Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

scendunt. Etiam congregatio spiritus situ differt. Nam in vini bullitione bullæ circa medium, in aceto circa latera, se congregare in ebullitione primo incipiunt; quod etiam in vino maturo, et forti, et vapido rursus aut fugiente, cum infunduntur, fieri solet.

Omnes autem liquores, etiam oleum ipsum, antequam bullire incipiunt, paucas et raras semibullas circa latera vasis jaciunt. Atque illud etiam omnibus liquoribus commune est, ut parva quantitate citius bulliant, et absumantur, quam magna.

MONITUM.

LIQUORES manifeste compositos, ad historiam expansionis et coitionis materiæ mediante igne, haud idoneos aut proprios, existimavimus, quia separationibus et misturis suis rationes simplicis expansionis et coitionis disturbant et confundunt. Itaque illos ad propriam historiam separationis et misturæ ablegavimus.

HISTORIA.

SPIRITUS vini in experimento positus, cum pileo illo tensibili (quem cum de aqua loqueremur descripsimus), hujusmodi sortitus est expansionem. Comperimus pondus 6. denariorum consumptum, et in vaporem solutum, vesicam grandem, quæ 8. pintas capere posset, explevisse et fortiter inflasse; quæ vesica decuplo-sextuplo erat major, quam vesica illa, ad aquam usi sumus, quæ dimidiam pintam tantum recipiebat. Sed in experimento aquæ ponderis solummodo 2. denariorum facta erat consumptio ;

qua

quæ tertia tantum pars est denariorum sex. Ita supputatis rationibus, expansio vaporis spiritus vini ad expansionem vaporis aquæ quintuplam rationem habet, et amplius. Neque tamen obstabat immensa ista expansio, quin, vase ab igne remoto, corpus ad se restituendum properaret, vesica continuo flavescente, et se insigniter contrahente. Atque ex hoc experimento corporis flammæ expansionem æstimare cœpimus, conjectura non admodum firma, et tamen probabili. Cum enim vapor spiritus vini res sit tam inflammabilis, atque ad naturam flammæ tam prope accedat, judicavimus rationes vaporis spiritus vini ad flammam, cum rationibus vaporis aquæ ad aërem convenire. Quales enim se ostendunt rationes rudimentorum, sive corporum imperfectorum et migrantium (vaporum scilicet), tales etiam evadere corporum perfectorum et statariorum (flammæ scilicet et aëris) consentaneum est. Ex quo sequetur, flammam aërem raritate sive expansione materiæ quintuplo et amplius superare. Tanto enim se invicem superant vapores sui, ut dictum est; flamma vero ipsa ad proprium vaporem, non impurum sed summe præparatum, sesquialteram rationem habere potest, ut aërem item ad vaporem aquæ summe præparatum habere posuimus.

Neque hæc multum discrepant ab iis, quæ visu obiter percipiuntur, et familiariter occurrunt. Nam si candelam ceream accensam flatu exstinguas, et fili illius fumei qui adscendit (in ima parte antequam dispergatur) dimensionem animadvertas ; et candelam prope flammam admoveas, et rursus portionem

flammæ, quæ primo allabitur, contempleris, eam fumi magnitudinem non multo plus quam duplo excedere judicabis; et tamen ille fumus impurior est et pressior. Quod si pulveris tormentarii corporis dimensionem diligenter notes, aut ad meliorem conjecturam in situla metiaris, atque rursus, postquam flammam corripuerit, dimensionem flammæ suæ advertas, flammam, corpus (quomodo hujusmodi res subito intuitu comprehendi possit) mille vicibus superare, non admodum negabis. Atque hujusmodi quædam proportio flammæ ad nitrum, ex iis, quæ prius posuimus, debetur. Verum de his, cum ad observationes nostras super hanc historiam ventum erit, clarius explicabimus.

Aërem ipsum expandi et contrahi ex calore et frigore in ventosis, quibus utuntur medici ad attractionem, luculenter videmus. Illa enim super flamma calefactæ, et continuo ad carnem applicatæ, carnem trahunt, contrahente se et restituente paulatim aëre. Atque hoc operatur ex sese, licet stuppa immissa atque inflammata non fuerit, qua ad vehementiorem attractionem uti solent. Quinetiam si spongia frigida infusa ventosis superimponatur exterius, tanto magis se contrahit aër virtute frigoris, et fortior fit attractio.

Salinum argenteum, quale forma campanili vulgatissima ad mensæ usus adhibemus, in lavacro aut patera aqua plena collocavimus, aërem depressum secum una ad vasis fundum vehens. Tum prunas ardentes duas aut tres in concavo illo parvo, quod salem excipere solet, posuimus, atque ignem a flatu

excitavimus. Evenit autem non multo post, ut aër per calorem rarefactus, et antiquæ sphæræ impatiens, salini fundum ex aliquo latere elevaret, et in bullis adscenderet

Hero describit altaris fabricam, eo artificio, ut superimposito holocausto et incenso, subito aqua decideret, quæ ignem exstingueret. Id non aliam poscebat industriam, quam ut sub altare loco cavo et clauso aër reciperetur, qui nullum alium (cum ab igne extenderetur) inveniret exitum, nisi qua aquam in canali ad hoc paratam impelleret et extruderet. Erant etiam Batavi quidam nuper apud nos, qui organum quoddam musicum confecerant, quod radiis solis percussum symphoniam quandam edebat. Id ab aëris tepefacti extensione, quæ principium motus dare potuit, factum fuisse verisimile est, cum certum sit, aërem, vel exigui admodum caloris contactu lacessitum, expansionem statim moliri.

Verum ad magis accuratam expansionis aëris notitiam ad vesicam illam sensibilem versi, vitrum accepimus vacuum (scilicet aëre solo impletum), et pileum illum ex vesica (de quo jam antea locuti sumus) imposuimus. Vitro autem super ignem imposito, celerius et minore calore se extendebat aër, quam aqua aut spiritus vini; sed expansione non admodum ampla. Hanc enim proportionem ferebat: si vesica ex semisse minoris contenti erat, quam vitrum ipsum, aër illam fortiter sane et plene inflabat; ad majorem expansionem non facile adscendebat; foramine autem in summitate vesicæ, dum inflaretur, facto, nullum exibat corpus visibile.

FRAGMENTUM

LIBRI VERULAMIANI,

CUI TITULUS,
ABECEDARIUM NATURE.

CUм tam multa producantur a terra et aquis, tam multa pertranseant aërem et ab eo excipiantur, tam multa mutentur et solvantur ab igne, minus perspicuæ forent inquisitiones cæteræ, nisi natura massarum istarum, quæ toties occurrunt, bene cognita et explicata. His adjungimus inquisitiones de cœlestibus et meteoricis, cum et ipsæ sint massæ majores, et ex catholicis. Vide Augm. Scient. Lib. II. c. 3. et Glob. Intellect.

Massæ majores: inquisitio sexagesima septima. Triplex Tau, sive de terra.

Massæ majores: inquisitio sexagesima octava. Triplex Upsilon, de sive aqua.

Massæ majores: inquisitio sexagesima nona. Triplex Phi, sive de aëre.

Massæ majores: inquisitio septuagesima. Triplex Chi, sive de igne.

Massæ majores

inquisitio septuagesima prima.

Triplex Psi, sive de cœlestibus.

Massæ majores: inquisitio septuagesima secunda,

Triplex Omega, sive de meteoricis.

« VorigeDoorgaan »