Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tempus vagari solent, referat? Aut cum audiat Typhonem gigantem nervos Jovis secuisse et abstulisse, ac Mercurium eos suffuratum esse, et Jovi reddidisse; non statim advertat hoc ad rebelliones prævalidas pertinere, quæ regibus nervos et pecuniarum et auctoritatis incidunt, ita tamen, ut per şermonum comitatem et prudentia edicta animi subditorum, non ita multo post, quasi furtim reconcilientur et vires regibus restituantur? Aut cum audiat, in illa memorabili Deorum contra gigantes expeditione, asinum Sileni cum ruderet maximi momenti ad profligandos gigantes fuisse; non liquido cogitet hoc de vastis rebellium conatibus, qui plerumque per inanes rumores et terrores vanos dissipantur, confictum fuisse? Etiam nominum conformitas et judicium cui tandem hominum obscurum esse potest? cum Metis uxor Jovis plane consilium sonet; Typhon tumorem; Pan universum; Nemesis vindictam et similia. Neque illud quenquam moveat, si aliquid interdum historiæ subsit, aut si nonnulla ornamenti gratia addita sint, aut si tempora confundantur, aut si ex una fabula quippiam transferatur in aliam, et nova allegoria inducatur. Necesse enim fuit hæc fieri, cum inventa virorum fuerint, qui et ætate disjuncti, et instituto diversi erant; cum alii antiquiores, alii recentiores fuerint, alii rursus naturam rerum, alii res civiles sibi proponerent. Habemus etiam et aliud sensus occulti et involuti signum non parvum, quod nonnullæ ex fabulis tam absurdæ narratione ipsa et insulsæ inveniantur, ut parabolam etiam ex longinquo ostentent, et veluti

VOL. 11.

T

clament. Quæ enim probabilis est fabula, etiam ad voluptatem et historiæ similitudinem conficta existimari potest: quod autem nulli in mentem venisset cogitare, aut narrare, id in alios usus quæsitum videtur. Quale enim figmentum illud; Jovem Metin in uxorem accepisse, eamque statim ut gravidam sensisset comedisse, unde ipse gravidus fieri cœpit, et Palladem armatam ex capite peperit? Equidem existimo nulli mortalium obvenire vel somnium tam extra cogitationis vias situm et monstrosum. Ante omnia illud apud nos maxime valuit, et plurimum ponderis habuit, quod ex fabulis complures nullo modo nobis videntur ab eis inventæ, a quibus recitantur et celebrantur, Homero, Hesiodo, reliquis; si enim liquido nobis constitisset eas ab illa ætate atque illis auctoribus manasse, a quibus commemorantur et ad nos devenerunt, nil magni certe aut excelsi ab hujusmodi origine nobis (ut nostra fert conjectura) exspectare aut suspicari in mentem venisset. Verum, si quis attentius rem consideret, apparebit, illas tradi et referri tanquam prius creditas, et receptas, non tanquam tum primo excogitatas et oblatas. Quinetiam cum diversis modis a scriptoribus fere coævis referantur, facile cernas, quod commune habent, ex veteri memoria desumptum; in quo variant, ex singulorum ornatu additum. Atque hæc res existimationem earum apud nos auxit, ac si nec ætatis, nec inventionis poetarum ipsorum essent : sed veluti reliquiæ sacræ, et auræ tenues, temporum meliorum; quæ ex traditionibus nationum magis antiquarum in Græcorum tubas et fistulas incidissent.

Quod si quis obstinato animo contendat, allegoriam in fabula semper subdititiam et impositam, nec omnino nativam et genuinam fuisse ei molesti non erimus, sed gravitatem illam judicii, quam affectat, licet hebetiorem et fere plumbeam, remittemus; atque illum (si modo dignus sit) alio modo, tanquam de integro, adoriemur. Duplex apud homines repertus est atque increbuit parabolarum usus, atque, quod magis mirum sit, ad contraria adhibetur. Faciunt enim parabolæ ad involucrum et velum ; faciunt etiam ad lumen et illustrationem. Atque misso illo usu priore (potius quam lites suscipiamus), et receptis fabulis antiquis, tanquam rebus vagis et ad delectationem compositis; manet tamen proculdubio posterior iste usus, neque ulla ingenii violentia nobis extorqueri possit, neque impediet quisquam (qui sit mediocriter doctus), quin protinus recipiatur modus iste docendi, tanquam res gravis et sobria, atque omnis vanitatis expers, et scientiis apprime utilis, imo et quandoque necessaria; nimirum ut in inventis novis, et ab opinionibus vulgaribus remotis et penitus abstrusis, aditus ad intellectum humanum magis facilis et benignus per parabolas quæratur. Itaque antiquis seculis, cum rationis humanæ inventa, et conclusiones etiam eæ quæ nunc tritæ et vulgatæ sunt, tunc temporis novæ et insuetæ essent, omnia fabularum omnigenum, et ænigmatum, et parabolarum, et similitudinum plena erant: atque per hæc docendi ratio, non occultandi artificium, quæsitum est; rudibus scilicet tunc temporis hominum ingeniis, et subtilitatis, nisi quæ sub

sensum cadebat, impatientibus et fere incapacibus. Nam ut hieroglyphica literis, ita parabolæ argumentis erant antiquiores. Atque etiam nunc, si quis novam in aliquibus lucem humanis mentibus affundere velit, idque non incommode et aspere, prorsus eadem via insistendum est, et ad similitudinum auxilia confugiendum. Quare quæ dicta sunt, ita claudemus. Sapientia prisci seculi, aut magna aut felix fuit: magna, si de industria excogitata est figura sive tropus: felix, si homines, aliud agentes, materiam et occasionem tantæ contemplationum dignitati præbuere. Operam autem nostram (si quid in ea sit quod juvet) in neutra re male collocatam censebimus. Aut enim antiquitatem illustrabimus, aut res ipsas. Neque nescius esse possem hanc rem ab aliis tentatam esse: sed tamen, ut, quod sentiam, eloquar, idque non fastidiose, sed libere, ejus decus et virtus ex hujusmodi laboribus, licet magnis et operosis, fere periit; dum homines, rerum imperiti et non ultra locos certos communes docti, parabolarum sensus ad vulgaria quædam et generalia applicaverunt, atque earundem vim veram, et proprietatem genuinam, ac indagationem altiorem, non attigerunt. Nos autem erimus (ni fallimur) in rebus vulgatis novi; et aperta et plana a tergo relinquentes, ad ulteriora et nobiliora tendemus.

DE SAPIENTIA VETERUM.

I. CASSANDRA SIVE PARRHESIA.

NARRANT Cassandram ab Apolline adamatam fuisse, atque variis artificiis ejus desideria elusisse, spes nihilominus fovisse quousque donum divinationis ab eo extorsisset; tum vero, nactam quod ab initio dissimulatione sua quæsivisset, preces ejus aperte rejecisse: illum, cum quod temere largitus erat nullo modo revocare posset, et tamen vindicta arderet, nec fœminæ callidæ ludibrio esse vellet, muneri suo pœnam addidisse; ut illa quidem vera semper prædiceret, sed nemo ei crederet: itaque vaticiniis ejus veritas affuit; fides defuit: quod illa perpetuo experta est etiam in excidio patriæ suæ, de qua sæpius monuerat, nemine auscultante aut credente.

Fabula de intempestiva et inutili libertate consiliorum et monitorum conficta videtur: qui enim ingenio sunt pervicaci et aspero, nec se Apollini, id est, deo harmoniæ, submittere volunt, ut rerum modos et mensuras, sermonumque veluti tonos acutos et graves, aurium etiam magis peritarum et magis vulgarium differentias, tempora denique tum loquendi, tum silendi, ediscant et observent; licet sint prudentes et liberi, et consilia afferant sana et bona, nunquam tamen fere suasu et impetu suo pro

« VorigeDoorgaan »