Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

bilo formavit. Multum tempus vixi, bene mihi pins A Spiritui sancto, cum Spiritum sanctum nominasset, Judex vitam meam prævidit. Tempus resolutionis meæ instat, quia cupio dissolvi et esse cum Christo. › Sic et alia multa utilitatis causa ad nostram ædificationem locutus, in lætitia diem usque ad vesperum duxit. Et præfatus puer nomine Wilberch dixit: Adhuc una sententia, magister dilecte, non_est descripta. At ille : Scribe, inquit, cito. › Post modicum dixit puer: Modo sententia descripta est. › At ille : ‹ Bene, inquit, veritatem dixisti, consummatum est. Accipe meum caput in manus tuas, quia multum me delectat sedere ex adverso, loco sancto meo in quo orare solebam, ut ego sedens possim in vocare Patrem meum. Et sic in pavimento suæ casulæ, decantans Gloria Patri, el Filio, et

spiritum e corpore exhalavit ultimum, ac sic regna migravit ad cœlestia. Omnes autem qui viderunt beati Patris obitum, nunquam se vidisse ullum alium in tam magna devotione atque tranquillitate vitam finisse dicebant, quia (sicut audisti) quousque anima ejus in corpore fuit, Gloria Patri et alia quædam ad gloriam Dei cecinit, et expansis manibus Deo vivo et vero gratias agere non cessabat. Scito autem, frater charissime, quod multa narrare possem de eo; sed brevitatem sermonis ineruditio linguæ facit. Attamen cogito, Deo adjuvante, ex tempore plenius de eo scribere quæ oculis vidi et auribus audivi.

IN BEDE HISTORIAM ECCLESIASTICAM

CHIFFLETII MONITUM.

octo, per Joannem Hervagium, 1563, et denique Coloniæ totidem tomis, per Antonium Hierat, 1612. Ex his omnibus Heidelbergensis Editio anni 1587, et Cantabrigiensis anni 1644, cæteris accuratiores sunt; nec tamen plane illimes, ut apparebit ex subjectis notis. Nostram hanc profitemur omnium absolutissimam, et emendatissimam, ope manuscriptorum aliquot Codicum, inter quos principem locum obtinet codex sancti Maximini Trevirensis, optimæ notæ, et vetustissimus; ex quo præsertim sperare audeo me præclarum hoc opus, haud exiguo Gallica pariter et Anglicana Historia emolumento atque ornamento, ad ipsius auctoris mentem primævo suo nitori restituisse.

Ante omnia monendus es, mi lector, de hujus B dem anno 1554, tomis octo; Basilea item tomis operis de gestis Anglorum, quod præ manibus est, variis Editionibus. Antiquissimam, adeoque primam, quam quidem noverimus, nemo (opinor) desideraverit, qui Joannem Gravium Editioni suæ Antuerpiensi anni 1550 sic præloquentem viderit: Damus en tibi, amice lector, venerabilis Bedæ Ecclesiasticam Anglorum Historiam, semel duntaxat, quod sciam, ante annos quinquaginta procusam; sed adeo depravate, ut difficile judicare possis, præstiteritne prorsus non fuisse typis mandatam, quam hoc modo in hominum manus devenisse. Mentior, si non in uno hujus operis ternione supra mille et quinquaginta errata deprehenderim; et plus negotii fortasse nobis in restituendo, quam auctori in condendo fuerit, Notari hic putamus Editionem Argentinensem anni 1514, cujus exemplar superest in Bibliotheca reipublicæ Augustanæ; quam Editionem quia ipsi non vidimus, Gravii relatu nosse sit modo satis. Sed potuerat Gravius in hoc Bedæ opere expurgando juvari Edi- C tione Parisiensi anni 1544, per Franciscum Jametium, qui primus collecta Bedæ opera tribus tomis in vulgus emisit. Hactenus ergo Anglicana Bedæ Historia triplici in statu lucem aspexit. Primum sola, Argentorati 1514, Antuerpiæ 1550, in parvo folio, Coloniæ 1601, in-16, et Cantabrigiæ Anglosaxonica, in-folio, 1644, cum versione Anglicana Alfredi regis. Secundo prodiit cum vetustioribus aliquot rerum Britannicarum Scriptoribus, Heidelberga, typis Commelini, in-f lio,1587, cujus ipsius Editionis plurima exemplaria Renatus Potelerius, Lugdunensis typographus, mutata prima pagina, eodem anno 1587, Lugduni a se procusa esse mentitus est, suoque ipsius nomine venum exposuit: quare, hujus anni Editionem Lugdunensem ab Heidelbergensi diversam frustra recensueris. Tertio denique prodiit Anglicana Bedæ Historia, cum aliis ejus operibus, Parisiis, per Jametium, tomis tribus, anno 1544. Ibi

De ratione scribendi moneo, ubique retinuisse me ex Codice Trevirensi bonæ notæ, ac pervetusto, antiquariam pingendi formam, quia ex Bedæ ipsius mente atque ingenio profectam esse non dubitavi, nempe in vocibus, Gaius, reverentissimus, inluminare, Brittania, adsertio, adtestatio, adicere, Nordanhymbrorum, adlati, conlisæ, inlisa, adsistere, inlusus, inruptio, adlaturus, conlocarunt, adceleranti, Scotti, conroderet, conlapsus, inlatus, adsumpto, adsertiones, applicavit, adsentatio, adpropinquare, intellegunt, intellegentia, adplicuit, adfligunt, adgregatis, inlicita, adsensum, adsedit, adflictiones, adsurgere, inlustravit, exspectatis, suppositis, idolatria, supplantatio, inlecebris, exsolvamus, adquirere, Doruvernensis, neglegentia, utillimus, exsecretur, proicere, contemtus, redemtus, aquilonalis, Hrofensis, Agilberctus, Cuthberctus, et similia multa; quæ non ideo ex illo sancti Maximini Trevirensis manuscripto Codice expressimus, ut ea 1 in usus communes inveheremus; sed ne a mente aberraremus doctissimi Bedæ, cujus hanc fuisse scribendi formam non possumus dubitare.

DE EODEM HISTORIA SMITH MONITUM

Damus en, lector, tibi Historiam ecclesiasticam D jam olim sæpissime variis in locis procusam. Antiquissima atque prima omnium impressio facta est in inclyta civitate Argentinensi anno millesimo quingentesimo. 'Hoc vero opus tunc non prodiit solum, sed una cum scholastica Historia Petri Trecensis, alias Comestoris, et ecclesiastica Historia Eusebii per Rufinum cum additione Rufini. Editionem istam patri meo suppeditavit vir clarissimus Joannes Batteley archidiaconus Cantuariensis. Erroribus tvDo

graphicis scatet, crassis vero eis, adeoque nullius periculi; de cætero a Codice satis antiquo facta esse videtur. Convenit enim cum optimis Mss. in propriis nominibus, capitulis, multisque variis lectionibus. Secundo prodiit una cum supradictis historiis in imperiali oppido Hagenaw anno millesimo quingentesimo sexto, accurante Henrico Gran inibi incola; qui tamen priorem Editionem auctoritate alicujus ms. Codicis emendasse aut castigasse non videtur, sed solummodo istam verbatim de novo procudisse.

i

num, Adda viu, Aedilric IV, Theodric vil, Friduuald
vi, Hussa vi, Aedilfrid xxiv, Aeduini XVII Osuald
1x, Osuju xxvin, Ecgfrid xv, Aldfrid xx,
Coinred 1, Osric x1, Ceoluulf var.

‹ Baptizavit Paulinus ante an. cxi.
Eclipsis ante an. LXXIII.

Penda moritur ante an. LXXIX.
Pugna Ecgfridi ante an. LXII.
Aelfuini ante an. LVIII.

Osred XI,

Monasterium et Uiuraemonda ante an. LXIV.
Cometæ vise ante an. VIIT.

Eodem an. Pater Ecgberct transivit ad Chri

<stum.

Angli in Brittania ante an. CCXCII. >

Hujus impressionis mihi copiam fecit ex bibliotheca A annos in regno permansit. Post hune Glappa i ancollegii Christi Cantabrigiæ vir celeberrimus atque antiquitatum omne genus peritissimus Thomas Bakerus, S. T. B., queni ob præcipuam ejus erga me benevolentiam atque honoris causa nomino. Postea hæc ipsa Baede historia typis mandata est anno 1550 Antverpiæ, Lovanii 1566, Heidelbergæ et Lugduni 1587, Coloniæ 1601; inter cætera etiam ejusdem auctoris opera Parisiis per Jametium anno 1544, ibidem quoque anno 1554, Basilea item per Joannem Hervagium 1563, denique Coloniæ per Antonium Hierat 1612. lis vero omnibus castigation Editio opera et studio Abrahami Wheloci Cantabrigiæ anno 1644 Latine et Saxonice prodiit. Latinum autem textum vir doctissimus ad fidem trium Codicum mss, edidit, el commentationibus longioribus tam historicis quam ecclesiasticis illustravit. Opus sane omni laude dignum, sed nec omnibus numeris absolutum, imo nec paucis nec levibus vitiis laborans. Prodiit tandem Latine anno 1681. Parisiis auctor noster emendation studio Petri Francisci Chiffletii societatis Jesu presbyteri, imo, si ipsi eruditissimo Editori credas, emendatissima, ope manuscriptorum aliquot Codicum, inter quos principem locum obtinet Codex sancti Maximini Trevirensis, optimæ notæ et velustissimus, ut evidentissime probat Chiffletius ex scribendi ratione perantiqua, quam Codex ille retinuit. Nec tamen hæc impressio penitus illimis, ut abunde constabit alicui ad imam nostræ Editionis paginam oculum vertenti, ubi Chiffletii sphalmata præcipue

notantur.

B

Itaque viris doctrina conspicuis visum est non utilem modo, sed et ferme necessariam esse novam Baedæ Editionem. Id ergo oneris sibi primum imposuit vir el. Thomas Galeus, S. T. P., non ita pridem decanus Eboracensis, qui quamplurimos alios historicos tum Brittanicos tum Anglicanos publici juris faciendo de patria sua olim fuerat optime meritus. Postquam vero multos mss. Codices contulis- C set, nonnullasque notas atque commentationes collegisset, aliis, credo, negotiis implicitus, onus detrectavit, idque suscipere meo patri persuasit, quocum vir idem celeberrimus pro singulari sua humanitate varias lectiones et doctissimas observationes communicavit. Tandem igitur pater id laboris subiit, et ut Editionem suam priorum mendis ac vitiis expurgaret, in mss. Codicibus exquirendis et comparandis multum desudavit, et vel sua vel amicorum industria omnes, quos in Britannicis bibliothecis invenire potuit, accurate contulit. Hinc infinita variarum lectionum mole obrutus, necessarium duxit ut rationem aliquam excogitaret, qua tam gravi onere se levare posset. Et quidem observans multos Codices esse inferioris et a tatis et notæ, et quo nuperiores fuerint, eo et lectionum et errorum pleniores, recognoscens quoque hos ex antiquioribus fuisse descriptos, lectiones illico recentiorum Codicum prorsus nihil habuit, et in conferendos aliquot antiquissimos maxime incubuit.

Codex ms. omnium vetustissimus non ita pridem erat penes egregium illum litterarum fautorem Joannem Morum episcopum nuper Eliensem, hodieque in bibliotheca regia Cantabrigiæ asservatur, antiquoribus litteris Anglo-Saxonicis exaratus circa annum 737 post nostri auctoris obitum secundum, ut patet ex quibusdam notulis chronologicis ad calcem libri positis, quæ in hune annum concurrunt. His autem verbis scribuntur.

Anno DXLVII Ida regnare cœpit a quo regalis Nordanhymbrorum prosapia originem tenet et XII

D

Hisce pene omnibus in annum 737 concurrentibus, cl. Wanleio (a) in Mss. Anglo-Saxonicis versatissimo verisimile videtur hunc ipsum Codicem eodem anno, Ceolaulio adhuc regnante, seu saltem ante Eadbercti inaugurationem, duobus quoque annis post Baeda obitum, in Wiremuthensi monasterio fuisse scriptum. Adde quod manus hujusce Codicis bene convenit cum exemplari Pastoralis Gregorii Magni papæ, quod Willibaldus diaconus scripsit, hoc est, inter an. 751, quo diaconatum suscepit, el an. 740, in quo creatus fuit presbyter. Convenit quoque cum aliis indubitatæ vetustatis et libris et diplomatibus, præcipue cum illa Valdharii Lundoniensis antistitis epistola ad Bercualdum archiepiscopum, quam in appendice, num. 24 excudimus. Probabile est Codicem post paucos ab ejus scriptione annos in Galliam fuisse asportatum; crebræ enim habentur distinctiones, emendationes, etc., ab homine Gallo exarate, qui ægre manum Anglo-Saxonicam legebal; et hæ quidem adnotationes in manu Gallica passim occurrentes circa initium libri nongentis fere abhinc annis scriptæ videntur. Denique ad calcem quoque hoc scribitur: Item ex Decretis papæ Gregorii Junioris qui nunc Romanam catholicam regit matrem Ecclesiam. Hic autem Gregorius videtur intelligi tertius, qui Gregorio secundo in pontificatu successit anno 731, et mortuus est anno 741. In Gallia conservatus fuit hic Codex satis diligenter usque ad conclusionem fœderis initi inter Gulielmum Magnæ Britanniæ regem et Ludovicum regem Christianissi mum apud Ryswickum; cum vir quidam doctissimus eum cum multis aliis Codicibus rarissimis lam Græcis quam Latinis publica auctione emerit, et eos omnes admodum reverendo domino possessori vendiderit. Hoc autem xenio antiquitate veneranda, auctoritate maxima, fide optima atque certissima, ex ipso Baedæ autographo, in ipso monasterio ubi Baeda Historiam composuit, ut videtur, descriptum, patri meo episcopus ille philobiblus utendum præbuit. Quod quidem bis summa cura cum Chiffletiana Editione collatum ad verbum a nobis imprimitur. Patri enim religio fut de Codicis tam admiranda vetustatis fide, nisi ubi librariom falso scripsisse aperte deprehenditur, vel aliquantulum decedere, Neque immerito; duobus enim Codicibus, qui Saxonicis litteris exarantur, et in Cottoniana bibliotheca asservantur (Tiberius, C. 2, A. 14), et tertio quoque in bibliotheca regia ante Normannicam conquisitionem, ut videtur, scripto, cum eo una comparatis, in propriis nominibus, antiqua voces compositas scribendi methodo, et in omnibus fere adeo conveniunt; et in lectionibus adeo nugatoriis, iisque paucis, differunt, ut nulla ratio omnino esset, cur textus ex Moriano Codice optime constitutus vel tantillum mutaretur.

(a) Vide ejus Catalogum librorum Septentrionalium, p. 288.

Bedæ præfatio.

(Smith Hist. eccles. Anglic.)

GLORIOSISSIMO REGI

a

CEOLULPHO

BAEDA FAMULUS CHRISTI ET PRESBYTER.

Historiam gentis Anglorum ecclesiasticam quam A in ipsa Cantuariorum provincia vel etiam in conti nuper edideram, libentissime tibi desideranti, rex, et prius ad legendum ac probandum transmisi, et nunc ad transcribendum ac plenius ex tempore meditandum retransmitto; satisque studium tuæ sinceritatis amplector, quo non solum audiendis Scripturæ b sanctæ verbis aurem sedulus accommodas, verum etiam noscendis priorum gestis sive dictis et maxime nostræ gentis virorum illustrium, curam vigilanter impendis. Sive enim historia de bonis bona referat, ad imitandum bonum auditor sollicitus instigatur; sen mala cominemoret de pravis, nihilominus religiosus ac pius auditor sive lector devitando quod noxium est ac perversum, ipse sollertius ad exsequenda ea quæ bona ac Deo digna esse cognoverit accenditur. Quod ipsum tu quoque vigilantissime deprehendens, B Historiam memoratam in notitiam tibi simulque eis quibus te regendis divina præfecit auctoritas, ob generalis curam salutis latius e propalari desideras. Ut autem in his quæ scripsi, vel tibi [ Al. add. magnanime rex] vel cæteris auditoribus sive lectoribus hujus Historiæ occasionem dubitandi subtraham, quibus hæc maxime auctoribus didicerim breviter intimare curabo.

[ocr errors]

Auctor ante omnes atque adjutor opusculi hujus d Albinus abba reverentissimus [ Al., abbas reverendissimus] vir per omnia doctissimus extitit; qui in Ecclesia Cantuariorum a beatæ memoriæ Theodoro archiepiscopo et Hadriano abbate viris venerabilibus atque eruditissimis e institutus, diligenter omnia quæ a Ceoluulfo. Nordanhymbrorum, scil., regi, de C quo vide Hist., v, 24. Alius autem fuit ejusdem nominis rex Occid. Saxonum, a. D. 527; alius Merciorum a. 819.

b Sanctæ. Codd. vulg., sacræ, decepti abbreviatura Mss.

c Propalari. Codd. vulg., propagari, corrigentes scilicet auctorem.

[ocr errors]

Albinus. Scriptores summi nominis, Baronius, Contius, imo et Lelandus ipse, confundunt hune Albinum cum Flacco Albino, alias Alcuino, cum tamen ille, integro fere sæculo inferior, discipulus Ecgbercti archiepiscopi Ebor., obiit abbas Turon. a. 804; hic autem discipulus Theodori archiepiscopi, et Hadriani abbatis Cantuar. obiit ipse abbas Cantuar a. 732. Ad hunc Albinum Beda de auxilii accepti beneficio epistolam scripsit, quam vide suo loco.

e Institutus, diligenter. Chiffl., institutus diligenter. Sic posuit comma post diligenter, commodius, ut ipsi videbatur, ad sensum, sed contra stylum auctoris.

guis eidem [Al., ejusdem] regionibus a discipulis beati pape Gregorii gesta fuere, vel monimentis literarum vel seniorum traditione cognoverat : et [Al. om. et] ea mihi de his quæ memoria digna videbantur, per religiosum Lundoniensis Ecclesiæ f presbyterum Nothelmum, sive literis mandata sive ipsius Nothelmi viva voce referenda, transmisit. Qui videlicet Nothelmus postea Romam veniens, nonnullas ibi beati Gregorii papa simul et aliorum pontificum epistolas, perscrutato ejusdem sanctæ Ecclesiæ Romanæ scrinio permissu & ejus qui nunc ipsi Ecclesiæ præest Gregorii pontificis, invenit, reversusque nobis nostræ Historiæ inserendas, cum concilio præfati Albini reverentissimi Patris adtulit. A principio itaque voluminis hujus usque ad tempus quo gens Anglorum fidem Christi percepit, ex priorum maxime scriptis hinc inde collectis ea quæ promeremus [AI. promemus] didicimus. Exinde autem usque ad tempora præsentia, quæ in Ecclesia Cantuariorum per discipulos beati papa Gregorii sive successores eorum vel sub quibus regibus gesta sint, memoraui abbatis Albini industria Nothelmo, ut diximus, perferente cognovimus. Qui etiam provincia Orientalium simul et Occidentalium i Saxonum nec non et Orientalium Anglorum atque Nordanbymbrorum, a quibus præsulibus vel quorum tempore regum gratiam Evangelii perceperint, nonnulla mihi ex parte prodiderunt. Denique hortatu præcipue ipsius Albini ut hoc opus adgredi auderem provocatus sum. Sed et Danietiam erroris monitum hic esto Nothelmum Lundopiensis Ecclesiæ presbyterum tantum fuisse, Cantuariensis autem episcopum, a. 735, ultra Bedana Historiæ terminum.

Presbyterum. Auctor Historia de Antiq. Britt. D Eccl. appellat Nothelmum Lundoniensis Ecclesiæ episcopum, levi quiden lapsu, sed cum inde malevolis quibusdam occasio censuræ data fuerit, et Wheloco

h

Ejus qui nunc... Gregorii..Plerique hic Gregorium Secundum intelligunt, cujus zelus in Germanis ad fidem convertendis, et custodia bibliothecæ pontificia ante ipsum pontificatum auctoribus argumento fuerunt, ut epistolas perscrutandi licentia Nothelmo concessa, ab illo pontifice peteretur. Sed temporis ratio nullatenus admittit. Obiit enim Gregorius Secundus 17 Januarii, a. 751, eique in pontificatu successit Gregorius tertius 22 Februarii ejusdem anni. Beda autem decima diei Junii sequentis meminit ad consecrationem Tatuvini, Hist. v, 24. Præfationem igitur hanc Ceoluulfo non nisi post librum absolutum transmittens, imo post recognitum retransmittens, clausulam hanc tempore Gregorii tertii scripsit, eumque hic pontificem designat.

Provincia. De provinciarum Saxonicarum limi tibus, vide appendicem, n. 2.

i Saxonum. Vulgg. Saxonum post Orientalium po

nunt.

[ocr errors]

quæ notandum, quod ea quæ de sanctissimo Patre et antistite Cudbercto vel in hoc volumine vel in libello Gestoruin ipsius conscripsi, partim ex eis quæ de illo prius a fratribus Ecclesiæ Lindisfarnensis scripta reperi adsumpsi simpliciter fidem Historiæ quam legebam accommodans, partim vero ea quæ certissima fidelium virorum adtestatione per b me ipse cognoscere potui sollerter adjicere curavi. Lectoremque suppliciter obsecro, ut si qua in his quæ scripsimus aliter quam se veritas habet posita repererit, non hoc nobis imputet qui, quod [Al., quæ] vera lex historia est, simpliciter ea quæ fama vulgante collegimus ad instructionem posteritatis literis mandare studuimus.

hel [Al., Daniel quoque] reverentissimus Occidenta- A exceptis his quæ per meipsum nosse poteram. Inter Jium Saxonum episcopus qui nunc usque superest, nonnulla mihi de Historia ecclesiastica provinciæ ipsius simul et proxima illi Australium Saxonum nec non et Vectæ insulæ, literis mandata declaravit. Qualiter vero per ministerium Ceddi eta Ceadda religiosorum Christi sacerdotum, vel provincia Merciorum ad fidem Christi quam nou noverat, pervenerit, vel provincia Orientalium Saxonum fidem quam olim exsufflaverat, recuperaverit, qualis etiam ipsorum Patrum vita vel obitus extiterit, diligenter a fratribus monasterii quod ab ipsis conditum Læstingaeu cognominatur, agaovimus. Porro in provincia Orientalium Anglorum quæ fuerint gesta ecclesiastica, partim ex scriptis vel traditione priorum, partim reverentissimi abbatis Esi relatio ne comperimus. At vero in provincia Lindissi quæ sint gesta erga fidem Christi, quæve successio sacerdotalis extiterit, vel literis reverentissimi Antistitis Cynibercti, vel aliorum fidelium virorum viva voce didicimus. Quæ autem in Nordanbymbrorum provincia ex quo tempore fidem Christi perceperunt usque ad præsens per diversas regiones in Ecclesia sint acta, non uno quolibet auctore, sed fideli innumerorum testium qui hæc scire vel meminisse poterant adsertione cognovi,

a Ceadda. Al., Ceadda; sed de nostra lectione vid. hist. iv, 2, 3.

b Me ipse. Al., me ipsum. Sed de nostra correctione vid. Bedam in peroratione Hist. v, 25.

B

c Præterea omnes. Diu mirabar unde tot Codices hanc clausulam ponerent in fine Historiæ contra optima Exemplaria. Sed accedens tandem ad Ms. Cottoniauum 1, inveni hiatum hoc loco relictum, et clausulam in obscuro ad finem libri insertam. Habuit C

• Præterea omnes ad quos hæc eadem Historia pervenire poterit nostræ nationis legentes sive audientes suppliciter precor, ut pro meis infirmitatibus et mentis et corporis apud supernam d clementiam sæpius intervenire meminerint; et in suis quique provinciis hanc mihi suæ remunerationis vicem rependant, ut qui de singulis provinciis sive locis sublimioribus quæ memoratu digna atque incolis grata credideram diligenter adnotare curavi, apud omnes fructum piæ intercessionis inveniam.

scriba præ oculis Exemplar primævum cui contraaicere non ausus est, sed fuerunt forte alia quibus etiam tunc temporis morem gerebat. Suspenso igitur judicio clausulam ad præsens reposuit, ubi neglecta dehinc jacens, omnibus qui hunc Ms. sequioribus sæculis exscripserunt, errandi occasionem dedit.

d Clementiam, Chiffl. solus, patriam.

BEDÆ VENERABILIS PRESBYTERI

ANGLO-SAXONIS

HISTORIA ECCLESIASTICA.

(Smith Historica ecclesiastica Anglicana.)

CAPUT PRIMUM.

LIBER PRIMUS.

De situ Brittaniæ vel Hiberniæ, et priscis earum incolis.

a Brittania Oceani insula, cui quondam Albion nomen fuit, inter Septentrionem et Occidentem locata est, Germaniæ, Galliæ, Hispaniæ, maximis Europæ partibus multo intervallo adversa. Quæ per milia passuum octingenta in Boream longa, latitudinis habet milia ducenta, exceptis duntaxat prolixioribus a Brittania. Hanc descriptionem excerpsit Beda e variis auctoribus; præcipue vero e Plinio, Solino, Orosio, et Gilda.

b Quadragies octies. Tria milia sexingenta miliaria. c Rutubi portus. Anton. Itin. Ritup; Inscriptio Amerbach. et Scholiast. Juvenalis Battelii, Riputia; Angli Bedæ tempore, Reptacaestir; Nennius Ms. Du

[ocr errors]

D diversorum promontoriorum tractibus, quibus efficitur ut circuitus ejus quadragies octies septuaginta quinque milia compleat. Habet a Meridie Galliam Belgicam, cujus proximum litus transmeantibus aperit civitas quæ dicitur Rutubi portus, a gente Anglorum nunc corrupte Reptacaestir vocata, interposito mari ad Gessoriaco e Morinorum gentis litore proximo, trajectu milium quinquaginta, sive, ut f quidam scripsere, & stadiorum quadrigentorum quinnelm. et aliis, Ruoichyn, hodie Richborough.

d Gessoriaco. Quod nunc Bononia. Tabb. Peut. e Morinorum. Gens Galliæ a Neoporto ad Estapulas porrecta, adjuncto forte Pago Pontivo.

Quidam scripsere. Dio Cassius scilicet, et Anto

ninus.

Stad. ccccL. Mille passus quinquaginta sex.

quaginta. A tergo autem, unde Oceano infinito patet, A lex divina scripta est, quinque gentium linguis, Orcadas insulas habet.

unam eamdemque summæ veritatis et veræ sublimitatis scientiam scrutatur et confitetur, Anglorum, videlicet, Brittonum, Scottorum, Pictorum et Latinorum, quæ meditatione Scripturarum cæteris omnibus est facta communis. In primis autem hæc insula Brittones solum a quibus nomen accepit,. incolas habuit, qui de tractu Armoricano, ut fertur, Brittaniam advecti, Australes sibi partes illius vindi

carunt.

Et cum plurimam insulæ partem, incipientes ab Austro, possedissent, contigit gentem Pictorum de a Scythia, ut perhibent, longis navibus non multis Oceanum ingressam, circumagente flatu ventorum, extra fines omnes Brittania Hiberniam pervenisse,

Opima [Al., optima] frugibus atque arboribus insula, et alendis apta pecoribus ac jumentis; vineas etiam quibusdam in locis germinans sed et avium ferax terra marique generis diversi. Fluviis quoque multum piscosis, ac fontibus præclara copiosis, et quidem præcipue issicio abundat et anguilla. Capiuntur autem sæpissime et vituli marini et delphines, necnon et ballenæ exceptis variorum generibus conchyliorum; in quibus sunt et musculæ, quibus inclusam sæpe margaritam, omnis quidem coloris optimam inveniunt, id est, et rubicundi, et purpurei, et jacintini et prasini, sed maxime candidi. Sunt et cochleæ satis superque abundantes, quibus tinctura coccinei coloris conficitur, cujus rubor pul- B ejusque Septentrionales oras intrasse, atque inventa cherrimus nullo unquam solis ardore, nulla valet pluviarum injuria pallescere; sed quo vetustior est, eo solet esse venustior. Habet fontes salinarum, habet et fontes calidos, et ex eis fluvios balnearum ca. lidarum omni ætati et sexui per distincta loca juxta suum cuique modum accommodos. Aqua enim (ut. a sanctus Basilius dicit) fervidam qualitatem recipit, quum per certa quædam metalla transcurrit, et fit non solum calida, sed et ardens. Quæ etiam venis metallorum, æris, ferri, et plumbi et argenti fæcunda, gignit et lapidem gagatem plurimum optimumque est autem nigrogemmeus et ardens igni admotus, incensus serpentes fugat, adtritu calefactus adplicita detinet æque ut succinum. Erat et civitatibus quondam viginti et octo nobilissimis insignita, præter castella innumera, quæ et ipsa muris, turribus, portis, ac seris erant instructa firmissimis.

ibi gente Scottorum, sibi quoque in partibus illius sedes petisse, nec inpetrare potuisse. Est autem Hibernia insula omnium post Brittaniam maxima, ad Occidentem quidem Brittaniæ sita; sed sicut contra Aquilonem ea brevior, ita in Meridiem se trans-illius fines plurimum protendens, usque contra Hispaniæ Septentrionalia, quamvis magno æquore interjacente pervenit. Ad hanc ergo usque pervenientes navigio Picti, ut diximus, petierunt in ea sibi quoque sedes et habitationem donari. Respondebant Scotti, quia non ambos eos caperet insula, sed possumus, inquiunt, salubre vobis dare consilium quid agere valeatis. Novimus insulam aliam esse non procul a nostra, contra ortum solis, quam sæpe lucidioribus C diebus de longe aspicere solemus. Hanc adire si vultis, habitabilem vobis facere valetis: vel si qui restiterit, nobis auxiliariis utimini. Itaque petentes Brittaniam Picti, habitare per Septentrionales insule partes cœperunt, nam Austrina [Al., Austrinas] Brittones occupaverant. Cumque uxores Picti non habentes peterent a Scottis, ea solum conditione dare consenserunt, ut ubi res perveniret in dubium, magis de feminea regum prosapia, quam de masculina regem sibi eligerent: quod usque hodie apud Pictos constat esse servatum.

Et quia prope sub ipso Septentrionali vertice mundi jacet, lucidas æstate noctes habet; ita ut medio sæpe tempore noctis in quæstionem veniat intuentibus, utrum crepusculum adhuc permaneat vespertinum, an jam advenerit matutinum, utpote nocturno sole non longe sub terris ad Orientem Boreales per plagas redeunte unde etiam plurimæ longitudinis habet dies æstate, sicut et noctes contra in bruma, sole nimirum tunc Lybicas in partes secedente, id est, horarum decem et octo plurimæ item brevitatis noctes æstate et dies habet in bruma, hoc est, sex solummodo æquinoctialium horarum: D cum in Armenia, Macedonia, Italia, cæterisque ejusdem lineæ regionibus longissima dies sive nox quindecim, brevissima novem compleat horas.

Hæc in præsenti, juxta numerum librorum quibus

a S. Basilius. Hexamer. Hom. IV. ”Hôn ô= zai đẹp μοτέρας ἐκ μετάλλων ποιότητος κατὰ τὴν διέξοδον προσλαβοῦσα, ἐκ τῆς αὐτῆς τοῦ κινοῦντος αἰτίας ζέουσα γίνεται, ὡς τὰ πολλὰ, καὶ πυρώδης.

b Viginti et octo civitatibus. De his vide append. n. 3. c Tractu Armoricano. Brittania minore, quæ Armore, id est, Ad mare Brittaniæ insulæ ex adverso jacet.

d Scythia. Pro concesso habetur Bedam hic Scythiam velle Citeriorem quæ hodie Scandia dicitur, Sueviam, Daniam et Norwegiam complectens. Quo sensu et mare, patriæ Hengisti et Brittaniæ in

* Procedente autem tempore Brittania post [Al., præter] Brittones et Pictos, tertiam Scottorum nationem in Pictorum parte recepit; qui duce Reuda de Hibernia progressi, vel amicitia vel ferro sibimet inter eos sedes quas hactenus habent, vindicarunt: a quo videlicet duce usque hodie f Dalreudini vo cantur, nam lingua eorum daal partem significat. Hibernia autem et latitudine sui status, et salubri

terjacens Scythica vallis appellatur Nennio.

e Procedente tempore. Quando Scotti primum in Brittaniam venerint incertum est; Beda tamen eorum introitum ante Romanorum tempora ponere videtur.

f Dalreudini. Nomen ex ipsa Hibernia allatum, ubi Dalrieda, hodie Rout, Scotia modernæ proxime adjacet. Portio regis Edæ, quem Beda contracte Reudam appellat, sequiores historici Reutherum. Hujus populi sedes in Scotia his regionibus extendebatur, Cantiera, Knapdalia, Lorna, Argathelia, et Braidalbin, una cum insulis adjacentibus.

« VorigeDoorgaan »