico, verbum audivit divinum, eodem tempore quo S. Quintinus in Ambianense prædicabat urbe; multi tamen adhuc ex ipsis Terwanensibus cultui adhærebant idolorum. Postquam enim duo beati viri prædicti Fuscianus et Victoricus de prædicta Terwanensium urbe perrexerunt, et in Ambianensium civitate martyrio coroCnati sunt, tunc Terwanenses ad culturam iterum reversi sunt idolorum. Non solum enim hi qui nomen Domini antea recipere noluerunt, sed etiam hi qui a prædictis Patribus fuerunt baptizati, pari crrore. ducti idola colebant. Summus igitur prædictus pontifex Audomarus eandem ingressus urbem, salutifera divini verbi præcepta stolidis paganorum cordibus. tradidit, ferasque eorum mentes tetris ignorantiæ caliginibus cæcatas largo Evangelii lumine illuminavit, vanaque simulacra destruenda igni tradidit, sacrilegamque idolorum culturam in prædicta urbe funditus evertit, omnemque in ea habitantem popuIum ad fidem convertit catholicam, divina sibi suffragante gratia omni enim operanti bonum (Rom. 11, 10) Deus cooperatur, Si enim, testante D Apostolo, Deus pro nobis, quis contra nos est? (Rom. vIII, 31.)

5. Postquam vero prædictam plebem ad veri Dei cultum præfatus pontifex convertit, verbum divinum concurrentibus ad eum undique prædicando turbis, multosque in Dei nomine variis liberando languori

annum 1295 perauxit, Audomarum in quodain instrumento Caroli Magni consanguineum ab ipso imperatore appellari.

« VorigeDoorgaan »