Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

quandoque tremere faciunt fenestras vitreas, et etiam parietes: arbitror etiam bombardas displosas, aut eruptiones cuniculorum subterraneorum idem. facere.

Memini etiam, ni fallor, apud Collegium Regium in Cantabrigia, esse ligneam quandam fabricam, in qua campana pendent, eamque a campanis, quando sonant, quatefieri. Sed qualiscunque fuerit ille occultus motus, qui est sonus, apparet illum nec absque manifesto motu in prima pulsatione gigni, et rursus per motum manifestum aëris deferri aut impediri.

Verbum placide prolatum, quod ad distantiam triginta pedum forte exaudiri possit, tamen admotam flammam candelæ prope os, ad unum pedem etiam, vix trepidare faciet: ubi paulo intensior flatus oris flammam faciet tremulam multo in longiore distantia.

Sonus campanarum, et similium, accedit clarior, aut recedit hebetior, prout flat ventus versus aurem aut adversus. Idem fit in clamore: qui, contra ventum editus, non tam longe auditur.

Traditur, per ingentes clamores applaudentium, et voces jubili, ita aërem collisum aut rarefactum fuisse, ut deciderent aves volantes. Opinio vagatur, sonitus complurium campanarum simul, in urbibus populosis, contra et fulminum perniciem et pestilentias valere.

Traduntur pro certo loca et ædificia nonnulla ita concamerata, ut si quis loquatur, atque (ut fertur) locutio ista fiat contra parietem in una parte

cameræ, melius exaudiantur verba post distantiam nonnullam a voce, quam prope.

Notavi sedens in curru, et demisso ex una parte velo currus, aperto ex altera, mendicum, qui clamabat ex latere currus clauso, ita visum esse ać si clamaret ex latere aperto; ut vox plane repulsa circuiret, aut saltem undique sonans putaretur tamen ex ea parte audiri, qua melius pertingeret.

Si teneatur candela juxta foramen illud quod spiraculum est tympani, et percutiatur tympanum, concutitur et exstinguitur flamma. Idem fit in sonando cornu venatoris, si apponatur candela ad exitum cornu, etc.

Etiam exquisitæ differentiæ, quas suscipit sonus, easque secum defert, demonstrant hujusmodi molles affectus non esse motus continuos locales. Nam sigilla in materia certe accommodata faciunt exquisitas impressiones; ita ut in generatione soni fortasse hoc fieri possit. Sed delatio et continuatio illa non competit, præsertim in liquidis: exquisitas autem illas differentias intelligimus de vocibus articulatis et tonis harmonicis.

Verum omnino de hac re (videlicct, quam relationem et correspondentiam habeat sonus ad motum localem aëris) inquiratur diligentius; non per viam, utrum (quod genus quæstionis in hujusmodi rebus omnia perdidit), sed per viam, quatenus: idque non per argumenta discursiva, sed per apposita experimenta et instantias crucis.

DE COMMUNICATIONE AERIS PERCUSSI ET ELISI CUM AERE ET CORPORIBUS VEL SPIRITIBUS IPSORUM AM

BIENTIBUS.

IN percussione campanæ, sonus editus per percussionem campanæ cum malleo ab extra, et cum embolo ad intra, ejusdem est toni. Adeo ut sonus redditus per percussionem ab extra non possit generari per collisionem aëris inter malleum et extima campanæ ; quandoquidem habeat rationes ad concavum campanæ ab intra. Et si foret lamina plana æris, non concavum quippiam, alius, opinor, foret sonus.

Si fuerat rima in campana, reddit sonum raucum, non jucundum aut gratum.

Videndum, quid faciat corporis, quod percutitur, crassitudo ad sonum, et quousque; veluti, si ejusdem concavi una campana sit crassior, altera tenuior. Expertus sum in campana ex auro, eam reddere sonum excellentem, nihilo pejorem, imo meliorem, quam campanam argenteam, aut æneam. Attamen nummus aureus non tam bene tinnit quam argenteus.

Dolia vacua reddunt sonum profundum et sonorum, repleta hebetem et mortuum.

At in barbito, cithara, et hujusmodi, licet prima percussio sit inter chordam, et aërem exteriorem ; tamen statim ille aër communicat cum aëre in ventre, sive cavo barbiti, aut citharæ. Unde in hujusmodi instrumentis fit semper perforatio aliqua, ut aër exterior communicet cum aëre concluso, absque quo sonus foret hebes et emortuus.

Fiat experimentum fistulæ illius lusciniolæ, ut impleatur oleo, non aqua; et notetur quanto sonus sit mollior, aut obtusior.

nea,

Cum redditur sonus inter anhelitum et aërem percussum, in fistula, aut tibia, ita tamen redditur, ut habeat communicationem nonnullam cum corpore tibiæ aut fistulæ. Alius enim fit sonus in tuba ligalius in ænea; alius, arbitror, si tuba per interius, aut fortasse etiam per exterius, fuerit obducta serico, aut panno; alius fortasse si tuba fuerit madida, alius si sicca. Etiam existimo in espinettis, aut barbito, si tabula illa lignea, super quam extenduntur chordæ, foret ænea, aut argentea, diversum nonnihil possit edere sonum. Verum de his omnibus inquiratur ulterius. Etiam quatenus ad communicationem, inquirendum est, quid possit corporum diversitas et inæqualitas: veluti si penderent tres campanæ, una intra alteram cum spatio aëris interposito, et percuteretur campana exterior malleo, qualem editura foret sonum respectu campanæ simplicis.

Obducatur campana ab extra panno aut serico, et notetur, quando pulsatur campana per embolum interius, quid faciat obductio illa ad sonum.

Si foret in barbito lamina ænea, aut argentea, foraminata loco ligneæ, videndum quid hoc faciat ad

sonum.

Usurpantur in Dania, atque etiam deferuntur ad nos, tympana ænea, nen lignea, minora ligneis, atque edunt sonum (arbitror) magis sonorum.

Agitatio aëris in ventis vehementioribus non multum (arbitror) redditura sit sonum, si absunt sylvæ, fluctus, ædes, aut similia; attamen receptum est, ante tempestates fieri murmura nonnulla in sylvis, licet flatus ad sensum non percipiatur, nec moveantur folia.

Desunt tria capitula, quæ perficere non vacabat

INQUISITIO DE MAGNETE.

MAGNES trahit pulverem chalybis præparati, quali utuntur ad medicinam; etiam chalybem calcinatum in tenuissimum pulverem nigrum, æque fortiter ac limaturam ferri crudam: crocum autem Martis, qui est rubigo ferri artificiosa, hebetius et debilius. Si vero ferrum dissolvatur in aqua forti, et guttæ aliquæ dissolutionis ponantur super vitrum planum, non extrahit magnes ferrum, nec trahit aquam ipsam ferratam.

Magnes scobem suam trahit, quemadmodum limaturam ferri: parvaque admodum magnetis frustula, alterum alterum trahit, ut pensilia fiant, et capillata, quemadmodum acus.

Pone magnetem in tali distantia a ferro, ut non trahat: interpone pileum ferri, servata distantia, et trahet; virtute magnetis per ferrum melius diffusa, quam per medium aëris solius.

Magnes immissus intra aquam fortem, ibique per plures horas manens, virtute non minuitur.

Magnes fricatione contra pannum (ut utimur in electro), aut contra alium magnetem, aut calefactus ad ignem, virtute non augetur.

Magnes alius alio est longe virtuosior : quinetiam virtutem suam, pro modo ejus, ferro tactum transmittit virtutem, inquam, non solum verticitatis, sed etiam attractionis simplicis. Nam si accipias mag

VOL. 11.

S

« VorigeDoorgaan »