Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Quod si ita est, videndum profecto ne vos diutius morer: simul consedit, absque suggesto aut cathedra, sed ex æquo cum cæteris, atque hujusmodi quædam apud eum consessum verba fecit; nam aiebat, qui hæc narrabat, se illa tum excepisse, ut potuit, licet cum apud se una cum illo amico suo, qui eum introduxerat, ea recognosceret, fateretur ea longe inferiora iis, quæ tum dicta essent, visa esse. Exemplum autem orationis, quam excerperat, quod circa se habebat, proferebat. Illud ita scriptum erat.

Vos certe, filii, homines estis et mortales; nec conditionis vestræ tantum pœniteat, si naturæ vestræ satis memineritis. Deus, mundi conditor et vestrum, animas vobis donavit mundi ipsius capaces, nec tamen eo ipso satiandas. Itaque fidem vestram sibi seposuit, mundum sensui attribuit; neutra autem oracula clara esse voluit, sed involuta, ut vos exerceret, quandoquidem excellentiam rerum rependeret. Atque de rebus divinis optima de vobis, spero: circa humana autem metuo vobis, ne diuturnus error vos usu ceperit. Existimo enim hoc apud vos penitus credi, vos statu uti scientiarum florente et bono. Ego rursus moneo vos, ne eorum quæ habetis aut copiam, aut utilitatem, quasi ad magnum aliquod fastigium evecti, et votorum compotes, aut laboribus perfuncti, accipiatis. Idque sic considerate.

[ocr errors]

Si in omnem illam scriptorum varietatem, qua scientiæ tument et luxuriantur, de eo quod afferunt interpelletis, et stricte, et presse examinetis, ubique reperietis ejusdem rei repetitiones infinitas; verbis, ordine, exemplis, atque illustratione, diversas; rerum

summa et pondere ac vera potestate prælibatas ac plane iteratas; ut in pompa paupertas sit, et in rebus jejunis fastidium. Atque si vobiscum familiariter loqui et jocari hac de re liceat, videtur doctrina vestra cœnæ illi hospitis Chalcidensis simillima, qui cum interrogaretur unde tam varia venatio? respondit, illa omnia ex mansueto sue esse facta. Neque enim negabitis universam istam copiam nil aliud esse, quam portionem quandam philosophiæ Græcorum, eamque certe minime in saltu aut silvis naturæ nutritam, sed in scholis et cellis, tanquam animal domesticum saginatum. Quod si a Græcis iisque paucis abscedatis, quid tandem habent vel Romani, vel Arabes, vel nostri, quod non ab Aristotelis, Platonis, Hippocratis, Galeni, Euclidis, Ptolemæi inventis derivetur, aut in eadem recidat? Itaque videtis in sex fortasse hominum cerebellis et animulis spes et fortunas vestras sitas esse. Neque vero idcirco Deus vobis animas rationales indidit, ut suas partes (fidem scilicet vestram quæ divinis debetur) hominibus deferretis: neque sensus informationem firmam et validam attribuit, ut paucorum hominum opera, sed ut sua demum opera cœlum et terram, contemplaremini; laudes suas celebrantes, et hymnum auctori vestro canentes, iis etiam viris, si placet (nihil enim obstat) in chorum acceptis.

PHÆNOMENA UNIVERSI;

SIVE HISTORIA NATURALIS

AD CONDENDAM PHILOSOPHIAM.

PRÆFATIO.

Cum nobis homines nec opinandi nec experiendi vias tenere prorsus videantur, omni ope huic infortunio subveniendum putavimus. Neque enim major aliunde se ostendit bene merendi ratio, quam si id agatur, ut homines, et placitorum larvis et experimentorum stuporibus liberati, ipsi cum rebus magis fida et magis arcta inita societate contrahant, quasi per experientiam quandam literatam. Hoc enim modo intellectus et in tuto, et in summo collocatur, atque præsto insuper erit, atque ingruet rerum utilium proventus. Atque hujus rei exordia omnino a naturali historia ducenda sunt; nam universa philosophia Græcorum, cum sectis suis omnigenis, atque si

qua alia philosophia in manibus est, nobis videtur super nimis angustam basin naturalis historiæ fundata esse, atque ex paucioribus quam par erat pronuntiasse. Arreptis enim quibusdam ab experientia et traditionibus, neque iis interdum aut diligenter examinatis, reliqua in meditatione et ingenii agitatione posuere, assumta in majorem rei fiduciam dialectica; chymistæ autem et universum mechanicorum et empiricorum genus, si et illis contemplationes et philosophiam tentare audacia creverit, paucarum

rerum accuratæ subtilitati assueti, miris modis reliquas ad eas contorquent, et placita magis deformia et monstrosa, quam rationales illi producunt. Illi enim parum ex multis, hi rursus multum ex paucis, in philosophiæ materiam sumunt; utriusque autem ratio, si verum dicendum sit, infirma est et perdita. Sed naturalis historia, quæ hactenus congesta est, primo intuitu copiosa videri possit, cum re vera sit egena et inutilis, neque adeo ejus generis, quod quærimus. Neque enim a fabulis et deliriis purgata est, et in antiquitatem, et philologiam, et narrationes supervacuas excurrit, circa solida negligens et fastidiosa, curiosa et nimia in inanibus. Pessimum autem est in hac copia, quod rerum naturalium inquisitionem amplexa est, rerum autem mechanicarum magna ex parte aspernata. Atque hæ ipsæ ad naturæ sinus excutiendos longe illis præstant; natura enim sponte sua fusa et vaga disgregat intellectum, et varietate sua confundit; verum in mechanicis operationibus contrahitur judicium, et naturæ modi et processus cernuntur, non tantum effecta. Atque rursus universa mechanicorum subtilitas citra rem, quam quærimus, sistitur. Artifex enim operi et fini suo intentus ad alia (quæ forsan ad naturæ inquisitionem magis faciunt) nec animum erigit, nec manum porrigit. Itaque magis exquisita cura opus est, et probationibus electis, atque sumptu etiam, ac summa insuper patientia. Illud enim in experimentalibus omnia perdidit, quod homines etiam a principio fructifera experimenta, non lucifera, sectati sunt, atque ad opus aliquod magnificum educendum

omnino incubuere, non ad pandenda oracula naturæ, quod opus operum est, et omnem potestatem in se complectitur. Intervenit et illud ex hominum curiositate et fastu, quod ad secreta et rara se plerumque converterunt, et in his operam et inquisitionem posuerunt, spretis experimentis atque observationibus vulgatis ; quod videntur fecisse aut admirationem et famam captantes, aut in eo lapsi et decepti, quod philosophiae officium in accommodandis et reducendis rarioribus eventibus, ad ea quæ familiariter occurrunt, non æque in ipsarum illarum vulgarium rerum causis et causarum causis altioribus eruendis, situm esse existimarunt. Universæ autem hujus de naturali historia querelæ causa, ea præcipua est, quod homines non in opere tantum, sed in ipso instituto aberrarunt. Namque historia illa naturalis, quæ exstat, aut ob ipsorum experimentorum utilitatem, aut ob narrationum jucunditatem confecta videtur, et propter se facta, non ut philosophiæ et scientiis initia et veluti mammain præbeat. Itaque huic rei pro facultate nostra deesse nolumus. Nobis enim quantum philosophiis abstractis sit tribuendum, jampridem constitutum est; etiam vias inductionis veræ et bonæ, in qua sunt omnia, tenere nos arbitramur, et intellectus humani versus scientias facultatem incompetentem et prorsus imparem, veluti per machinas, aut filum aliquod labyrinthi, posse juvare. Neque nescii sumus, nos, si instaurationem illam scientiarum, quam in animo habemus, intra inventa ulla majora cohibere voluissemus, ampliorem fortasse honoris fructum percipere potuisse. Verum

VOL. 11.

N

« VorigeDoorgaan »