Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

nempe ut ars censeatur solummodo ut additamentum quoddam naturæ; cujus scilicet ea sit vis, ut naturam vel inchoatam perficere, vel inclinatam emendare possit; minime vero radicitus transmutare, atque in imis concutere; quod plurimum rebus humanis desperationis intulit. At contra illud penitus animis hominum insidere debuerat, artificialia a naturalibus non forma aut essentia, sed efficiente tantum, differre; homini vere in naturam plane nullius rei potestatem esse, præterquam motus: ut corpora scilicet naturalia aut admoveat, aut amoveat; reliqua naturam intus per se transigere. Itaque ubi datur debita admotio corporum naturalium aut remotio, omnia potest homo, atque ars: ubi non datur, nihil. Rursus autem modo corporum fiat debita illa admotio, aut remotio, in ordine ad aliquem effectum, sive hoc per hominem et artem fiat, sive naturaliter absque homine, parum refert. Neque hoc illo fortius est, veluti si quis ex aspersione aquæ simulacrum iridis super parietem excitet, non minus obsequente utitur natura, quam cum idem fit in aëre ex nube roscida. Contra vero, cum aurum invenitur in arenulis purum, æque sibi ipsi ministrat natura, ac si aurum purum per fornacem et ministerium hominis excoqueretur. Aliquando autem ministerium ex lege universi aliis animalibus deputatur: neque enim minus artificiale quiddam est mel, quod fit mediante industria apis, quam saccharum, quod hominis, atque in manna (quod similis est generis) natura seipsa contenta est. Itaque cum una atque eadem sit natura, ejus autem vis per omnia valeat,

neque unquam illa a seipsa desciscat, omnino tanquam ex æquo subordinata tantum ad naturam poni debent hæc tria, cursus naturæ; exspatiatio naturæ; et ars sive additus rebus homo; ideoque in historia naturali ea omnia una et continua narrationum serie involvi par est: quod etiam Caius Plinius magna ex parte fecit; qui historiam naturalem pro dignitate complexus est, sed complexam indignissime tractavit. Atque hæc sit Naturalis Historiæ Partitio Prima.

CAPUT III.

Partitio Historia Naturalis, ex usu et fine suo; quodque finis longe nobilissimus Historia Naturalis sit ministratio prima ad condendam Philosophiam; et quod hujusmodi historia (quæ scilicet sit in ordine ad eum finem) desideretur.

CÆTERUM Historia Naturalis ut subjecto triplex (quemadmodum diximus), ita usu duplex est. Adhibetur enim aut propter cognitionem rerum ipsarum, quæ historiæ mandantur, aut tanquam materia prima Philosophiæ. Nobilissimus autem finis historiæ naturalis is est; ut sit inductionis veræ et legitimæ supellex atque sylva; atque satis trahat ex sensu ad instruendum intellectum. Illa enim altera, quæ aut narrationum jucunditate delectat, aut experimentorum usu juvat, atque hujusmodi voluptatis aut fructus gratia quæsita est, inferioris profecto notæ est, et genere ipso vilior, præ ea, cujus ea est vis et qualitas, ut propria sit parasceve ad condendam philosophiam. Hæc enim demum ea est historia naturalis, quæ veræ et activæ philoso

phiæ solida et æterna basis constituitur; quæque lumini naturæ puro et minime phantastico primam accensionem præbet; cujus quoque neglectus et genius non placatus acies illas larvarum, ac veluti regna umbrarum, quæ in philosophiis volitare cernuntur, cum maxima et calamitosa operum sterilitate, nobis pessimo fato immisit. Affirmamus autem, et plane testamur, historiam naturalem, qualis in ordine esse debeat ad istum finem, non haberi, sed desiderari, atque inter omissa poni oportere. Neque vero aciem mentis alicujus perstringant aut magna antiquorum nomina, aut magna novorum volumina, ut querelam istam nostram minus justam cogitet. Satis enim scimus haberi historiam naturalem, mole amplam, varietate gratam, diligentia sæpius curiosum. Attamen si quis ex ea fabulas, et antiquitatem, atque auctorum citationes et suffragationes, lites item inanes et controversias, philologiam denique, et ornamenta eximat (quæ ad convivales sermones hominumque doctorum noctes potius, quam ad instituendam philosophiam, sunt accommodata), profecto ad nihil magni res recidat. Itaque thesaurus quidam potius ad eloquentiam a nonnullis, quam solida et fida rerum narratio, quæri et parari videtur. Præterea, non multum ad rem faciat memorare aut nosse florum, iridis, aut tulipæ, aut etiam concharum, aut canum, aut accipitrum eximias varietates. Hæc enim hujusmodi nil aliud sunt, quam naturæ lusus quidem et lascivia: et prope ad individuorum naturam accedunt. Itaque habent cognitionem in rebus ipsis exquisitam; informationem vero ad scientias tenuem et fere superva

cuam. Atque hæc sunt tamen illa, in quibus naturalis historia vulgaris se jactat. Cum autem degeneraverit historia naturalis ad aliena, et rursus luxuriata sit in superfluis; tamen e contra magnæ utique et solidæ ejusdem partes aut prorsus prætermissæ sunt, aut negligenter et leviter tractatæ : universa vero inquisitione sua et congerie nullo modo ad eum, quem diximus, finem (condendæ scilicet philosophia) apta et qualificata reperitur. Id in membris ipsius optime apparebit, atque ex comparatione ejus historiæ, cujus descriptiones hominibus sub oculos jam proponemus, ad eam, quæ habetur.

CAPUT IV.

Incipit tractatus qualis esse debeat historia desiderata ; nempe Historia Naturalis ad condendam Philosophiam. Id ut clarius explicetur, primo subjungitur partitio Historia Generationum. Ejus constituuntur partes quinque: Prima, cælestium; Secunda, meteororum; Tertia, terræ et maris; Quarta, collegiorum majorum, sice elementorum aut massarum; Quinta, collegiorum minorum sive specierum. Historia vero virtutum primarum rejicitur, donec explicatio primæ illius partitionis Generationum, Prætergenerationum, et Artium, sit absoluta.

QUANQUAM vero e fide nostra esse censemus, hujus ipsius historiæ, quam desideramus, confectionem non aliis relinquere, sed nobis ipsis desumere, propterea quod quo magis hæc res omnium industriæ patere videatur, eo major subest metus, ne ab instituto nostro aberrent; ideoque eam ut Tertiam Instaura

tionis nostræ Partem designavimus: tamen ut insti tutum nostrum de explicationibus sive repræsentationibus omissorum, perpetuo servemus, atque etiam, si quid nobis humanitus acciderit, ut aliquid in tuto positum sit, sententiam nostram et consilia de hac re jam hoc loco subjungere visum est. Historiæ Generationum, sive naturæ solutæ, quinque partes constituimus. Eæ sunt Historia Ætheris, Historia Meteororum et regionum quas vocant aëris. Eteniin tractum sublunarem ad superficiem usque terræ, et corpora in eo locata, historia meteororum attribuimus. Etiam cometis cujuscunque generis, utcunque se habeat rei veritas, tamen ordinis causa, locum inter meteora assignamus. Tertio subit Historia Terræ et Maris, quæ conjuncta globum constituunt unicum. Atque hucusque rerum natura distribuitur ex locis et locatis: reliquæ duæ partes substantias rerum distinguunt, vel massas potius. Congregantur enim corpora connaturalia ad majores et minores massas: quæ collegia rerum majora et minora appellare consuevimus, habentque in politia mundana rationes inter se tanquam tribus et familiæ. Itaque quarto ordine ponitur Historia Elementorum sive Collegiorum Majorum; quinto et ultimo Historia Specierum sive Collegiorum Minorum. Elementa enim eo sensu accipi volumus, ut intelligantur non exordia rerum, sed tantum corporum connaturalium massæ majores. Majoritas autem illa accidit propter texturam materiæ facilem, simplicem, obviam et paratam; cum species a natura parce suppeditentur, propter texturam dissimilarem, atque in plurimis

« VorigeDoorgaan »