Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Vix enim ex quo venit, absistebat ejus obsequio: A
sed locato ante lectum sediculo, semper assidebat
coram eo. Quadam vero die cum paululum egressus
cameram fuisset, et febricitans solus ille intro re-
mansisset, Dei præsentia visitatus clamare cœpit,
cum præsul redisset Curre velociter, episcope,
præcipio tibi, et osculare pedes Domini mei Jesu-
Christi, quoniam ccce adest mihi. Ad hæc ille
valde contremuit; et ignorans quo iret, hærens ste-
tit sanctus quoque se sub silentio recepit.

56. Ad suos verba facit. - Bis quarto autem Natalis, id est Circumcisionis die, alacrius cœpit precibus Deo insistere, ut celebratis diebus tandem liceret cum hinc abire. Nec fuerunt preces sine voto. Peracto quippe media noctis spatio, præscius futurorum, convocatos fratres adorsus est hoc modo:

O filii, fructus meæ senectutis in Domino, explevi numerum, scitote quoniam hodie hinc ibo. Datum est mihi ingredi vias carnis universæ, et ante conspectum Redemptoris mei apparere. Finitus est cursus certaminis mei: nescio quid accepturus sum præmii: sed succurrite mihi, quæso, ut ego de vobis, et vos de me possitis gaudere in Domino. »

(41) Hæc verba a Paschasio prolata usurpat Gerardus hoc loco. Ex quo intelligas magno delectu in

57. Seniores de se contulit. Viatico percepto moritur. His dictis dedit licentiam ut exirent, retentis nonnullis quos urgebat ut ocius matutinos præve nirent. Quibus finitis Viaticum accepit; et accepto, in laude Christi lingua ejus obmutuit. Sed non defuerunt sibi linguæ filiorum, scilicet quas erudierat in Dei laude. Quorum psalmis, orationibus et lacrymis ab hora prima commendatus Domino, circa horam nonam emisso spiritu perculit suos tristi deliquio.

58. Subsequitur vox animam Christo commendantium, et singultus voces interrumpent um. Quis enim non fleret, etiamsi de lapide natus esset? PL1rimæ res intercedunt, quæ lacrymas elicere possunt. Stant filii orphani, et Corbeia mater coram R vidua, quorum dolor et luctus penetrat etiam cœli palatia. Stant oves sine pastore: crescit dolor mutus sine voce. Ipse enim erat, bone Jesu, quemin toto ex omnibus solum abbatem reperi (41): ipse ab universis, quem alterius plusquam sua quærentera inveni. Qu sicut mater amat unicum filium, ita quosque tenerrime diligebat, atque ut solidiora caperent invitabat.

his dijudicandis opus esse, ne interpolatorem pro auctore primario temere usurpes.

LIBER PRIMUS MIRACULORUM

Ab ipso S. Geraldo abbate scriptus

[merged small][ocr errors][merged small]

C sequitur nobilis materies ejusdem mortis pretiosæ Siquidem sepultus apud ecclesiam Petri principatu principalem, medio jacuit loco, ante gradum cancelli inferiorem. Signo est epitaphii lingua, sed non sepulturæ fit similitudo alia. Ibi diu redit cinis in cinerem, carnis exspectans cum electis resurrectionem: donec illa generatio generationem pene integram generaret, et omnes lateret præter litteratos, ubi tam felix thesaurus requiesceret. Latuit diutius sepultura, ut reliquum terræ calcatur ab omnibus : nemo transeuntium, nemo orantium est adversus. Tandem discretor meritorum volens notificando magnificare sepulturam, per sepulti meritum tale fecit servum suum glorificandi initium.

2. Corbeia situs et amœnitas. - Proinde situs est salubris et valde decens, totius utilitatis amoenitate florens, usibus monachorum, utpote ad hoc quæsitus D et inventus, omnino conveniens. Ex uno latere Somma fluvius præterfluit, ex altero concurrens Corbeia fluviolus vocabulum loco tribuit: sed illico cadens in Sommam, ubi dat, ibi perdit. Sicque pratis, aquis et campis longe lateque patentibus, similis et dissimilis habetur Saxonum Corbeix, illius cujus cum ista rector et fundator exstitit sanctus Adalardus.

3. Cujus expeditis superius gestis et moribus vitæ,

(42) Persiant hactenus tres illæ ecclesiæ, quarum prima monachorum est; secunda parœcialis, et Ca

[blocks in formation]

altius, quemque hujus signi testem non sors misera:,
sed cujus gregis pastor erat sanctus Richarins.
Ante quem accedens Corbeia abbas Heribertus,
innuit manu silentium quippe sibi indixerat san-
ctus Benedictus, si interruptis matutinis hymnuni
cantaret, Te Deum laudamus. Abnuit ille, matutinos
innuit finiri debere: sicque rem laudibus omnes
celebrare. Factum est, mulier laudantibus interest,
ipsaque suæ salutis lingua scientibus et nescientibus
facta est. Omnibus quoque nota Corbeianis con-
tracta, integram dat fidem miraculo sana.
CAP.Ill. De manuum mulieris curatione, merilis sancti
confessoris et intercessione.

discedere voluisset, pedibus hæsit pavimento, ac A nus (43), qui eo tempore cæteris philosophabatur si clavis confixus fuisset. Stupuit miser, stupendo cœpit clamare miserabiliter et quia pedes non poterat, vultum circumferre lacrymabiliter. Novitas rei plures cogit ad tumulum; monachos in primis stupentes, mirantes; sed gaudentes novitate signorum; hominem videlicet non se posse movere, et tamen stare sanum. Interrogabat illos si quis ibi requiesceret, et interrogatur ab illis si qua criminis conscientia torqueretur. ‹ Scio, ait, domini, quia peccator sum homo; sed succurrite mihi, quæso, hinc precibus, hinc consilio. Fit utrumque actutum, oratur ab his ille rem doctus vovet votum sancto, scilicet Adalardo, fabricandi tumulum. Sicque a semetipso ligatus, a quo tenebatur, sine mora est solutus. Oritur utrisque lætitia, illi discedendi li- B centia, monachis patroni sui magnificentia. Nec defuit sancto ligandi solvendique præmium. Rediens enim ille decentem fabricavit tumulum, statuens insuper omnibus diebus vitæ suæ solvendi census diem anniversarium.

[ocr errors]

CAP. II. De muliere contracta, et per sancti meritum a Deo curata.

5. Hæc igitur ligatio multorum posthac fuit solutio. Ex hac enim famosa occasione locus mulia cœpit frequentari veneratione. Conveniunt sani et debiles; illi animæ, isti salutem corporis quæritantes. Inter quos contracta quædam, semper adjacens sepulturæ, vim viro Dei quodammodo videbatur facere. Non nox, excepto primo conticinio, eam excludebat; non dies, nisi quando corpus alimentis recreabat. Vocabatur autem Ulfiardis: et ideo semper ita præsto, quia incola erat (orbeiensis: adeo contracta, ut magis incederet portantium pedibus, quam suis. Quod si deessent portitores, non bipedem gradientem, sed quadrupedem scabellulis repentem putares. Deerat cætera spes salutem recuperandi, excepta post Deum miseratione sancti Adalardi. Quadam igitur nocte, sicut solebat veniens ad tumulum, terram capite, sed precibus petebat cœlum. Sedebat post orationem, quia stare non poterat : candelam tenendo, lacrymis et miseria sui psallentium visus monachorum in se convertebat. Multiplicabat orationem, quia non alius, sed suam que. rebat salutem. Tandem adfuit divina miseratio quia interfuit amissi sui intercessio. Auditus nervorum crepitus, nervis ad nervos, junc!uris ad juncturas resilientibus. Sentiens mulier salutem per sancti Adalardi intercessionem, vocavit ad se bajulam suam retro eam residentem. Adit illa vocantem, et dicto citius invenit sanam et ereclam stantem. Mirantur qui aderant, eadem petentes, jamjamque salutis suæ redduntur certiores. Monachis quoque tanta accessit exsultatio, ut pro laude servi, Domini kaudum fieri videretur eis interruptio. Sed intererat matutinis abbas Ingelram

[ocr errors]

(43) Monasterio Centulensi præfuit Ingelramnus post Ingelardum, qui ex Corbiensi asceterio assumptus, Centulæ monasticam disciplinam restituerat anuo PATROL. CXLVII.

6. Mulier quoque erat in ipso cœnobio Corbeix, quæ cum varia corporis laboraret infirmitate, ita digiti hæserant palmæ radicibus, ut omnino desti-' tuta esset officio utriusque manus. Cujus contractionis spem ex integro ponens in sanctum Dei, cujus clementia multos infirmorum sæpe videbat ab ipso mortis periculo revocari; quotidie veniebat ad tumulum, et inter reliquos infirmos, Dei et sancti Adalardi implorabat auxilium. Cumque mulLos multoties videret sanos recedere, quibus ipsa prior et intentior satagebat accedere; nullam inde incurrit desperationem, sed magis animabatur ad petitionem. Imputabat enim peccatis suis quod minus efficax esset suæ petitionis. Petivit ergo el accepit: quæsivit et invenit; pulsavit et intravit. Et quia non destitit, ut Chananæa, salva facta est in C fide sua. Cum enim diutius misericordiam sancti implorasset, et quotidie adjacens ejus tumulo implorationis effectum exspectaret, tandem prima Dominica passionis Dominice, quod diu quæsierat feliciter meruit invenire. Stans quippe intenta mente ante tumulum, ubi sanctum corpus erat tumulatum, inter preces et lacrymas cœpit extendere nodos digitorum. Redditur libertati utriusque manus vola, jam quæ que involare et revolare potest utraque palna. Redeunt ad officium manus restituitur sospitati, quod infirmitate laborabat corpus. Sicque glorificatio sancti, Te Deum laudamus canendo refertur ad laudem Dei, et ut omnia referantur sub testimonio, testis est idoneus tunc quidem puer, sed postmodum abbas Fulco, qui onus et honorem Corbeiæ sortitus est Richardo abbate humanis exemplo.

D

CAP. IV. De elevatione sincli el succensione templi, el periculo regni.

7. Sed de his hactenus molo dicendum qualiter sit celebrata elevatio ejus. Ea teinpestate plu.a incommoda Corbeiæ, sed regno Francorum plurima contigit irruisse. Corbeiæ enim principale templum Sancti Petri, diaboli invidia igne succenditur : omnis pene Gallia famis periculo addicitur. Fungebatur vice sua in regno Francorum rex Rotbertus,

circa 980, cui successit Ingelramnus initio sæculi xı, mortuus anno 1015

34

sentiebant sancti Petri principatum.

Corbeix vero vice Christi abbas Richardus : uter- A invocato nomine Corbeiensium sanctorum, sine mora que feliciter; nisi cum isto ignis, cum illo fames septem annis regnasset atrociter. Tot quippe populos neci dimittebat esuries, ut non pollice, sed ense viderentur rumpere fila sorores. Hæc autem lues morientium, cum cæteras nimis, maxime partes vexabal Ambianensium.

:

8. Qua compulsi necessitate, statuunt sibi remcdium citius providere; Deum scilicet, quem multimodis malis offenderant, aliquibus bonis placare. Visum est siquidem hanc ultionem ideo sibi superponi cœlitus, quia pacem nunquam servaverant, quam unice diligit et diligi jubet Dominus. Talis quippe consuetudo naturaliter innata est regno Gallorum, ut præter cæteras nationes semper velint exercere rabiem bellorum. Sed quid modo? non necesse est B velle mori in bello, quia catervatim moriuntur famis et pestis gladio. Non potest mundus ferre iram Judicis initur consilium cum Ninivitis. Una conveniunt pax et justitia jamjam placet redire Saturnia regna. Superest desperatis unum ex omnibus consilium, ad placandam scilicet iram superni Judicis requirere suffragia sanctorum. Requiruntur reliquie: ad reliquias ut quæque loca sibi adjacent conferuntur, ibique pacis inviolabile pactum confirmatur. Ita Ambianenses et Corbeienses cum suis patronis conveniunt, integram pacem, id est totius hebdomadæ decernunt, et ut per singulos annos ad id confirmandum Ambianis in die festivatis sancti Firmini releant, unanimiter Deo repromittunt. Ligant se hujus promissionis voto, votumque religant sacramento. Fuit autem hæc repromissio, ut si qui disceptarent inter se aliquo discidio, non se vindicarent præda aut incendio, douec statuta die ante ecclesiam coram pontifice et comite fieret pacificalis declamatio.

C

9. Quam gratum vero hoc consilium foret Damino dominorum, luce clarius demonstravit coaventus qui ibi erat sanctorum. Ea quippe die probavit Corbeia quanti essent apud Deum meriti patronorum suorum suffragia. Quorum in parte semotis reliquiis, ubi videlicet placuit abbati et monachis, quotquot illuc debiles oratum venerunt, sani et incolumes absque mora effecti sunt. Sicque composita pace redierunt ad sua quique. Exinde hujusce- p modi fama ita longe lateque cœpit vulgari, ut Corbeia merito duceretur altera Roma appellari. Præsentes denique et absentes, vincti et carcerales,

(44) Corrigit hanc vocem Bollandus, quasi erraverit Geraldus summum pontificem appellando vicarium sancti Petri, cum Christi vicarius, et successor sancti Petri dicendus esset. Verum non solum Geraldus, sed alii etiam auctores eodem vocabulo usi sunt usque ad sæculum tertium decimum, quo papa Christi vicarius peculiari appellatione dictus est; nam antea id nomen aliis episcopis commune crat. Longum esset varios huc referre auctores; tantum aliquos noto. Papam Vicarium beati Petri appellant Alcuinus in epistolis 6 et 72, Eginhardus ad annum 7.99, Vita Ludovici Pii ad annum 816, Lupus abbas Ferrariensis in epistola 84, Anastasius vulgatus in

10. Cum ergo fama tanti boni de die in diem clareret lucidius; placuit auctori horum locum magnificare nobilius, beati videlicet Adalardi merita demonstrando, cujus corpus sepulcrali adbuc tegebatur tumulo. Tegebatur autem in templo, quod erat igne combustum Fratres vero ad vicinam Sancti Johannis evangelista transierant ecclesiam cum reliquiis sanctorum, ubi qualiter et quibus se revelavit, ad sepulcrum quoque post elevationem ejus quam gloriose Deus eum magnificavit, dicendum quidem est : sed de his prius, de illis autcm posterius.

CAP. V. Quibus signis animatus sit abbas Richardus ut levaret sanctum corpus.

11. Quidam presbyter, nomine Himoldus, secundum suum propositum satis bona fama potitus, commorabatur in prædicto monasterio Sancti Joannis evangelistæ,quia ædituus habebatur ejusdem ecclesiæ. Cui nocte quadam in boramate [id est in visione] se idem confessor offerens, secumque cum per combusti templi diversoria ducens, multa mira et stupenda illi insinuavit, quæ ille insomnis redditus multis narrare dignum duxit. Vidit enim inter cætera quasi hominem quemdam nebulosum, deformis staturæ, nigrum, squalidum, pannis et annis obsitum, qui maxillam inclinans super manum totus erat, ut ita dicam, non dolentis, sed doloris signum. Super quo presbyter somniando in multis requirens sanctum ductorem: : «Quis est iste, inquit, domine, qui tantum deducit dolorem?-Hic est, inquit sanctus Adalardus, dæmon ille, cujus sola voluntas est cuncta ad perniciem trahere, quique hoc sacrarium ignis pessumdedit edacitati. Quia vero præter spem nunc cernit sibi evenire, optimos videlicet cœnobitas ad restaurandam elegantius, quam prius foret, domum. Dei omnino satagere; ideo quanto vides dolore se afficit, et super hoc dolet quod vos lætos efficit. » Ad hæc presbyter stupefactus et stupendo expergefactus, non est effectus surdus auditor, sed visionis suæ veridicus prædicator.

12. Sicque istis, et anterius dictis, et multis sæpe patentibus signis visum est abbati Richardo felicis memoriæ, quod Deus volebat et volendo nonstrabat, negligentia sua non differre. Unde missis legatis accipere benedictionem a Joanne papa, qui tunc temporis vicarius sancti Petri (44) habebatur

Stephano papa II et in aliis, concilium Ticinense pro Caroli Calvi imperatoria dignitate, Aimoinus in Historia Francorum lib. iv, cap. 1; Leo Marsicanus in Chronici Casinensis lib. 1, capp. 12 et 15; Anselmus Beccensis in epistola de fermentato et azymo, et alii; imo etiam pontifices Romani non aliud fere sibi vocabulum sumebant, ut Nicolaus papa I in epistola 30 ad Carolum Calvum, ante medium, et in fine epistola ad Rotlandum Arelatensem archiepiscopum; Adrianus 11 in epistola ad Patres synodi Duziacensis, et in litteris ad Carolum regem ejusque conjugem. Adrianus I vocabulum istud explicat in epistola 89 Codicis Carolini, cum ail se vicem beati

sancto Adalardo, facta est hæc non ante corpus, sed ante tumulum miseratio. Nuntiantur hæc abbati et monachis augetur lætitia festivitatis, festina processio orditur, sanctus Adalardus se,uente populo circumfertur, venitur ad tumulum, ibi cantant, Te Deum laudamus hymnus oratur, de re gesta paululu:n peroratur, sicque abitur.

CAP. VII. De surdo et muto, manibus et pedibus el toto corpore contracto, et super tumulum sanato.

Romæ pontificali hierarchia, non solum est permis- A donaret cæteris, quod Deus singulariter donaverat sus, sed etiam apostolica jussione jussus, quod libenter fecisset et injussus. Et quia aberat episcopus Ambianensis Fulco, quem ex fratrum consilio abbas huic præviderat interesse mysterio, accersitur Drogo Tervanensis, totius bonæ fame testimonio prædicabilis. Cum quo postquam ministri dupliciter, cordis scilicet et corporis, habitudine apparantur, sanctum corpus vi Idus Octobris de sepulcro levatur, et ma nibus præsulis seu abbatis exspectantibus populis adorandum præbetur. Claudi, surdi, muti, manci et cacci confestim sanantur. Densatur cuneus accedentium non est numerus oblationis fidelium, utpote ubi prius deest locus, et tempus, quam intentio offrentium. Exinde ergo titulus confessoris cum cæteris Corbeiæ patronis inscribitur, cum quibus usque ad B præsentem diem Corbeiam tuetur et semper tuebitur. Celebrata est autem hæc sancti corporis elevatio anno ab Incarnatione Domini millesimo quadragesimo (45), indictione vIII, Romanis Conrado, Francis imperante

Rotberto.

CAP. VI. De muto et surdo ante sancti confessoris sepulcrum sanato.

13. Nec prætereundum oblitteratione qualiter eum Deus dignatus est post hæc glorificare, sicut didici ab eo ipso qui ea gavisus est glorificatione. Vigilia erat celebritatis illius, qua per passionem crucis cœlos ascendit claviger æthereus. Omnis via in circuitu videbatur venire Corbeiam (tanti fecerat Petrus Corbeiæ suæ gloriam), aliqui oratum, aliqui mercatum, aliqui relevatum, quia combusta erat illa, quam super talem petram Christus fundavit ecclesiam. Inter quos adductus est quidam puer, Rogerus nomine, cujus loquendi et audiendi usum reservaverat natura sancti Adalardi clementiæ. Lustralis parentes cæteris orationibus sanctorum, hora prima die festivitatis venere ad tumulum, quem cinere suo sanctus Adalardus fecerat gloriosum. Erat autem tumulus in templo ignis deserto combustione; corpus vero cum cæteris honorabiliter locatum in ecclesia Sancti Joannis evangelista. Orant genitores pro se et pro filio, sanctum Petrum sæpe, sæpius sanctum Adalardum invocando: adfuit uterque, imo Deus propter utrumque. Puer enira recuperata salute cœpit eos qui aderant alloqui et audire. O supernam dignationem! Et ne aliquis conPetri adeptum esse. Et quidem per ea tempora id peculiare nomen erat pontificibus Romanis. Episcopi enim vicarii Christi passim dicebantur, imo reges etiam et abbates. Apud Hincmarum in epistola ad Carolum præfixa libro De prædestinatione, episcopi Christi Dei nostri vicarii, et in Admonitionibus ad Ludovicum Germaniæ regem cap. 7 appellantur. Guntarius vero Coloniensis autistes in epistola ad Hincmarum: Ad vos confugi, inquit, qui Dei estis vicarius. Idem elogium sæculo xi Guibertus abbas Gemblacensis tribuit Philippo Coloniensi episcopo non semel in epistolis mss. in quarum una hæc legitur inscriptio : Excolendo Patri, vicario Christi et officiali cœlestis aulæ clavigeri, Philippo, etc., et sancius Bernardus in sermone 1 de Ascensione prælatos quosque Christi vicarios appellat. Hinc colligitur quam immerito Gervasius Tilberiensis pontifici Ro

C

14. Alter quidam erat in Normannia, nomine Gislebertus, non solum natura corporis, sed etiam humana effigie pene destitutus. Erat enim contraclus toto corpore, curvus, retrorsum reflexa facie, surdus etiam et mutus, reservatis tantummodo ocu· lis, quibus miseriam suam posset videre. Delatus est a suis Corbeiam, ibi diu stetit fratrum cum reliquis suscipiendo eleemosynam. Tandem post multum teinporis a sancto Adalardo monitus est in somnis, ut statim quando surgeret, ad sepulcrum suum oratum iret. Evigilans ergo ire volebat; sel. licet a sancto jam visitatus, minime ire valebat. Et quia sæpe videndo instructus erat signis monachorum, innuit ut se juvarent his qui erant secum. At illi compatientes ejus miseriæ, ferebant eum ubi sancius jacebat cum reliquis, versus ecclesiam Sancti Joannis evangelistæ. Ille autem nutu eos avertit, et versus sepulcrum ire convertit, ut nulli dubium esset, a quo visitatus fuerit. Tulerunt illico et deposuerunt coram tumulo. Ibi paulisper jacuit, oravit et exoravit virtutem sensit, surrexit, gratias reddidit, sanus recessit,

CAP. VIII. De Ambianensium indignatione, et muli et surdi curatione.

15. Adoleverat etiam inter Ambianenscs et Corbeienses nova quædam religio, et ex religione pullulaverat consuetudo, quæ ctiam reciprocabatur omni anno. Octavis denique Rogationum ab utrisque partibus conveniebatur in unum: ibique conferebantur corpora sanctorum. Solvebantur lites, ad pacem revocabantur discordes, mutabantur a populo orandi vices. Decreta utriusque loci renovabantur, populo perorabatur, sicque redibatur. Sed procedente tempore, cœpit aliquando res ipsa usu vileD scere, et irreverentia fieri ex multa veneratione. mano indignetur, quod vicarius Christi et successor apostolorum nominatur. Cum nomen istud quondam aliis episcopis commune, citra arrogantiam ei reservari potuerit, uti et papæ vocabulum aptatum est. Ab eo tempore summi pontifices vicarii Christi ; episcopi aliquando vicarii sancti Petri dicti sunt, ut patet in Petri Blesensis epistola 148, et in Petri Cellensis lib. vi, epistola 7. At hoc quidem vocabu lum episcopis tributum est, non tam communis appellationis causa quam honoris.

(45) Imo potius anno millesimo vicesimo quinto, in quem conveniunt omnes chronologicæ notæ, non in annum in textu expressum, quo Joannes papa XX, Conradus et Rotbertus obierant. Festum hujus elevationis solemniter quotannis Corbcia celebratur die decima Octobris.

Uterque siquidem sexus cachinnis et lusibus inten- A sed stabat percutiens pectus, et exosculans feretrum.

dere, ordiri choreas, et irreverenter agere : et sic pene omnes corpora sanctorum negligere. Displicuit res illa bonis, et maxime monachis.

16. Præerat abbas Richardus Corbeiæ, albas utique beatæ memoriæ: qui cum talia fieri cerneret pluribus annis, aliquando cum processuri essent, fratribus convocatis: Timeo, inquit, sanctos qui solent ferri offendere. Videtis enim singulis annis quantum fiat eis irreverentiæ. Sed si vobis videtur, in cubilibus suis requiescere sinantur. Non ita oportet, inquiunt fratres, quia venturi cum suis, si nos aliter occurrerimus, superbiæ deputabunt Ambianenses. Fiat, inquit abbas, sicut vobis videtur: sed si vultis, sanctum Adalardum deferte, quia nulJus aliorum circumferetur. › Fit ratum quod jusserat; nemo quippe contradicere poterat, imo Deus ita disposuerat: sicque sanctus Adalardus, quasi indignior cæteris, excipit injuriam, quam pro cæteris jussus erat. Exitur ad processionem venitur ad statutam indictionem (46). Occurrunt Ambianenses cum sancto Firmino, Corbeienses cum sancto AdaJardo utqué simul perveniunt, antiphonas ex more imponunt. Subsistunt ex utraque parte, et orant debita religione sed ex brevi ignorantia grandis aliquando acquiritur gratia. Fuerunt enim aliqui ferentes indigne, quasi monachi cæteras sanctorum reliquias, sancti Petri scilicet et sancti Gentiani, dedignati fuissent illuc deferre. Revera tamen non erat omissum alio ex consilio, nisi, ut præscriptum est, pro irreverentia quæ fiebat eis a populo. Sed multi multa loquuntur, dum qualiter se res habeat a multis nescitur. Monachi itaque sancto Adalardo cominus decenter locato, ea qua debent diligentia assistunt patrono suo. Populus Corbeiensis ex more agit, sanctum Firminum muneribus donat, oratione petit. Sanctus Adalardus positus e regione non ea frequentabatur qua dignus erat veneratione. Nemo apud eum orabat, nemo aliquid ab eo petebat: et tamen nondum petitus jam dare disponebat.

[ocr errors]

Tandem respexit eum divina clementia, ut per eum ostentaret sancti confessoris sui merita. Cumque paulisper in se sensisset virtutem Dei, dio multumque oscitans cœpit in vocem inniti. Movebat multos ad pietatem, plures etiam usque ad lacrymarum effusionem. Totis autem viribus in vocem enitens, iterum per nares, per os, et per aures expectoravit sanguinis fluvium, qui totum guttatim respersit feretrum. Et sic emissa voce, erupit in hoc quod prius volebat, et non poterat proferre: ‹ Deus, adjuva me, inquiens, et tu, sancte Adalarde! Hæc fuit prima vox recuperata salute: statimque omnes currere, et ipse cœpit vix subsistens quasi ebrius talipedare. Sed recipitur et leniter sessum componitur : B interrogatur; virtutem in se factam exponendo confitetur. Lætatur uterque populus, et referunt laudes uterque ordo et sexus. Nulla insidet dubitatio, ubi tamen manifesta facta est curatio. Erat sane maxima materies credendi, persona videlicet ipsis cum quibus venerat Ambianensibus nota, quæ receperat usum loquendi et audiendi. Ipse quoque Roculfus, cujus erat minister, testimonium perhibebat fideliter. Deus eam qui fecerat miraculum, reliquerat evidens credendi signum : et sanguis qui resperserat feretrum, ab omnium cordibus extergebat infidelitatis venenum.

17. Non tulit itaque Dominus dejectionem servi sui, sed per cujusdam relevationem statim ostendit præsentibus quanti essent apud se meriti. Exaltavit electum suum, et magnificavit præ omnibus, qui delati fuerant ante eum. Quidam enim Retbertus D If. Rotbertus], sicut monitus erat in somnis, veniens cum Ambianensium populo, minister scilicet cujusdam Roculfi ex castro Aliniaco, videntibus cunctis juxta feretrum cœpit orare, et eo attentius, quia privatus erat omnino auditu et voce. Suffundebatur lacrymarum imbre, exprimebat gemitu et capitis nutu quod nequibat voce, quasi sanctum sibi colloquentem videret, ita appetens loquaci corde. Intendebant omnes in cum, ipse autem in neminem:

18. Ipsis etiam Ambianensium clericis quam certa res fuerit hinc perpenditur, quod ab uno eorum in eminentiorem locum statim ascenditur, et de ipsa re et de cæteris aliquantisper ad populum peroratur. Insonant voces dignae laudis, crescitque tumultus tantæ exsultationis. Fit inaccessibilis circa corpus frequentia, funduntur preces, offeruntur munera, imponitur laus Te Deum laudamus, personat in eo uterque ordo et sexus: sicque sanctos ab injuria vindicat sanctus Adalardus, quam pro eis accipere fuerat missus.

Rebus itaque compositis solvitur conventus, et orditur monachica processio, refertur ad propriam sedem sequente etiam Ambianensium populo. Respondent campi in ejus laude: occurritur ei a vicinis digna veneratione. Quidam vero ex monachis præeuntes ad ecclesiam, albis et cappis induti cum reliquis sanctorum pignoribus exierunt ei obviam. Cumque simul ecclesiam hymnizantes repetissent, et corpus sancti Adalardi super altare posuissent, iterum ille qui sanatus fuerat ante corpus in pavimento se prosternens, gratias referebat, sanguinem rursus per aures, per os et per nares emittens. Resonat tota ecclesia vocibus gavisoriis nemo in ea cessat a laudibus et hymnis. Nec immerito; tali enim honore dignus est, qui honorari dignatur a Deo.

(46) Locus hactenus vocatur Indictum, Lendict, medio itinere inter Ambianorum urbem et Corbeiam.

« VorigeDoorgaan »