Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Conditiones entium.

Supersunt ad inquirendum in Abecedario conditiones entium, quæ videntur esse tanquam transcendentia, et parum stringunt de corpore naturæ, tamen eo, quo utimur, inquirendi modo, haud parum afferent illustrationis ad reliqua. Primo igitur, cum optime observatum fuerit a Democrito, naturam rerum esse copia materiæ et individuoruin varietate amplam, atque (ut ille vult) infinitam; coitionibus vero et speciebus in tantum finitam, ut etiam angusta, et tanquam paupercula, videri possit: quandoquidem tam pauca inveniantur species, quæ sint aut esse possint, ut exercitum millenarium vix conficiant: cumque negativa affirmativis subjuncta ad informationem intellectus plurimum valeant; constituenda est inquisitio de ente, et non ente. Ea ordine est septuagesima tertia, et quadruplex Alpha numera

tur.

Conditiones entium. Quadruplex Alpha; sive de

ente et non ente.

Possibile et impossibile nil aliud est, quam potentiale ad ens, aut non potentiale ad ens. De eo inquisitio septuagesima quarta conficitor; quæ quadruplex Beta numeratur.

Conditiones entium. Quadruplex Beta; sive de possibili et impossibili.

Etiam multum, paucum, rarum, consuetum, sunt potentialia ad ens in quanto. De iis inquisitio septuagesima quinta esto, quæ quadruplex Gamma nu

meretur.

Conditiones entium. Quadruplex Gamma; sive

de multo et pauco.

Durabile et transitorium, æternum et momentaneum, sunt potentialia ad ens in duratione. De illis septuagesima sexta inquisitio esto, quæ quadruplex Delta numeratur.

Conditiones entium. Quádruplex Delta; sive de durabili et transitorio.

Naturale et monstrosum sunt potentialia ad ens, per cursum naturæ, et per deviationes ejus. De iis inquisitio septuagesima septima esto, quæ quadruplex Epsilon numeratur.

Conditiones entium. Quadruplex Epsilon; sive de naturali et monstroso.

Naturale et artificiale sunt potentialia ad ens, sine homine, et per hominem. De iis inquisitio septuagesima octava conficitor, quæ quadruplex Zeta nume

retur.

Conditiones entium. Quadruplex Zeta; sive de naturali et artificiali.

Exempla in explicatione ordinis Abecedarii non adjunximus, quia ipsæ inquisitiones continent totas acies exemplorum.

Tituli, secundum quos ordo Abecedarii est dispositus, nullo modo eam auctoritatem habento, ut pro veris et fixis rerum divisionibus recipiantur. Hoc enim esset profiteri scire nos quæ inquirimus. Nam nemo res vere dispertit, qui non naturam ipsarum penitus cognovit. Satis sit, si ad ordinem inquirendi (id quod nunc agitur) commode se habeant.

NORMA ABECEDARII.

ABECEDARIUM hoc modo conficimus et regimus. Historia et experimenta omnino primas partes tenent. Ea, si enumerationem et seriem rerum particularium exhibeant, in tabulas conficiuntur; aliter sparsim excipiuntur.

Cum vero historia et experimenta sæpissime nos deserant, præsertim lucifera illa, et instantiæ crucis, per quas de veris rerum causis intellectui constare possit; mandata damus de experimentis novis. Hæc sint tanquam historia designata. Quid enim aliud nobis primo viam ingredientibus relinquitur?

Modum experimenti subtilioris explicamus, ne error subsit, atque ut alios ad meliores modos excogitandos excitemus.

Etiam monita et cautiones de rerum fallaciis et inveniendi erroribus, quæ nobis occurrunt, aspergimus. Observationes nostras super historiam et experimenta subteximus, ut interpretatio naturæ magis sit in procinctu.

Etiam canones, sed tamen mobiles, et axiomata inchoata, qualia nobis inquirentibus, non pronunciantibus, se offerunt, constituimus: utilia enim sunt, si non prorsus vera.

Denique tentamenta quædam interpretationis quandoque molimur, licet prorsus humi repentia, et vero interpretationis nomine nullo modo (ut arbitramur) decoranda. Quid enim nobis supercilio opus est aut impostura, cum toties profiteamur, nec nobis historiam et experimenta, qualibus opus est, suppe

tere, nec absque his interpretationem naturæ perfici posse, ideoque nobis satis esse, si initiis rerum non desimus ?

Perspicuitatis autem et ordinis gratia, aditus quosdam ad inquisitiones, instar præfationum, substernimus: item connexiones et vincula, ne inquisitiones sint magis abruptæ, interponimus.

Ad usum vero vellicationes quasdam de practica suggerimus.

Etiam optativa eorum, quæ adhuc non habentur, una cum proximis suis, ad erigendam humanam industriam, proponimus.

Neque sumus nescii, inquisitiones inter se aliquando complicari, ita ut nonnulla ex inquisitis in titulos diversos incidant. Sed modum eum adhibebimus, ut et repetitionum fastidia et rejectionum molestias, quantum fieri possit, vitemus; postponentes tamen hoc ipsum (quando necesse fuerit) perspicuitati docendi, in argumento tam obscuro.

Hæc est Abecedarii norma et regula. Deus universi Conditor, Conservator et Instaurator, opus hoc et in ascensione ad gloriam suam, et in descensione ad bonum humanum, pro sua erga homines benevolentia et misericordia, protegat et regat, per Filium suum unicum nobiscum Deum.

A CATALOGUE OF BODIES,

ATTRACTIVE AND NOT ATTRACTIVE, MADE BY THE LORD BACON, TOGETHER WITH EXPERIMENTAL OBSERVATIONS ABOUT ATTRACTION.

THESE FOLLOWING BODIES, DRAW.

Amber, jeat, diamond, saphire, carbuncle, iris, the gem opale, amethyst, bristollina, crystal, clear glass, glass of antimony, divers flowers from mines, sulphur, mastick, hard sealing wax, the harder rosin, arsenic.

THESE FOLLOWING BODIES, DO NOT DRAW.

Smaragd, achates, corneolus, pearl, jaspis, chalcedononius, alablaster, porphyrie, coral, marble, touch-stone, hæmatites or blood-stone, sinyris, ivory, bones, eben-tree, cedar, cypress, pitch, softer rosin, camphire, galbanum, ammoniac, storax, benjoin, loadstone, asphaltum.

*

These bodies-gold, silver, brass, iron, draw not, though never so finely polished.

In winter, if the air be sharp and clear, sal gemmeum, rock alum, and lapis specularis, will draw.

THESE FOLLOWING BODIES ARE APT TO BE DRAWN, IF THE MASS OF THEM BE SMALL.

Chaff, woods, leaves, stones, all metals hewed, and in the mine; earth, water, oil.

Si fiat versorium ex metallo aliquo, more indicis

* The drawing of iron excepted.

« VorigeDoorgaan »