Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors]

scretur, et quem vult indurat (Rom. 1x, 18), › nisi A Psalmi verbis de opere misericordiæ Dei : ita et in quia (ut dictum est) omni hominum generi miseretur. Quod in duobus populis Judæorum scilicet, et gentium continetur. De quibus, ut hoc diceret, supra loquebatur Apostolus.

Salvum
et ite-

Aut ita accipiamus dictum: Qui vult omnes homines salvos fieri, ut illos solos salvari intelligamus, Quos ipse salvare voluerit, id est non quod omnes salventur, sed quod nemo, nisi miserationis ejus voluntate salvetur, de quo Psalmista dicit: me fecit, quoniam voluit (Psal. XVII, 20); rum: « Et vita in voluntate ejus (Psal. xxix, 6). › Iste enim locutionis modus in verbis Apostoli etiam aliis locis invenitur, sicut est illud: ‹ Sicut per unius hominis delictum in omnes homines in condemnationem, ita et per unius hominis justitiam in omnes B homines in justificationem vitæ (Rom. v, 18). Quomodo enim per unius hominis justitiam, id est Christi, in omnes homines in justificationem vitæ? cum manifestissime non omnes homines per justitiam Christi justificentur, et vivificentur in Christo. Et tamen verissime dixit Apostolus: «Per unius hominis justitiam in omnes homines in justitificationem vitæ, non quia nullus hominum est, qui per illius justitiam non justificetur: sed quia, præter ejus justitiam, nemo justificatur. Omnes ergo per primum Adam in condemnationem, et omnes per novissimum Adam in justificationem: quia nemo in condemnatione nisi per illum, nemo in justificatione nisi per istum. Tali sensu et illud accipiendum est: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo C omnes vivificabuntur (I Cor. xv, 22). › Quod utique de futura resurrectione dixit Apostolus. Nunquid enim tunc vivificabuntur in Christo, qui nunquam crediderunt in Christum, qui nunquam fuerunt in Christo, qui nunquam vixerunt, nec mortui sunt in Christo? Et ideo nullatenus pertinent, ut in illo accipiant resurrectionem vitæ, quam Dominus fidelibus promittit dicens: Qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ, et ideo ad eorum pertinent sortem, de quibus statim subjungit : « Qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. xv, 29). › Et tamen vere in Adam omnes moriuntur, quia nemo in mortem nisi per illum. Et vere in Christo ‹ omnes vivificabuntur: quia nemo in illa resurrectione vitæ nisi per ipsum. Quo etiam sensu manifestissime illud in psalmo dictum est: Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos (Psal. CXLIV, 14). Neque enim omnes omnino, qui in diversis criminibus, et vitiis corruunt, et eliduntur Dominus miserendo, atque indulgendo a lapsu ruinæ suæ allevat, et erigit cum tantos in eisdem suis criminibus, et iniquitatibus perire certum sit. Et tamen vere ipse omnes corruentes, et omnes elisos allevat, atque erigit, quia vel ex omni genere peccantium sive criminosorum, quos voluerit, salvat; vel quia nisi per illum nemo prostratus erigitur, aut allevatur, dum non suis viribus, sed Dei miseratione consurgit. Sicut ergo in his

D

illa apostolica sententia, quia de ipso dictum est : Qui vult omnes homines salvos fieri, rectissime intelligitur de voluntate bonitatis Dei.

Vel certe ita intelligatur: « Qui vult omnes homines salvos fieri (Rom. viii, 26, 27),› quia hoc sanctos suos per Spiritum suum velle facit, id est velle eis inspirat, ut omnes homines sicut seipsos salvos fieri optent; sicut et de Spiritu sancto intelligendum est quod idem dicit Apostolus: «Sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. Postulat namque Spiritus, quia, ut beatus Gregorius exponit ad postulandum eos quos repleverit inflammat. Et gemit atque desiderat Spiritus, quia sanctos in orationibus gementes et desiderantes facit, juxta hunc itaque sensum, Deus vult omnes homines salvos fieri, » quia, ut diclum est, ipse sanctis suis inspirat ut hoc velint, ipse eos ita volentes facit sicut inspiraverat beato Apostolo qui dicebat: Volo autem omnes homines esse sicut meipsum (I Cor. vi, 7). » Et alibi cum coram rege Agrippa et principibus testimonium Christi mira libertate et constantia prædicaret, dicente sibi codem rege: In modico suades me Christianum fieri, › continuo plenus desiderio, salutis omnium respondit Opto apud Deum et in modico, et in magno non solum te, sed et omnes qui me audiunt hedic tales fieri qualis ego sum exceptis vinculis istis (Act. xxvi, 28, 29). ›

[ocr errors]

CAPUT XII.

Sequitur ejusdem loci explanatio.

Quarto autem modo ita a sanctis Patribus intellectum invenitur quod dictum est: ‹ Qui vult omnes homines salvos fieri, ut simpliciter accipiatur hoc de omnibus hominibus Quantum in ipso est Deum velle, toris

eo quod omnes salvari velit bonitate Creased quia liberi arbitrii eos condidit, exspectet, ut hoc etiam ipsi velint : et si voluerint, juste salventur: si noluerint, juste puniantur. Sed huic sensui imprimis illud videtur esse contrarium :

Quomodo omnipotens Deus eorum, quos vult salvos fieri exspectet voluntatem, ut et ipsi scilicet propria arbitrii libertate salvi esse velint, cum velle fideliter salvum fieri sit per redemptionem Domini Jesu Christi. (Quia, sicut beatus Petrus apostolus docet Non est in ullo alio salus, et non est aliud nomen sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. iv, 12), › nemo omnino possit, nisi in eo Deus operetur et velle et posse: sicut Apostolus testatur dicens: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Phil. 11, 15), si enim hanc voluntatem redemptionis et salutis que est in Christo nemo habet ex se ipso, sed ab illo qui operatur in eis, quos vocat et velle et perficere pro bona voluntate, › sicut manifestissime apostolicæ doctrine veritas docet, ut quid Deus exspectat corum quos vult salvos fieri voluntatem, ut

[ocr errors]

D

B

CAPUT XIII.
Conclusio.

In tribus itaque prioribus modis intelligentiæ eorum verborum, quibus de Deo dicitur: Qui vuit omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (1 Tim. 11, 4). › Nulla absurditas, nulla repugnantia fidei invenitur : quia sive omnes homines quos Deus vult salvos fieri omnia genera hominum accipiantur, sive omnes homines salvos ficri Deum velle ita intelligatur : quia omnes qui salvantur non nisi ejus voluntate salvantur : sive eo modo dictum credatur: omnes homines Deum velle salvos fieri: quia in sanctis suis ipse hoc vult, qui eis talem voluntatem inspirat, ut omnes homines velint salvos fieri sicut seipsos: in his (inquam) omnibus et vera omnino, et salubris intelligentia est. In quarto autem modo illud sine dubio cavendum, quia et occasionem Pelagianæ pravitati præbet, quod Deum; ut salvet homines, humanas exspectare asserit voluntates. Contra quem errorem ita in antiquis Patrum conciliis legitur definitum (Conc. Araus., can. 4): [Si quis ut a peccato purgemur voluntatem nostram Deum exspectare contendit, non autem, ut etiam purgari velimus, per sancti Spiritus infusionem, et operationem in nobis fieri confitetur, resistit ipsi Spiritui sancto per Salomonem dicenti: ‹ Præparatur voluntas a Domino (Prov. viii, 51 sec. LXX); › et Apostolo salubriter prædicanti: ‹ Deus est qui operatur in nobis, et velle et perficere pro C bona voluntate.] Quod autem ibi simpliciter intelligitur Deum omnes homines velle salvos fieri bonitate scilicet Creatoris (ita ut putamus) fideliter potest recipi, si hanc voluntatem bonitatis suæ erga salutem hominum non credatur humana obsistente voluntate implere non posse, sed obsistente humana iniquitate implere nolle. Quae omnia cum tam obscura sint, et tam profunda atque perplexa, nollemus inter fratres et charissimos nostros aliquid de his contentiose ventilari vel temere definiri, sed potius quod in eis certum est sine dubitatione defendi. Quod autem etiam inter magnos diverso modo, sed non diversa pietate sentientes ambiguum atque incertum remansit, etiam apud nos et reverenter honorari, quia neutrum eorum videtur esse falsum, vel fidei contrarium; et magis in talibus inquietos. et contentiosos ad tranquillitatis et sobrietatis modestiam provocari, quam pro inusitatis et minus elucentibus rebus aliquem immoderata austeritate ac severitate damnari.

ipsi libero arbitrio suo incipiant velle salvari, et tunc A
divina bonitate salventur, ut initium salutis eorum
sit ex ipsis, perfectio autem ejusdem salutis ex Deo.
Et ubi erit quod idem Apostolus dicit: Aut quis
prior dedit illi et retribuetur ei? › (Rom. x1, 35.) Aut
quomodo in tali sensu Pelagianus error non habet
victoriam, qui salutem hominis non ex Dei dono, sed
ex libero ipsius hominis arbitrio esse confirmat?
Quod si falsum est, sicut omnino falsum esse con-
vincitur, quid causæ est, ut Deus qui omnes homi-
nes vult salvos fieri (1 Tim. 11, 4), non omnes ho-
mines salvet? Voluntatem eorum non exspectat,
quia voluntatem veræ salutis suæ nemo habere potest,
nisi per illum. An quod vult, non potest omnipotens?
ut (quod absit) velit salvare omnes homines, nec
possit. Quid ergo restat, nisi ut ille Qui omnia
quæcunque voluit fecit (Ps. cxIII, 3), ideo hoc non
faciat, quia nolit, non quia non possit? Quia sicut
vere omnia quæ voluit fecit ita vere noluit quæ
non fecit. Cur ergo noluit, nisi quia in hac re, sicut
justum, ita et occultum est judicium ejus, cui Psal-
mista dicit: Judicia tua abyssus multa? › (Ps. xxXV,
7.) Et de quo Apostolus dicit : « Quis enim cogno-
vit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit?
(Rom. x1, 34.) › Et iterum : « Nunquid iniquitas apud
Deum? Absit (Rom. ix, 14). › Quos ergo voluit sal-
vare, salvavit, quia omnia quæcunque voluit fecit;
quos autem salvare noluit, ubi nisi in illa ex Adam
veniente massa damnationis reliquit. Ita fit etiam si
secundum pium quorumdam Patrum piorum sensum
Deus omnes homines vult salvos fieri bonitate Crea-
toris, qua creaturam suam bene a se conditam pe-
rire non vult, id ipsum iterum nolit judicis æqui-
tate, qua eamdem creaturam suam vel originali, vel
etiam actuali peccato nequiter inquinatam et vitia-
tam impunitam esse non sinit. In tantum enim :
Neminem vult perire, nec voluntas ejus alicui
causa perditionis existit, ut per prophetam etiam
jurat et dicat: Vivo ego, dicit Dominus, quia nolo
mortem impii, sed ut revertatur a via sua impia
et vivat (Ezech. xxxm, 11). » Et tamen ipse, qui
non vult mortem impii perseverantem in impietate
sua impium procul dubio punit. Ita in uno atque
eodem homine et bonitatem et severitatem suam os-
tendens: bonitatem, qua non vult eum perire; seve-
ritatem, qua perseverantem in iniquitate non vult,
impunitum relinquere. Si ergo hoc quod de uno ho-
mine diximus: De universo genere hominum pereun-
tium similiter intelligatur, potest forsitan non ab-
surde dici quod Deus omnes homines velit salvos
fieri bonitate Creatoris; et tamen cos quos indignos
salute judicaverit, justa judicis severitate non salvet.
Nam et in uno homine, ut jam dictum est, utrum-
que fieri posse ostendit Apostolus, dicens: Vide
ergo bonitatem et severitatem Dei, in illis quidem
qui ceciderunt severitatem: in te autem bonitatem,
si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris
(Rom. x1, 22); › quod est aperte severitatem denun-
tiare illi qui non permanserit in bonitate.

D

[blocks in formation]

autem tantum, sed et pro totius mundi (I Joan. 11, 2); › et ubi B. Paulus apostolus dicit: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum (11 Cor. v, 19). › Est namque mundus in infidelibus inimicus Deo, nec reconciliatus Deo. De quo scriptum est Et mundus eum non cognovit. Et iterum : « Et mundus totus in maligno positus est (I Joan. v, 19). › Totus ergo mundus in salute, et totus in incredulitate; totus in reconciliatione, et totus in inimicitiis; quia et ille in suo genere totus, et iste in suo genere totus intelligendus

est.

CAPUT XV.

Ordo reconciliationis; . Electorum; 2. Fidelium ontnium qui non perseverant; 3. Vocandorum; 4. Infidelium.

habet enim et ipsa profunditatem, et difficultatem A est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris suam, non nostra præsumptione, sed Scripturarum sanctarum veritate, et orthodoxorum Patrum auctoritate diligentius perscrutandam, et in quantum Dominus aperire dignatur, fideliter intelligendam. Nos enim firmissime tenemus, nec ullatenus dubitamus, juxta evangelicam et apostolicam fidem, Dominum nostrum Jesum Christum, pastorem bonum ‹ animam suam posuisse pro ovibus suis; sicut ipse dicit: Ego sum pastor bonus: bonus pastor animam suam dat pro ovibus. Et iterum: Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem. Et animam meam pono pro ovibus meis (Joan. x, 14, 15). › De quibus ovibus alibi dicitur: Sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam in redemptionem pro multis (Matth. xx, 28): et: «Hic B est calix sanguinis mei Novi Testamenti, qui pro vobis, et pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 28). Unde et Apostolus dicit Sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata (Hebr. 1x, 28). › Et qui isti sunt diligentissime commendavit dicens: Et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odore suavitatis (Ephes. v, 2). Et alibi : ‹ Quanto magis, inquit, ‹ sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo emundavit conscientiam vestram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi (Hebr. 1x, 14). › Et iterum: Qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi C sic de sæculo exeuntes. De qualibus dicit Apostolus populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum (Tit. 11, 14). › Et alio loco: Qui factus est in nobis, inquit, ‹ sapientia a Deo, et justitia et sanctificatio et redemptio (I Cor. 1, 30). Hoc et in Psalmis similiter est prænuntiatum, ubi canitur :

[ocr errors]

Redemptionem misit Dominus populo suo (Psal. cx, 9); et: Redemisti in brachio tuo populum tuum (Psal. LXXVI, 16). › Et iterum : « Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus (Psal. cxxix, 7, 8). ›

(

[ocr errors]

Hoc nobis et sacratissimum nomen ejus commendat et angelus docet dicens: Et vocabis nomen ejus Jesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. 1, 21). Pro his namque et ipse Dominus se in patibulo erucis exaltatum testatur, dicens: Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam; › ubi et statim subjunxit: enim et Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret (Joan. 1, 14 - 16). Et quis iste sit mundus quem Deus dilexit, et pro quo unigenitum suum dedit, continuo exponens adjunxit : « Ut onmis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam, sic enim et ibi intelligendus est mundus Deo dilectus, et per Unigenitum ejus redemplus, ubi beatus Joannes apostolus dicit: Et ipse

Sic

D

In hac redemptionis et reconciliationis gratia primus ordo est electorum et prædestinatorum ad vitam æternam : de quibus perire nullus potest, et qui omnino omnes salvantur et ad quos pertinet, quod Dominus dicit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. x, 22). Secundus ordo est eorum fidelium qui recta fide et pietate accedunt ad gratiam baptisnii, et per eam accipiunt indulgentiam peccatorum, baptizati in morte Christi, et abluti a peccatis suis in sanguine ejus, ac per hoc participes redemptionis ipsius effecti; sed postea diversis tentationibus et iniquitatibus gratiam ipsius fidei et redemptionis amittunt perseverantes in malis suis, et

[ocr errors]

quodregnum Dei non consequentur (Gal. v, 21); > et quia non habent hæreditatem in regno Christi et Dei (Ephes. v, 5); quibus etiam Dominus se dicturum comminatur, dicens: Amen dico vobis, nescio vos (Matth.xxv,12); unde et idem apostolus de eisdem gratiam Christi in Ecclesia consecutis, sed eam minime servantibus terribiliter denuntiat dicens: Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit (Hebr. x, 29). » Et iterum : ́ ‹ Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cœleste, et participes sunt facti Spiritus sancti; gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi, et prolapsi sunt, renovari rursus ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes (Hebr. vi, 4 - 6). Propter hoc horrendum malum transgressionis, et amissionis gratia Dei, omni intentione cavendum atque fugiendum; omni fideli Dominus in Apocalypsi dicit: Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam (Apoc. III, 11). › Et iterum: Esto fidelis usque ad mortem. et dabo tibi coronam vitæ (Apoc. п, 10). Et Apostolus admonet atque hortatur, dicens : Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ usque ad finem firmum teneamus (Hebr. 1, 14); ̧ › et iterum Christus vero tanquam filius in domo

sua, quæ domus sumus nos, si fiduciam et gloriam A alio loco de infidelibus: [Quomodo, inquit, istis dispei usque ad finem firmam retineamus (Hebr. 111, 6). › Tertius autem ordo eorum qui ad hanc gratiam accedunt, in illis accipiendus est, qui adhuc in infidelitate positi, vocandi tamen sunt per misericordiam Dei, et hoc sine dubio in Ecclesia consecuturi quod consecuti sunt, et illi duo ordines sive perseverantium, sive non perseverantium in gratia Christi, de quibus jam diximus. De his namque Domini voce promittitur: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit (Marc. XVI, 16). Quartus vero ordo de quo statim subjungitur : « Qui autem non crediderit condemuabitur (ibid.), manifeste extra numerum fidelium jacet, et æternæ condemnationi est destinatus; qualibus dictum est: Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis (Joan. x, B 26); et: ‹ Propterea vos non auditis, qui ex Deo non estis (Joan. vii, 47); › et: ‹ Qui non credit jam judicatus est, quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei (Joan. 111, 18). ›

CAPUT XVI.

Mortuus Christus pro omnibus credentibus et credituris.

Pro illis itaque tribus ordinibus ad Christi gratiam et societatem fidelium pertinentibus Dominum Jesum Christum et venisse ut eos salvaret, et crucifixum esse ut eos redimeret, eosque in sua morte baptizaret, et in suo sanguine a peccatis ablueret, et fideliter credendum tenemus, et hoc non solum ex divinis Scripturis, sed etiam ex sanctorum Patrum fide et doctrina evidenter agnoscimus. Beatus namque Hieronymus, exponens illum locum Evangelii ubi Dominus de se ait: Et dare animam suam in redemptionem pro multis (Matth. xx, 28); de hac re ita docet [Quando formam servi accepit, ut pro mundo sanguinem funderet, et non dixit : Dare animam suam redemptionem a pro omnibus, sed pro multis, id est, pro his qui credere voluerint.] In quibus verbis miro et apostolico modo Dominum nostrum, et pro mundo sanguinem fudisse, et tamen ipsum mundum pro quo pretiosus ille sanguis effusus est, non alios nisi fideles monstravit. Beatus Augustinus in tractationibus Evangelii secundum Joannem (tract. 66 et 49), non solum pro infidelibus, sed etiam pro his qui ex parte credunt Christum, et ex parte non credunt, docet non esse mortuum Christum, ita dicens : [Qui ita confitetur Christum Deum ut hominem neget, non pro illo mortuus est Christus: quia secundum hominem mortuus est Christus.] Et

xit: Non estis ex ovibus meis, quia videbat eos ad sempiternum interitum prædestinatos, non ad vitam æternam sui sanguinis pretio comparatos. ] Et alibi (tract. 55) distinguens inter apostolos et Judam proditorem, quod pro illis Dominus moriturus esset, pro illo non esset : [ Tota, inquit, ejus passio nostra purgatio est passurus exitia, promisit obsequia, non solum illis pro quibus erat subiturus mortem, sed etiam illi qui fuerat eum traditurus ad mortem. ] Item docens pro illis tantum Dominum passum, quos ipsa passione redimendo, oves suas fecit: [Omnes, inquit, fecit suas oves, pro quibus est omnibus passus; quia et ipse ut pro omnibus pateretur, ovis est factus. ] Item cum exponeret mysterium illius vituli saginati, quem pater redeunti filio jussit occidi, tune eum pro unoquoque dicit occidi, cum credit in occisum | Nam ut etiam occidant, inquit, eum jubet, hoc est, ut mortem ejus insinuent: tunc enim cuique occiditur cum eredit in occisum.]

Beatus Leo nihil Dominum nostrum inaniter egisse aut pertulisse, sed totum ad salutem fidelium ita docet. [Nihil enim Redemptor noster non ad nostram salutem aut egit, aut pertulit, ut virtus quæ inerat capiti, inesset et corpori. Nam primum ipsa illa substantiæ nostræ in deitate susceptio, qua Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1, 4),› quem hominum misericordiæ suæ, nisi infidelem, reliquit exsortem? et cui non communis natura cum Christo est, si assumentem reciC pit, et eo Spiritu est regeneratus, quo est ille progenitus?] Beatus quoque Gregorius quod ad eos tantum Dominus noster salvandos venerit, quos in se suscipiendo liberavit, ita docet: [Interpellat autemi pro nobis Dominus, non voce, sed miseratione : quia quod in æternum damnari noluit, suscipiendo liberavit.]

Hæc ex sanctorum Patrum verbis breviter adnotavimus, ut quam vere eorum veneranda doctrina etiam in hac re de qua quæritur, evangelicæ et apostolicæ auctoritati consonet et concordet, evidentissime agnoscatur. Et licet Apostolus de eodem Domino et Redemptore nostro dicat: ‹ Unus enim Deus, unus est mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omD nibus, tamen juxta superius demonstratam fidei regulam, recte intelligitur pro illis omnibus se redemptionem dedisse pro quibus etiam dignatus est mediator Dei et hominum esse. Neque enim infidelium mediator est, sicut nec advocatus, vel reconci

NOTÆ DUVALLH DOCTORIS SORBONICI.

a Affirmat Christum non fuisse passum pro his qui in infidelitate moriuntur, et passionem ejus fuisse duntaxat pro multis, et non pro omnibus. Hæc autem benigna indigent interpretatione, non minus quam concilium Valentinum, can. 4, ubi dammat asserentes Christum sua merita pro impiis et qui in peccato moriuntur statuisse, diffinitque pretium sanguinis Christi oblatum fuisse ad multorum exhaurienda peccata, eorum scilicet qui credendo in

Christum non pereunt, sed vitam æternam consequuntur loquitur enim illud concilium, sicut et Ecclesia Lugdunensis, de merito et satisfactione quoad efficaciam, non autem quod sufficientiam; quo modo pro omnibus omnino hominibus passus est; qua quidem distinctione facile est omnibus Ecclesiae Lugdunensis rationibus occurrere, ut legendo cuivis facile constabit.

liator, sed fidelium tantum; de quibus beatus Joan- A congregaret in unum (Joan. x1, 52); et ipso Do

nes apostolus dicit: Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. 11, 1); ut videlicet ita accipiatur quod dictum est: Qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus (1 Tim. 11, 6); › non quod omnes sua passione redemerit, sicut utique manifestum est, sed quod nemo accipiat redemptionem nisi in illo et per illum. Dicit etiam alibi idem Apostolus de Domino: Ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem (Hebr. u, 9, 10), » et pro quibus omnibus mortem gustasse intelligendus sit, videtur continuo demonstrasse cum subjungit: Dicebat enim eum propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passiones consummari. Similiter et alio loco ubi de eodem Domino nostro dicit: Quia unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est (II Cor. v, 44); › statim pro quibus omnibus mortuus esse intelligendus sit subjungit dicens: Ut et qui vivunt jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (Ibid., 15). Isti namque sunt omnes de quibus alibi idem Apostolus in gloriam et laudem Dei Patris dicit: Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. vIII, 32) ; › quibus et alibi dicit : « Et non estis vestri empti enim estis pretio magno (I Cor. v, 20). Unde penset unusquisque fidelis, cum sanguis ille tanquam Agni incontaminati et immaculati Christi ab Apostolo pretium magnum dicatur esse, utrum possit tale pretium in aliqua parte esse inane et vacuum, an potius illarum mercium pro quibus datum est lucro et cumulo refertum.

[ocr errors]

CAPUT XVII.

Quomodo in vacuum laborasse dicitur Christus? Ex persona scilicet membrorum.

Dicit quidem ipse Dominus apud Isaiam prophetam, loquens de mysterio passionis suæ : « Et ego dixi: In vacuum laboravi sine causa, et vane fortitudinem meam consumpsi (Isa. XLIX, 4). › Sed absit ut hoc velut anxius et ignarus loqui credatur, qui sine dubio nunquam ignorare potuit exitum et effectum passionis suæ, quam pro utriusque populi redemptione et salute certo et definito consilio suscepit, dicente evangelista Quia Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi

:

B

mino de humilitate et copioso fructu ejusdem mortis suæ manifeste prænuntiante, cum ait: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; sin autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. x, 24, 25). › Cum ergo. hæc tanta certitudine præscierit, tanta veritate et firmitate prædixerit, quid est quod dieit: Et ego dixi In vacuum laboravi sine causa, et vane fortitudinem meam consumpsi? › (Isa. XLIX, 4.) Ut scilicet quia si doleat et conqueratur tanta humilitate et abjectione passionis se in vacuum Jaborasse, ac sine causa et vane tantam tolerantiæ et patientiæ fortitudinem consumpsisse; dum velut infructuosa et vacua videretur inani adnisu et conatu esse consumpta ; sed hoc nimirum bene intelligitur dicere ex persona membrorum suorum sub illa passionis et mortis ignominia infirmantium, ac pene desperantium : dum et persecutorum sævitia velut victus et exstinctus putabatur, el resurrecturus atque humani generis redemptor minime credebatur. Ita namque de illo desperare cœperunt qui dicebant : « Et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes, et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt cum : Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus. Israel (Luc. XXIV, 20, 21); et ideo vacuus eis videri poterat et labor passionis, et fortitudo tanta tolerantiæ, cujus nullus fructus videbatur, nulla redemptionis utilitas credebatur. Sic enim et in psalmo, utique non ex sua, qui peccatum non fecit, sed ex C persona membrorum suorum dicit: b Longe a salute mea verba delictorum meorum (Psal. xx1, 2). › Et alio loco: Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita (Psal. LXVIII, 6). Ita ergo et in his propheticis verbis ex persona, ut dictum est, infirmantium et pene desperantium membrorum suorum, et in vanum se illa passione laborasse, et sine causa et vane fortitudinem suam consumpsisse conquestus est. Ipse autem ex persona sua omnino certus et fidens, licet et a persecutoribus videretur victus, et ab infirmitatibus discipulis putaretur frustra atque in vacuum passus, continuo per illa verba velut quærimoniæ et anxietatis subjungit : « Ergo judicium meum cum Domino, et opus meum in Deo meo (Isa. XLIX, 4). › Id est, judicium meum, quod apud homines in illa humilitate sublatum est, apud Dominum salvum et inviolatum est. Et opus meum, quod sub tanta ignominia et contem

D

NOTÆ DUVALLU DOCTORIS SORBONICI.

a Caute legenda est expositio horum verborum Isai Ego autem in vacuum laboravi, frustra consumpsi fortitudinem meam. Dicit enim Christum hoc loco ex persona membrorum sub illa passionis mortis ignominia infirmantium ac pene desperantium esse locutum; et hoc conformiter suo dogmati, quod nempe Christus solum pro electis passus fuerit, ut ideo in vacuum minime laboraverit: verum satius est ea de Christo ipso exponere, paucorum salutem prævidente, quamvis suflicientissimum, imo super

abuntissimum pretium redemptionis omuium hominum in ara crucis exsolvisset.

(

b Ibidem notent Calvinista hunc Psalmistæ versiculum Quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba delictorum meorum, › non de Christo ipso, sed de illius membris esse inteliigenda, quorum omnium peccata tanquam sibi propria imputabat; ita ut hæsitatio et desperatio, cujus ibi fit mentio, non Christo, qui de sua salute anceps et dubius nunquam fuit, nec esse potuit, sed illius membris attribuenda sit.

« VorigeDoorgaan »