Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

IN HENRICUM PRINCIPEM WALLIE ELOGIUM. 403

aliqua insigni nota amorum transigeret. Nemo reperiebatur in aula ejus apud eum præpotens, aut in animo ejus validus; quin et studia ipsa, quibus capiebatur maxime, potius tempora patiebantur quam excessus, et magis repetita erant per vices, quam quod exstaret aliquod unum, quod reliqua superaret et compesceret; sive ea moderatio fuit, sive in natura non admodum præcoci, sed lente maturescente, non cernebantur adhuc quæ prævalitura erant. Ingenio certe pollebat, eratque et curiosus satis et capax, sed sermone tardior et tanquam impeditus: tamen si quis diligenter observaverat ea, quæ ab eo proferebantur, sive quæstionis vim obtinebant, sive sententiæ, ad rem omnino erant, et captum non vulgarem arguebant; ut, in illa loquendi tarditate et raritate, judicium ejus magis suspensum videretur et anxium, quam infirmum aut hebes. Interim audiendi miris modis patiens, etiam in negotiis, quæ in longitudinem porrigebantur; idque cum attentione et sine tædio, ut raro animo peregrinaretur, aut fessa mente aliud ageret, sed ad ea, quæ dicebantur aut agebantur, animum adverteret atque applicaret; quod magnam ei (si vita suppetisset) prudentiam spondebat. Certe in illius principis natura plurima erant obscura, neque judicio cujuspiam patefacienda, sed tempore, quod ei præreptum est. Attamen quæ apparebant, optima erant, quod famæ satis est. Mortuus est ætatis suæ anno decimo nono ex febri contumaci, quæ ubique, a magnis et insulanis fere insolitis siccitatibus ac fervoribus

orta, per æstatem populariter grassabatur, sed raro funere; dein sub autumnum erat facta lethalior. *Addidit fama atrocior (ut ille ait) erga dominantium exitus suspicionem veneni. Sed cum nulla ejus rei exstarent indicia, præsertim in ventriculo, quod præcipue a veneno pati selet, is sermo cito evanuit.

Tacit. Annal. iv. 11.

PARASCEVE AD HISTORIAM

NATURALEM,

ET EXPERIMENTALEM.

DESCRIPTIO HISTORIE NATURALIS

ET EXPERIMENTALIS, QUALIS SUFFICIAT, ET SIT IN ORDINE AD BASIN,

ET FUNDAMENTA

PHILOSOPHIE VERÆ.

QUOD Instaurationem nostram per partes edamus, in eo spectat, ut aliquid extra periculum ponatur. Non absimilis nos movet ratio, ut aliam quandam operis particulam jam in præsenti subjungamus, et cum iis quæ supra absolvimus, una edamus. Ea est descriptio et delineatio historiæ naturalis et experimentalis, ejus generis, quæ sit in ordine ad condendam philosophiam; et complectatur materiam probam, copiosam, et apte digestam ad opus interpretis quod succedit. Huic autem rei locus proprius foret, cum ad parascevas inquisitionis ordine deventum fuerit. Hoc autem prævertere, nec locum proprium exspectare, consultius nobis videtur; quod hujusmodi historia, qualem animo metimur, et mox describemus, res perquam magnæ sit molis, nec sine magnis laboribus et sumptibus confici possit; ut quæ multorum opera indigeat, et (ut alibi diximus) opus sit quasi regium. Itaque occurrit illud, non abs re fore experiri, si forte hæc aliquibus aliis curæ esse possint; ita ut dum nos destinata ordine perficiamus, hæc pars

« VorigeDoorgaan »