Titi Lucretii Cari De rerum natura libri sex

Voorkant
In aedibus Ricardi Taylor, 1824 - 295 pagina's
 

Geselecteerde pagina's

Overige edities - Alles bekijken

Veelvoorkomende woorden en zinsdelen

Populaire passages

Pagina 138 - ... recreata valescat, sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur tristior esse quibus non est tractata, retroque volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti 945 carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle...
Pagina 71 - Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas dant comites, quia primum ex illis finibus edunt per terrarum orbem fruges coepisse creari. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint Matris et ingrati genitoribus inventi sint, significare volunt indignos esse putandos, vivam progeniem qui in oras luminis edant.
Pagina 49 - Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest non radii solis neque lucida tela diei discutiant, sed naturae species ratioque.
Pagina 195 - Quod superest arvi, tamen id natura sua vi sentibus obducat, ni vis humana resistat vitai causa valido consueta bidenti ingemere et terram pressis proscindere aratris. Si non fecundas vertentes vomere glebas...
Pagina 39 - Nunc age quod superest cognosce et clarius audi. nec me animi fallit quam sint obscura ; sed acri percussit thyrso laudis spes magna meum cor...
Pagina 7 - Ignoratur enim quae sit natura animai, nata sit an contra nascentibus insinuetur, et simul intereat nobiscum morte dirempta an tenebras Orci visat vastasque lacunas...
Pagina 94 - ... cana cadens violat semper<que> innubilus aether integit et large diffuso lumine ridet: omnia suppeditat porro natura neque ulla res animi pacem delibat tempore in ullo. at contra nusquam apparent Acherusia templa, 25 nec tellus obstat quin omnia dispiciantur, sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
Pagina 47 - Sed nil dulcius est, bene quam munita tenere Edita doctrina sapientum templa serena, Despicere unde queas alios passimque videre Errare atque viam palantis quaerere vitae, Certare ingenio, contendere nobilitate, Noctes atque dies niti praestante labore Ad summas emergere opes rerumque potiri.
Pagina 4 - ... pascit amore avidos inhians in te, dea, visus, eque tuo pendet resupini spiritus ore.
Pagina 128 - ... malisve ferarum, scire licet non sincerum sonere atque subesse caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse credere se quemquam sibi sensum in morte futurum. Non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde, nec radicitus e vita se tollit et eicit, sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.

Bibliografische gegevens