Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

torum, antiphona: Lux perpetua. Si diligeretis. Vox lætitiæ. Oremus. Vide, Domine, infirmitates. Tres pueri Benedicamus Domino, Alleluia. Idem quoque habetur in Brevariis Rotomag. an. 1491 et 1578, et in Processionali Rotomagensi pag. 168 et seq. Hujus antiquissimi ritus mentio fit in Ordine Romano, apud Alcuinum, G. Durandum, in ordinario ms. canonicorum S. Laudi Rotomagensis, etc.; eumque improbare non possunt, qui baptismi memoriam in hominum animis indeletam servari cupiunt.

A pore paschali Dominicarum et festorum officium tribus nocturnis constitisse. Ut secus postea fieret, pervicit brevitatis ratio, non disciplinæ : quod valde improbatur a Guillelmo Durando, 1. vi, Ration. div. offic., cap. 89, et Radulfo decano Tungrensi, libro De canonum observantia, propositione 10. PR.

(239) Sex lectiones de Apocalypsi legantur, et tres de resurrectione. Hinc apparet olim in Rotomagensi Ecclesia tres nocturnas dici solitas, quæ reperiuntur in Ordinario ms. canonicorum S. Laudi Rotomagensis; eas adhuc retinet Romana Ecclesia, multæ quoque cathedrales ecclesiæ. De lectione Apocalypsis concordat Ordinarium Rotomagense ms. Nos vero legimus de Actibus apostolorum (exceptis Dominicis) usque ad hebdomadam tertiam, in qua legitur liber

(232) Huic antiphonam: Lux perpetua, concinentes. Tempore paschali in processione ad crucifixum nulla apud Joannem nostrum habetur sanctæ Mariæ memoria, neque in Ordinario ms. canonicorum S. Laudi reperitur tamen in Ordinario et offi- B Apocalypsis, postea canonicæ epistolæ usque ad vi

cialibus libris mss. et Processionalibus, nec non Breviariis ad usum Ecclesiæ Rotomagensis.

(233) Dies septem in cappis, etc. In ecclesia cathedrali Sabbato in Albis ad missam quinque pueri albis induti, sive cappis, non ita pridem regebant cherum. Idem legitur in Ordinario ms. p. 93. Ad missam nulla cappa in choro, sed quinque pueri in albis regant chorum. Officium: Eduxit populum suum. Psalmus : Confitemini Domino et invocate. Quinque pueri prædicti cantent: Kyrie eleison, Rex genitor et Gloria in excelsis, prosam: Omnipotens genitor; quiaque pueri cantent prosam, et chorus respondeat residuum. Oratio Concede, quæsumus, omnipotens Deus. Nulla memoria, nisi ut prænotatur. Epistola : Deponentes omnem. Alleluia. Hæc dies. Quinque pueri C in pulpito Alleluia. Laudate, pueri; sequitur alius. versus Sit nomen Domini. Hoc finito quinque pueri incipiant in pulpito: Jubilans concrepa, et chores respondeat neuma. In ecclesia cathedrali hodie omnia fiunt ut in duplicibus.

(234) Ad crucifixum post Vesperas fiat processio. Idem processionis ritus describitur in Ordinario ms. sancti Laudi. Fit hodie in diœce. i Rotomagensi post Vesperas processio, in qua non portatur crux, sed candelabra et thuribulum, juxta Ordinarium Rotomagense ms. et dum cantatur Dignus es, Domine, crucifixus a celebrante cappa induto et genuflexo triplici ductu thurificatur. Duo in pulpito canunt ŷ O quam. Dicitur versus et oratio de cruce, et post memoriam 145 B. Mariæ, ad introitum chori dicitur antiphona de sanctis cum versu et oratione.

(235) Oratione Dominica et symbolo. In Completorio per octavam non dicitur oratio Dominica nec symbolum; sed post Nunc dimittis decantata antiphona oratio dicitur, et dicto Benedicamus, Completorium finitur.

236) Dies octavus ut primus celebretur. Non eodem modo, sed more duplici colitur.

(237) Responsorium Surrexit, a duobus cantetur Scilicet in cappis, qui chorum regant.

(238) Unaquæque nocturna cum una antiphona. Ex his et sequentibus patet, apud majores nostros tem

giliam Ascensionis.

(240) Nonum a duobus clericis cantetur. Scilicet de majori sede in superpelliceis tantum, quod in Ecclesia Rotomagensi servatur in tertio responsorio per Dominicas temporis paschalis.

(241) Matutina Laudes cum una antiphona : Angelus. Ad Laudes in Dominicis usque ad Ascensionem psalmi dicuntur sub una antiphona: Alleluia.

(243) In Dominicis matutinis semper fial processio. In Dominicis usque ad Ascensionem tantum fit processio in Laudibus, cæteris Dominicis nulla in Laudibus, sed immediate ante Tertiam post aspersionem

aquæ.

(243) Sine tropis et Laudibus. Quid sint tropi docet Durandus 146 lib. 1v, Ration., c. v, et post eum Pamelius in fine tomi II Liturgicon Eccl. Lat. Ad hanc cantus speciem referendæ sunt litaniæ (ut vocant) prosatæ, ut Kyrie, fons bonitatis. Quod ad Laudes attinet, varia est ejus nominis apud liturgicos acceptio. Plerumque enim sumitur pro Alleluia, ut apud Isidorum, lib. 1 De eccl. offic., cap. 13, qui sensus huic loco non convenit, ubi agitur de officio quod celebratur cum Alleluia, sed sine Laudibus. Itaque cum hic troporum, Laudumque simul occurrat mentio, rectius per Laudes hujusmodi intelligemus cantum aliquem ecclesiasticum tropis affinem. Nam et Durandus loco prædicto tropos appellat Landes ad introitum convertibiles. Conjecturæ facem D præfert anonymus S. Audoeni monachus in Historia Joannis nostri ad calcem gestorum archiepiscoporum Rotomag. his verbis: Finitis itaque Kyrie eleison cum duobus rhythmis, id est, nostro judicio tropis, exacto Gloria in excelsis Deo, quod incœptum ab abbate Ricardo Sigiensi (Sagiensi) chorus celeberrime fuerat exsecutus cum Laudibus,id vero totum expendebatur in præstolatione archipræsulis. Quo ex loco colligitur Laudes illas in missis solemnibus hymno Gloria in excelsis interseri, vel certe subjungi consuevisse quem quidem hymnum in missa Sabbati sancti absque tropis decantatum, paulo ante observavimus ex Ordinario. Ejus generis erat prosa Quem cives cœlici, quæ juxta idem Ordinarium, in nocte

Natalis Domini a clericis pastores agentibus, post A hymnum prædictum cantabatur: itemque O gloria sanctorum, ibidem in festo sancti Stephani. Denique Laudum nomine forte censeri posset insignis ille cantus, Christus vincit, de quo supra. PR.

(244) Cum duobus Alleluia et sequentia. Sequentia non dicitur, sed quatuor Alleluia canuntur.

(245) Quandiu & Dignus es cantatur, Apocalypsis legatur. In Breviariis Rotomag. an. 1491 et 1578 post octavam Paschæ legitur Apocalypsis, quibus concinit Ordinarium ms., p. 2: Post octavam Pascha incipiatur liber Apocalypsis, et legantur de eo tres lectiones per hebdomadam usque ad Dominicam in qua cantatur: Jubilate Deo. In crastino incipiantur Epistolæ canonicæ, et legantur de ipsis quotidie tres lectiones per ferias usque ad vigiliam Ascensionis Domini. Et Micrologus, De ecclesiast. observat., cap. 54: In octava Pascha historiam: 147 Dignus es, Domine, et Apocalypsin juxta ordinem incipimus.

(246) Per dies feriales in nocturna sex psalmos. Tempore paschali tres tantum dicuntur psalmi per ferias.

(247) Unum tantum Alleluia cantetur. Ita quoque Micrologus, De eccles. observat., c. 55, et G. Durandus, Ration. divin. offic., l. vi, c. 89. Sed in Ecclesia Rotomagensi in officio tam de Tempore quam de Sanctis a Pascha usque ad Pentecosten canuntur quatuor Alleluia, exceptis Rogationibus et vigilia Pentecostes.

B

C

(248) Si alio tempore evenerit, omnes exceptis parvulis jejunent. Hoc indicat Ordinarium ms. bibliothecæ Bigotianæ : Item si evenerit in die octava, memoria ad utrasque Vesperas, Matutinum et missam, et in crastino reservetur cum jejunio. Item si evenerit in Sabbatis aut Dominicis resurrectionis, processio et jejunium in crastinum reserventur; in Ordinario autem ms. cathedralis ecclesiæ: Missa de jejunio cantabitur, et omnes jejunabunt. Hinc duo notanda occurrunt primum quod olim Ecclesia Rotomagensis jejunium observaret in festo S. Marci, quando non concurrebat cum octava Paschæ, aut Dominicis tempore paschali. Secundum quod omnes exceptis pueris et infirmis jejunarent. Simile reperitur mandatum præfixum initio Breviarii Rotomag., an. 1578, et Abrincensis, an. 1592, De observatione je- D junii

Sacerdotes ecclesiarum præcipiant omnibus ætatem adultam habentibus instituta jejunia observari, ut jejunium Quadragesimæ, etc. Et omnia prædicta prohibeant expresse, et sub pœna peccati mortalis. Illud vero jejunium postea in abstinentiam a carnibus fuit mutatum, similiter in diebus Rogationum.

(249) Ad ecclesiam S. Petri, S. Audoeni. Hunc morem etiamnum servat ecclesia metropolitana. De antiquitate et dignitate ecclesiæ S. Audoeni vide Surium in Vita ejusdem sancti ad 24 Augusti; Dudonem, De moribus et actis Norman., lib. 11; Willelmum Gemetic., lib. 11, cap. 18; Ordericum, initio libri met lib. VIII, pag. 710. PR.

Item in Charta Riculfi Rotomagensis archiepiscopi legitur: Cœnobium D. Petri, almique Audoeni; processu vero temporis unicum nomen S. Audoeni, cujus corpus hac ir ecclesia fuit tumulatum, sortita est. Hujus processionis ritum vide post notas.

(250) 148 Nona dicta comestum pergant. Excepto enim- Quadragesimæ tempore, aliis jejunii diebus frangebatur hora noua jejunium, ut constat ex Micrologo, c. 49, De capite jejunii, et pluribus aliis.

(251) Simili modo dies Rogationum celebrentur. De jejunio Rogationum sic loquitur Rabanus, lib. 11, De institut. cleric., cap. 4: Ante hanc ergo diem Ascensionis Domini mos est ecclesiarum Occidentis per tres dies proximos jejunium exercere et litanies agere, et hoc congrue. Vide Amalarium, lib. 1, cap. 37, De litania majori.

(252) Sex primæ lectiones de sanctis dicantur. Eadem plane habentur in libro officiali Rotomagensi ms.; nunc autem una nocturna dicitur, in qua prima lectio de expositione Evangelii, secunda et tertia de cruce; fit memoria martyrum in primis Vesperis, Laudibus et missa.

(253) Processio ad crucem in Vesperis et Matutinis, et missa fiat. Processio nulla fit, nisi sit Dominica, scilicet ante Tertiam, nec Laudes neque scquentia in aliquo officio canuntur.

(254) In Vesperis cantor chorum regat. Hujus diei officium in omnibus pene est immutatum; nunc enim duo cantores cappati chorum regunt, quatuor alii de majori sede item cappis induti, istis recedentibus in vestiarium, responsorium canunt. Olim tres nocturnæ vigiliæ, hodie una tantum dicitur, scilicet tres psalmi cum tribus antiphonis, et in cappis tres lectiones de expositione Evangelii leguntur, cum totidem responsoriis, quorum primum et secundum a tribus in cappis, tertium a quatuor regentibus chorum decantatur.

(255) Post Tertiam processio fiat. Ordinarium Rotomagense ms. post Tertiam processionem iminediate constituit, p. 109. Ad Primam Jam lucis, etc. Dehinc eatur in capitulum [ms., capitulo], et ibi legatur ab uno diacono de majori sede de residuo expositionis Evangelii. Pulsetur processio festive. Sequitur ad Tertiam hymnus: Nunc sancte. Sequitur processio, etc. Tanta est eo die in cathedrali ecclesia rerum confusio, propter populi affluentiam, ut Tertia, Sexta, Nona et postea missa solemnis usque ad quartam aut quintam horam pomeridianam diffe rantur, qua circiter hora reus e carcere educitur. Unus cantor in cappa missæ officium inchoat quod musici prosequuntur, pauci enim canonici et pauci capellani 149 intersunt, quia viri et feminæ illorum sedes occupant; sic quisque per ecclesiam vagatur, et ecclesia strepitu et tumultu resonat, ac gladiis evaginalis et armis more castrorum resplendet. Finita missa statim dicuntur Vesperæ, ut quadragesimali tempore.

(256) Historia: Deus omnium. Hæc vox in scritoribus de rebus sacris aliquando psalmum sign:fi

veniant cum diacono et subdiacono revestitis (dalmatica et tunica) et medius presbyterorum incipiat . Deus in adjutorium, et simul incipiant hymnum : Veni, creator Spiritus, et tunc pulsentur omnes campana, et dicant totum versum flexis genibus incensando altare. Chorus: Qui paracletus diceris Septem presbyteri : Tu septiformis. Chorus: Ac cende lumen. Presbyteri : Hostem repellas. Chorus: Per te sciamus. Presbyteri : Sit laus Patri. Finito hymno presbyteri versis vultibus ad chorum (incensando) incipiant antiphonam: Accipite Spiritum sanctum, et totam finiant, et cantor festive incipiat psalmum: Legem pone, et presbyteri interim inter se privatim Tertiam dicant, qua finita recedant. Et feria secunda et per hebdomadam: Ad Tertiam

cat, ut 1. m, De Gemma animæ, c. 19. Historiam: A sede cum septem thuribulis casula induti ante al care Domine, ne in furore tuo, pro pœnitentia canimus; aliquando lectionem, ut Gemma animæ, l. iv, c. 118, De adventu Domini. Historia, Clama in fortitudine, non ad Quatuor Tempora, sed ad proximam septimanam Natalis Domini pertinet; aliquando vero responsoria et antiphonas, sic enim habet Radulfus de Rivo proposit. 12. Prænotetur (inquit) quod antiphona el responsoria ad unum diem vel observationem pertinentia vocantur historia. Sed sæpissime pro responsoriis accipitur: apud Micrologum, De ecclesiast. observat, c. 54. In octava Pascha historiam: Dignus es, Domine, incipimus; apud Radulfum, De Rivo, lib. De can. observ., proposit. 16. Simili modo servatur Historia: Dignus es, et historia: Si oblitus. In Ordinario vero Rotomagensi historia frequenter pro responsoriis usurpatur, in quo etiam legitur : Et responsorium de historia, Deus omnium. Idem sæpe videtur in Ordinario canonicorum S. Laudi Rotomagensis.

(257) Actus apostolorum legantur. Ita quoque Ordinarium Rotomagensc ms., p. 2: In crastino Ascensionis Domini incipiantur Actus apostolorum, el legantur de ipsis per hebdomadam tres lectiones usque ad vigiliam Pentecostes. Item in Breviariis 1491 et 1578 legantur usque ad vigiliam Pentecostes quotidie tres lectiones de Actibus apostolorum, excepta Dominica et die octava. Nunc per octavas Ascensionis et Pentecostes leguntur Patrum expositiones in Evangelia.

(258) Octava hora diei populus ad ecclesiam conveniat. Scilicet secunda post meridiem, hodie vero quarta hora diei scilicet decima matutina. Ordo lectionum et tractuum in quibusdam immutatus est, cætera ut in Sabbato sancto Paschæ, excepta benedictione ignis et cerei.

(259) Pax accipiatur. Ordinarium Rotomagense ms., p. 113: Sanctus et Agnus festive, et pax datur. Vide quæ diximus de osculo pacis in observationibus de officio missæ.

B

sacerdos missam cantaturus cum diacono et subdiacono revestitis (amictu, alba et stola) incipiat in choro ante formam: Deus, in adjutorium, cum duobus thuribulis et candelabris, et simul incipiant : Veni, Creator, incensando quandiu versus a parte dicta cantabitur, et sinister chorus finiat dictum versum, dexter chorus alium versum cantet, et sic finiatur hymnus, et sic fiat per hebdomadam alternatim. Ant. Repleti sunt. Cantor incipiat psalmum : Legem pone, et sacerdos cum diacono et subdiacono sedeant super formam chori. Finita antiphona dicat sacerdos capitulum: Dum complerentur. Spiritus Domini, etc. Sacerdos dicat: Dominus vobiscum. Oremus. 151 Deus, qui hodierna die, etc. Finita TerC tia recedant, et cantor incipiat officium missæ. lisdem fere verbis hæc leguntur in libro officiali Rotoma gensi ms. bibliothecæ Bigotianæ.

(260) 150 Post Vesperas et Matutinas ipsa die memoriam resurrectionis peragant ad crucifixum. Nulla post Vesperas et Matutinas hodie processio ad crucifixum, in qua fiat memoria resurrectionis, et in Ordinario Rotomagensi ms. legitur: Nulla me- D moria. Reperitur tamen hæc processio in Breviario Fiscannensi an. 1627 in primis Vesperis.

(261) Dies octavus ut primus celeberrime agatur. Nunc autem ritu triplici 2 classis in honore SS. Trinitatis colitur.

(262) Hymnus a tribus clericis cappatis altare incensantibus inchoetur. Aliter ecclesiæ metropolitanæ Ordinarium et praxis, nam ternarius numerus ad septenarium jam excrevit non cappatorum, sed casulatorum. PR.

Hodie in Ecclesia Rotomagensi a septem casulatis et altare incensantibus inchoatur hymnus, qui ab ipsis et a choro alternatim perficitur, ut in Ordinario ms., p. 114, habetur: Septem presbyteri de majori

(263) Flores diversi coloris immittantur. Liber officialis præfatus: Dum hymnus cantatur altare incensetur, luminaria accendantur, signa pulsentur, et flores de diversis coloribus ad instar charismatum sancti Spiritus desuper chorum sparsim mittantur. A decem aut circiter annis mos iste tam in cathedrali quam in parochialibus ecclesiis non immerito obsolevit, qui in Ordinario ms., p. 114, sic describitur : Sequitur Tertia, et dum incipitur. Veni, Creator, projicientur per familiares thesaurarii existentes in deambulatoriis inferioribus turribus an:e crucifixum, scilicet inferius, et quantum poterunt infra chorum folia quercuum, nebulæ et stuppœ ardentes in`magna quantitate, et ad Gloria in excelsis missæ emit.ent volare versus chorum aves parvas et mediocres, el non magnas, cum nebulis ligatis ad tibiam in competenti numero, et continuabuntur præmissa usque ad Evangelium: et hæc omnia fient ad expensam thesaurarii et capituli æquis portionibus.

(264) Si alicujus sancti festivitas evenerit, de sancto cantetur. Per octavam Pentecostes, si sanctorum festivitas evenerit, post octavam transfertur.

(265) Missa in tertia feria de angelis. Hodie non dicitur de angelis, sed propria quæ in Missalibus Rotomagensis diœcesis assignatur.

(266) Epistola legatur: Vidi ostium, et Erat homo

ex Pharisæis Evangelium. Idem habetur in libro offi- A nonum responsorium in Matutinis, canitur; nee

ciali Rotomagensi ms. bibliothecæ Bigotianæ, et in Missalibus Rotomagensis Ecclesiæ an. 1516, 1527, 1538 et 1576. Hodie legitur Epistola beati Pauli ad Romanos, c. x1 : 0 altitudo, etc., et Evangelium secundum-Matthæum, c. 28: Dixit Jesus discipulis suis: Dala est mihi omnis polestas.

(267) Incipiatur Regum historia et Paralipomenon. Libri Paralipomenon non leguntur in Ecclesia Rotomagensi, sed tantum quatuor libri Regum usque ad Dominicam proximiorem Kalend. Augusti.

(268) Liber Tobiæ et Esdræ. Esdras non legitur, sed solummodo liber Tobiæ in tertia Septembris hebdomada, in quarta vero et quinta Judith et Esther.

(269) Post matutinas tantum Laudes defunctorum. B In ecclesia 152 cathedrali post nocturnum dicuntur ante Completorium.

(270) In Vesperis Abbati et Dominicalibus matutiuis de cruce cantetur. In Ordinario ms. canonicorum S. Laudi: Ab octavo Pentecostes usque ad Adventum Domini in omnibus Vesperis et Matutinis fiat memoria de sancta cruce, nisi in duplicibus festis. Ad processicnem post Vesperas Sabbati nihil de cruce canitur, sed de beata Virgine Maria, licet in Ordinari. Rotomag. ins. legatur: Sequatur processio, antiphona: O crux splendidior. Omnis terra. Oratio: Deus, qui unigen. In Matutinis autem Dominicalibus nulla fit processio extra tempus paschale, nisi intelligas cam quæ post aspersionem aquæ fit immediate ante Tertiam.

(271) Ultimam benedictio non sequitur. Id est, oratio super populum, quæ ulterior ultima benedictio dicitur Amalario, lib. 1, cap. 37. Pr.

(272) Propter Dominicæ noctis honorem. Hinc constat missam in Sabbatis Quatuor Temporum sub Vespera fuisse celebratam: ob officii enim prolixitatem et sacram ordinationem missa sæpe usque ad noctem Dominicæ protendebatur; quapropter officio vacabant isti dies, et officium Dominicæ in missa desumebatur, ut notant divinorum officiorum expositores.

cantor in Vesperis, sed duo cantores in cappis ad psalmos regunt chorum. In Matutinis tertium et sexlum respons. a tribus in cappis canuntur.

(278) Diaconus cappa indutus cum processione pergal ad pronuntiandum 153 Evangelium. Cum processione, id est, cum thuriferario et duobus ceroferariis, pergat ad modum processionis, incensato altari. Primus thuriferarius incedit, post duo ceroferarii, quos sequitur diaconus cappa indutus qu' lecturus est Evangelium in pulpito; quod in omnibus festis triplicibus, tam primæ quam secundæ classis, observatur. In secundo autem, quinto, et octavo responsoriis non incensatur altare, neque chorus.

(279) Omnes clerici pro posse ecclesiæ induantur. Ad processionem hodie et in festis solemnioribus omnes cappis induuntur pro posse ecclesiæ; immerito vero nonnulli in ea colorum varietatem improbant, cum ecclesia, licet ditissima, tot ejusdem coloris ornamenta suppeditare non possit quot sunt clerici. Attendant illi quod sponsa Christi circumdata sit varietate, et, sicut David propheta regius testatur (Psal. XLIV), in fimbriis aureis circumamicta varieta, tibus.

(280) Clerus, et cui ex populo placuerit, communicetur. Antiqua Ecclesiæ regula et praxis est ut post communionem cleri populus communicetur; quæ jam in plurimis parochialibus ecclesiis abrogata est. Qua tandem ratione, mihi non compertum est. C

(273) In missa vespertinali quidem hora. Videlicet circa quintam aut sextam horam post meridiem. (274) Ante nonam fieri sucra auctoritate prohibetur. D In hodiernis ordinationibus non fit ordinum collatio antequam Nona dicatur, sed sex aut septein horis None officium anticipatur. Admonitionem in ordinationibus clericorum fieri solitàm post notas ex ms. codice exhibemus.

(275) In die vero Dominica episcoporum ordinatio celebretur. Hujus ordinationis ritum post observationes e ms. codice cathedralis ecclesiæ 700 annorum eruimus.

(276) In Vesperis binæ et binæ pulsentur campanæ. Hac die ad Vesperas omnes sicut in Matutinis campance pulsantur.

(277) Responsorium duo cappati canant. Responsorium a quatuor in cappis, sicut invitatorium et

(281) In Nocturnis quatuor lectiones legantur. Tres solummodo in ecclesia Rotomagensi per octavas leguntur lectiones: ordinarium quoque ms. tres tantum numerat, item breviaria an. 1491 et 1578, etc. Prima lectio dicitur de expositione in Evangelium, secunda et tertia de Sermonibus Patrum.

(282) Omnium sanctorum. Hæc festivitas eodem modo quo assumptio celebratur, excepto eo quod sequitur ex Ordinario Rotomagensi ms., p.254: In isto festo dicuntur benedictiones propriæ. Prima lectio, secunda, tertia, septima, octava, et nona legantur in cappis, cæteræ in superpelliciis. Omnes lectiones de majori sede. Primum responsorium, secundum, tertium, sexium, el nonum in cappis cantetur. Dominus archiepiscopus legal primam lectionem. Primum 1esponsorium tres de majoribus in cappis. Secundum responsorium dominus archiepiscopus, cum eo decanus el cantor in cappis. Tertium responsorium tres de majoribus in cappis. In secundo nocturno, tres de majoribus in cappis (rubeis) ǹ O constantia marty

rum.

(283) 154 Non dicatur hymnus aut invitatorium. Ordinarium Rotomagense ms. Matutinæ ita incipiantur. Duo de majori sede regant chorum ut in Vesperis. Ant. Dirige. Psal. Verba mea, etc. et in Breviariis Rotomag. an. 1491 et 1578 hæc leguntur : Ad Matutinas, antiphona. Dirige. Non legitur invitatorium apud Joannem Belethum, c. 161 de Celebratione officii mortuorum, nec apud G. Durandum, nec apud

Honorium Augustodun.; libro enim IV Gem. anime, A c. 116, sic lego : In officio mortuorum imitamur officia mortis vel sepulturæ Domini, ideoque invitatorium non cantatur, et benedictiones ad lectiones non dantur. Item nec in rituali Lexoviensi an. 1661 habetur invitatorium in die commemorationis omnium defunctorum et in depositione defuncti, nec in Breviario Parisiensi an. 1557, et Manuali item Parisiensi 1581, nec in Ordinario ms. canonicorum regularium S. Laudi Rotomagensis. Hoc invitatorium D. Franciscus a Joyosa Rotomagensis archiepiscopus in Manuali Rotomag., an. 1612, primus instituit, et successor ejus D. Franciscus de Harlay I in Breviario Rotomagensi anno 1618 edito.

(284) Duo regant chorum. Cantor chorum regit: a duobus in cappis Graduale canitur, a duobus item cappatis Tractus; sed in ecclesia cathedrali a quatuor captatur, quia in ea more triplici missa celebra

tur.

(285) Horæ diei nullomodo prætermittantur. Hinc et inferius apparet quod tunc in Ecclesia Rotomagensi præter officium mortuorum officium de die diceretur, ut in Breviario Romano hodie observatur; quod etiam confirmant verba sequentia: Has ferialiter diclas agenda mortuorum festiva sequatur.

(286) In Completorio. De secundis Vesperis et Completorio mortuorum nulla fit mentio in ordinariis inss., nec ullum breviarium Rotomagense assignat.

(287) Festivitas nativitatis S. Joannis Baptistæ, etc. Festivitates S. Joannis Baptis:æ, et passionis SS. Petri et Pauli, et S. Michaelis in mense Septembri ritu triplici 2 classis per totam dioecesim celebrantur, ut festum SS. Trinitatis.

1

(288) Invitatorium in Matutinis a tribus clericis cantetur. In festis triplicibus a quatuor, in duplicibus et semiduplicibus a duobus in cappis in medio chori, in simplicibus et feriis ab uno in stalo suo in superpellicio canitur invitatorium, 155 nunquam a tribus in Ecclesia Rotomagensi.

B

C

(291) In Vesperis et Matutinis chorus non regatur. In his Vesperis et Matutinis chorus a duobus cappis indutis regitur, sed ad Te Deum altare non incensatur.

(292) Officium cum Laudibus et Sequentia celebretur. De istis Laudibus nihil fit in Ecclesia Rotomagensi, Sequentias tantum in festis triplicibus retinuit cathedralis ecclesia.

(293) Matutina non dicatur. Officium nocturnum pariter et diurnum de istis sanctis agitur in diœcesi Rotomagensi.

(294) Romani, Audoeni. Cum auctoris scopus fuerit librum hunc non in unius metropoleos sed totius provinciæ usum exscribere, nemo miretur si precipuos Ecclesiæ nostræ tutelares in infimam sanctorum classem redegerit, multaque præterea vel omiserit, vel obiter perstrinxerit, ad peculiares ejusdem ecclesiæ cærimonias pertinentia, quorum notitia peti potest ex Ordinario. Cujusmodi sunt solemnes Dominicæ Palmarum, et ascensionis processiones, S. Audoeni festivitas, Joannis tempore (ut ex ejus Historia constat) celeberrima: Quod hic consulto notatum voluimus, ne quis inde sugillandorum rituum nostrorum occasionem arripiat. Pr.

ac

Festum S. Romani civitatis Rotomagensis patroni et archiepiscopi ritu tripliei in ecclesia observatur, non item in populo qui totus negotiationi et deambulationi hac die incumbit, ita ut ecclesia jure merito lugeat eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem. Concilium Rotomagense anno 1581, præsidente Carolo Borbonio archiepiscopo Rotomagensi et S. Romanæ Ecclesiæ cardinali, de cultu divino in genere, art. 4 et seq. de istis nundinis et mercatibus publicis in diebus festis maxime conqueritur, et rebelles 156 excommunicatione plectit. Festum vero S. Audoeni Rotomagensis item archipræsulis ritu duplici cetebratur per totam diœcesim, solemniter autem et triplici more in ecclesia S. Audoeni propria canonici cathedralis ecclesiæ celebrant, ad quam eo die fit

(289) Dies octavus ut Dominica celebretur. Nunc processio ex cathedrali ecclesia, quæ post observaritu duplici colitur.

(290) Dedicatio sancti Michaelis in mari. Quæ et festivitas S. Michaelis in periculo maris, in antiquo ecclesiæ metropolitana Martyrologio nuncupatur die 16 Octobris. Ejus autem veneratio etiam ad exteros transiit. In concilio enim Oxoniensi apud Anglos. celebrato an. Christi 1222 recensetur inter festa a rectoribus Ecclesiarum et capellanis in obsequio divino et laude celebranda cum interdictione minorum operum servilium. PR.

[ocr errors]

tiones nostras in ordine processionum est extrema. (295) Responsorium a duobus clericis absque cappis cantetur. In Sabbatis per annum quando in Vesperis habetur responsorium, scilicet in Adventu, et a Septuagesima usque ad Trinitatem, a duobus in cappis canitur, similiter in omnibus Dominicis invitatorium.

(296) In Matutinis una tantum antiphona cantetur. Nunc antiphonæ novem super psalmos canuntur, excepto tempore paschali.

« VorigeDoorgaan »